Oldalképek
PDF
ePub

Of the three interpretations given by Twining, the second, which he has well refuted, may be demonstrated to be false by adducing the Greek words themselves, διὰ ἐλέου καὶ φόβου περαί νουσα τὴν τῶν τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν : for the article, which is prefixed to TOIOÚTOV, makes it absolutely necessary to include pity and terror as the objects, as well as the means of purgation. And I am delighted to find that the identical translation, which I have proposed, those and such-like passions, is sanctioned by the high authority of Milton, whose accuracy as a scholar was equal to his excellence as a poet.

Buhle, in his edition of Aristotle, T. 5. p. 207., has thus correctly edited the passage: Εστιν οὖν τραγῳδία μίμησις πράξεως σπουδαίας καὶ τελείας, μέγεθος ἐχούσης· ἡδυσμένῳ λόγῳ χωρίς ἑκάστῳ τῶν εἰδῶν ἐν τοῖς μορίοις· δρώντων, καὶ οὐ δι' ἀπαγγελίας· δι ̓ ἐλέου καὶ φόβου περαίνουσα τὴν τῶν τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν. He translates it thus:" Est igitur Tragoedia imitatio actionis seriæ et perfectæ, magnitudinem (idoneam) habentis; sermone condito separatim unicuique formæ in partibus (diversis ;) agentium, nec per narrationem; per misericordiam et metum hujusmodi affectuum purgationem efficiens." To his critical notes I refer the reader, and shall merely quote the philological matter: "Scipio Maffeus in Præf. ad Meropen suam, Drama Tusco idiomate scriptum, TOOÚTOV glossema redolere arbitratus est. Tuetur autem illud Lessing. Hamb. Dramaturgie 2, 196. Referendum est ToloÚTшv яalημáτwv ad affectus ab Aristot. commemoratos, misericordiam et metum. Notabilis est Philosophi nostri locus de affectuum purgatione Musices ope, Polit. 8, 7. Provocat ibi Aristot. ad ea, quæ in lib. de Poët. fusius de affectuum purgatione dicturus sit: Τί δὲ λέγομεν τὴν κάθαρσιν, νῦν μὲν ἁπλῶς, πάλιν δὲ ἐν τοῖς Περὶ Ποιητικῆς ἐροῦμεν σαφέστερον. Sed hæc omnia interciderunt. Defenderat in his haud dubie poësin tragicam contra Platonis de Rep. 3. init. criminationes, quod affectus misericordiæ et metus Tragoediis nimis excitentur, adeoque nutriantur, validioresque efficiantur, cum Noster contenderet, eos poësi tragica levari et exhauriri, et proinde affectuum horum purgationem opus esse proprium et quasi finem Tragodiæ. De descriptione Tragoedia Aristotelica vide omnino, præter laudatos ab Harlesio ad h. 1., egregiam Twiningii notam p. 231. et seqq. et James Pye's Comm. on the Poetic of Aristotle, p. 138."

322

CAMBRIDGE PRIZE POEMS FOR 1821.

[ocr errors]

MARIA SCOTORUM REGINA.

OLIM, ut vetustis condita turribus
Gentis furores et procerum dolos
Regina plorabat, Leveni1

Cæruleas speculata lymphas,
Admurmurantis vix sonitum lacus,
Blandique voces ætheris, audiit,
Sed murmur undarum querela,
Et gemitu superavit auræ
Molles susurros: sub tremula face.
Lunæ supinas flebiliter manus
Protendit ad ripas virentes,

Ad silüas, propriumque regnum:

Qualis, latebris vimineæ domus
Inclusa fraudes moret agrestium,
Tranquilla libertatis arva

Suspiciens tacite, palumbes,
Captiva, noctis territa somniis,
Quietis horas excubiis dedit,
Mærore contemplans inani
Dedecus opprobriumque terræ ;

Gens insolentis plena licentiæ,
Non auspicatis viribus, imperî
Sceptrumque et assuetos honores.
Legitimæ Dominæ negarat :

Donec juventæ fleret inutiles.

Annos remoti carceris incola,

Et tristis optaret beatæ

Sacra domi solitosque ritus ;

Optaret horas lætitiæ breves
Feracis inter dulcia Galliæ

Vineta, dilectas ad oras

Longum animo repetente cursum ;

! Loch Leven.

Felix! sub umbra pampinea modo Vitam innocentem duceret immemor Splendoris, et curæ soluta

Præteritos revocaret annos;

Qua forte sertis comta rubentibus,
Inter choreas prima sodalium,
Permitteret ventis timores,
Implacidos animi tyrannos.

Vernantis ævi in limine floreo
Risere primum gaudia: sed brevi.
Sincera præsagam tulerunt
Sortis amaritiem futuræ :

Ergo his Voluptas rara silentibus.
Lusus amœnos instituit locis,
Dum nigra singultu frequenti
Atria personuere luctus;

Ille' et, latronum victima, defuit,.
Qui rite lento carmine fervidos,
Ut ante, leniret dolores

Italicæ fidibus camœnæ.

Ecquis putaret nubila luridi
Velasse cæli tam nitidum diem,
Floremve tam pulchrum juventæ
Flebile præripuisse letum?
Hymen corollam texerat uvidam
Non imbre verno sed lacrymis, rosæ
Myrtoque conjungens odoræ

Funeribus sociam cupressum.

Effræna noctis numina turbidæ,
Sedere venti; triste silentium.
Umbræque sopitas in undas
Incubuere, viæ pericla

Primum æstuosæ cum mulier retro
Tentavit, udis luminibus tuens

Clivos recedentes, et arcta

Nave procul repetenda regna:

Ostendit undantem Oceanum jubar Redux diei; littora Galliæ

'Rizzio.

Linquenda moverunt amoris Soliciti resides querelas. Demens amorem gentis inhospita Speravit, iræ prodita civium; Sed dura quærenti negarunt Saxa Caledoniæ salutem: At non secundos reddidit exitus Fortuna belli; militis impetu Non profuit tanti coronam Et solium reparare avitum : Ergo vetusti te laris exulem, MARIA, cui sors debita mitior, Nutus Tyrannorum fugavit Terrificus patriis ab oris ; nempe, fraudes nectere fraudibus Edocta, fallens insidiis Soror,

Te

Utcunque regali decora

Nomine, virgineoque fastu, Perjura fœdus rupit et hospiti Sacrique amoris, scilicet invidens, Ritu puellarum, juventæ

Fœmineos teneræ triumphos. O nata suavi voce adamantina Mollire regum pectora, non levis Querela suspirans amorem,

Non lacrymæ tetigere mentem Crudelem ELISA ? non niveæ manus Nudumque collum, et labra trementia, Non verba moverunt suprema Sanguinei sceleris ministrum?

Cur non potestas regia profuit?
Illa, illa sæva destituit vice
Te fata lugentem, gravesque
Principum amicitias perosam.
Quo viveres? cum sacrilegæ manus
Signa illa, quamvis parva, superbiæ
Regalis antiquamque sedem
Sustulerant facili ruina;

Quin ante tempus canitiem dolor
Inter capillos sparserat aureos,

Rosasque marcentes genarum
Perdiderat taciturnus angor.

Vos, quæ tenetis compede amabili,
Vultus decori blanditiæ, semel,!"
Formosa mirantem labella
Et rutili radios ocelli,

O quam doloso lumine victimam,
Jucunda amantem vincula, ducitis
In fraudis ambages, triumphum
Perfacilem furiis daturæ ;

Necnon amicos inter et æmulas
Formæ sorores, indomiti quibus
Per corda debacchantur ignes,
Spargitis invidiæ venenum,
Regum sed iræ non revolubiles
Durant per annos; invalidæ silent
Lites, et æternis quiescunt
Compositæ tenebris sepulcri:
At non peribunt sic memores doli
Prisci querelæ, dum pia floreis
Sertis honoratam MARIE
Progenies decorabit urnam.

C. FURSDON,

COL. DOWNING, ALUMN.

EPIGRAMMATA.

ΕΠΑΙΖΕΝ ΑΜΑ ΣΠΟΥΔΑΖΩΝ.
Τί ῥέζεις, κακ' "Ερως ; τί δὲ θνητῶν στήθεα βάλλεις
ἄθλια ; φεῦ, τόξον καὶ βέλε ̓ αἰνὰ μεθές.
παίζειν σοί γε δοκεῖς; σοὶ μὲν τόδε παίγνιόν ἐστι·
σπουδάζων παίζειν ταῦτα δ' ἔμοιγε δοκεῖς.

E. BAINES,

COL. CHRIST. ALUMN.

VOL. XXIV. CI. JI.

NO. XLVIII. Y

« ElőzőTovább »