Oldalképek
PDF
ePub

CHRISTIANUS PERFECTUS.

QUI cupit in sanctos Christo cogente referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.
Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.

Cura placere Deo sit prima sit ultima, sanctæ Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ;

Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas Displiceat, servet tutum sub pectore rectum : Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas, Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno, Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax Quas servare velit, leges quas lentus omittat, Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo, Sponte sua demens; nihilum decedere summæ Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit.

Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serena
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum servare licebit,
Induit, et, terris major, cœlestia spirat.

ÆTERNE rerum conditor,
Salutis æternæ dator;
Felicitatis sedibus

Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum pœnitet;
Da, Christe, pœnitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Ægrum trahenti spiritum
Succurre præsens corpori,
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.

LUCE collustret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolere,

Gratia Christi :

Me Pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi Sanctus socium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS.

SERVIAT ut menti corpus jejunia serva,
Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUM.* 1738.

URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte sertum in erudita
Perpetuo viret, et virebit ;

* See Gent. Mag. Vol. VIII. p. 156; and see also the Introduction to Vol. LIV.

Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, sollicitus parum,
Vacare solis perge Musis,

Juxta animo studiisque fœlix.
Linguæ procacis plumbea spicula,
Fidens, superbo frange silentio ;
Victrix per obstantes catervas
Sedulitas animosa tendet.
Intende nervos fortis, inanibus
Risurus olim nisibus emuli;
Intende jam nervos, habebis
Participes opera Camœnas.
Non ulla Musis pagina gratior,
Quam quæ severis ludicra, jungere
Novit, fatigatamque nugis
Utilibus recreare mentem.
Texente nymphis serta Lycoride,
Rosæ ruborem sic viola adjuvat
Immista, sic Iris refulget
Æthereis variata fucis.

IN RIVUM A MOLA STOANA LICH-
FELDIÆ DIFFLUENTEM.

ERRAT adhuc vitreus per prata virentia rivus,
Quo toties lavi membra tenella puer;
Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,
Dum docuit blanda voce natare pater.
Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis
Pendula secretas abdidit arbor aquas.
Nunc veteres duris periêre securibus umbræ,
Longinquisque oculis nuda lavacra patent.
Lympha tamen cursus agit indefessa perennis,
Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit.
Quid ferat externi velox, quid deterat ætas,
Tu quoque securus res age, Nise, tuas.

ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ.*

[Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.]
LEXICON ad finem longo luctamine tandem
Scaliger ut duxit, tenuis pertæsus opellæ,
Vile indignatus studium, nugasque molestas,
Ingemit exosus, scribendaque lexica mandat
Damnatis, pœnam pro pœnis omnibus unam.

Ille quidem recte, sublimis, doctus et acer,
Quem decuit majora sequi, majoribus aptum,
Qui veterum modo facta ducum, modo carmina

vatum,

Gesserat et quicquid virtus, sapientia quicquid
Dixerat, imperiique vices, cœlique meatus,
Ingentemque animo seclorum volveret orbem.
Fallimur exemplis ; temere sibi turba scholarum
Ima tuas credit permitti Scaliger iras.

Quisque suum nôrit modulum; tibi, prime virorum,
Ut studiis sperem, aut ausim par esse querelis,
Non mihi sorte datum; lenti seu sanguinis obsint
Frigora, seu nimium longa jacuisse veterno,
Sive mihi mentem dederit natura minorem.

Te sterili functum cura, vocumque salebris
Tuto eluctatum spatiis sapientia dia
Excipit æthereis, ars omnis plaudit amico,
Linguarumque omni terrâ discordia concors
Multiplici reducem circumsonat ore magistrum.
Me, pensi immunis cum jam mihi reddor, inertis
Desidiæ sors dura manet, graviorque labore
Tristis et atra quies, et tardæ tædia vitæ.
Nascuntur curis curæ, vexatque dolorum
Importuna cohors, vacuæ mala somnia mentis.

VOL. I.

* See the Life of Dr. Johnson.

2 D

Nunc clamosa juvant nocturnæ gaudia mensæ, Nunc loca sola placent; frustra te, Somne, re

cumbens

Alme voco, impatiens noctis metuensque diei.
Omnia percurro trepidus, circum omnia lustro,
Si qua usquam pateat melioris semita vitæ,
Nec quid agam invenio; meditatus grandia, cogo:
Notior ipse mihi fieri, incultumque fateri
Pectus, et ingenium vano se robore jactans.
Ingenium, nisi materiem doctrina ministrat,
Cessat inops rerum, ut torpet, si marmoris absit
Copia, Phidiaci fæcunda potentia cœli.

Quicquid agam, quocunque ferar, conatibus obstat
Res angusta domi, et macræ penuria mentis.

Non rationis opes animus, nunc parta recensens Conspicit aggestas, et se miratur in illis, Nec sibi de gaza præsens quod postulat usus Summus adesse jubet celsa dominator ab arce; Non, operum serie seriem dum computat ævi, Præteritis fruitur, lætos aut sumit honores Ipse sui judex, actæ bene munera vitæ ; Sed sua regna videns, loca nocte silentia late Horret, ubi vanæ species, umbræque fugaces, Et rerum volitant raræ per inane figuræ.

Quid faciam? tenebrisne pigram damnare se

nectam

Restat? an accingar studiis gravioribus audax ? Aut, hoc si nimium est, tandem nova lexica poscam?

« ElőzőTovább »