Oldalképek
PDF
ePub

dunt ut fides catholica habet, blasphemant; cum eum et occisum prædicent, et resurrexisse: quia et ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. x1, 14). Et aliter: occiduntur hæreses per Catholicos, cum Scripturarum testimoniis opprimuntur, sed illi nihilominus quasi satanæ plaga redivivi peragunt opera satanæ, et non cessant blasphemare,et ad dogma suum quos possunt attrahere. Et mirata est omnis terra secuta bestiam, et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiæ : utique habent potestatem hæretici, sed præcipue Ariani. Et adoraverunt bestiam dicentes, Quis similis bestiæ? aut quis poterit pugnare cum ea? Hoc ideo quia sibi blandiun. tur hæretici, quod nullus meliùs credat illis, et quod nullus vincat populum ipsorum qui bestiæ nomine censetur: cui datum est ab ipso diabolo, et a Deo permissum est, ut loquatur magna et blasphemias; sicut dicit Apostolus: Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis (I Cor. X1, 19). Et data est ei potestas facere menses quadraginta duos: tempus novissimæ persecutionis in istis quadraginta duobus mensibus intelligimus. Deinde aperuit os suum in blasphemiam ad Deum: hic manifestum est illos significari qui de Ecclesia recesserunt catholica; ut qui ante occulte intra Ecclesiam quasi fidem rectam tenere videbantur, in persecutione aperto ore in Deum proferant blasphemiam. Et in tabernaculum ejus, et in eos qui in cœlo habitant: id est, in sanctos qui intra Ecclesiam continentur, quæ coelum est nuncupata, quia et ipsi tabernaculum Dei sunt. Et datum est ei bellam facere cum sanclis, et vincere eos: a toto partem intelligimus, quæ vinci potest; non enim boni Christiani, sed illi qui mali sunt vincuntur. Et data est ei potestas super omnem tribum et linguam, et adorabunt eam omnes habitantes terram: omnes dixit, sed in terra habitantes, non in cœlo. Quorum non est scriptum nomen in libro vitæ Agni de diabolo dixit vel ejus populo, non est scriptum nomen ejus in libro vitæ. Signati (a) ab origine mundi: quia in præsentia Dei Ecclesia ante præordinata est atque signata. Quod ipse præstare, etc.

HOMILIA XI.

[Ib. xшet xiv]. In lectione quæ modorecitata est, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem dicentem, Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra: quod est mare, hoc terra. Et habebat cornua duo similia Agni: id est, duo Testamenta ad similitudinem Agni, quod est Ecclesia. Et loquebatur ut draco: hæc est illa quæ sub nomine christiano agnum præfert, ut draconis venena latenter infundat; hæc est hæretica Ecclesia. Agni enim similitudinem non imitaretur, si aperte loqueretur: nunc Christianitatem fingit, quo securius incautos decipiat. Propterea Dominus dicit, Cavete a pseudoprophetis, etc. (Matth. vi, 15). Et facit terram et eos qui in ea sunt ut adorent bestiam priorem,cujus curata est plaga mortis ejus: et faciet signa magna, ita ut ignem facial descendere de cœlo in terram: et quia coelum Ecclesia est, quid est ignem de cœlo descendere, nisi hæreses de Ecclesia cadere? sicut scriptum est, Ex nobis exie. runt, sed non erant ex nobis (I Joan. 11, 19). Ignis enim de cœlo descendit quando hæretici qui de Ecclesia velutignfs recedunt,ipsam Ecclesiam persequuntur. Bestia ergo cum duobus cornibus, facit ut populus simulacrum bestiæ, id est diaboli ad inventionem adoret. Ut det eis notam super manum eorum dextram, aut super frontem eorum: mysterium enim disputat facinoris. Sancti enim qui sunt in Ecclesia, Christum accipiunt in manu et in fronte; hypocritæ autem bestiam sub Christi nomine. Si qui non adoraverunt bestiam, nec imaginem ejus, nec acceperunt inscriptionem in fronte, aut in manu sua, occidentur : non abhorret a fide. ut bestia ipsa impia civitas Intelligatur, id est congregatio vel conspiratio omnium

1 Ms. Petrensis, imaginem ejus neque inscriptionem. (a) Pro esphagménon, occisi,legitesphragisménou,signati,

impiorum vel superborum, quæ Babylonia dicitur, et interpretatur Confusio; et ad ipsam pertinent quicumque res confusione dignas exercere voluerint. Ipse est populus infidelium, contrarius populo fideli et civitati Dei. Imago vero ejus simulatio est, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem catholicam profitentur, et infideliter vivunt; fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque non veraci effigie, sed fallaci imagine christiani: de quibus Apostolus dicit, Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. m, 5); quorum non parva portio in Ecclesia continetur. Justi autem non adorant bestiam, id est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiunt inscriptionem,notam scilicet criminis, in fronte propter professionem, in manu propter operationem. Sic ergo facient, Ut nemo possit mercari, nisi qui habet nomen aut notam bestiæ, aut numerum nominis ejus. Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ: numerus enim hominis est: id est, Filii hominis Christi, cujus nomen in hæreticis sibi fecit bestia. Faciamus ergo numerum quem dixit, ut accepto numero inveniamus nomen et notam. Numerus, inquit, ejus est sexcenti sexdecim 1. Quem faciamus secundum Græcos maxime quia ad Asiam scribit, Et ego, inquit, a et . Sexcenti et sexdecim græcis litteris sic fiant xor'. Quæ notæ solutæ, numerus est: redactæ autem in monogrammum, et notam faciunt, et numerum, et nomen. Hoc signum Christi intelligitur, et ipsius ostenditur similitudo, quam in veritate colit Ecclesia. Cui se similem facit hæreticorum adversitas, qui cum Christum spiritualiter persequantur, tamen de signo crucis Christi gloriari videntur. Hoc ideo, quia dictum est, Numerus bestiæ numerus hominis est. Etvidi, et ecce Agnus stans in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus eorum. Aperuit quæ sit imitatio notæ in frontibus, dum et Deum et Christum dicit scriptos in frontibus Ecclesiæ. Et audivi vocem de cœlo sicut aquarum multarum: id est, centum quadraginta quatuor millium. Et sicut tonitrui magni: et vocem quam audivi sicut citharædorum citharizantium in citharis suis. Quod autem dixit, Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, etc., virgines hoc loco non solum corpore castos intelligamus, sed maxime omnem Ecclesiam, quæ fidem puram tenet, sicut dicit Apostolus, Sponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. x1, 2): nulla adulterina hæreticorum commixtione pollutam, nec in male blandis et mortiferis hujus mundi voluptatibus usque ad exitum vitæ suæ absque remedio pœnitentiæ infelici perseverantia colligatam. Addit post hoc dicens: Etin ore ipsorum non est inventum mendacium. Non dixit, non fuit; sed, non est inventum. Qualem enim invenit Dominus cum hinc evocat, talem et judicat: nam aut per Baptismum, aut per pœnitentiam possumus in interiori homine et virgines effici et sine mendacio. Nunc iterum recapitulatio. Et vidi, inquit, alium angelum volantem in medio cœli : id est, prædicationem in medio Ecclesiæ discurrentem. Habentem Evangelium æternum; ut evangelizaret habitantibus in terra, dicens: Timete Dominum, etc. Volunt aliqui intelligi angelum volantem in medio cœli Eliam; et aliam angelum qui eum sequitur, comitem Eliæ, qui eo tempore prædicabit. Et alius angelus secutus est: id est, pacis futuræ prædicatio. Dicens, Cecidit, cecidit Babylon illa magna: Babylonem civitatem impiam, sicut jam supra dictum est, diaboli congregationem dicit, id est, populum ipsi consentientem: et omnem concupiscentiam et corruptelam, quam in perniciem sui et humani generis exquirit. Nam sicut Ecclesia civitas Dei est et omnis conversatio cœlestis: ita e contrario civitas est diaboli Babylon in omni mundo, sicut dicit

1 Sic Mss At editi, sexcenti sexaginta sex.

Dominus, Ecce ponam Jerusalem lapidem conculcabilem in omnibus gentibus (Zach. x11, 3). Ecclesia ergo dicit, Cecidit, cecidit Babylon illa magna. Jam quasi perfectum dicit, quod adhuc futurum erat: sicut illud, Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. xxi, 19). Quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes : omnes gentes, civitas est mundi, id est omnes superbi et impii, sive extra Ecclesiam, sive in Ecclesia constituti. Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem Filium hominis, id est, Christum. Ecclesiam enim describit in claritate sua præcipue post persecutionum flammas albentem. Habentem in capite suo coronam auream: ipsi sunt seniores cum coronis aureis. Et in manu sua falcem acutam : ista falx separat Catholicos ab hæreticis, sanctos a peccatoribus, sicut dicit Dominus de messoribus. Si autem putandum est quod ipse specialiter Christus visus est in nube alba messor; quis est vindemiator, nisi idem, sed in suo corpore quod est Ecclesia? Forte non male sentitur, si istos tres angelos qui exierunt, triformem intellectum Scripturarum intelligamus, juxta historialem, moralem, et spiritualem falcem vero discrepationem. Et misit in torcular iræ Dei magnum: non in torcular magnum; sed ipsum misit in torcular, id est superbum quemque. Et calcatum est torcular extra civitatem: id est, extra Ecclesiam. Facta enim dissensione, foris exit omnis homo peccati. Calcatio autem torcularis, retributio est peccatorum. Et exiit sanguis de torculari usque ad frenos equorum: exiet ultio usque ad rectores populorum. Usque enim diabolum et angelos ejus novissimo certamine exiet ultio sanguinis effusi. Per stadia mille sexcenta : id est, per omnes quatuor partes mundi, Quaternitas enim est conquaternata, sicut est in quatuor faciebus quadriformibus et totis. Quater enim quadringenti sunt mille sexcenti 1.

HOMILIA XII.

[Ib. xv et xvi.] In lectione quæ recitata est, fratres charissimi, dixit se sanctus Joannes vidisse aliud signum in cælo magnum et mirabile: angelos septem id est, Ecclesiam. Habentes plagas septem novissimas, quoniam in his finita est ira Dei: novissimas dixit, quia semper ira Dei percutit populum contumacem septem plagis, id est, perfecte; sicut ipse Deus in Levitico frequenter repetit, Et percutiam vos septies, propter peccata vestra (Levit. XXVI, 24). Et vidi sicut mare vitreum : id est, fontem Baptismi pellucidum. Mixtum igne : id est, spiritu vel tentatione. Et victores bestiæ super mare vitreum : id est, in Baptismo. Habentes citharas Dei; id est, corda laudantium Deo dedicata. Et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni: id est, utrumque Testamentum. Magna et mirabilia opera tua sunt: hæc enim in utroque Testamento sunt, quod cantant supradicti. Repetit quod proposuerat dicens: Post hæc vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cœlo. Templum Ecclesiam jam diximus sentiendam, angelum qui exiit de templo et jussit sedenti super nubem, imperium Domini esse, dictum est. Jussionis enim exitus est, sicut evangelista dicit, Exiit edictum a Cæsare Augusto (Luc. 11, 1). Induti lino mundo et splendido, et cincti super pectora sua zonas aureas: manifeste ostendit in septem angelis Ecclesiam. Sic enim initium descripsit de Christo : Habentem, inquit, zonam auream super ubera. Et unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas de ira Dei (Apoc. 1, 13) : istæ sunt phialæ quas cum odore ferunt seniores et animalia, quæ sunt Ecclesia; qui et septem angeli. Et quod sunt odoramenta, hoc ira Deí, hoc et verbum Dei. Sed et hæc omnia dant bonis vitam, malis inferunt mortem ut est illud, Aliis odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. 11, 16). Orationes enim sanctorum, qui est ignis exiens de ore testium, ira

In Ms. Petrensi, sub cujus protectione nos Dominus liberare dignetur.

2

sunt mundo et impiis. Hoc ideo, quia superbis et impiis non sufficit, quod eos qui sancti sunt, nec diligunt, necimitantur, verum etiam ubicumque potuerint per sequuntur. Omnes istæ plagæ spirituales sunt, et in anima fiunt. Nam ipso tempore illæsus erit omnis populus impius ab omni plaga corporis ; quia non meretur in præsenti sæculo flagellari, quasi qui acceperit totam sæviendi potestatem: sed spiritualiter, id est, voluntaria et mortalia peccata, quæ suntulcera in animabus suis, patiuntur omnes impii et superbi. Secundus fudit phialam suam in mare, et reliqua. Mare, flumina, fontes aquarum, sol, thronus bestiæ, fluvius Euphrates, aer, super quæ angeli fuderunt phialas, terra est et homines: quia omnibus angelis in terram fundere mandatum est. Omnes autem plage istæ a contrario intelligendæ sunt: plaga est enim insanabilis, et ira magna, accipere potestatem peccandi, maxime in sanctos, nec corripi; adhuc major ira Dei, et errorum fomenta subministrari injustitiæ. Hæc plaga iræ Dei, hæc vulnera, transpungi et gaudere et placere sibi unumquemque in peccatis. Sic prosperitas malorum, ulcera sunt animarum: et adversitas ju. storum, æternorum sunt pretia1 gaudiorum. Intertio vero angelo et aquarum conversione in sanguinem, omnes angelos populorum intellige, id est, infirmiores homines in animo cruentos. Quartus angelus effudit phialam suam super solem, et usti sunt homines ustione magna: hoc futurum est adhuc in igne gehennæ. Nam diabolus in præsenti cum in anima occidat amatores suos, non solum non urit in corpore, sed quantum permittitur clarificat : quam claritatem et lætitiam Spiritus sanctus plagas definivit et dolores. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem in his plagis, nec egerunt pænitentiam. Quia non in corpore, sed in animo percutiuntur plagis istis a Deo : ideo nec Domini recordantur, sed in pejus proficiunt; et propterea blasphemant, persequentes sanctos ejus. Quintus effudit phialam suam super sedem bestiæ, et factum est regnum ejus tenebrosum: thronus bestiæ, Ecclesia ipsius est, id est congregatio superborum, quæ hujusmodi plagis obcæcatur. Comedebant linguas suas a doloribus suis: id est, sibi nocebant blasphemantes ex ira Dei, quia transpuncti gaudia existimabant. Et pænitentiam non egerunt: utique obdurati lætitia. Et sextus angelus effudit phialam suam super flumen magnum illud Euphratem: id est super populum. Et siccata est aqua ejus: sicut supra dixit, aruit messis terræ, id est, ad combustionem parata est. Ut præparetur via eorum qui sunt ab ortu solis: id est, Christo his enim perfectis justi, proficiscuntur obviam Christo.

HOMILIA XIII.

[Ib. xvi et xvn.] Sanctus Joannes, fratres charissimi, dum de septem angelorum phialis vel plagis loqueretur, solito more prætermisso septimo angelo recapitulat ab origine breviter dicens: Et vidi ex ore draconis, et ex ore bestiæ, et ex ore pseudo prophetæ spiritus tres immundos in modum vanarum. Únum spiritum vidit, sed pro numero et portione unius corporis. Draco, id est diabolus: nam et bestia, id est corpus diaboli, et pseudopropheta, id est præpositi corporis diaboli, unus spiritus est, quasi ranæ. Sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa. Ranæ namque præter horrorem proprium, etiam in loco immundo sunt. Quæ cum aquarum incolæ et indigenæ videantur, non solum aquarum refugæ et siccitatis impatientes sunt, sed etiam in ipsis aquis, in aquæ sordibus et cœno volutantur. Sic hypocritæ non in aqua, ut putantur, degunt; sed in sordibus, quas credentes in aqua deponunt. Ratis sunt similes etiam homines, qui in peccatis 1 Mss., præmia.

Mss., interiores.

3 Ms. unus, participatione. Alius, partitione. Mss., proprio etiam loco immundæ sunt.

vel criminibus, quæ alii per poenitentiam vel Baptismum deponunt, volutari non erubescunt. Quando enim aliquis se convertit ad Deum, et pœnitet fuisse superbum,adulterum, ebriosum vel cupidum, qui ista peccata quæ alius confitendo relinquit,imitatur, cogitans apud se et dicens, Facio quod volo, et postea quomodo iste agit pœnitentiam, et ego ago; et subito dum ei supervenit ultimus dies, perit confessio, et restat damnatio iste qui talis est, dum alios non ad bonum, sed ad malum vult imitari, in luto, unde alius liberatus est, velut rana involvitur, et volutatur. Ranæ ergo significant spiritus dæmoniorum facientes signa. Qui exeunt ad reges totius orbis congregare eos ad bellum diei magni Domini. Diem magnum totum tempus dicit a passione Domini. Sed pro locis accipiendus est dies: aliquando diem judicii dicit, aliquando novissimam persecutionem, quæ sub Antichristo futura est, aliquando totum tempus, sicut per Amos prophetam : Væ, inquit, eis qui concupiscunt diem Domini! Et utquid vobis dies Domini 1 (Amos. v, 18)? et reliqua quæ ibi sequuntur. Omnia hæc in hac sunt vita his dies quibus Domini tenebræ sunt: qui concupiscunt diem Domini, id est qui in hoc sæculo delectantur, quibus suave est, qui in eo voluptati et luxuriæ servientes lucra percipiunt, qui existimant quæstum esse religionis, quibus dicitur, Væ vobis qui saturati estis (Luc. vi, 25)! non illi quibus dicitur, Beati qui lugent (Matth. v, 5). Recapitulat iterum ab eadem persecutioue dicens: Et facta sunt fulgura et tonitrua, et terræ motus factus est magnus, qualis non est factus ex quo homines facti sunt ; et facta est illa civitas magna in tres partes. Hæc civitas magna, omnis omnino populus intelligitur qui est sub cœlo, qui fiet in tres partes cum Ecclesia divisa fuerit, ut sint Gentiles una pars, hæretici et ficti Catholici altera, Ecclesia catholica tertia. Sequitur enim, et ostendit quæ sint tres partes, dicens: Civitates gentium ceciderunt, et Babylon illa magna in mentem venit Deo dare ei poculum vini iræ suæ, et omnis insula fugit, et montes inventi non sunt. Civitates gentium gentes sunt, Babylon abominatio vastationis, montes et insulæ Ecclesia est; in civitatibus gentium omne munimen et spem dicit gentium cecidisse. Non enim diversas habent a Christianis, sed civitates bonæ atque malæ in hominibus describuntur. Tunc ergo Babylon cecidit aut iram Dei bibit, cum potestatem accepit adversus Jerusalem, quæ est Ecclesia. Insulæ inventæ non sunt: id est, non sunt superatæ, Et grando magna quasi talentum descendit de cœlo super homines: grandinem iram Dei dicit. Omnes plagas istas figuras esse dicit plagarum spiritualium. Et blasphemaverunt homines Deum ex plaga grandinis, quoniam magna est plaga ejus nimis. Recapitulat iterum dicens: Et venit unus ex septem angelis, et dixit mihi, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, sedentis super aquas mullas, cum qua fornicati sunt reges terræ, id est, omnes terrigenæ. Et tulit me in eremo in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestiam. In bestia omnis populus malus intelligitur; in muliere corruptela monstratur: in eremo mulierem sedere dicit, eo quod in impiis, in anima mortuis et a Deo desertis sedeat: in spiritu, dixit; quia nonnisi in spiritu videri potest hujusmodi desertio. Pretiose ornatam dixit, propter ornamenta luxuriæ. Nam bestiam super quam sedit, sicut jam dictum est, populum ecce dicit, quæ sunt aquæ multæ, sicut ipse exponit: Aquam quam vides, ubi mulier sedet, populi et turbæ sunt, et gentes et linguæ. Corruptelam dicit sedere super populos in eremo. Meretrix, bestia, eremus unum sunt. Bestia, ut jam dictum est, corpus est adversus Agnum, in quo corpore nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quod signifi

1 Sic vetus codex Petrensis. At editi: Et utquid vobis diem persecutionis ? El facta sunt fulgura, etc., omissis sex versibus.

2 Mss., divisas.

cat hæreticos, qui velut de morte Christi gloriari videntur, non solus superborum populus accipiendus est quod totum Babylon est. In tribus spiritibus, qui ex ore draconis velut ranæ procedebant: in uno intelligitur diabolus: in alio, pseudoprophetæ vel præpositi hæreticorum; in tertio, corpus diaboli, id est omnes ficti, superbi, vel impii Christiani, quorum maximus numerus in Ecclesia continetur. Denique qui tales sunt, ad similitudinem ranarum, in omni immunditia et luxuriæ sordibus volutantur. Ranis etiam similes sunt homines, qui in peccatis vel criminibus, quæ alii per poœnitentiam vel Baptismum deponunt, volutari non erubescunt, dicentes sibi, Ad præsens impleo voluntates meas; postea, quomodo isti conversi sunt, et ego convertur ad Deum. Et subito superveniente morte perit confessio, restat damnatio. Quod dicit, congregandos homines ad diem magnum; diem magnum dicit totum tempus a Domini passione usque ad finem mundi. Iste enim dies quibus suavis est, et qui in eo voluptati et luxuria servientes lucra requirunt, in magnam miseriam convertuntur, quia implendumest in eis illud propheticum, Væ desiderantibus diem Domini! Per falsam enim et transitoriam dulcedinem præparant sibi æternam amaritudinem. Potest hoc loco dies magnus intelligi illa desolatic, quando a Tito et Vespasiano obsessa est Jerosolyma,ubi exceptis his qui in captivitatem ducti sunt, quindecies centena millia mortua referuntur. Quod autem dicit, Congregavit illos in loco Hermagedon 2, omnes inimicos Ecclesiæ intelligi voluit. Denique sequitur, et dicit, Circumdederunt castra sanctorum et civitatem sanctam dilectam (Apoc. xx, 8) : id est, Ecclesiam. Quod autem facta sunt tonitrua, et terræ motus factus est magnus, et facta est civitas magna in tres partes; civitas magna, omnis omnino populus intelligitur, ubi una pars Paganorum, alia hæreticorum, tertia Christianorum, in qua sunt etiam hypocritæ. Cum ex ista tertia parte separati fuerint boni, tunc illi qui sunt in Ecclesia ficti, illis duabus partibus juncti accipiunt judicium Dei: quod etiam in hoc tempore jam ex aliqua parte completur. Tunc enim Babylon cadit, quando potestatem accipiunt mali, ut persequantur bonos qui sunt Ecclesiæ. Quod autem grando magna sicut talentum descendit de cœlo, in grandine ira Dei intelligitur: quæ etiam antequam dies judicii veniat, super impios et superbos spiritualiter intus in anima mittitur. Mulierem meretricem, quam vidit in spiritu super bestiam sedentem in eremo ; ideo dicit in eremo, quia in impiis, id est, in anima mortuis sedeat et a Deo desertis. In Spiritu dicit, quia non nisi spiritualiter videri potest hujusmodi desertio, quæ intus in anima fit. Meretrix, bestia, eremus unum sunt, quod totum Babylonia intelligitur. Bestia, ut jam dictum est, corpus est impiorum adversus Agnum : in quo corpore nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quod significat perfidiam hæreticorum, qui velut de morte Christi gloriari videntur, cum tamen Christi Ecclesiam jugiter persequantur. Et quia non solum hæretici vel Pagani, sed etiam Catholici mali, id est superbi et impii eos quos in Ecclesia mansuetos et humiles viderint, persequuntur; quantum possumus, Dei misericordiam deprecemur, ut et illos de tam malis actibus ad bonum corrigat, et nobis in bonis operibus felicem perseverantiam pro sua pietate concedat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.

[blocks in formation]

2

bestia, id est in populo impio, uti jam diximus. Habentem capita septem, et cornua decem: id est, mundi reges et regnum, cum quibus diabolus visus est in cœlo. Et mulier, id est, omnis multitudo superborum, erat circumdata purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso id est, omnibus illecebris simulatæ veritatis. Quid sit denique_intra hanc pulchritudinem, sic exponit, dicens: Et habens poculum aureum in manu sua, plenum abomina. tionum et immunditiarum fornicationis ejus. Aurum immunditiarum hypocrisis est; qui a foris quidem parent hominibus quasi justi, intus autem sunt pleni omni immunditia (Matth. XXII, 28). Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terræ: nulla est superstitio, quæ fronti det signum, nisi hypocrisis. Spiritus autem retulit quid sit scriptum in fronte. Nam quis talem titulum aperte imponat? Mysterium enim dixit esse, quod interpretatus est dicens, Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martyrum Jesu. Unum est enim corpus, quod adversatur Ecclesiæ intus ac foris; id est, in Ecclesia ficti Christiani, et extra Ecclesiam hæretici vel Pagani. Quod licet corpus videatur loco separatum, in persecutione tamen Ecclesiæ unitatem spiritus operatur. Impossibile est enim Prophetam perire præter Jerusalem interficientem Prophetas (Luc. XIII, 33, 34) ; id est, non potest fieri ut Christiani boni sine Christianis malis persecutionem aliquam patiantur, Sic nepotes proavorum consensu, Zachariam lapidasse accusantur (Matth. xxiii, 35), cum ipsi non fecerint. Et bestia fuit et non est, et ascensura de abysso, et in perditionem iræ Dei ibit : id est, ex populo nascetur, ut possit dicere, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, et abyssus ex abysso, nisi populus malus nascens ex populo malo? Hoc fit dum filii mali parentes pessimos imitantur. Et ascendit superstes, et in perditionem vadit, sicut et patres sui, ex quibus ascendit. Et jam nunc sunt, quia aliis morientibus alii succedunt eis. Et sic nunquam desunt, seu in paucis seu in multis, seu occulte sive quasi aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiæ. Quod autem dicit, mulierem sedentem super bestiam coccineam; peccatricem et cruentam plebem intelligi voluit. Quod autem dicit, circumdatam purpura et cocco, et ornatam auro et lapide pretioso; ostendit superborum et impiorum hominum plebem omnibus illecebris simulatæ veritatis repletam. Quod autem poculum aureum habebat in manu sua plenum abominationum et immunditiarum fornicationis ejus; hypocritæ et ficti Christiani intelliguntur, qui a foris quidem parent quasi justi, intus autem pleni sunt omni immunditia. Quod autem, in fronte habebat scriptum, Babylon mater fornicationum; nulla est superstitio quæ fronti det signum, nisi hypocrisis, id est, fingunt se bonos cum sint mali. Quod autem dixit, ebriam esse mu lierem sanguine sanctorum et martyrum Jesu; unum corpus malorum intelligi voluit, quod semper adversatur Ecclesiæ intus et foris: quia et in Ecclesia sunt ficti Christiani, et extra Ecclesiam hæretici vel Pagani. Et licet interdum corpore separentur, uno tamen animo in Ecclesiæ persecutione junguntur. Quod autem dicit, Bestia fuit, et non est, et futura est, et ascensura de abysso; hoc intelligitur, quod ex populo malo nascatur populus malus, ut possit dici, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, nisi populus malus nascens ex populo malo? Hoc fit dum filii mali parentes pessimos imitantur: ac się dum aliis morientibus alii succedunt, nunquam desunt sive in paucis, sive in multis, seu occulte, seu aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiæ. De quorum consortio quia corpore non possumus se1 Editi, non retulit, Abest, non, a Mss. Mss. pronepotes.

parari in hoc sæculo, oremus Dei misericordiam, ut sic moribus separemur, ne cum illis æterno supplicio pereamus sed magis cum illi audierint, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum ; nos audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (ld. xxv, 41, 34); præstante Domino nostro Jesu Christo. Amen.

HOMILIA XV.

[lb. xvi et xvi.] In lectione quæ recitata est, fratres charissimi, reges illos quos dixit quod persequuntur Jerusalem, populi mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei : qui quasi reges appellantur, quia velut in somnis regnant. Omnis enim malus qui persequitur bonum, velut in somnis hoc facit: quia malorum omnium persecutio non permanebit, sed velut somnium evanescet, sicut Isaias ait, Erunt velut somnians in somno divitiæ omnium gentium (Isai. xx1x, 7). Hi unam sententiam habent: id est, uno animo persequuntur bonos. Ideo dicit, habent; et non habebunt: quia persecutio malorum non solum adveniente die judicii erit, sed etiam in præsenti non desinit. Et virtutem el majestatem suam diabolo dabunt : hoc ideo dicit, quia homines impii, ipsi videntur dare virtutem, quo instigante faciunt mala. Hi cum Agno pugnant: id est, usque in finem, donec sancti regnum omne percipiant, Ecclesiæ adversantur. Et Agnus vincet eos id est, utique, quia non permittit illos Deus tentari supra id quod possunt. Ideo dicit, Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominum est, et rex regum; et qui cum eo, vocati et electi et fideles: id est, Ecclesia. Propterea autem dixit, vocati et electi, quia non omnes vocati sunt et electi; sicut Dominus ait, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. xx, 16). Et dixit mihi angelus : Vides aquas ubi mulier sedet, hæc et populus et turbæ sunt, et gentes et linguæ : et decem cornua quæ vidisti, hi odio habent meretricem : id est, mulierem illam. Meretrix est enim vita luxuriosa, quæ rapinis et voluptatibus agitur. Ideo dixit quod odio habeant meretricem, quia homines luxuriosi, superbi, cupidi et elati, non solum sanctos persequuntur; sed etiam seipsos odio habent. Et alio modo seipsos odio habent, in quibus impletur quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Et desertam eam facient et nudam. Ipsi enim per iram Dei et justum judicium quo deseruntur ab eo, desertum faciunt mundum; dum ei dediti sunt et injuste utuntur. Et carnes ejus edent. Hoc ideo, quia se invicem secundum Apostolum mordent et comedunt (Galat. v, 15). Et propterea adjecit causam dicens, Deus enim dedit in corda eorum facere sententiam ejus: id est, excitavit plagas, quas mundo jure meritoque irrogare decrevit. Et dabunt regnum suum bestiæ, usque dum finiantur dicta Dei: id est, homines mali diabolo obtemperant, donec impleantur Scripturæ, et veniat dies judicii. Post hæc sequitur, Mulier quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ: id est, omnes mali et impii. Sic et de Ecclesia dictum est, Veni, ostendam tibi mulierem Agni et ostendit mihi civitatem descendentem de cœlo (Apoc. xx1, 9, 10). Postea vidi alium angelum descendentem de cœlo, habentem potestatem magnam : et terra illuminala est ad claritatem ejus. Etclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna, et facta est habitaculum dæmoniorum, et custodia omnis avis immundæ et inquinatæ. Numquid unius civitatis ruina potest omnes spiritus immundos capere, aut omnem avem immundam ; aut eo tempore quo civitas ipsa ceciderit, totus mundus deseretur spiritibus et avibus immundis, et in unius civitatis ruina habitabunt? Nulla est civitas quæ omnem animam capiat immundam, nisi civitas diaboli, in qua omnis immunditia in hominibus malis, per totum orbem commoratur. Reges quos dixit quod persequantur Jerusalem, hominis mali

sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei: qui vivit et regnat, etc.

HOMILIA XVI.

[Ib. xvi-xv.] Quoties Babyloniam nominari auditis, nolite civitatem de lapidibus factam intelligere; quia Babylonia Confusio interpretatur: sed homines superbos, raptores, luxuriosos et impios in malis suis perseverantes ipsius nomen significare cognoscite: sicute contrario quoties nomen Jerusalem audieritis, quæ Visio pacis dicitur, homines sanctos ad Deum pertinentes intelligite. Nam quia Babylonia malorum hominum imaginem gerit, ideo de eis in sequentibus dicit, Quoniam ex vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terræ qui cum ea farnicati sunt id est, cum invicem. Non enim cum una meretrice omnes reges fornicari possunt ; sed dum se luxuriosi, qui sunt meretricis membra, invicem corrumpunt, cum meretrice, id est luxuriosa conversatione fornicari dicuntur. Post hæc sequitur dicens: Et omnes mercatores terræ ex virtute luxuriæ ejus divites facti sunt. Hoc loco divites peccatis dicit; nam nimietas luxuriæ pauperes potius quam divites facit. Et audivi, inquit, aleam vocem de cælo dicentem: Exite de ea, populus meus, ne communicetis peccatis ejus ; et plagis ejus ne lædamini. Hoc loco demonstrat Babyloniam in duas partes esse divisam : quia dum aspirante Deo convertuntur mali ad bonum, Babylonia dividitur; et pars illa quæ ab illa discesserit efficitur Jerusalem. Quotidie enim de Babylonia transferuntur ad Jerusalem, et de Jerusalem seducuntur ad Babyloniam ; dum et mali convertuntur ad bonum, et qui videbantur in hypocrisi boni, manifestantur publice mali. Denique bonis ita etiam per Isaiam Scriptura dicit, Exite de medio eorum, et immundum nolite tangere: exite de medio eorum, et separamini, qui fertis vasa Domini (Isai, L11, 11). Hujus separationis Apostolus meminit, dicens: Firmum enim fundamentum Dei manet; et cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominal nomen Domini (II Tim. 11, 19). Ne communicetis, inquit, peccatis ejus, et plagis ejus ne lædamini. Cum scriptum sit, Quicumque morte occupatus fuerit jus tus, in refrigerio erit (Sap. iv, 7); quomodo particeps delicti esse potest justus, quem cum impio civitatis casus abstulerit ? Nisi forte quando de civitate diaboli, id est, de conversatione luxuriosa et impia exeunt boni, si aliquis ex illis remanere et delectari voluptatibus Babyloniæ voluerit; hoc si fecerit, sine dubio plagæ ejus particeps erit. Quod autem toties dixit, Exite, nolite hoc corporaliter, sed spiritualiter intelligere. De medio Babyloniæ exitur, quando conversatio mala deseritur. Nam et in una domo et in una Ecclesia et in una civitate simul sunt Babylonii cum Jerosolymitanis et tamen quamdiu nec boni consentiunt malis, nec mali convertuntur ad bonos, et in bonis Jerusalem, et in malis Babylonia esse cognoscitur. Simul habitant corpore, sed longe divisi sunt corde : quia malorum conversatio semper in terris est, quia terram diligunt, et omnem spem suam et totam intentionem animi sui in terra constituunt; bonorum vero mens secundum Apostolum semper in cœlis est, quia quæ sursum sunt sapiunt (Coloss.1,2). Exite, inquit,de ea.populus meus, id est, de Babylonia : ne communicetis peccatis ejus, et plagis ejus ne lædamini. Quoniam ascenderunt peccata ejus usque ad cœlum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Reddite ei sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicate dupla secundum opera ejus : in quo poculo miscuit, miscele illi duplum: quantum se clarificavit et indeliciavit, tantum date ei cruciatum, et luctum poculum suum 1. Hæc omnia Christianis bonis, id est, Ecclesiæ dicit Deus: de Ecclesia enim exeunt in mundum plage visibiles et invisibiles. Quoniam in corde suodicit Babylonia, id est, plebs omnium malorum vel superborum. Sedeo regina, et vidua non

1 Sic Ms. Petrensis. At editi, populo suo.

sum, et luctum non videbo. Propterea in una die venient lagæ ejus mors et luctus et fames; et igne concremabitur. Si una die morietur, et concremabitur, quis super istis lugebit mortuum, aut fames quanta esse potest unius diei? Sed diem dixit breve tempus vitæ præsentis, quo et spiritualiter et carnaliter affliguntur: nam super omnes superbos et voluptatibus deditos, majores plage in anima veniunt, quam in corpore. Tunc enim majori plaga percutiuntur, quando de suis se iniquitatibus extollentes, ita justo Deijudicio malum agere permittuntur, ut inter filios Dei flagellari non mereantur, sed impleatur in eis illud quod scriptum est: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur ; ideo tenuit pes superbia eorum (Psal. LXXII, 5, 6). Quoniam fortis Dominus Deus, qui judicabit eam 1. Et flebunt et plangent se super eam reges terræ, qui cum ea fornicati sunt. Qui reges plangent eversam, si eam reges, evertent? Sed quod est civitas, hoc et reges, qui eam plangent. Non luxuriæ malum quia cum ea peccant, agendo pœnitentiam plangunt; sed quia prosperitatem sæculi, per quam suis voluptatibus serviebant, perire cognoscunt : vel quia cessare incipiunt in eis ea, quæ per luxuriam ante place. bant, luxuriosi invicem consumentur, tanquam fumus instantis gehennæ, a longe stantes propter metum pœnæ ejus: a longe stantes non corpore, sed animo, dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et per superborum potentiam pati videt. Dicentes, Væ, væ, civitas magna Babylon, civitas fortis, quoniam una hora venit damnatio tua! Spiritus dicit nomen civitatis: verum illi mundum plangunt, exiguo admodum tempore pœnæ interceptum, omnemque industriam labefactam cessisse. Et equorum et rhedarum et porcorum 2 mercatores qui ditati sunt ab ea, longe stabunt flentes et dicentes, Væ, væ, civitas magna! Ubicumque spiritus dilatos dicit ab ea, peccatorum divitias significat. Induta byssino, et purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso ac margaritis. Numquid civitas induitur bysso aut purpura, et non homines? Ipsi itaque se plangunt, dum supra dictis spoliantur. Et omnis gubernator, et omnis qui navibus navigat, et nautæ, et quotquol mare operantur, a longe steterunt, et clamaverunt videntes fumum ignis. Numquid omnis gubernator et nautæ quotquot operantur mare, adesse potuerunt nt viderent incendium unius civitatis? Sed omnes sæculi amatoree et aperarios iniquitatis dicit timere sibi, videntes spei suæ ruinam. Post hæc ait, Et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum in bestia diabolum significat; in regi bus terræ et in exercitu, omnem populum ejus. Congregatum facere bellum cum sedente super equum 3, et cum exercitu ejus, id est cum Christo et Ecclesia. Et vidi alium angelum descendentem de cœlo: Dominum Christum dicit in primo adventu. Habentem clavem abyssi. id est, potestatem populi; abyssum enim populum malum vult intelligi. Et catenam magnam in manu sua: hoc est, potestatem dedit Deus in manu ejus. Et tenuit draconem, anguem antiquum, qui est diabolus et satenas (a), et ligavit eum annos mille primo utique adventu, sicut ipse dicit, Quis potest introire in domum fortis et vāsa ejus diripere (Matth. x11, 29), nisi prius alligaverit fortem? Cum enim excludit diabolum de populo credentium, mittit eum in abyssum, id est, in populum malum: quod et invisibiliter ostendit, cum eos de hominibus ejiciens in porcos, qui in abyssum mergendi erant, ire permittit; quæ res maxime in hæreticis adimpletur.

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »