Oldalképek
PDF

rufo et sessore ejus bella sunt significataquæ futura sunt, imo fiunt, cum jam gens surgat contra gentem. Per equum pallidum et sessorem ejus, pestis magna et mortalitas signatur. Et infernus sequitur illum : id est, exspectat devorationem multorum. Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi sub ara Dei animas interfectorum. Aram Dei Ecclesiam dicit, sub cujus oculis martyres effecti sunt. Et licet animæ sanctorum in paradiso sint, tamen quia sanguis sanctorum super terram funditur, sub ara clamare dicuntur : sicut illud est, Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. 1v, 10). Et cum aperuisset sigillum se.rtum, terrae motus factus est magnus : id est persecutio novissima. Et sol factus est miger sicut saccus cilicinus, et luma facta est tota sicut sanguis, et stellae ceciderunt in terram. Quod est sol et luna, hoc et stellæ, id est Ecclesia : sed a toto pars intelligitur. Non enim tota Ecclesia, sed qui mali sunt in Ecclesia, ipsi cadunt de cælo. Totam autem dixit, quia in toto orbe terrarum erit novissima persecutio. Et tunc qui justi fuerint, permanebunt in Ecclesia tanquam in cœlo : cupidi vero, injusti et adulteri acquiescere habent sacrificare diabolo. Et tunc qui se christianos esse verbis tantummodo dicebant, tang} stellæ cadent de coelo, quod est Ecclesia.

icut ficus magno vento agitata mittit grossos suos. Agitatam arbosem, Ecclesiae comparavit ; ventum magnum, persecutioni ; grossos, hominibus malis, qui excutiendi sunt et recessuri ab Ecclesia. Et caelum recessit ut involutus liber. Et hoc loco coelum Ecclesiam dicit, quæ a malis recedit, et intra se sibi soli nota mysteria continet, sicut liber involutus, quem iniqui intelligere nec volunt omnino,nec possunt. Et omnis moms et insulae de locis suis motae sunt. Quod cœlum, hoc montes, hoc insulæ significant; id est Ecclesiam facta novissima persecutione omnem de loco suo recessisse, sive in bonis fugiendo persecutionem, sive in malis fidei cedendo. Sed poiest in utramque partem convenire ; quia et bona pars movetur de loco suo, fugiens, id est, amittens illud quod habet : sicut illud, Movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. 11, 5). Et reges terræ et magistratus: reges, potentes homines accipimus. Ex omni enim gradu et conditione convertentur ad Christum. Cæterum qui tunc reges erunt, præter unum persecutorem, absconderunt se in speluncis et petris 7montium. Confugiunt omnes in præsenti sæculo ad fidem Ecclesiæ, et in abscondito mysterio Scripturarum conteguntur. Et dicunt, Cadite : id est,tegite nos, Et abscondite nos : id est, ut homo vetus a Dei oculis abscondatur. Et aliter : Qui cogitat futurum judicium, convertitur ad montes, id est ad Ecclesiam, ut abscondantur peccata sua per pœnitentiam in præsenti tempore, ne in futuro puniantur. Donec sijmemus servos Dei nostri in frontibus eorum : Ecclesiam denuntiat ; et dicit malis hominibus, id est sinistræ parti lædenti, Ne læseris. Hæc est vox, quæ in medio quatuor animalium dicit lædenti, Virium et oleum me laeseris: in vino et oleo, omnes qui sunt justi intelliguntur, quos nec diabolus nec mali homines lædere poterunt, nisi quoties ad eorum probationem permiserit Deus, Vinum, inquit, et δleum ne læseris: præcipit Dominus omnem terram suam spiritualem non lædi,quousque omnes signentur. Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati eae omni tribu filiorum Israel. Centum quadraginta quatuor millia, omnis omnino Ecclesia est. Postea vidi, et ecce populus multus, quem dinumerare nemo poterat, eae omnibus gentibus et populis et linguis : non dixit, Post hæc vidi alium populum ; sed, vidi populum, id est eumdem quem viderat in mysterio centum quadraginta qua: tuor millium, hunc vidit innumerabilem ex omni tribu et lingua et gente, quia omnes gentes insertæ suntradici credendo. Dominus in Evangelio totam Ecclesiam tam de Judæis quam de Gentibus, in tribubus Israel duodecim demonstrat, dicens : Sede

bitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. xix, 28). Amicti stolis albis: stolas albas, donum Spiritus sancti intelligit. Et omnes angelista. bant a circumtu throni : angelos, Ecclesiam dicit; quia præter ipsam nihil aliud describebat. Et respohdit milii unus de senioribus dicens ; Isti qui amicii sunt stolis albis, qui sunt ? Unus de senioribus qui respondit, officium indieat sacerdotum ; quia Ecclesiam, id est populum in Ecclesia docent, quæ sit remuneratio laboris sanctorum : dicens, Hi sunt qui venerunt eae magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni. Non enim, ut aliqui putant, martyres soli sunt, sed omnis populus in Ecclesia: quia non in sanguine suo dixit 'lavisse stolas suas, sed in sanguine agni, id est in gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, sicut scriptum est. Et sanguis Filii ejus mundavit nos (I Joan. 1, 72). Et qui sedet in throno, habita super eos : ipsi enim thronus sunt, super quos habitat Deus in sæcula, id est in Ecclesia. Neque cadet super eos sol, neque aestus: sicut dicit Isaias de Ecclesia, Erit in umbra ab aestu (Isai. xxv, 4). Et deducet ad vitae fontes aquarum : omnia hæc etiam in praesenti vita spiritualiter Eccle. siæ eveniunt ; cum dimissis peccatis resurgimus, et vitæ prioris lugubris ac veteris hominis exspoliati, in Baptismo Christum induimur; et gaudio sancti Spiritus implemur. Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo : id est, in Ecclesia. Quasi media hora : in semihora, ostendit initium quietis æternæ. Et vidi septem angelos. qui stant in conspectu Dei. Septem angelos, Ecclesiam dixit, Qui acceperunt septem tubas, id est perfectam prædicationem : sicut scriptum est, Eaealta, sicut tuba, vocem tuam (Id. Lviii, 1). Et alius angelus venit, et stetit ante altare : alium angelum quem dicit, non post illos septem venit, quia ipse est Dominus Jesus Christus. Habens thuribulum aureum : quod est corpus sanctum. Ipse enim Dominus factus est thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit ; et propitius factus est mundo, quia obtulit seipsum in odorem suavitatis (Ephes. v, 2). Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris : accepit Jesus corpus, id est Ecclesiam, et ad perficiendam Patris voluntatem, implevit illam igne Spiritus sancti. Et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus : omnia hæc spirituales suni Ecclesiæ

rædicationes et virtutes. Et septem angeli qui habe

ant septem tubas, præpararunt se ut tuba canerent : id est, Ecclesia præparavit se ad prædicandum. Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis mirtus sanguine: facta est ira Dei, quæ haberet in se multorum necem. Et missa est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum, et omne fenum viride combustum est : quod est terra, hoc et arbores, hoc fenum, id est homines. Fenum autem viride, carnem intellige sanguineam et luxuriosam, secundum illud, Omnis caro fenum (Isai. xi., 6). Et secundus angelus tuba cecinit, et velut mons magnus ardens igni missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis : ardens mons, diabolus est. Et quod tertia pars terræ vel arborum, hæc tertia pars maris. Et homines habentes animas, impios dixit ' : ut ostenderet in carne vivos, sed spiritualiter mortuos. Et tertiam partem navium corruperunt: doctrina sua hæretici corruperunt eos qui illis ac

uieverunt. Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit

e cælo stella magna ardens velut facula : de Ecclesia dicit cecidisse homines superbos et impios.Magnam vero stellam dixit ; quia personæ majorum, et potestatem vel divitias habentium. Et momen hnjus stellae dicitur absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium : tertia pars hominum facta est similis stellæ quæ super illam cecidit. Et multi hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricavem unt aquæ. Homines mortui sunt ab aquis. Hoc in his qui

1 Mss., arbores habentium animas diacit.

rebaptizantur, manifeste intelligi potest. Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae et tertia pars stellarum : sol, luna et stellæ, Ecclesia est, cujus tertia pars percussa est; in tertia parte, intelliguntur omnes mali. Percussa est autelii, id est suis malis tradita et voluptatibus: ut redundantibus et inolescentibus peccatis, suo tempore revelarelur. Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis in medio cæli, et dicentem, Vae ! vae ! váe habitantubus terram ! Aquilam Ecclesiam intelligit volantem in medio cœli, id est in medio sui discurrentem, et plagas novissimi temporis magna voce prædicantem. Quando enim sacerdos diem judicii annuntiat, aquila in medio cœli volat, Sicut [ergo supra dictum est, alius angelus quem dixit ascendisse ab ortu solis, Ecclesia est, ascendens ab ortu solis, id est a passione vel resurrectione Domini. Quod autem dicit, Ne læseris terram, meque mare ; Ecclesia hoc quotidie praedicando malis %? minibus clamat. Quod dicit, Vinum et oleum me laeseris ; in vino et oleo, omnes qui sunt justi in Ecclesia intelliguntur ; quos nemo lædere poterit, nisi ad probationem illorum permiserit Deus. Quod autem ait, centum quadraginta quatuor millia fuisse signatos : tota Ecclesia intelligitur. Unde et in illis de quibus dixit se vidisse populum multum quem dinümerare nemo poterat, Ecclesia eadem significata est. Quod autem dixit, amictos esse stolis albis; in stolis donum Spiritus sancti intelligitur: angelos stantes circa thronum, Ecclesiam dixit, quia præter illam nihil aliud describebat. Senior qui respondens dixit, Qui sunt isti, et unde venerunt, offiêium indicat sacerdotum, qui populum in Ecclesia docent. Quod autem dixit, 'Laverunt stolus, de tota Ecclecia dixit, non de martyribus tantum. Denique non dicit in sanguine suo, sed in sangnine agmi, quod utique per Baptismi sacramentum impletur. Et qui sedet super thronum, habitat super illos : ipsi enim thronus sunt, super quos habitat Deus. Neque cadet super eos sol, neque ullus aestus : et deducet eos ad vitae fontes aquarum : omnia hæc etiam in præsenti sæculo, etThis diebus spiritualiter Ecclesiæ eveniunt ; dum ita per gratiam Dei defenditur, ut persecutionibusmundi hujus exerceatur potiusquam vincatur. Quod dicit in semihora silentinm factum in coelo ; in Ecclesia dicit, et significat initium quietis æternæ. Et septem angelis tubis canentibus : in angelis Ecclesiâ, in tubis praedicatio Ecclesiæ intelligitur. Alius angelus, quem dixit stetisse ante altare, Christus Dominus Test. Habens thuribulum aureum : corpus scilicet sanctum, per quod Deus Pater passiónis incensum, odorem suavitatis accepit. Quod autem dicit, Factae sunt voces, fulgura et tonitrua ; prædicationes sunt Ecclesiæ spirituales. Septem angeli qui se præparaverunt ut canerent, Ecclesia est: in qua per totum mundum contra omnia peccata vel criimina fit prædicatio spiritualis. Quod autem canente primo angelo terfia pars terræ combusta est, signifiέat homines superbos et voluptatibus deditos, quos Deus justo judicio permittit incendio luxuriæ vel cupiditatis exuri. Quod autem, canente secundo angelo, mons ardens cecidit in mare ; mons ille diabolus, mare mundus iste intelligitur. Tertia pars maris, sicuti jam supra dictum est, homines iniqui et impii. Quod autem, tertio angelo canente, stella magnia cecidit de coelo, homines magni intelliguntur, qui malis moribus et iniquis actibus de Ecclesia tahquam de cœlo cadunt. Quod dicit, Multi hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricaverunt aquae ; hoc in his qui rebaptizantur intelligi pqtest. Quod autem, canénte quarto angelo, solis, et lunæ et stellarum tertia pars percussa est; in his Ecclesia intelligitur, in qua quotidie qui mali vel ficti sunt, persuadente diáboló peccatorum vulneribus percutiuntur in anima. Quòd autem dicit Aquilam volantem in medio coeli, et clamantem, Væ ! væ ! væ ! Ecclesiam intelligi voluit volantem in medio cœli,

id est, in medio sui, et per assiduitatem prædicationis plagas novissimi temporis annuntiantem. Quarido enim sacerdos in Ecclesia Dei diem judicii annuntiat, aquila in medio cœli volat. Concedat divina pietas, ut dum et sacerdotes student jugiter prædicáre, et populi ea quæ prædicantur fideliter adimplere, simul mereantur ad æterna' pervenire, præsíante Domino Jesu Christo, qui vivit, etc. H0M1LIA VIl.

[Id. ix et x.] Modo, fratres charissimi, cum Apocalypsis legeretur, audivimus quia quinto angelo tuba canente, stella de cœlo ceciderit super terram. Una stella corpus est multorum cadentium per peccata. Et data est ei clavis putei abyssi : stella, abyssus, puteus homines sunt. Ergo stella cecidit de coelo : id est, populus peccator de Ecclesia. Et accipit putei abyssi clavem : id est, potestatem cordis sui, ut aperiät cor suum, in qud diabolus deligatus non compescatur ut faciat voluntatem suam. Et aperuit puteum abyssi: id est, manifestavit cor suum sine ullo timore vel pudore peccandi. Et ascendit fumus de puteo : id est de populo ascendit quod cooperit et obscurat Ecclesiam, ita ut dicatur, Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. 0bscuratum dixit solem, non cecidisse *. Peccáta enim malorum et superborum hominum, quæ passim committuntur per orbem, obscurant sólem, id est Ecclesiam, et sanctis ac justis interdum faciunt obscuritatem : quia tantus est malorum numerus, ut aliquoties vix inter eos appareant boni. Sicut, inquit, fumus formacis magnae. Et er fumo putei e.rierunt locustæ in terram, et data est eis potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae ; id est, veneno lædere. Et praeceptum est illis, ne læderent fenum terrae neque omnem arborem, nisi homines. Et datum est eis ne occideremt eos. Et quia duæ partes suut in Ecclesia, bonorum scilicet et malorum; una pars sie percutitur ut eorrigatur, alia voluptatibus $uis relinquitur. Pars bonorum humiliationi * traditur ad cognitionem justitiæ Dei, et commemorationem pœnitentiæ, sicnt scriptum est, Bonum mihi quod humiiliasti me, ut discerem justificationes tuas(Psal. êxviii, 17). Datum est eis me occiderent, sed ut cruciarent : et cruciatus eorum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem: hoc tunc fit, quando diabolus per vitia vel peccata venena propinat. Et quaerent homines mortem : mortem vero requiem dixit. Quaerent itaque mortem, sed malis, id est tribulationibus, ut ipsi requiescant, dum mala moriuntur. Super capita, ihquit, earum tanquam coronae similes auro. Ecclesia superius descripta est in viginti quatuor senioribus, qui habent corónas aureas; isti autem similes auro, haereses sunt, quæ imitantur Ecclesiam. Et habebant capillos, sicut capillos mulierum: in capillis mulierum nón solum sexum effeminatum, sed etiain utrumque sexum voluit ostendere. Et habebant caudas similes scorpiis, et aculei in caudis earum: caudas hæreticorum præpositos dicit, sicut scriptum est, Propheta docens mendacium, hic est cauda (Isai. ix, 15); qui sunt Ê'}}}£''; et hi crudelia regum jussa implent. Habentes super se regem angelum abyssi: id est, diabolum vel regem saeculi. Abyssus populus est. Cui nomen hebraice Abaddom, graece ἀπολλώων, latine Perdens. Vae unum abiit, et ecce duo vae reniunt, post haec. Er sertus angelus tuba cecinit: hinc incipit novissima prædicatio. Et audivi unum er quatuor cormibus angelum altaris aurei, quod est in conspeetu Dei, dicentem seaeto angelo, qui habebat tubam : Solce quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Altare quod est in conspectu Dei, Eeelesiam vull intelligi, quæ in tempore novissimæ persecutionis audeat crndelissimi regis verba aut jussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere. Solre quatuor angelos in flumine Euphrate. Flumen Euphrafem peccatorem populum dixit, in quo satafias et propria voluntas ligata est. Euphrates autem fluviu§ est Babylonis, sicut Jeremias in medio Babylonis submittit librum in Euphratem (Jerem. Li, 63). Et soluti sunt quatuor angeli, id est inchoata persecutio est. Parati in horam et diem et mensem et anmum, ut occiderent tertiam partem hominium : hæc sunt quatuor tempora triennii, et pars temporis. Et nuinerus, inquit, eaeercituum bis myriades myriadum, audivi numerum eorum : sed non dixit, quot myriadum (a). Ut occiderent tertiam partem hominum: hæc est superborum pars tertia, de qua descendit Ecclesia. Et vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas ac sulfureas. Equos homines dicit, sessores vero spiritus mequami, armatos igne, fumo et sulfure. Et capita equorum erant sicut leonum : ad sæviendum in persécutione. Ea: ore eorum evit fumus, ignis et sulfur : id est, blasphemiæ de ore eorum contra Deum egrediuntur. Caudæ ` eorum similes serpentibus. Caudas

* Mss., ad æternam beatitudinem.

* Mss. occidisse,

s Mss. humiliation.

ræpositos diximus, capita principes mundi. Et in É hocet diabolus, et sine his nocere non potest : aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male docendo nocent. Et vidi, inqüit, alium angelum fortem descendentem de cælo, dimictum nube, et iris, id est arcus, in capite ejus, et facies ejus erat ut sol: amictus nube, Doininus intelligitur amietus Ecclesia. - Legimus enim sanctos, nubes ; sicut Isaias dicit. Qui sunt hi, qui ut mubes colant (Isai. Lx, 8)? Indutum itaque nube spirituali, id est, saneto corpore Christum intellige. Et iris super caput ejus : id est, vel judicium quod fit et quod futurum est, vel promissio perseverans, Ecclesiam enim describit in Domino, dicens, Et facies ejus sicut sol ; id est, de resurrectione. Sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. Et pedes ejùs sicut columnæ ignis. Pedes Apostolos dicit, per qúos in universo mundo doctrina ejus discurfit : aut certe, quia pes novissima pars corporis est. Ecclesiam dicit post ignem novissimæ persecutionis futuram sanctorum claritatem. Et posuit pedem sunm deaeterum super mare, sinistrum autem super mare, sinistrum autem super terram : id est, ad prædicandum trans mare, et in universo orbe terrarum. Et clamavit voce magua, quemadmodum leo ruit : id est, fortiter prædicavit. Et cum clamasset, ocuta sunt septem tomitrua voces suas, quæ sunt et septem tubæ. Et audivi vocem dicentem de caelo, Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere : propter obtundendos, ut uon passim qmnibus impiis pateant verba Dei Alio denique loco prQpter §ervós tuos : Ne signaveris, inquit, verba prophetiæ hujus. El ostendit quibus signari jusserat, et quibus non : Qui perseperaverit, inquit, nocere, noceat; et qui in sordibús est, sordescat adhuc (Apoc. xxm, 10, 4 f). Hoc est, Propterea in similitudiuibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora ; hoc est, Vestri felices oculi, quoniam vident, et aures, quoniam audiunt : istis enim non sunt signata verba libri, malis autem signata sunt. Et juravit angelus ille, quoniam tempus jam non erit : %l in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere : septima tuba finis est persecutionis et adventus Dómini.Propterea dixit Apostolus in novissima tuba fieri resurrectionem (I Cór. xv, 52). Quod autem sicut supra dictum est, quinto angelo tuba canente iterum stellam dixit cecidisse de coelo; etiam et hæc stella corpus est multarum stellarum de coelo, id est de Ecclesia cadentium, et siguificat populum superbum et impium. Quod autem data est ei clavis abjssi ; dimissus est in potestate cordis sui, ut aperiät cor suum diabolo, et absque ulla reverentia exerceat omne malum. Quod autem ascendit fumus de puteo ; id est, de populo malo : et obscuravit solém et lunam ; obscúrátum solem dixit, non occidisse. Hoc ideo, quia peccata malorum et superbo

(a) Sic omnino Tichonius, teste Primasio.

rum hominum obscurare videntur solem, dum sanctis etjustis interdum per multas tribulationes faciunt obscuritatem. Sed lumen eorum exstinguere non possunt, quia illis ad malum consentire non acquiescunt. Quod autem dicit, Er fumo putei eaeisse locustas, et accepisse potestatem laedendi : et datum est eis ne 0cciderent eos ; hoe ideo, quia duæ partes sunt in Lcclesia, bonorum scilicet et malofum. Una pars sie percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus suis relinquitur. Quod autem dixit, Cruciatus earum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem : hoc tunc fit, quando diabolus luxuriosis hominibus per vitia et peccata, in modum scorpii venena propinat. Et super capita earum tanquam coronae similes auro. Viginti et quutuor seniores, in quibus Ecclesia descripta est, coronas aureas habebant : isti autem similes auro, hæreses scilicet quæ imitantur Ecclesiam. Quod autem capillos habebant mulierum ; in capillis non solum sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit ostendere. ln caudis earum, quæ erant tanquam scorpii, duces vel principes hæreticorum intelliguntur: sicut seriptum est, Propheta docens mendacium hic est cauda. Habebant super se regem abyssi: id est, diabolum. In abysso populus malus intelligitur, cui diabolus dominatür. Altare quod dixit esse in conspectu Dei, Ecclesiam vult intelligi, quæ velut aurum purgatum, tempore novissimæ persecutionis audeat crudelissimi regis jussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere. Quod autem dicitquatuor angelos ligatos in flumine Euphrate; flumen Euphrates populum peccatorem significat, in quo satanas et ropria voluntas ligata est. Euphrates autem est fluvius Babylonis, quæ interpretatur Confusio. Unde ad ipsuim fluvium pertinent, quicumque res confusione dignas exercent. Quod autem dicit se vidisse equos, et qui sedebant snper ipsos, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulfui e us ; equos, superbos homines dicit, et sessorem eorum diabolumi et angelos ejus. Quod autem dicit capita equorum sicut leonum, propter violentalm persecutionem malorum hominum dictum est. Et eae ore eorum e.ciit ignis, funus et sulfur : id est, blasphemiæ de ore eorum contra Deum egrediuntur. Id caudis, quæ erant similes serpentibus, sieut jam supra dictum est, principes et præpositi sunt hæreticorum, per quos lædere consuevit diabolus. Aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male docendo ! nocent. Angelum quem dixit amictum nube, Domimus et Salvator noster est, amictus nube, id est Ecclesia : quia de sanctis scriptum est. Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Quod autem dixit, Facies ejus ut sol, propter resurrectionem Domini dixit : sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. In pedibus ejus, qui erant sicut columnæ ignis, Apostoli figurati sunt, per quos in universo mundo doctrina ejus discurrit. Quod autem, posuit pedem suum derterum super mare, hoc significavit, quod prædicatio ejus usque trans mare, et in universum mundum itura esset. Quod autem, velut leo rugiens clamavit, hoc ideo quia ex potestate fortiter prædicavit. Quod autem dixit, Signa quae locuta sunt septem tonitrua, propter obtundendos dictum est, de quibus in Evangelio, Nolite sanctum dare camibus (Matth. vii, 6): id est, ut non passim omnibus impiis pateat verbum Dei. Alio denique loco propter servos suos dixit : Ne signaveris, inquit, verba prophetiæ hujus. Et ostendit quibus signari jusserit, et quibus non : Qui perseveraverit, inquit, nocere, noceat : et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ecce quibus signatum est verbum Dei. Propterea in similitudinibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. Ecce quibus signatum non est. Quam rem oremus ut etiam in nobis implere Domi

[ocr errors]

nus pro sua pietate dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat. Amen. HOMILlA VII 1. [Ib. x et xi.] Vox de cælo, imperium est Dei, qui Ecclesiæ cor tangit, et jubet percipere eam, quia Ecclesia 1 aperto libro futuram pacem prædicavit. Et abii ad angelum, ut daret mihi librum: hoc ex persona Joannis Ecclesia dicit, desiderans perdoceri. Et tunc diaeit mihi, Accipe et comede illum: id est, tuis visceribus pande, et describe in latitudine cordis. Et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce ut mel : id est, cum perceperis, oblectaberis eloquii divini dulcedine, séd amaritudinem senties cum prædicare et operari coeperis quod intellexeris ; sicut scriptum est, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. xvi, 4). Et aliter, Erit, inquit, in ore tuo dulce ut mel, et in ventre tuo amaritudo. In ore intelliguntur boni et spirituales Christiani, in ventre carnales et luxuriosi. Inde est uod cum verbum Dei prædicatur, spiritualibus ulce est : carnalibus vero, quorum ' secundum Apostolum Deus venter est (Philipp. 111, 19), amaruim videtur et asperum. Et data est mihi arundo virgae similis, dicens : Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. Surge, excitatio est Ecclesiæ. Non enim hic Joannes sedibundus * audiebat. Metire templum, et altare, et adorantes in eo: Ecclesiam jubetrecenseri, et præparariadultimum, et adorantes in ea. Sed quia non omnes qui videntur, adorant, ideo dixit, Atrium quod est foris templum, ejice foras, et me metiaris illud. Ipsi atrium sunt qüi videntur in Ecclesia esse, et [foris sunt, sive hæretici, sive male viventes catholici. Quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Qui excludentur, et %); dabitur, utrique calcabunt eam. Et dabo uobus testabus meis : id est, duobus Testamentis. Et prophetabunt diebus mille ducentis se caginta : numerum novissimæ persecutionis dixit, et futuræ pacis, et totius temporis a Domini passione ; quoniam utrumque tempus totidem dies habet, quod suo in loco dicetur. Saccis, id est ciliciis, amicti. Quod in i3ogo).oyijast, id est, in confessione sint constituti, quia ex censu humilitatis dixit saccis amictos. Dehinc ostendit qui sunt hi duo testes, dicens, Hi sunt duae olivae et ` duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes : qui sunt qui stant, non qui stabunt. Duo candelabra Ecclesia est, sed pro numero Testamentorum dixit duo. Sicut quatuor angelos dixit Ecclesiam, cum sint septem pro numero ángelorum terræ : ita ex septem candelabris, si unum vel amplius pro locis nominet, tota Ecclesia est. Nam Zacharias unum candelabrum vidit septiforme, et has duas olivas (Zach. iv, 2, 3), id est, Testamenta infundere oleum candelabro, id est Ecclesiæ. Sicut sunt ibidem septem oculi, septiformis gratia Spiritus sancti, qui sunt in Ecclesia, inspicientes totam terram. Et si quis vult eos lædere vel occidere, ignis eaeiet eae ore eorum, et devorabit inimicos eorum : id est, si quis Ecclesiam vel lædit vel lædere voluerit, precibus oris ejus divino igne aut in præsenti ad córrectionem, aut in futuro sæculo ad damnationem consumetur. Hi habent potestatem claudere coelum nubibus, me pluat in diebus prophetiae ipsorum. Habent, ait ; non, Habebunt : hoc ideo dicit, quia tempus quod nunc agitur significavit. Sed et spiritualiter cœlum clauditur, ne imbrem pluat, id est ne occulto, sed tamen justo judicio Dei super sterilem terram de Ecclesia benedictio descendat. Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet cum eis prælium. Aperte hæc omnia ostendit ante novissimam persecutionem fieri, cum dicit, cum finierint testimonium suum :

1 Mss., Ecclesiæ.

* In editis deest, sedibundus. IIabetur in Ms. Petrensi et apud Bedam.

utiqne illud quod præbent 'usque ad revelationem Christi. Et vincet eos, et occidet: vincet, in eis qui suo. cubuerint ; occidet, in eis qui confessi Deum fuerint. Et corpus eorum projicietur in plateis civitatis magnae: duorum dicit unum corpus, aliquando corpora, ut et numerum Testamentorum servaret, et Ecclesiæ unum corpus ostenperet *. In plateis civitatis magnae : id est, in medio Ecclesiæ. Et vident depopulis et tribubus et linguis corpus eorum, per dies tres ét dimidium : id est, annos tres et menses sex, Miscet enim tempus, nunc præsens, nunc futurum : sicut et Dominus dicit, Veniet hora, in qua omnis qui occiderit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. xvi, 2). Et nunc est, et veniet. Et corpora eorum non sinunt poni in monumento. Votum eorum ad impugnationem dixit : non quo valeant facere ne sit Ecclesia in memoria, sicut et illud, Nec vos intratis, nec alios sinitis intrare (Matlh. xxiii, 13); cum multi introierint etiam illis impugnantibus. Sic ergo non sinunt poni in monumento. Et inhabitantes terram gaudent super eos, et epulantur, et munera invicem mittunt. Hoc semper factum est, et nunc invicem mittunt, et novissime gaudebunt et epulabuntur; quoties enim justi affliguntur, exsultant injusti, et epulantur. Quoniam hi duo Prophetae cruciaverunt eos: per plagas, quæ pro contemptu Testamentorum Dei humanum genus affligunt. Denique etiam ipse visusjustorum gravat injustos, sicut ipsi dicunt, Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. 11, 15). Gaudehunt auteum ubicumque, veluti jam nihil habuerint quod impatienter ferant, disturbatis et occisis justis, et eorum hæreditate possessa. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos. Jam dictum est de diebus. Huc usque angelus futurum narravit, et inducit factum quod futurum audit. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super videntes eos. Et audivi vocem magnam de cælodicentem, Ascendite huc: et ascenderunt in cælum in nube. Hoc est quod Apostolus dixit, Rapiemur in nubibus obviam Christo (I Thess. iv, 16). Ante adventum autem Domini nulli hoc posse contingere scriptum est: Initium Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus (I Cor. xv, 23). Unde excluditur omnis suspicio quorumdam, qui putant hos duos testes duos viros esse, et ante adventum Christi coelum in nubibus ascendisse. Quomodo autem potuerunt habitantes terram de duorum nece gaudere, cum in una civitate morerentur, et munera invicem mittere, si tres dies sint, qui antequam gaudeant de nece, c0ntristabuntur de resurrectione ? Aut quales epulæ aut voluptas esse potest in plateis epulantium, cadaveribuis humanis epulis morbum triduano fetore reddentibus? Unde nos Dominus liberare dignetur, Amen. HOMlLlA IX.

[Ib. xi etxii.]Quod audivimus, fratres, in lectione quæ recitata est, quia in illa hora factus est terrae molus magnus; in illo terræ motu persecutio intelligitur, quam diabolus per malos homines exercere consuevit. Et decima, inquit, pars civitatis cecidit, et occis! sunt in terrae motu nomina virorum septem millia. Et denarius et septenarius perfectus est fiumerus: quod si non esset, â parte tofum intelligendum erat. Du0 sunt enim ædificia in Ecclesia; unum supra petram, aliud supra arenam: quod supraarenam est, dicitur corruisse. Et caeteri timuerunt, et dederunt claritatem Deo. Illi dederunt claritatem, quisupra petram ædi ficati sunt, et cum illis qui supra arénam erant, cadere non potuerunt. Idéo autém dixit, timuerunl, $ vidensjustus peccatoris interitum, plus aegenditur in observatióne præceptorum, sicut dicitur, Et lavabit manus in sánguine peccatoris (Psal. LVI; 11). Et apertum est, inqüit, teniplum Dei in cælo ;id est, in Ecclesia incarnátionis Christi mysteria pate

* Primasius, perhibent.

* Hic Mss. addunt, quod est illud: Projecistis sermon* 1meos retro.

[graphic]

facta sunt : unde ostenditur Ecclesia coelum esse. Et visa est arca testamenti ejus in templo ejus : id est, intellectum est Ecclesiam esse arcam testamenti. Et facta sunt fulgura et tonitrua et terræ motus: hæc omnia sunt virtutes prædicationis et coruscationis et bellorum Ecclesiæ. Et signum magnum est in cælo visum, mulier amicto sole,et luna sub pedibus ejus : Ecclesiam dicit, partem suam, id est, homines fictos et malos Christianos sub pedibus habere. Et in capite ejus coronastellarum duodecim. Istæ duodecim stellæ, duodecim Apostoli intelligi possunt. Sole autem amicta spem resurrectionis significat, propter illud scriptum est. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. xiii, 43). Draco magnus rufus : diabolus est quærens Ecclesiæ natum devorare. Habens, inquit, cornua decem et capita septem : capitareges sunt, cornua vero regna. In septem enim capitibus omnes reges, in decem cornibus omnia regna mundi dicit. Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram : cauda prophetæ iniqui sunt, id est hæretici, qui stellas coeli per iteratum baptisma adhærentes sibi dejiciunt in terram ; ipsi sunt sub pedibus mulieris Multi, homines illos esse æstimant, quos sibi consentientes diabolus fecit sodales: multi,angelos,qui cum illo quando cecidit præcipitati sunt. Parturiens cruciatur ut pariat : per omne tempus quotidie pari Ecclesia in prosperis et in adversis. Et draco steti ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret: semper enim in cruciatibus parit Ecclesia, Christum per membra, semper et draco quærit devorare nascentem. Et genuit mulier filium masculum : id est, Christum. Deinde corpus ejus, id est Ecclesia,semper generat Christi membra.Masculum autem dixit, victorem adversus diabolum. Et mulier fugit in eremum: mundum istum non incongrue eremum accipimus, ubi usque in finem Christus Ecclesiam gubernat et pascit, in quo ipsa Ecclesia superbos et impios homines tanquam scorpiones et viperas, et omnem virtutem satanæ per Christi adjutorium calcat, et conterit. Et factum est bellum in cælo : id est, in Ecclesia. Michael et Angeli ejus pugnabant cum dracone : Michaelem, Christum intellige ; et Angelos ejus, sanctos homines. Et draco pugnavit et angeli ejus : id est, diabolus et homines voluntati ejus obtemperantes. Nam absit ut credamus diabolum cum angelis suis in cœlo ausum esse pugnare, qui in terra unum Job ausus non est teniare, nisi eum a Domino postularet ut læderet. Et non valuerunt, neque locus eorum inventus est amplius in cælo: id est, in hominibus sanctis, qui credentes, semel expulsum diabolum ejusque satellites ampius non recipiunt; sicut Zacharias dixit, ut semel exterminata idola amplius non recipiant locum. Et eaepulsus est draco magnus, anguis antiquus qui dicitur dúbolus et satanas, et angeli ejus cum eo : diabolus et spiritus immundi omnes cum suo principe de sanctórum cordibus expulsi sunt in terram, id est, in homines qui terrena sapiunt, et totam spem suam in terra cónstituunt. Et audivi vocem magnam de caelo dicentem, Modo facta est salus et virtus et regnum Dei nostri: id est, Ecclesiæ. 0stendit in quo coelo ista fiant. Apud Deum enim semper fuit et virtus et regnum et potestas Filii ejus: sed in Ecclesia dixit per Victoriam factam Christi salutem, quam videntes illi de quibus Dominus dixit, Multi justi et Prophetae cupierunt videre quae videtis (Matth. xiii, 17); dixerunt, Módo facta est sålus Domini nostri. Quomam eaeclusus est accusator fratrum nostrorum, etc. Si autem, ut

uidam putant, Angelorum vox est in coelo superiore. et non sanctorum in Ecclesia, non dicerent, accusator fratrum nostrorum, sed, accusator noster; nec, accusat, sed, accusabat. Quod si justos in terra positos appellaverunt Angeli fratres suos, non erat gaudium missum esse diabolum in terram, quem molestiorem possint experiri sancti secum in terris positum, quàm si, ut dicitur, adhuc esset in cœlo.

PAtRol. XXXV.

Sic enim terræ maledieunt dicentes. tibi, terra et mare ! id est, qui cœlum non estis. Quia descendit ad vos diabolus, habens iram magnam, sciens quia breve

' tempus habet. Descendit, inquit, ut allegoriám serva

ret. Cæterum omnes in coelo sunt, id est in Ecclesia, quæ juste coelum dicitur: unde dejectus a sanctis diabolus descenditin suos, qui pro amore terreno terra sunt. Dejici autem de cœlo non sic dixit, quod in hominibus fieretjam coelum faetis, sed quod sint, non quod fierent!. Non enim possunt sanéti cœlum fieri, nisi diabolo excluso. Non ergo primo nomine, sed secundo appellavit eos cœlum, in quibus ultra diaboli locus inventus non est. De quo fiericulo nos Dominus stnb sua protectione liberare dignetur, qui vivit, etc. PHOMILlA X.

[Ib. xii et xiii.] Modo, fratres cbarissimi, audivimus quia cum vidisset draco quod de sanctis exclusus esset in terram, id est de cœlo in peccatores, persecutus est mulierem quæ peperit masculum. Quanto enim diabolus de sanctis dejicitur, tanto magis eos persequitur. Et datae sunt mulieri, id est Ecclesiæ,duae alæ aquilae magnae, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis: tempus, et annus intelligitur et centum anni. Duæ alæ magnæ, duo sunt Testamenta Eeclesiæ quæ accepit, quo serpentem evaderet in eremum. In locum suum dixit, id est, in hoc mundo, ubi serpentes et scorpiones habitant : quia illi dictum est, sicut Dominus dicit, Ecce ego miitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. x, 16); et Ezechiel dicit, Fili hominis, inter scorpiones tu habitas (Ezech. 11, 6). Et misit serpens eae ore suo post mulierem aquam velut flumen. id est, violentiam persecutorum. Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo. Terram sanctam dicit, id est sanctos. Quoties enim perseculiones Ecclesiæ irrogantur, sanctæ terræ precibus, id est omnium sanctorum orationibus aut amoventur, aut temperantur. Nam et Dominus noster Jesus Christus qui interpellat pro nobis, et has persecutiones removet, cum ipsa terra sedet a dextris virtutis. ltem aliter, mulierem volasse in desertum, ipsam Ecclesiam catholicam intelligit, in qua novissimo tempore sub Elia creditura est Synagoga. Alas duas aquilæ magnæ, duos vult intélligi prophetas, scilicet Eliam, et qui cum eo venturus est. Aqua emissa de ore draconis, exercitum persequentium eam significat : absorpta aqua, de persecutoribus factam vindictam. Et iratus est draco in mulierem, et abiit bellum facere cum reliquis de semine ejus : id est, cum vidisset non posse continuari persecutiones, quas per Paganos solebat immittere, eo quod ore sanctæ terræ, id est orationibus sanctis removerentur, hæreses concitavit. Et stetit super arenam maris : id est, super multitudinem hæreticorum. Et vidi ascemdentem bestiam de mari : id est, de populo malo. Ascendentem dixit, hoc est nascentem. Sicut flos in bonam partem de radice Jesse ascendit. Bestiam ascendentem de mari, impios dicit, qui sunt corpus diaboli. Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis : pardo propter varietatem gentium similavit, urso propter malitiam et vesaniam, leoni propter virtutem corporis et linguæ superbiam. Et quia temporibus Antichristi cum varietate gentium et populorum regnum illius erit conmixtum, pedes tanquam ursi, duces ejus; os ejus, jussio ejus. Et dedit ei draco virtutem suam : sicut videmus modo hæreticos esse in hoc sæculo potentes, qui habent virtutem diaboli. Sicut quondam Pagani, ita nunc illi vastant Ecclesiam. Et vidi unum eae capitibus ejus quasi occisum in mortem ; et plaga mortis ejus curata est : quod dicit quasi occisum, hæretici sunt, qui simulant se confiteri Christum: et dum non sic cre

1 Ms. Petrensis, sed sint, non quod fuerint. (Soiacante-diae-sept.)

« ElőzőTovább »