Oldalképek
PDF
ePub

sius et Beda, nudas interpretationes decerpere contentus fuerit. Quapropter Lovaniensibus Theologis merito visum est hoc opus nihil esse præter annotationes alicujus studio collectas, posteaque in Homiliarum formam redactas. Porro in vetustissimo Abbatiæ S. Petri Cartunensis codice Homilia 16 verbis quibusdam additis dividitur in duas præterquam quod Homilia 1 non idem quod in editis habet exordium sed aliquando diversum sub hisce verbis:

<«< Ea quæ in Apocalypsi sancti Joannis continentur, fratres charissimi, aliquibus ex antiquis Patribus hoc visum est, quod aut tota, aut certe maxima pars ex ipsa lectione, diem judicii, vel adventum Antichristi significari videatur. Illi autem qui diligentius tractaverunt, quod ea quæ in ipsa revelatione continentur, statim post Passionem Domini Salvatoris nostri fuerunt inchoata, et ita sunt usque ad diemjudicii consummanda, ut parva portio temporibus Antichristi remanere videatur : et ideo quidquid in ipsa lectione recitari audieritis sive Filium hominis, sive stellas, sive Angelos, sive candelabra, sive quatuor animalia, sive aquilam in medio cœlo volantem, et reliqua omnia in Christo intelligite, et in Ecclesia fieri, vel in typo ejus prædicta esse cognoscite. In septem Ecclesiis quibus sanctus Joannes evangelista scripsit in Asia, intelligitur una Ecclesia catholica propter septiformem Spiritum gratiæ. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus est, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Fecit, inquit, nos regnum et sacerdotes Deo : sacerdotes Deo totam Ecclesiam dicit; sicut ait S. Petrus Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. 11, 9). Et vidi, inquit, septem candelabra aurea: in septem candelabris Ecclesia est. Et in medio candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. 1, 5, 6, 12, 13), id est Christum. Sive autem Filius Hominis, sive septem candelabra, » etc.

EXPOSITIO

IN APOCALYPSIM B. JOANNIS.

HOMILIA I 1.

[APOC. cap. 1.] In lectione revelationis beati Joannis apostoli, fratres charissimi, animadvertimus, et secundum anagogen hoc Domino largiente explanare curabimus, quia revelatio Jesu Christi nostris auribus panditur, ut arcana cœlestia nostris cordibus manifestentur. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, id est manifestare. Quæ oportet fieri cito significans: hoc est ostendens. Servo suo Johanni: Joannes, Dei gratia interpretatur Scribens septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia. Asia Elatio interpretatur, per quam genus humanum figuratur. Istæ septem Ecclesiæ et septem candelabra, hoc solerter intuendum est, quia septiformis gratia est, quæ data est a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, nobis generi humano, qui credidimus: quia et ipse pollicitus est nobis mittere Spiritum paracletum de cœlis, quem et Apostolis misit, qui in Asia esse videbantur, hoc est in elato mundo, ubi et septiformem gratiam septem Ecclesiis nobis per servum suum Joannem donavit. Gratia vobis et pax multiplicetur a Deo Patre el a Filio hominis: id est, Christo. Sive autem Filius hominis, sive septem candelabra, sive septem stellæ, Ecclesia intelligitur cum capite suo Christo. Quod autem ait, Cinctum inter mamillas zona aurea: ille qui erat cinctus, Christum Dominum figurabat. Duas mamillas, duo Testamenta intellige, quæ de pectore Domini Salvatoris tanquam de perenni fonte accipiunt, unde christianum populum nutriant ad vitam æternum. Zona vero aurea, chorus est, sive multitudo Sanctorum. Sicut enim de cingulo pectus stringitur, ita sanctorum multitudo Christo adhæret, et velut duas mamillas duo Testamenta complectitur, ut ex ipsis velut de sanctis uberibus nutriantur. Caput, inquit, ejus et capilli sicut lana alba et nix: capillos albos multitudinem albatorum, id est neophytorum ex Baptismo prodeuntium dicit 2. Lanam dixit, quia oves Christi sunt. Nivem dixit, quia sicut nix de cœlo ultro descendit, ita et gratia Baptismi nullis 1 Titulus, homilia 1, non est in veteri codice Petrensi. 2 Ms. Petrensis, procedentium.

præcedentibus meritis venit. Ipsi enim qui baptizantur, Jerusalem sunt, quæ quotidie ad instar nivis de cœlo descendit. Jerusalem, id est Ecclesia ideo de cœlo descendere dicitur, quia de coelo est gratia, per quam et a peccatis liberatur, et Christo, id est æterno capiti sponso cœlesti conjungitur. Sicut e contrario bestia de abysso ascendere dicitur, id est, populus malus qui ex populo malo nascitur. Nam sicut Jerusalem humiliter descendendo exaltatur, ita bestia, id est populus superbus arroganter ascendendo præcipitatur. Oculi ejus velut flamma ignis in oculis præcepta Dei dicit; sicut scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine; et, Ignitum eloquium tuum (Psal. cxvi, 105, 140). Et pedes ejus similes aurichalco Libani 1, igniti velut in fornace ignis: in pedibus ignitis Ecclesia intelligitur; quæ imminente die judicii, nimietate pressurarum probanda, et igne examinanda est. Et quia pes novissima pars est corporis et pedes ignitos dixit esse, ideo in pedibus Ecclesia novissimi temporis intelligitur multis tribulationibus velut aurum in fornace probanda. Quam rem qui bene considerat, jam nunc ex multitudine iniquitatum fieri videt. Ideo aurichalco signavit, quod ex ære et igne multo ac medicamine perducitur ad auri colorem: sicut Ecclesia per tribulationes et passiones purior redditur. In zona aurea accincta pectori, potest etiam scientia spiritualis ac purus sensus datus Ecclesiæ intelligi. Gladium vero bis acutum de ore ipsius procedentem, ipsum Christum esse significat, qui et nunc Evangelii bona, et prius per Moysen Legis notitiam universo orbi protulit: et de quo David similiter ait, Semel locutus est Deus, duo hæc audivi (Psal. LX1, 12). Hæc ergo sunt duo Testamenta, quæ pro captu temporis aut nova, aut vetera, gladius bis acutus dicuntur. Vox ejus tanquam vox aquarum multarum: aquæ multæ, populi intelliguntur esse ; in voce, prædicatio Apostolorum. Quod autem supra dixit, Pedes ejus similes aurichalco, tanquam in fornace conflati; possunt

1 In editis, clibani. Sed legendum esse, Libani patet ex Primasio et ex Autperto.

etiam Apostoli intelligi, qui post 1 passionem prædicaverunt verbum ejus. Per quos enim ambulat prædicatio, merito pedes nominantur: sicut et propheta dixit, Quam pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (İsai. L11, 7) ! et illud, Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. cxxx1, 7). Quod autem dixit, Habebat in dextera sua stellas septem; Ecclesiam intelligi voluit. In dextera enim Christi est spiritualis Ecclesia qui ad dexteram positæ dicit: Venite, benedicti Patris mei (Matth. xxv, 34). Septem ergo stellæ, Ecclesia est. Diximus enim quia Spiritus septiformis virtutis ei datus a Patre, sicut Petrus ad Judæos de Christo ait, Dextera igitur Dei exaltatus, acceptum a Patre Spiritum effudit (Act. 11, 33). Septem autem Ecclesias, quas vocat vocabulis suis, non ideo dicit, quia illæ solæ sint Ecclesiæ; sed quod dicit uni, omnibus hoc dicit. Denique sive in Asia, sive in toto orbe, septe mEcclesias omnes esse, et unam esse Catholicam sicut ad Timotheum ait, Quomodo oportet te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi (1 Tim. III, 15); et in Isaia, septem mulieres quæ apprehenderunt virum unum (Isai. iv, 1), septem Ecclesias significari intelligit, quæ et una est: virum, Christum intelligimus; panem mulierum, Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam æternam. Et ut vobis ea quæ dicta sunt tenacius inculcentur, brevem ex ipsis recapitulationem fieri volumus. Septem ergo Ecclesiæ, quibus sanctus Joannes scribit, intelligitur una Ecclesia catholica, propter septiformem gratiam. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus est. Septem candelabra, Ecclesia catholica est. In medio candelabrorum similis Filio hominis, Christus est in medio Ecclesiæ. Quod autem ait cinctum super mamillas: mamillæ duo Testamenta intelliguntur, quæ de pectore Christi lac spirituale accipiunt, ut populum christianum in vitam æternam nutriant. Zona vero aurea, chorus est sive multitudo sanctorum, qui jugiter dum lectioni et orationi insistunt, Christo adhærere probantur. Jam ista charitati vestræ sufficiant. Quod audistis, sancta inter vos collocutione meditamini, donec quod reliquum est, donante Domino audire possitis. Quod ipse præstare dignetur, etc.

HOMILIA I12.

[Ib. 11 et iv.] Fratres charissimi, in candelabro, de quo cum Apocalypsis legeretur audistis, populus intelligitur. Quod autem ait, Movebo candelabrum tuum; hoc est, dispergam populum pro peccatis. Et pugnabo cum eis in gladio oris mei : id est, proferam præcepta mea, per quæ arguantur peccata vel crimina sua. Quod vero dixit, Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua (Apoc. 1, 16): et de adventu vel præsentia Christi, quia per faciem quisque manifestatur atque cognoscitur; et de Ecclesia potest hoc accipi, cui istam claritatem Christus promisit, de qua dicit, Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Matth. xm, 43). Stellam matutinam; pri. mam resurrectionem dicit, quæ per gratiam Baptismi fit. Stella matutina noctem fugat,et lucem annuntiat, id est, peccatum tollit et gratiam tribuit : si tamen accepta gratia bona opera sequantur. Sicut enim magnam arborem virere et fructum non reddere nihil prodest; sic nihil prodest christum dici, et christiana opera non habere. Et ideo dicit, Consulo tibi a me emere 4 aurum conflatum (Apoc. 111,18): id est, contende ut pro nomine Christi aliquid patiaris. Et collyrio inunge oculos tuos: ut quod liben. ter per Scripturas cognoscis, opere impleas. Ostium apertum esse in cælo, Novi testamenti prædicator vidit Joannes.[Quibus oculis vidit ? Quantum ad figu

[blocks in formation]

ratam ostensionem, non carnis, sed mentis. Quantum vero ad ipsius rei veritatem quæ jam in carne Domino apparente manifestata fuerat, non solum oculis carnis vidit, verum etiam manibus contrectavit. Quid vero per ostium designatur in hoc loco, nisi mediator Dei et hominum Christus Jesus ?ipso Domino dicente, Ego sum ostium (Joan. x, 9), et reliqua. Jure igitur non clausum, sed apertum intuetur, quia nimirum idem mediator noster nascendo, moriendo cunctis fidelibus innotuit, quia ipse erat redemptor mundi. Quid per cœlum, nisi Ecclesia designatur? sicut ipse dicit, Cœlum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1); vel, Anima justi, sicut Salomon testatur, sedes est sapientiæ. Paulus quoque occurrit dicens Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. 1, 24). Constat procul dubio quod cœlum est electorum Ecclesia, in qua ostium apertum cernitur; quia Redemptor noster natus et passus ac resuscitatus ad cœlos ascendisse in ea prædicatur et creditur. Quid autem in hac visione positus audierit Joannes, manifestat dicens, Et vox prima quam audivi, tanquam tubæ loquentis mecum, dicens 1], Ascende huc Quando apertum ostenditur, clausum antea fuisse hominibus manifestatum est. Solium positum, est sedes judicantis, super quem vidit similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aquæ colorem habet, et sardius ignis in his duobus lapidibus duo judicia intelliguntur; unum quod jam per aquam factum est in diluvio, aliud quod erit per ignem in consummatione sæculi. Potest hoc loco et vita servorum Dei intelligi; quia ad similitudinem aquæ etignis interdum in hac vita omnes sancti habent prospera, interdum patiuntur adversa. [Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdini. Iris itaque græca latinaque lingua arcus vocatur, qui in die pluvia apparere videtur. Et quid per hanc nisi reconciliatio, mundi designatur, quæ per incarnati Verbi dispensationem facta cognosci. tur? Hoc certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Arcus itaque tunc apparet, cum radiis solis imbrifera fuerit nubes illustrata. Sole igitur nubem illustrante, iris,id est arcus apparuit: quia videlicet Patris Verbum, quod candor est lucis æternæ ac sol justitiæ, humanam suscipiendo illustravit naturam, ipsa humanitatis ejus susceptio, quæ profecto nubes a propheta vocatur (Isai. XIX, 1), reconciliatio facta est mundi. Bene autem imbrifera,quia nimirum prædicationum eloquiis plena. Congruenter siquidem ad reconciliationem humani generis in novo Testamento arcus figuratim apparuisse describitur: qui in Veteri quoque ideo in nubibus a Domino positus intelligitur, ut post inundationem diluvii per eum terris pax reddita cognosceretur; ut scilicet ejus visione pacti sui memor omnipotens Deus, nequaquam ultra aquarum immensitate deleri terram pateretur. Cui videlicet nomini si una in fine additur littera et irini dicatur,utique hoc ipsum interpretatio sonare videtur: nam græco vocabulo siphon pax appellatur. Et in Veteri quidem Testamento Dominus ad Noe ait, Ecce, ego statuam pactum meum vobiscum (Gen. xI, 9). Et notandum quam apta sitfigurarum contextio.Quia enim fulgura, voces et tonitrua de throno tanquam de nube procedere in subsequentibus narrantur, convenienter hic irradiante sole arcus similitudinem idem thronus reddidisse narratur: qui videlicet arcus, cum sit diversi coloris, resplendeatque principaliter duobus, id est, aquæ et ignis, ac designetur per diluvium, ac subsequens per ignem ; hic tamen non immerito visioni smaragdinæ compara

1 Quæ uncis hic inclusimus, sicut et infra tota vers. 3 expositio, quam signo eodem distinximus, absunt a Mss. Petrensi et Belgico; adjecta sunt ex Ambrosii Autperti libro 3 in Apocalypsim.

Sanius Apud Ambrosium Autpertum: Designetur per eum vel Baptismus aquæ et Spiritus sancti, vel judicium præcedens diluvium, etc.

tur, ut per eum, sicut diximus, repropitiato mundo divinitas ostendatur. Lapis enim smaragdus viridissimi coloris est: qui videlicet color, sicut præcedenti versiculo jam fatus sum, non inconvenienter naturæ divinitatis aptatur.] Mare vitreum, donum Baptismi est quod ideo ante solium esse dicitur, quia ante adventum judicii datur. Quod vero post hæc ait, Habeo claves mortis et inferni; hoc ideo dicit, quia qui credit et baptizatur, a morte et ab inferis liberatur; et quia ipsa Ecclesia, sicut habet claves vitæ, ita et inferorum ipsi enim dictum est, Cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei; et cujus retinueritis, retenta sunt (Joan. xx, 23). Ubicumque ponit in Apocalypsi angelum hominis, ipsum hominem significat: sicut et Ecclesiæ et Angeli eorum ibidem non debent intelligi, nisi aut episcopi aut præpositi Ecclesiarum. In tantum angelorum nomine Ecclesias catholicas voluit intelligi, ut jubeat angelos pœnitentiam. agere. Non enim Angeli, qui in cœlo sunt, indigent pœnitentia; sed homines qui sine peccato esse non possunt. Nam quia etiam Angelus Nuntius interpretatur, quicumque aut episcopus aut presbyter aut etiam laicus frequenter de Deo loquitur, et quomodo ad vitam æternam perveniatur annuntiat, merito angelus Dei dicitur. Et tamen quia sine peccato nemo esse potest, dicitur ei, id est homini, ut poenitentiam agat: quia et ervera qui bene considerat, agnoscit quod non tantum laici, sed etiam sacerdotes una dies esse non debent sine pœnitentia. Quia quomodo nullus dies est in quo homo possit esse sine peccato, sic nullus dies debet esse sine satisfactionis remedio. Septem autem candelabra, et unum candelabrum 1, septiformem Ecclesiam possumus intelligere et ideo quæcumque ad septem Ecclesias loqui videtur, ad unam Ecclesiam loquitur toto orbe diffusamn; quia in septenario numero omnis plenitudo consistit.Angelos ergo Ecclesiam dicit: in quibus duas partes, id est bonorum et malorum ostendit. Et propterea non solum laudat, sed etiam increpat, ut laus ad bonos, increpatio ad malos dirigatur: sicut Dominus in Evangelio, omne præpositorum corpus unum servum dixit beatum et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet. Quomodo fieri potest ut unus servus dividatur, cum divisus vivere non possit? Sed unum servum dicit totum populum christianum: qui populus si totus bonus esset, non divideretur. Sed quia non solum habet bonos, sed etiam habet malos, dividendus est: et boni audituri sunt, Venite; benedicti Patris mei, percipite regnum; raptores vero et adulteri, qui misericordiam non fecerunt, andituri sunt, Discedite a me,maledicti,in ignem æternum. Quod autem in Apocalypsi singulis dicitur Ecclesiis, fratres charissimi, singulis hominibus convenit in una Ecclesia constitutis. Hæc dicit qui tenet septem stellas in manu sua: hoc est, qui vos in manu, id est in potestate habet, et gubernat. Qui ambulat in medio candelaborum aureorum : id est, in medio vestri; quia candelabra illa populum signifi cant christianum. Quod autem dicit, Movebo candelabrum tuum de loco suo, si non egeris pœnitentiam: videte quia non dixit, aufert, sed movet ; quia candelabrum significat unum populum christianum. Et ipsum candelabrum moveri dicit, non auferri: et per hoc intelligitur quod in una eademque Ecclesia moventur mali, confirmantur boni; et quod occulto, sed tamen justo Dei judicio, id quod tollitur malis, bonis augetur; ut adimpleatur illud quod scriptum est, Qui habet, dabitur ei; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 14-41). Quod autem dicit, Vincenti dabo manducare de ligno vitæ ; id est, de fructu crucis. Quod est, inquit, in paradiso Dei mei: paradisum Ecclesiam dicit; omnia enim in ejus figuram facta sunt.Nam quod dicit, Scioopera tua, et tribulationem, et pauper

Ms. Belgicus, unum ad candelabrum;

tatem; sed dives es; omni Ecclesiæ dicit, quæ spiritu pauper est, et omnia possidet. Quod autem dicit, Habebitis pressuram dies decem; dies decem, totum tempus posuit, quia denarius numerus perfectus est: in quo populus christianus, sicut dicit Apostolus, per multas tribulationes intrat in regnum cœlorum (Act. xiv, 21). Nam quod dicit angelo Pergami Ecclesiæ, Scio ubi habitas, ubi est introitus satana (Apoc. 11, 13); omni Ecclesiæ dicit in unius vocabulo, quia ubique habitat satanas per corpus suum. Corpus autem satanæ homines sunt superbi et mali; sicutet corpus Christi humiles et boni. Vincenti dabo manducare de manna abscondito: id est, de pane qui de cœlo descendit. Cujus figura fuit manna in eremo quod, sicut ipse Dominus dixit, multi manducantes mortui sunt (Joan. vi, 41). Sed et nunc quicumque manducatindigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). Idem panis est etiam lignum vitæ. Possumus et per manna immortalitatem accipere. Et dabo ei calculum candidum; id est, corpus Baptismate candidum Et super calculum nomen novum scriptum : id est, notitiam Filii hominis. Quod nemo scit, nisi qui accipit scilicet per revelationem ; et ideo de Judæis dicitur, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (Id. 11, 8). Quod autem dicit angelo Thyatiræ Ecclesiæ, Habeo adversum te, quia permisisti mulieri Jezabel; dicit præpositis Ecclesiarum, qui luxuriosis et fornicantibus, et aliud quolibet malum agentibus, severitatem disciplinæ ecclesiasticæ non imponunt. Potest hoc et de hæreticis intelligi, Quæ dicit se propheten: id est, christianum. Modo enim multæ hæreses sibi hoc nomine blandiuntur. Nec cognovistis altitudinem satanæ : id est, non respuistis doctrinam ejus, sicut hæreses. Non mitto super vos aliud pondus: id est, super id est, super id quod potestis sustinere. Verum quod habetis tenete donec veniam. Qui vincit, et qui servat opera mea usque in finem, dabo ei gentes; el pascet eas in virga ferrea, et ut vas figuli comminuentur, sicut et ego accepti a Patre meo. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem; sicut dicit Apostolus, Cum illo omnia nobis donavit (Rom. vi, 32). Virgam ferream dicit propter justitiæ rigorem: et deipsa virga corriguntur boni, confringuntur mali.

HOMILIA 111.

[Ib. in et iv.] Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem, peccatorem hominem terribiliter increpantem; et ideo cum ingenti timore confideremus, et cum tremore timeamus quod dictum est, Novi opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Non moritur,nisi qui mortale crimen commiserit, secundum illud quod dictum est. Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xv11, 20). Quod pejus est, multi in corporibus vivis animas mortuas portare noscuntur. (Esto vigilans, et confirma cætera quæ moritura erant. Hæc dicit sanctus et verus qui habet claves David; id est, regiam potestatem. Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit: manifestum est quod Christus pulsantibus aperiat, et hypocritis, id est fictis vitæ januam claudat. Ecce dedi ante te ostium apertum hoc ideo dictum est, ut nullus dicat quia os tiam quod Deus aperit Ecclesiæ in toto mundo 3, aliquis possit vel in parte claudere. Quia modicam habes virtutem laus est Dei, quod modicæ fidei Ecclesiæ aperiat ostium. Et scribam super illud nomen Dei mei utique quo Christiani signamur. Et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cœlo: novam Jerusalem coelestem, Ecclesiam dicit, quæ a Domino nascitur. Novam autem dixit, propter novitatem nominis christiani, et quia ex veteribus novi efficimur. Neque frigidus es neque fervens id est, inutilis es. Potest enim et superdivitum sterilium persona accipi, qui habent facultates, et non inde faciunt misericordias. Pauperes non sunt, qui habent facultates: divites non sunt, qui ex di1 Mss., respicitis.

2 Ms. Petrensis, in totum mundum.

:

vitiis non operantur. Consilium tibi do, ut emas tibi aurum id est, ut eleemosynas faciendo, et actibus bonis insistendo, ipse efficiaris aurum ; id est, a Deo accipias intellectum, et per bonam conversationem merearis matyrium pati. Et ecce, inquit, os tium apertum est in cœlo. Ostium apertum Christum dicit, quia janua est. Coelum Ecclesiam dicit ubi coelestia geruntur; sicut dicit Apostolus, Instaurare omnia quæ in cælis et quæ in terra sunt (Ephes. 1, 10): column intelligitur primitiva Ecclesia de Judæis, terra vero ex Gentibus. Ascende huc, et ostendam tibi : hoc non in solum Joannem convenit, sed in Ecclesiam vel in omnes credentes. Qui enim viderit ostinm apertum in cœlo, id est natum, et passum, et resurrexisse Christum crediderit ; ascendit in altitudinem, et videt futura [Quibus gressibus nisi fidei et credulitatis? Ac si aperte cuilibet electorum diceretur, Ad cognoscenda Christi et Ecclesiæ sacramenta, fide ccnscende, credulitate pertinge. Recte enim a voce prima Joannes invitatur, ut ad ostium coeli cœlumque conscendat: quia videlicet unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad veræ fidei sacramenta pertingat, veteris instrumenti doctrina, quæ novam præcedit, roboratur 1.] Et ecce thronus positus erat in cœlo: id est, in Ecclesia. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis vel sardii: istæ comparationes in Ecclesiam conveniunt. Jaspis aquæ colorem habet, et sardius ignis: per hæc, sicut jam dictum est, duo judicia vult intelligi; unum per aquam, quod jam factum est per diluvium; aliud quod futurum est per ignem Quid per jaspidem nisi divinitas Mediatoris nostri figuratur?] In circuitu throni vidi sedes viginti quatuor, et supra sedes viginti quatuor seniores sedentes. Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut Isaias dicit, Cum in medio seniorum suorum fuerit glorificatus (Isai. xxiv, 23). Viginti quatuor autem seniores, præpositi et populi sunt. In duodecim, Apostolos et præpositos: et in aliis duodecim, reliquam Ecclesiam intellige. Et de sede procedebant fulgura et voces de Ecclesia enim procedunt hæretici, quia ex nobis exierunt. Est et alius sensus, ut fulgura et voces prædicatio Ecclesiæ intelligatur. In vocibus verba, in fulgure miracula cognoscuntur. In conspectu throni mare vitreum mare vitreum, fontem Baptismi; ante thronum dixit, id est, ante judicium. Sed et aliquando animam sanctam intellige thronum: sicut scriptum est,Animajusti sedes est sapientiæ (Sap. vi); aliquando Ecclesiam in qua sedem habet Deus. Et in medio throni quatuor animalia: id est, in medio Ecclesiæ Evangelista 2. Plena oculis in priora et retro id est, intus et foris. Oculi, præcepta sunt Dei. In priora et retro: id est, in præterita et futura conspicientia. In animali primo simili leoni, fortitudo Ecclesiæ ostenditur. In vitulo, passio Christi. In tertio animali, quod est velut homo, humilitas Ecclesiæ significatur: quia nihil sibi blanditur ut superbum sapiat, quamvis adoptionem filiorum teneat. Quartum animal, Ecclesiam dixit, Similem aquilæ : id est, volantem et liberam, atque a terra suspensam duabus alis,quasi duorum Testamentorum,sive duorum præceptorum gubernaculis elevatam. Nam et Joannes evangelista cum de istis animalibus introspexisset in Christo completum esse quadriforme mysterium, et vidisset hominem nascentem, vitulum patientem, et leonem regnantem, tunc vidit et aquilam ad cœlestia remeantem. Et singula eorum habebant alas senas per circuitum. In animalibus ostenduntur viginti quatuor seniores: nam senæ alæ in quatuor animalibus, viginti et quatuor alæ sunt. Etenim per circuitum throni vidit animalia, ubi se dixerat seniores vidisse. Nam quomodo animal cum sex alis potest simile esse aquilæ, quæ habet duas 1 Mss Petrensis et Belgicus carent istisseptem versibus, qui ex Ambrosii Autperti libro 3 in Apocalypsim exscripti sunt, sicut et verba paulo interius uncis item distincta. 2 Mss., Evangelia.

alas, nisi quia quatuor animalia unum sunt, quæ habent viginti et quatuor alas, in quibus viginti et quatuor seniores intelligimus qui sunt in Ecclesia quam assimilavit aquila? Et aliter senæ alæ testimonia sunt Veteris Testamenti. Sicut enim animal volare non potest, nisi habeat pennas; sic nec prædicatio Novi Testamenti fidem habet, nisi habeat Veteris Testamenti prænuntiata testimonia, per quæ tollitur a terra, et volat. Semper enim quod ante dictum est futurum, et postea factum invenitur, fidem facit indubitabilem. Nisi enim quæ prædixerant Prophetæ, in Christo essent consummata, inanis esset prædicatio illorum. Hoc tenet Ecclesia catholica, et ante prædicta, et postea consummata. Merito volat, et tollitur a terra unum animal1in cœlum. Et requiem non habebant animalia illa: Ecclesia est, quæ non habet requiem, sed semper laudat Deum. Viginti et quatuor seniores possumus etiam intelligere libros Veteris Testamenti, et Patriarchas et Apostolos: fulgura et tonitrua, quæ de solio exire dicuntur, prædicationes et promissiones Novi Testamenti. Mittentes coronas suas ante thronum: hoc ideo, quia quidquid dignitatis habent sancti, totum Deo tribuunt; sicut et illi in Evangelio palmas et flores sternebant sub pedibus ejus (Matth. xx1, 8), id est, ipsi tribuentes omne quod vicerant. Quia tu creasti omnia, et ex voluntate tua erant, et creata sunt; erant secundum Deum, a quo cuncta antequam fierent possessa sunt; creata sunt autem, ut et a nobis viderentur, sicut dicit Moyses ad Ecclesiam, Nonne hic ipse est Pater tuus, qui fecit te. et possedit te, el creavit te (Deut. xxx11, 6)? Possedit in præscientia, fecit in Adam, creavit ex Adam.

HOMILIA IV.

[Ib. v.]. Et vidi supra dexteram sedentis in throno librum scriptum intus et foris: utrumque Testamentum intellige ; a foris Vetus, ab intus Novum quod intra Vetus latebat. Signatum, inquit, sigillis septem : id est, omnium mysteriorum plenitudine obscuratum, quod usque ad passionem et resurrectionem Christi mansit signatum. Nam quomodo testamentum non dicitur, nisi quod faciunt morituri, et signatur usque ad mortem testatoris, et post mortem ipsius aperitur: ita et post Christi mortem omnia mysteria revelantur. Et vidi angelum fortem clamentem voce magna : Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Cur primo signa solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratio est, quia Christus tunc aperuit librum, cum opus paternæ voluntatis aggressus, conceptus et natus est ;tunc ejus signacula solvit, quando pro genere humano occisus est. Et nemo poterat neque in cœlo, neque in terra, neque sub terra : id est, neque angelus, neque in terris vivens, neque mortuus. Aperire librum, neque videre illum id est, contemplari splendorem gratiæ novi Testamenti. Et ego flebam multum, quia nemo inventus est dignus aperire librum et videre eum : Ecclesia flebat, cujus figuram habuit Joannes, onerata et gravata peccatis, implorans sui redemptionem. Et ecce unus ex senioribus: unum ex senioribus totum corpus Prophetarum intellige. Prophetæ enim consolabantur Ecclesaim, annuntiantes Chrirtum de tribu Juda radicem David. Quia ipse in nobis vincit omne peccatum, et si quid boni aliquis habet, ab ipso habet. Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum: throni, animalia, seniores, et agnus quasi occisus, Ecclesia est cum capite suo, quæ pro Christo moritur, ut cum Christo vivat. Possunt et martyres in Ecclesia agnus quasi occisus accipi. Habentem, inquit, cornua septem et oculos septem, qui sunt spiritus Dei, missi in omnem terram : quod nemo possit habere Spiritum Dei præter Ecclesiam, hinc manifeste cognoscitur. Et venit, et accepit de dextra sedentis in throno librum: sedentem in throno, et 1 Apud Victorinum, vivum animal. Ms. Belgicus, omnes.

Patrem accipimus et Filium et Spiritum sanctum. Accepit ergo Agnus de dextra Dei, id est a Filio accepit opus libri perficiendum, ipso dicente, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. xx, 21): eo quod ipse in illis perficiat quod donat. Habentes singuli citharas: id est, chordas laudum. Et phialas aureas: hæc sunt vasa in domo Domini, in quibus quia thymiama offerri consueverat, ideo orationes sanctorum bene in eis intelligimus. El cantabant canticum novum: id est Testamentum Novum ; cantantes canticum novum, id est professionem suam publice proferentes. Et vere novum est, Filium Dei hominem fieri, et mori, et resurgere, et in cœlum ascendere, remissionem peccatorum hominibus dare. Cithara enim, id est, chorda in ligno extensa, significat carnem Christi passioni conjunctam; phiala autem confessionem, et novi sacerdotii propaginem. Resignatio sigillorum adapertio est Veteris Testamenti. Et vidi et audivi vocem multorum angelorum angelos homines dicit, qui et filii Dei dicuntur. Dignus et Agnus qui occisus est, accipere potestatem et divitias est sapientiam, etc. Non de Deo dicit, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ (Coloss. 11, 3), ut ipse accipiat: sed de homine assumpto, et ejus corpore, quod est Ecclesia, vel de martyribus ejus, qui pro nomine ejus occisi sunt; quia in capite suo totum accipit Ecclesia, sicut scriptum est, Cum illo nobis omnia donavit (Rom. vin, 32). Ipse enim Agnus accipit, qui in Evangelio dicit, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra (Matth. xxviii, 18). Secundum humanitatem autem, non secundum divinitatem accepit. Omnes, inquit, audivi dicentes sedenti in throno, id est, Patri et Filio et Agno, id est, Ecclesiæ cum capite suo. Benedictio et honor et claritas in sæcula : cui est honor et gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

HOMILIA V.

[lb. vi.] Sicut modo, dum lectio divina legeretur, audistis, ita ait beatur Joannes, Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum; et data est ei corona, et exiit vincens: equus albus Ecclesia est, sessor Christus. Iste equus Domini cum arcu bellico per Zachariam hoc modo ante promissus est, Visitabit Dominus Deus gregem suum domum Israel, et disponet eum sicut equum speciosum in bello, et ex eo inspiciet, et ex eo disponet, et ex eo arcus in ira, et ex eo exiet omnis insequens (Zach. x, 3, 4). Equum ergo album intelligimus Prophetas et Apostolos. Equitem coronatum habentem arcum, agnoscimus non solum Christum, sed etiam Spiritum sanctum. Posteaquam enim Dominus ascendit in cœlum, et aperuit universa mysteria; misit Spiritum sanctum : cujus verba per prædicatores tanquam sagittæ ad cor hominum pertingerent, et vincerent incredulitatem. Corona autem super caput, promissa per Spiritum sanctum intelligenda sunt. Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni et vide. Et exiit equus rufus et sedenti super eum datum est tollere pacem de terra, et ut invicem occiderent, et datus est ei gladius magnus. Contra victricem vincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est populus sinister et malus,ex sessore suo diabolo sanguinolentus: quamvis legamus secundum Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine erat, hic alieno. Cui datus est gladius magnus, ut tolleret pacem de terra; scilicet suam pacem, hoc es- mundanam : nam Ecclesia æternam pacem, quam sibi Christus reliquit, habet. Sicut ergo supra dictum est, equum album Ecclesiam dicit; sessorem ejus, Christum vel Spiritum sanctum. Arcus quem tenebat in manu, præcepta ejus sunt quæ per totum mundum velut sagittæ acute potentis ad interficienda peccata, et excitanda fidelium corda directa sunt. Corona in capite ejus, promissio vitæ æternæ est. Equum rufum,

1 Mss., exercitanda.

malum populum; sessorem ejus, diabolum: quem ideo dixit rufum, eo quod multorum esset sanguine rubicundus. Quod autem datus est ei gladius acutus, et tollere pacem de terra, hoc est, quod diabolo suadente, homines mali jugiter inter se lites et discordias usque ad mortem excitare non cessant. Et in equo nigro, intelligitur populus sinister, diabolo consentiens. Quod autem, Stateram habebat in manu, hoc ideo, quia dum se fingunt malijustitiæ librain tenere,sic plerumque decipiunt. Quod dixit, Vinum et oleum ne læseris; iu vino sanguis Christi, in oleo unctio chrismatis intelligitur. In tritico vel hordeo, tota Ecclesia sive in magnis sive in minimis, aut certe in præpositis et in populis et in equo pallido, homines intelliguntur mali, qui persecutiones excitare non desinunt. Isti tres equi unum sunt, qui exierunt post album et contra album: etsessorem habent diabolum, qui est mors. Tres ergo equi, fames et bella et pestis intelliguntur: quod etiam Dominus in Evangelio suo prædixit, quæ et jam fiunt, et imminente die judicii amplius futura sunt. Quod autem dixit se vidisse sub ara Dei animas interfectorum, martyres intelliguntur. Quod autem dicit, Terræ motus magnus, persecutio novissima est. Quod dicit, solem factum nigrum, et lunam sanguineam, et stellas cecidisse de cœlo ; sol et luna et stellæ, Ecclesia est in toto orbe diffusa. Quod autem dicit cecidisse; non tota cecidit, sed a parte totum intelligitur. In omni enim persecutione boni perseverant, et mali quasi de cœlo, id est de Ecclesia cadunt. Denique sequitur, Sicut ficus mittit grossos suos cum a vento agitatur: sic de Ecclesia cadunt mali, quando per aliquam tribulationem fuerint conturbati. Quod autem cœlum recessit ut liber; Ecclesia est quæ separatur a malis, et velut liber involutus, continet in se sibi nota divina mysteria. Quod autem dicit, Reges terræ fugerunt, et absconderunt se in speluncis terræ ; học significat quod totus mundus in bonis et sanctis refugium habiturus est ad Ecclesiam, ut sub ejus protectione constitutus, pervenire possit ad vitam æternam, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

HOMILIA VI.

[Ib. vi-viii] Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis. Alterum angelum eamdem Ecclesiam catholicam intelligit: ab ortu solis, a passione et resurrectione Domini clamantem quatuor angelis terræ. Et clamavit voce magna dicens quatuor angelis, quibus data est potestas lædere terram et mare: Ne læseritis terram, neque mare. Accipit autem gladium generaliter, sive contra quos in vita interficit, sive quos inter se pro rebus temporalibus usque ad mortem litigare persuadet. De tertio sigillo dicit equum nigrum exisse, et qui sedebat super eum habebat in manu sua stateram: Libram, inquit, habebat in manu sua, id est, examen æquitatis ; quia dum fingit se justitiam tenere, per simulationem lædit. Dum autem in medio animalium, id est in medio Ecclesiæ dicitur. Ne læseris; ostenditur quod spirituales nequitiæ potentiam in servos Dei non habent, nisi a Deo acceperint. Vinum et oleum ne læseris in vino et oleo, unctionem chrismatis et sanguinem Domini ; in tritico autem et hordeo Ecclesiam dixit, sive in magnis sive in parvis Christianis, sive in præpositis et populis. De quarto sigillo, Equus pallidus. Et qui sedebat super eum nomen erat ei Mors, et infernus sequebatur eum et data est ei potestas super quartam partem terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. Isti tres equi, unum sunt, qui exierunt post album et contra album: et unum sessorem habent diabolum, qui est mors. Nam equitem dia. bolum esse et socios ejus, sexto signo manifestat; cum prælio ultimo equos dicit congredi. Tres ergo equi, fames et bella et pestes intelliguntur, sicut a Domino in Evangelio prænuntiatur. Equus albus, verbum est prædicationis in orbe terrarum. In equo

« ElőzőTovább »