Oldalképek
PDF
ePub

ac recepturi domum gratiæ Dei, quod promissum fuerat Judæis. Quid sit autem promissum, Isaias propheta docet, dicens, Veniet ex Sion qui eripiel et avertet impietatem ab Jacob; et hoc illis a me testamentum (Isai. LIX, 20, 21). Igitur hoc testamentum est abolitio peccatorum. Hoc est testamentum Novum, quod promissum est per Jeremiam dicentem, Ecce venient dies, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus illorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Egypti: quia ipsi non permanserunt in Testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus (Jerem, XXXI, 31, 32). Hæc est prævaricatio illorum, quando simulacrum vituli fecerunt, tunc Testamentum ejus corruperunt. Unde et tabulæ in quibus data Lex fuerat, sub monte confractæ sunt (Exod. xxxii, 4, 19), ex eo quod graviora præcepta meruerunt accipere. Sed quia clemens et misericors Deus est, promisit per Prophetas mutare se Legem, ut aliud Testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius: ut non solum quod graveerat mutaretur, sed et illa quæ in figura data erant, id est, sabbatum et circumcisio: ut quia diu pressi erant, per omnia relevati supplices Deo gratias agerent. Et quia in prævaricatione paterna durantes animos ab idolis avertere noluerunt; gentus cum residuis qui fidem servaverunt, Testamento frui quod futurum dixerat, contestatur: ut duplici modo gravati excruciarentur perfidi Judæi. Et ad tempus enim gravati sunt præceptis, et in futurum congruas pœnas exsolvent, quia neque in Veteri, neque in Novo Testamento fideles inventi sunt. Novum ergo Testamentum dare se dixit, ut cessaret Vetus, quod datum erat Patribus. Ac per hoc qui in hoc Testamento servit Deo, neque sabbatum, neque neomenias, neque circumcisionem custodit, neque escarum discretiones; sed tantum Dei habet timorem in fide: quia non ex Lege justificabitur, sed ex fide, dicente Habacuc prophéta, Quia justus ex fide vivet (Habac. 11, 4): ut non utique jam multis utatur præceptis ad Deum promerendum, sed paucis: Isaia iterum de hoc sensu eadem dicente; ait enim, Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiæ eorum salvæ fent. Verbum enim consummans et brevians in æquitate, quia verbum breviatum faciet Dominus in universo orbe (Isai. x, 22, 23). Reliquis qui in fide promissionis perseveraverint, cæteris diffidentibus, breviatum Legis verbum ostendit : hoc est Novum Testamentum quod promisit. Quod non aliter Testamentum diceretur, nisi simili modo etiam hoc sanguinis testimonio firmaretur; sicut et Testamentum Vetus, ut nomen unum sit utriusque sed in Veteri multa, in novo autem pauca sint præcepta, sicut promisit. Ut quia Abraham patrem multarum gentium futurum dixerat (Gen. xvi, 4, 5), eodem modo justificarentur et filii, sicut fuerat justificatus et pater: ut cessantibus quæ post fidem Abrahæ cœperant, suscipientes fidem perquam justificatus est idem Abraham, filii essent Abrahæ, sicut dictum esta Domino. Quod quidem nec mirum nec inauditum est, ut sine cura sabbati et circumcisione et reliquis hujusmodi mandatis justificentur homines. Nec enim per hoc placuit Deo Enoch, ut transferretur, neque, Noe hoc servando in diluvio solus inventus est justus, neque ipse Abraham postquam circumcisus est, justificatus est: Credidit, inquit, Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Hebr. x1,5,7, 8; Rom.iv, 3). Tunc circumcisus est,ut signum esset in eo, quia credidit cum senior esset, filium se habiturum. Non ergo circumcisio commendat Abraham, sed fides. Ideoque credentibus sufficit fides ad justificationem, ut filii sint Abrahæ in fide, non in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. Non enim hoc creditur, quod credidit Abraham. Judæi autem idcirco jussi sunt circumcidi, ut fidei Abrahæ signum haberent, non

suæ fidei, sed ut filii ejus secundum carnem scirentur si autem credant, erunt filii ejus et in justificatione. Quid enim prodest dici filium potentis eum qui impotens sit, nisi quia magis obest? Dedecus est enim, inclyti et gloriosi filium esse sine honore. Nam in tantum circumcisio carnis nullius meriti est, ut vindicaturum se dicat Deus per Jeremiam prophetam in omnes circumcisos præputio, si non fuerint circumcisi corde (Jerem. iv, 4). Illis autem non indignatur, qui circumcisi corpe præputiati sunt carne, quia nemo sine cordis circumcisione placuit Deo. Quicumque ergo circumcisi sunt carne, genus significant Abrahæ juxta carnem ; nam qui circumcisi sunt corde, significant genus Dei secundum fidem, quia circumcisi omni mundano errore Deum profitentur parentem. Quid ergo prodest carnis circumcisio, si cum fides defuerit in Judæo, ad meritum Abrahæ pervenire non poterit? Aut quid obest præputium, cum nemo, nisi qui æmulus fuerit fidei Abrahæ, pervenit ad justitiam ejus ? Superflue igitur gloriantur de carnis circumcisione, cum videant illam apud Deum meritum non habere. Et si, sicut est ostensum, melius est fidem habere, quam circumcisionem, meliores sunt Gentiles Judæis ; quia isti fidem habent, Judæi circumcisionem. Et quos putas magis agnoscat filios Abraham; qui juxta carnem similes illi sunt, an qui in fide? Sed Abrahæ fides testimonium perhibet, Ac per hoc non in carne, sed in fide gloriatur. Ideoque istos in filios suscepit, quos videt imitatores esse gloriæ suæ. Quomodo enim illos potest appellare filios, a quibus videt abhorrere unde pla. cuit Deo et justificatus est ? Non ergo filios suos, sed inimicos poterit judicare.Invidi enim ejus videntur spernentes fidem, per quam glorificatus est. Nec mirum si Judæidiffidentes deprehendantur minime suscipientes Novum Testamentum, cum sciamus illos nec in Veteri fuisse fideles. Semper enim contra Deum rebelles et contumeliosi fuerunt, unde talia præcepta acceperunt, per quæ cervices illorum, quæ inflexibiles erant, premerentur. Nunquam enim bona de Deo sperare voluerunt, cujus tanta beneficia et virtutes tam mirandas agnoverant. Hinc est unde inter cætera dicit Ezechiel propheta, Levavi manum meam in deserto inter eos, ut dispergerentur inter gentes, et disseminarentur in regionibus, eo quod justificationes meas non fecerunt, et præcepta mea repulerunt. Et in subjectis, Ego dedi illis præcepta non bona, et justificationes meas, in quibus non vivent ineis (Ezech. xx, 23-25). Ostendit qua causa data sint illis præcepta tanta et tam aspera, ut quia ingrati tantis bonis exstiterunt, dictante justitia, præceptis severioribus premerentur. Idcirco non bona ea dixit, cum justa sint: quia non illis ad justificationem proficiebant, sed ad exitium; et pœna licet digne illata, patienti tamen bona non est. Post hæc tamen, quia pius est Deus, Novum Testamentum daturum se promisit, in quo abbreviatio facta Legis justificaret credentes, sicut justificatus est Abraham : ut cessantibus neomeniis et sabbato et circumcisione et cæteris præceptis, non quæ naturalis legis sunt, id est, homicidium, adulterium, et talia; ita justificarentur, sicut Abraham. Renovata enim fide Abrahæ, omnia voluit cessare, ut tale tempus esset, quale fuerat quando credidit Abraham. Sed forte dicant Judæi: Si ea quæ a Moyse data sunt, cessare dicta sunt per abbreviationem Legis, numquid circumcisio à Moyse data est ut cesset ? Ac per boc signum patris nostri habemus,quia sumus filii Abrahæ, quod propter testimonium generis cessare non debet. Tempore quidem suo servanda fuit circumcisio, id est, antequam Novum Testamentum daretur, quod promissum erat. At ubi Dei gratia præstante, onera Legis cessare jussa sunt, quid opus est circumcidi? Idcirco autem nova Lex data`est, id est spiritualis, ut cessarent carnalia, et suscipientes eam signum ejus acciperent: ut sicut in Veteri

Testamento Abrahæ signum habuerunt, ex quo cœpit Testamentum Vetus; ita et in Novo signum habeant Salvatoris, qui Novi Testamenti constitutor est. Quemadmodum enim ex Abraham Hebræi dicti sunt, sic et ex Christo Christiani dicuntur. Quicumque ergo adhuc Hebræi dicuntur, Novum Testamentum quod promisit Deus, non receperunt, beneficium et misericordiam Dei in irritum deducentes: qui populum suum jam non hominis nomine volens censeri, sub Filii sui nomine constituere illos dignatus est. Qua igitur audacia dicunt Judæi, non nostra nos lege uti, sed sua; cum dicat David, Confitebor tibiin gentibus (Psal. xv11, 50); et iterum, Epulamini, gentes, cum populo ejus ? Et ad Jeremiam prophetam dicit Dominus, Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; el prophetam in gentibus posui te (Jerem. 1, 5). Judaismus certe proprias habet significationes: aut enim populus iste in Jacob significatur, aut in Sa maria, aut in Jerusalem, aut in Judæa, aut in Israel, De gentibus autem apertum est, quia aliter illos significat, quam sunt Judæi. Noster ergo propheta est Jeremias.Quamvis enim in omnibus Prophetis gentes participes doni sui ostenderit Deus, ad Jeremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit prophetam. Hic enim Novum Testamentum futurum significavit, quod plus gentibus proficeret quam Judæis, quod nunc declaratum videtur. Cum enim in universa terra Novi Testamenti sit prædicatio; tam raro et difficile Judæus fidelis invenitur, ut omnes Ecclesiæ Novi Testamenti, gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee propheta, Vocabo non plebem meam, plebem meam ; et non dilectam, dilectam (Osee 11, 24; Rom. ix, 25). Repulsis ergo Judæis, convocat gentesea misericordia et gratia, qua vocare dignatus est et Abraham. Nec enim Abraham non vocatus cognovit Dominum. Itaque qui dignatus est Abraham, idem ipse dignatus est gentes. Cur ergo dieunt, Nostra est Lex; cum manifestum sit, donum Dei omnium esse volentium ? Cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia Dei communis est omnibus. Quo namque pudore negant Christum nostrum in Lege promissum, cum videant omnia signa in eo, quæ Lex futura prædixerat ? Quia et secundum Abrahæ promissionem omnes gentes justificantur, in eum credentes (Gen. XXII, 18); et secundum Isaiam prophetam de Virgine natus est (Isai. vii, 14) in Bethlehem ex tribu Juda, sicut fuit promissum, ex semine David (Michææ v, 2); et juxta quod Jeremias prophetavit (Jerem. xxxi, 31, 32), Novum Testamentum, quod Deus tunc promiserat futurum, prædicavit; et post omnia signa virtutum ostensa, humiliavit se, secundum dicta Prophetarum ; et omnia quæ prædicta sunt, passus, tertia die resurrexit,quemadmodum scriptum est in propheta. Et si tempus promissionis requirant, sicut in Daniele propheta ostensum est (Dan. ix, 24, sqq.), invenient impletum tempore quo natus et passus est Christus: quia a tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad nativitatem et passionem Domini et excidium Jerusalem, quod facium est per Vespasianum imperii Romani principem, impletæ sunt hebdomadæ septuaginta, quæ sunt anni quadringenti nonaginta, qui computus per regna et per successores imperii manifestus est. Quomodo etiam a Tertulliano computatum invenitur in libro quem scripsit adversus Judæos, quod ne ad injuriam ejus proficeret, quia recte computavit, prætermisimus. Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inveniantur ? Impudentis ergo est post tantum superadditum numerum adventui Salvatoris, dicere, Non venit, Sub Apostolis enim, aut tempore quo agebat Dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens veritati; ut cum omnia signa promissi Christi videret in Salvatore, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. Post autem,

cum super promissum numerum supercrescere multi anni cœperunt, qua impudentia est negare venisse, quod etiam et signis et temporibus adim pletum scitur? Nam quando aliquid plenum est, et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum, sed superabundantia clauditur os contentioso: ita et Judæi tempore Salvatoris potuerunt dicere, licet per fallaciam, non bene computatum a Darii tempore usque ad Dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. Fallimur enim in annis et in mensibus et in diebus Imperatorum, et ad liquidum non colligimus. Ubi autem creverint tempora super numeruin præscriptum annorum promissi Christi, nulla potest prætendi excusatio, ut non ipse esse Christus dicatur, qui venit, nisi, quod absit, mentitus dicatur esse qui promisit. Quando enim tempus promissionis emensum est, et negatur venisse qui promissus est quid aliud quam mendacii arguitur qui promisit? Sed veracem esse qui promisit, signa omnia docent, quæ prædicta in Christo sunt, et reperta in Christo noscuntur. Judæi autem, dum emendare erubescunt, non cogitant futurum judicium. Nihil enim pejus est, quam si neget quis verum esse, quod intelligit non esse mendacium.

[ocr errors]

XLV. (a) Quomodo homo ad imaginem Dei factus sit, et utrum ad dominationem, et an mulier quoque ?

Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26). Hoc quibusdam ex alia parte lectionis intelligendum esse videtur; ex hac videlicet, in qua legimus dixisse Deum, Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum (Id. xi, 7). Quia quantum in superficie videtur, simile est : unius enim vox est, plurali numero loquentis: sed discrepat sensu, quia et dissimilis ratio est. Hic enim de creando homine dicit, quem ad imaginem et similitudinem suam Deus vult creari. Illud autem quod dicit, Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ad hoc pertinet, ne se intelligerent homines: unde ad Angelos potest videri locutus Deus, quasi imperator ad exercitum. Communiter enim dicit, quia facturus erat per illos, utpote Creator illorum ac per hoc, Confundamus, inquit, linguas eorum. Nam cum dicit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non potest dici Angelis locutus; quia non potest dici una esse imago Dei et Angelorum, sicut imperatoris et comitum. Quia quorum imago est una, non potest dissimilis esse dignitas vel natura. Denique adjecit, Et fecit, inquit, Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Id. 1, 27): ut Deus dixerit, et Deus fecerit ; non alter deus aut differens, sed idem Deus. Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significavit, sed personam. Cum enim Deus unus sit, tres tamen personæ sunt: et ideo unus est Deus, quia sive in Filio, sive in Spiritu sancto, Dei unius substantia est; quia non potest non hoc esse, quod de ipsa est, quod ipse est. Dei ergo Patris persona est dicentis, Faciamus; Filii vero facientis hominem ad imaginem Dei; sive ad Patris, sive ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. Fecit autem Filius per Spiritum sanctum. Sicut enim Pater per Filium dicitur facere, ita et Filius per Spiritum sanctum, ipso dicente, quia ego in Spiritu Dei ejicio dæmonia (Matth. XII, 28). Igitur una trium imago est; quia sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, unus est Deus. Ac per hoc unus factus est homo ad unius Dei imaginem. In eo autem imago Dei est homo, ut sicut unus est Deus in cœlis, ex quo omnia subsistunt spiritualia; ita unus esset in terris homo, ex quo cæteri haberent carnalem originem. Aliquibus tamen videtur, quia in dominatione Dei imago est factus homo; et quia dicit, Et dominetur piscium maris, et volatilium cæli, et totius

(a) Hæc quæstio deest in Mss, secundi generis.

terræ cum non solum viro, sed et mulieri ista cernantur subjecta, quam constat Dei imaginem non habere. Quod quidem duplici modo caret ratione: per hoc enim neque ad Filium dixisse Deus asseritur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sed ad dominationes coelestes, quas Apostolus commemorat, si imaginem Dei homo in dominatione habet; et mulieri datur, ut et ipsa imago Dei sit, quod absurdum est. Quomodo enim potest de muliere dici, quia imago Dei est, quam constat dominio viri subjectam, et nullam auctoritatem habere? Nec docere enim potest, nec testis esse, neque fidem dicere, neque judicare: quanto magis non potest imperare?

XLVI (a). Utrum Samuel fuerit de filiis Aaron, et utrum sacerdos fuisse existimandus sit?

Sunt quidam inter nos,qui partim negotiis sæcularibus occupati, partim minus studiosi circa Scripturas sacras, errorem patiuntur, putantes Samuelem sacerdotem fuisse,id est, ex Aaron habere originem: ex cujus progenie constituit Dominus Deus nasci,non fieri sacerdotes. Nec alicui præter filios ejus concessum est, ut poneret in altare incensum. Ex quibus aliqui plus errantes, negant quidem Samuelem de genere fuisse Aaron; hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilominus sacerdotio illum asserunt functum. Quibus prius respondendum est. Pejus enim est negare Samuelem natum fuisse sacerdotem, et tamen asserere illum functum esse sacerdotio, quem dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. Hic enim ignorantia est, illic stultitia. Cum enim didicerint, qui illum putant notim sacerdotem ex filiis Aaron non esse; manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem: ignari quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. Compertum enim habent; manifestum est enim,quod Chore cum non esset ex filiis Aaron, et voluisset super altare imponere incensum, hiatu terræ absumptus est cum sociis suis (Num. xvi, 1-34). Et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Judæ, et præsumpsissetagere sacerdotium,stans ante altare, percussus lepra in fronte est, et sic exspiravit (II Paral.xxvi, 16-21). Illi autem, qui dicunt Samuelem non natum esse sacerdotem,et nihilominus egisse illum asserunt sacerdotium, satis stultum est quod dicunt et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. Qnanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram, dicant quia nox est ? Cum enim legant, et non uno loco legant, hoc a Deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere præter Aaron et filios ejus, obstinata mente contendunt, sacerdotem fuisse Samuelem: non enim intelligunt, quia si natus sacer. dos non est Samuel, et sacerdotium egit, præsumptor dicitur: quia hoc Deus statuit, et nascerentur, non fierent sacerdotes. Et de Samuele hoc sentire puto tutum non esse. Quomodo enim posset fieri, ut vir laudabilis et Dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? Cujus etiam præsumptionis vindictam pro certo habebat semel et iterum factam. Neque enim Dei judicio potuit ad hoc aspirare, quem immutabilem sciebat: a quo, si forte hoc audisset, tentari se potius credidisset, sciendo Deum nullo modo sententiam suam posse rescindere. Posset enim magis sub Dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumveniretur a parte adversa, quam judicium suum Deum posse mutare. Denique cum Balaam prohibitus fuisset a Deo, ne iret ad Balach, et postea iterum requisisset, an iret; indignatus ei Deus, ex ore asina corripuit eum: quia prohibentem angelum videns asina, cœptumiter implere nolebat (Nam. xx11, 28). Balaam vero, prohibente Deo ne iret, iterum interrogans, an ire illum vellet; sic de Deo quasi de homine judicavit, qui per id quod impræscius est,

(b) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.

varius et mutabilis est. Sed Balaam nullo divino testimonio commendatur ; erat enim hariolus. Samuel autem vir Deo charus, et judiciorum ejus sciens fixam esse sententiam, quomodo aliud fieri debere crederet,quam sciebat a Deo esse constitutum? Sed Heli, inquiunt, mortuo, et filiis ejus sacerdotibus, Samuel cœpit agere sacerdotium. Quod nec lectio docet, nec ratio admittit. Hoc enim dicentes, nullum putant tunc fuisse, qui ageret sa cerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desiisset. Quæ asseveratio est Dei inimica. His enim Deus improvidus judicatur quasi nescius, cum id statuit, quod permanere non possit. Utquid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in sæculum statuit, hoc est, usque ad tempora adventus Christi, si hoc deficere sciebat? Si autem nescivit, quod absit, improvidus fuit: et ideo fieri potuit,ut nec Samuel fuerit, illis deficientibus, sacerdos. Si autem providus et præscius Deus est, permansit quod statuit: et si permansit quod statuit, Samuel non egit sacerdotium, qui Dei non erat sacerdos.In Veteri enim Lege nasci decrevit Deus sacerdotes,in Nova vero fieri Dominus jussit sacerdotes. Eligant nunc unum e duobus; aut natum probent Samuelem sacerdotem, aut factum. Sed consentiunt non illum natum esse sacerdotum quia sciunt illum, non esse ex filiis Aaron. Si ergo natus non est sacerdos Samuel, factus autem non legitur, nec probatur, quia nec statuerat Deus fieri sacerdotes; in absoluto est, Samuelem minime fuisse sacerdotem. Sed contradictores clausis oculis, Si sacerdos, inquiunt, non fuit, vicem tamen egit sacerdotis ; quoniam legitur Deo sacrificium obtulisse. Quis au deat negare quod scriptum probatur (I Reg. vii, 9)? Obtulit enim Deo sacrificium Samuel, sed non inde vicem sacerdotis egisse cognoscitur. Ipse enim semper dicitur offerre, cujus oblationes sunt,quas super altare imponit sacerdos. Et Saul obtulit hoc utique genere, id est, per sacerdotem, sicut et nunc offertur ; et David obtulit, et Salomon obtulit, et cæteri similiter obtulerunt: numquid omnes vicem sacerdotis egerunt? Quamvis enim proprio sacerdos fungatur officio, ille tamen offerre dicitur, cujus nomi. ne agit sacerdos. Ipsi enim imputatur, cujus munera offerunt. Et qui non fuit sacerdos, quomodo vicem agere poterat sacerdotis? Numquid diaconus potest vicem gerere sacerdotis ? Præfectus etenim potest agere vicem præfecti, et prætor prætoris; non tamen privatus potest agere vicem potestatis alicujus quanto magis sacerdotis vicem agere non potest, qui non est sacerdos ? Quo enim consilio ad hoc aspirare audeat, quod sibi scit non licere? Nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus venire, et vicem ejus agere; non tamen propheta, quamvis sancte vitæ sit, agere potest quod scit sibi minime esse concessum. Aliud enim est bene vivere, et aliud potestatem alicujus officii accipere. Sicut enim qui sacerdos est, non ex eo vitam suam commendatam putare debet; ita et qui sanctæ conversationis et vitæ est, non jam ex eo sibi sacerdotium vindicare debebit.Quamvis enim bonum sit sacerdotium, tamen malum erit el, cui concessum non est, et præsumit. Nam si respiciamus quod scriptum est de sancto Samuele, videbimus quale testimonium det ei Scriptura, dicens, Et innotuit, inquit, omni populo, quoniam fidelis est Samuel propheta Domino (Id. 111, 20).Etin Psalmo, Frant, inquit, Moyses et Aaron in sacerdotes ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII, 6). Quis non advertat ex hac distinctione divisas esse personas dignitatum causa, ut Moyses et Aaron sacerdotalem dignitatem adepti noscantur; Samuel vero inter prophetas Deo dignus exstitisse habeatur, qui precibus Deum invocabant ad protegendum populum suum, sicutlegitur ? In tantum autem sacerdotes minime defuisse probantur, ut revocata arca ab

Allophylis, bajulis Levitis, viri Bethsamis obtulerint Deo sacrificia absente Samuele. Rege autem facto Saule, Achimaas erat pronepos Heli sacerdotis, qui portabat ephod. Sed hinc, inquiunt, videtur sacerdos fuisse Samuel, quia vestitus erat ephod. Quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopi. Ephod autem etiam David legimus fuisse indutum, et duplicem ephod (II Reg. vi, 14). Samuel autem adhuc puerulus, succinctus erat ephod (I Reg. 11, 18): numquid puerulus potuit Deo munera populi offerre? Vides ergo, quia ephod unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. Sacerdotes enim portabant,non vestiebanturephod; reges vero et levita Samuel índuebantur ephod. Aliquando ergo vestis, aliquando quasi armariolum 1, quod portabant sacerdotes ad interrogandum Dominum, significatur ephod. Quantum apparet, probatum est Samuelem non sacerdotem, sed prophetam fuisse: nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuel non est de filiis Aaron sacerdotis, æstimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens, sacerdos non esset. Quos primum volo cognoscere, quia si sacerdos erat Samuel, sine dubio et Helcana pater ejus sacerdos fuit : congruum quoque fuerat et filios ejus sacerdotes fuisse: quos, quia sacerdotes non erant, judices illos constituit filiis Israel (Id. vi, 1), sicuti et idem ipse erat Samuel. Sic enim legimus, quia judicavit filios Israel. Helcana autempater Samuelis, propter quod sacerdos non erat, Ascendebat, inquit, ex diebus in dies de civitate sua Ramathaim adorare et sacrificare Deo omnipotenti sabaoth: et ibi erat Heli et duo filii ejus, Ophni et Phinees sacerdotes Domini (I Reg. 1, 3). Quid tam apertum, quia veniebat Helcana offerre munera sua ante Dominum per sacerdotes tempore competenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca Domini et sacerdotes? Quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod illicitum est sacerdotibus. Erat enim Helcana ex Levitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon (Paralip. vi, 33). Adhuc enim Levitæ non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes et arcam Domini. David enim in regno suo disposuit vices sacerdotibus et Levitis, ut a viginti annis et supra, inciperent exhibere servitia dominicis cærimoniis, ut essent de filiis Aaron, id est de Phinees et Thamar traduce, classes sacerdotum viginti quatuor, quæ vices suas agerent certis temporibus. Levitæ autem constituti sunt, qui essent tabernaculi janitores, et qui bajuli arcæ Domini, et qui excubias observarent, et qui vasorum essent custodes, et qui promiscuas susciperent oblationes. Et viginti quatuor classes institutæ sunt cantantium et citharizantium et musicorum cæterorum, ita ut etiam hi, id est, omnes Levitæ haberent temporum vices: quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam. Et non solum hæc proficiunt ad causam supra dictam, quoniam Samuel non fuit de filiis Aaron; sed et illud quod dicit mater ejus ad Dominum, quia Si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum Domino omnibus diebus vitæ suæ (I Reg. 1, 11). Non hoc diceret, si natus esset sacerdos, oportebat enim illum servire altari; sed quia Levita erat, et adhuc lex Levitis non erat posita, sed unusquisque pro voluntate sua agebat, ita ut oberrantes illicita præsumerent, Jonatha enim filius filii Moysi, cum inter Levitas deputatus esset, sacerdotium agere præsumpsit tribui Dan. Ac per hoc legimus in libro Judicum, Quia unusquisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israel (Judic. xvi1, 6). Idcirco vovit Anna dicens, Commodo eum Domino : ne cum cæteris oberraret. Et ut plenius quæstio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Hel

1 Ms. Colbert., armiliolum.

PATROL. XXXV.

cana, quia veniebat ex diebus in dies offerre munera sua, et decimas: quomodo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Levitæ enim non acceperunt agros; quia de decimis, quæ a plebe dantur, victum quærebant. Sed potest fieri, et sic datur intelligi, quia potuit habere possessionem uxoris suæ, aut emptam quia de aliis tribubus accipiebant uxores, non solum hi, sed et cæteri; ita ut et sacerdotes acciperent de aliis tribubus uxores. Nam Joiade sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Juda filiam regis Joram (II Paral. xx, 11).

XLVII (a). Quomodo hoc quod in Isaia dicitur, Et apprehendent septem mulieres, etc (Isai. iv, 1), septem Ecclesiæ catholicæ significentur ?

Et apprehendent, inquit, septem mulieres unum hominem, dicentes, Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur: verumtamen invocetur super nos nomen tuum, aufer opprobrium nostrum. In absoluto est, per septem mulieres septem Ecclesias esse significatas : quamvis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici numero constet membrorum: non solum enim nos, sed et superni cives Ecclesiæ membra sunt, cujus caput Christus est (Ephes. v, 23). Sive igitur una, sive septem dicantur Ecclesiæ, non discrepat. Una enim dicitur, quia unum habet caput,quod est Christus; sep. tem autem ideo, quia sicut membra diversa sunt;ita et potentiæ spirituales, inter quas et nos deputamur, diversæ sunt virtutes, propter quod et aeriæ 1 dicuntur. Idcirco enim diversæ sunt, ut non omnia singulæ possint, sed simul omnes corpus sint Christi: quia ipse est caput corporis Ecclesiæ (Coloss. 1, 18), ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in cœlis et in terra habent originem. In hac ergo quæ in terris est Ecclesia, omnium Ecclesiar um facta est mentio : quia cum huic sacramentum Creatoris prædicatur, etiam coelestibus hujusmodi intimatur doctrina. Inferioribus enim cum insinuatur, necesse est ut audiant et superni. Unde Apostolus, Mihi, inquit, minimo omnium sanctorum data est hæc gratia, inter gentes evangelizare incomprehensibiles divitias Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispositio ministerii absconditia sæculis in Deo, qui universa creavit, ut innotesceret principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ibid. 23, sqq.). Per hanc ergo Ecclesiam superni docentur, quia Veritas, ait, de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Ut enim mentio superiorum fiat, hic septem Ecclesiæ nuncupantur in una plebe, quas septem Ecclesias supplices propheta inducit Salvatori facto homini. Intellexerunt enim ad hoc natum esse Christum, ut auferret opprobrium, primum quidem sub Lege sua agentium, deinde cæterorum. Habebant autem in memoria, scriptum esse, Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob (Isai. LIX, 20). Hæ ergo septem Ecclesiæ apprehenderunt hominem unum, id est, natum Christum, dicentes, Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur: verumtamen invocetur nomem tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. Quid est hoc quod precantur? Si enim pane proprio utuntur, et vestimentis suis induuntur, id est, et vivunt, et nudæ non sunt, quid eis deest? Si enim panis ad vitam significatur, et vestitus ad Dei induitionem, quia qui sine Deo est, nudus dicitur ; unde Apostolus, Qui in Christo, ait, baptizati estis, Christum induistis (Galat. 11, 27); et iterum, Si exspoliati, inquit, non nudi inviamur (II Cor. v, 3); quid est quod poscunt ut auferatur ab eis opprobrium; nisi quia hic populus significatur in septem Ecclesiarum numero, qui sub Lege agens Christum exspectabat promissum ad abolenda peccata? Ideo dicunt, Panem nostrum manducabimus, hoc est, verbis Legis quæ unum tradunt Deum, 1 Ms. Colbert., egere.

2 Ms. Colbert., devotionem.

(a) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.

(Soixante-onze.)

pascemur: quia non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. vin, 3; Matth. iv, 4). Et vestimentis nostris operiemur, id est, Creatoris nostri nomine censebimur: quia hoc unusquisque indutus dicitur, quod et est et profitetur. Denique senatores vel officiales ex vestibus intelliguntur quid sint. Sed quia hæc satis non faciunt ad Deum promerendum, hoc etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius Dei, hæres esset homo regni cœlorum. Per fidem enim peccatis ablutus, et a morte secunda (quæ ex sententia data in Adam, homines apud inferos detinebat) alienus, nullo detinente, pergit in paradisum Dei Patris, in quo dixit latroni Dominus, quod secum esset futurus (Luc. XXIII, 43). Quamvis enim populus supradictus, qui per septem Ecclesias significatus est, sub Dei lege esset, et devotione tam proprii 1, quam paterni delicti, Quia omnes, inquit, pcccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. 1, 23); idcirco orant supra memoratæ Ecclesiæ, ut auferatur opprobrium earum invocatione nominis Christi : quia qui signum

1 Ms. Colbert., et devotione a mundi ipsius origine induebatur tunc purificatione tam proprii, etc.

ejus habent quo vicit mortem, ab inimico teneri non possunt. Et non solum istæ Ecclesiæ Christi nomen super se invocari præcantur, sed et supernæ spirtuales in cœlestibus degentes. Quanquam enim, spirituales sint et coelestes potentiæ, opprobrio tamen subjacent, si a Creatore suo fuerint alienæ, et nec membra erunt corporis, quæ caput suum non explianavimus, in subjectis propheta testatur dicens In illa autem die illuminabit Deus in consilio super ter ram. Et adjecit. Quoniam abluet Dominus, inquit, sordes filiorum et filiarum, el sanguinem purgabit de medio eorum (Isai. iv, 2, sec. LXX). Quid tam evidens, quam in illo die, id est quo promissum Dei adimpletum est, et fidei sacramentum declaratum est hominibus, illuminati sunt, ut per Creatoris cognitionem purificati, qui rei fuerant mortis, fierent æternæ vitæ hæredes? Promiscue igitur propheta locutus est, ut omnes dono Dei indigere significaret, ut sive peccatores, sive justi, Dei misericordiam exspectassenoscerentur: peccatores propter delicta propria, ut de faucibus mortis criperentur; justi vero paterno absoluti peccato, deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur a morte,libertate accepta Dei regnum intrarent, facti jam non servi, sed filii Dei.

QUÆSTIONES

EX NOVO TESTAMENTO.

XLVIII. Deus certe perfectio est et nullius egens; quid ergo opus fuit Christo Salvatori ut nasceretur de Deo, et Filium haberet Deus per quem omnia faceret ?

Cum ea quæ non erant Deus voluisset existere, et majestatis suæ minime hoc condignum opus sciret; prius de se, cum sit natura simplex et incorporeus, Filium generavit 1, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suæ congruus responderet effectus. Quid enim ultra posset facere, quam ut ex se alterum, qui perfectus est, generaret ? Hoc ergo perfectum opus est, quo nihil possit aliud videri præs tantius. [Cætera enim omnia minora sunt: quanto enim excellentior his omnibus Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione ejus. Est et aliud:] Deus enim ex quo sunt omnia, volens condere creaturam, Verbum prius quod in mysterio apud se habebat, generavit, hoc est fecit existere. Quod Verbum idcirco Filium nuncupavit, ut ostenderet de se illum exstitisse, et esse sibi consubstantivum: ut lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod manifestaret creaturæ mysterium, quod latuit in eo ex æterno.

XLIX. Cur Salvator cum sanctus natus sit, et Christus Dominus in ipsa nativitate appellatus, baptizatus est; cum baptisma purificationis causa sit, et peccati (Luc. 11, 11; Matth. 11, 16)?

Verum et manifestum est Salvatorem non eguisse baptismo, quia Christus non factus sed natus est, dicente angelo pastoribus, Ecce natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Denique sciens Joannes sanctitatem ejus, prohibuit eum a baptismo: Salvator vero institit fieri oportere; non utique propter peccatum suum, sed propter implendam justitiam. Dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis Dei qui per Baptismum filios Dei fieri

In Mss. secundi generis additur, in quo ipse videretur. 2 Hæc quæ uncis includuntur, omitt. in Mss. secundi generis; postque verbum, generavit, sic terminatur quæstio per quem faceret quae facta sunt, ut ostenderet creaturæ mysterium, quod latuit in illo ex æternis, sicut dicit Apostolus.

docebat: et qui credentibus Spiritum sanctum a Deo dari promittebat, debuit istud in semetipso visibiliter demonstrare, quo comperto credentes invisi biliter se posse Spiritum sanctum habere sperarent. Nam Salvator utique, cum de Spiritu sancto nasceretur, purificatum corpus habuit. Unctio enim carni ejus spiritualiter in utero Virginis data est. Spiritus enim sanctus purificavit quod de Maria virgine in corpus Salvatoris profecit: et hæc est unctio carnis corporis Salvatoris. Quare et natus Christus est appellatus. Quod enim per olei unctionem præstabat Deus ministerio Prophetarum iis, qui in reges ungebantur, hoc præstitit Spiritus sanctus homini Christo, addita expiatione. Quia anteriores Christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem; Salvator autem et potestatem accepit homo natus, et purificatus est natus. Incongruum enim erat, ut Dei Filius in corpore peccatis subdito nasceretur. Hominis ergo causam suscipiens, et per regenerationem filios Dei fieri docens, baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. Facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur, si a magistro fieri videatur:sic utique et virtutum insignia oportuit fieri, ut jam Filius Dei apparens, per myste rium regenerationis medelam daret corporis passio nibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unusquisque potestatem

virtutis.

L. Si ideo Salvator baptizatus est, ut exemplo esset; quare circumcisus, cæteros prohibuit cir cumcidi?

Circumcisio præteriti temporis mandatum est, quam usque ad Christum oportuit habere auctoritatem, ut tamdiu curreret, quamdiu Christus nasceretur promissus Abrahæ, ut de cætero cessaret circumcisio, promissione impleta. In figura enim Christi Isaac promissus est. Dixit enim ei Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xxi, 18): quod est Christus. Fides enim, quam Abraham acceperat, restaurata a Christo est, ut semine Abrahæ, quod est Christus, omnes gentes benedicerentur, sicut promissum fuerat Abrahæ. Circumcisio ita

« ElőzőTovább »