Oldalképek
PDF

tum filium jam jamque immolare coepit : sed clamante angelo, filio suo quidquam mali ne faceret, jam inter vepres hærentem córnibus arietem vidit, quem angelo jubente holocaustum pro filio statim obtulit (Gen. xxii, 1-13). Sed iste aries requiritur unde in solitudine fuit : utrum, ut quidam asserunt, hunc in illa hora terra protulit, quomodo et in principio pecora gignit ? An etiam, ne illud Qpus post diem sextum condidisse de terra Deus dicatur, istum arietem detulisse angelum aliunde credimus, quo modo et Philippum angelus ab eunuche transtulit in Azotum (Act. vu, 39), et ad Danielem in Babylonem Habacuc transtulisse ad lacum leonum fertur angelus (Dan. xiv, 35). CAPUT XV. De Jacob et Joseph ; quare unus in terra repromissionis, alter in Ægypto sepelitur. lnde Isaac generante filios Jacob et Esau (Gen. xxv, 25), Jacob duodecim Patriarchas generante (ld. xxxv, 22-26), decem fratres invidentes Joseph vendiderunt in Ægyptum (Id. xxxvu, 28); qui interra peregrinationis et captivitatis suæ salutem gentibus præstans ad quas pervenit, totius regni Ægyptiorum dispensationem,et dominium terræ Ægyptiaccepit, ita ut et patrem cum omni domo sua in Ægyptum invitaverit : ubi cum annis sexdecim vixisset, die mortis jam instante, filium suum Joseph adjuravit, ut ad sepulcrum patrum suorum id terram repremissionis, in qua Abraham et Isaac cum Sara et Rebecca jacebant, ubi etiam Lia condita fuerat, illum deportaret. Quam adjurationem Joseph opere complevit : patrum enim suorum ad sepulcrum paternum corpus devexit (Gen. xlix, l). Et tamen ille in Ægypto postea moriens, statim post mortem gevehiad paternum sepulcrum noluit;sed in Æpypto interim sepulturæ locùm suscepit, et postea dè ossibus suis pergenti de Ægypto populo mandavit, dicens : Efferte ossa mea vobiscum hinc (Id. l, 24). Quare ergo alter ad sepulerum Abraham in terram repromissionis protinus portatur, alter adhuc in terra Ægypti quandoque deportandus sepelitur ? Jacob namque nequaqüam externæ gentis feminis, nisi iis quæ de Mesopotamia secum venerant, miscebatur ; idcirco ad paternum sepulcrum integro ;'£$°; mortem statim devehitur. Joseph vero Assenech Putifaris sacerdotis Heliopoleos filiam uxorem accipiens (Id. xLi, 45), externo sanguini fuerat mixtus, et ideo post mortem in extraneo terræ limo conditus est. Quare ergo postmodum ad terram repromissionis vehivoluit, dùm primitus in Ægypto conditus fuit ? Joseph ergo ut'vir propheticus, prævidit quod Ægyptiorum gens idololatriæ dedita, ipsum qui terréiìæ munificentiæ illis auctor fuisset, et ipsös de famis periculo liberasset, aliquando adorare vellet : quod et fecerunt. Nam bovis simulacrum juxta sepulcrum Joseph statuerunt, eo quod bos viro in agricultura cooperatur. Qua etiam causa filii Israel cum in deserto idolum adorare vellent, non aliam aliquam statuam quam vitulum, id est bovem fecerunt : hac vel maxime causa quod ipse in Ægypto juxta sepulcrum Joseph adorâretur. Ne ergo Joseph Ægyptiorum idololatriæ succumberet, profectionem T filiorum Israel prævidens, dixit, Visitatione visitabit vos Deus; et efferte ossa mea hinc vobiscum. Hanc ergo causam in hoc loco posui, non quod inter mirabilia deputaretur, sed ne tam magnum inter Abraham et Moysen, sine aliquo quod commemoratione dignum sit, spatium omitterem. CAPUT XVI. De Moyse et rubo in Oreb. Post mortem autem Joseph, durissimæ servitutis jugo Ægyptiorum gens filios Israel cœpit opprimere, ita ut mares eorum parvulos, ne ultra modum gens succresceret, in flumine projicere, et diversajuberet morte mactare (E.rod. i, 14, 22). Quo tempore Moyses Amræ filius, in illa tempestate generátus, Leviticæ stirpis vir, in ultionem súæ gentis surrexit : et videns virum Ægyptium Israelitam opprimen

tem, occidit. Quæ res ut AEgyptiorum regi quali. ter facta esset, innotuit ; ipse de Ægypto fugiens, per quadraginta annos in terra Madian ovespascens exsul fuit(Id. 11, 1 1-15). Cui evoluto temporepromissionis, quæ facta est ad patres, minanti per pascua gregem in monte Oreb rubus ardens, et igne suo non comburiapparuit. Et cum talem visionem explorare cuperet, cur rubus non combureretur cum arderet, Dominus de medio rubi, Ego, inquit, sum Dominus Deus patrum tuorum. In Ægyptum mittam te, ut inde servitutis jugo oppressum solvas semen eorum (Id. m, 1-10). In hac horribili visione, hoc nostro operi primum occurrit, quomodo ignis videbalur ardere, et tamen illud in quo arserat, non comburi. Si ergo de ista materiaignis alimoniam sumpserat; quare illud unde creverat non consumebatur? Et si non de hac materia flamma, quæ videbatur, surrexerat ; ut in rubo ostenderetur quid necesse erat ? Cujusdam ergo virgulti consuetudo refertur, quod quanto plus arserit,non tantum non consumitur,sed ardendo purgatius redditur. De quo ligno sanctus Hieronymus in explanatione altaris lignei,quod in civitate per visionem Domini in Ezechiele ostenditur (Ezech. xLi, 22), refert quod quasi lini colorem habeat : attamen de hujus nomine reticuit, cum illius maturam indicavit. Si ergo in illius arboris ruboignis ille Moysi ostensus arserat, quid mirum si nequaquam illud comburebatur ? Servata ego in utroque natura, igne scilicet et arbore, consideratur; dum et ignis naturaliter de arbore ardet, et arbor ardens igni naturaliter non consumitur. Vel certe in ill0 rubo non ille ignis arboris inimicus videbatur; sed potius ignis ille ibi fuit, de quo dicitur, Qui facit an: jelos suos spiritus, et minustros suos ignem urentem (Psal. cni, 4). Ignis ergo incorporeus in rubo declaratur, ui dum corporali homini ostensus est, necesse uit ut aliqua corporea materia monstraretur. CAPUT XVII. — De duobus signis, id est manu in simum conversa, et virga in colubrum mutata. Deinde pergentiin Ægyptum, bifarium condonatur signum, scilicet ut in tribus testibus, in se et in duobus signis, consisteret verbum. Nam virga quam Moyses adhuc ovium pastor manu portaverat, cum in terram projiceret, serpens fiébat: et manum illius in proprium sinum suum missam .prima vice leprosàm protulerat, et secunda vicein èumdem sinuim convérsa sana apparebat(Erod. iv, 1-7). Sed in manu aut in ligno contra naturam esse aliquid factum non apparet. Lepram enim et san* tatem insitam, ut alternatim sæpe probatur, carmis humanæ natura retinet. Sed crebra talis mulati0, utin eodem momento sana manusetlepra eandens; et rursum sana appareret, insignissimii miraculum signi intuentibus præbet. Virga igitur in anguem versaetrursus serpens in arborém mutatus,laborem naturæ inquisitoribus præparat. Nisi quia utrum' ue, virga'scilicet et serpens, factum esse manifesl? Š ex terra. Quod ergo ex eadem materia 0ftur, gubernatoris Dei potentiayicissim in alterutrum mutãtur. Sed si omnia, quæ de terra facta sunt, ! alterutrum mutari vicissim conceduntur, hoc est; ut animal in arborem, panis in lapidem, hQm0!" volucrem verti posse cóncedatur; nihil ex his fit miter possit intra suæ naturæ terminos permane£; et ridiéulosis magorum fabulationibus dicentium in avium substantiâ majores suos sæcula pervolas* assensum præstare videbimur; ac per hoc Deu!" in his non gubernatorem, sed mutatorem natur* rum dicemus : quod absit, ne illum, post primam maturarum omnium conditionem, aliquid novu!'. quod non propria natura retineat, facere credamus. Nihil enim sub sole novum. Nec yale;!; quam dicere, Ecce hoc recens est (Eccle. 1, 10): e iάleo plurimi doctores plus dicunt illam veraf.Xj gam, quæ semper Moysi manibus gggg;$ virgiiltüm manebat, imáginarietantum in serp£!' formam aliquoties pro signo fuisse versam, P"*

sertim cum ad nullos usus, nisi adsigniostensionem necessaria esset. Si enim verus serpens fuisset, serpens semper post signa maneret. Etenim vera virga fuerat ex qua Moyses Ægyptum plagis flagellare cœperat ; nunquam in serpentem mutata, semper virga permanserat. De qua mare dividitur (Earod. xiy, 21), et petræ in Oreb et in Cades percutiuntur (Ibid., 17, 6 ; Num. xx, { f). Si ergo imaginarius serpens ille per signa tantum ostenditur, cur coram Pharaone cæteri magorum serpentes per eum devorantur (Exod. vii, 12) ? Cui objectioììi facile docti respondere poterunt, quod et ipsi serpentes, qui per eum devorantur, imaginarii fuerunt; et ideo divini signi imaginatio devorare poterat quod per magorum diabolicas incantationes imaginatüm fiebat. Juxta ergo hanc æstimationem non in naturam serpentis virga vertitus, sed pro signo in similitudinem imaginarie commutatur. Nihil enim in arboris natura, quod facere serpentem possit invenitur: et idcirco nisi in hora signi, quæ erat virga naturaliter, serpens specialiter videtur 1. CAPUT XVIII. De aqua in sanguinem versa. Pergens igitur in Ægyptum Moyses, cum coram Pharaone ut sibi Dominus imperaverat, signa faceret, et Dei sententiam, ut Israeliticum populum dimitteret, regi indicaret, et ipse rex Dei præcepto nullo modo consentiret, et jubente Domino decem plagis terram Ægypti flagellaret ; primo percussas in sanguinem vertit aquas, ita ut omnes aquæ per totam AEgyptum mutatæ in sanguinem; animantibus quæ in ipsis erant, mortem præstarent, et per interitum sitishominibus pœnale facerent exitium (E.rod. vii, 20, 21). Hæc autem primitus vindicta Ægyptiis cum rege suo convenienter evenerat, ut qui Dei populi infantes in flumen jactari præceperant, ejúsdem fluminis aqua in sanguinem versâ exitium bibentibus inferret, et non bibentibus pœnam præstaret. At vero et hoc requirendum est, quod ad præsentis operis propositum respicit, quomodo Deus naturæ gubernator naturaliter aquam in sanguinem mutavit. Aqua igitur cuncti liquoris materia, quotidie per ipsarum rerum ministrationes in divers a mutatur, dum ad uniuscujusque naturæ pastum et refectionem indesinenter et naturaliter contrahitur. Cum enim per vitis arborem infunditur, in vini saporem et colorem mutatur: et cum olivæ ligni ad excelsas summitates ascendit, eadem aqua olei pinguedinem facit : et cum ab apibus in favos congeritur, mellis dulcedinem operatur: et cum per palmarum robora digeritur, dactylos gignit, et ad siceræ suavitatem expressa pervenit: et cum in animalium diversorum pastum deputatur, in sanguinis subtantias diversas per eamdem carnem distinguitur. Nam et nutriendis fetibus, albi coloris et suavissimæ dulcedinis in uberibus lac præparat, et per euncta reliquæ carnis membra rubicundum sanguinis colorem fuscat. Multa sunt præterea sanguinis genera per eamdem carnem, quæ usque ad viginti tria physiologi dinumerant, èx quibus urinam, semen, fel nigrum et rufum, salivas et lacrymas, et cætera esse denuntiant : hæc quotidianis administrationibus naturæ suæ per res varias aqua præparat. Quid ergo capacibus mentibus obstât, si illud quod per tempus longius facit, in momento perjussum potentissimi Gubernatoris naturaliter efficiatur? Aqua ergo in sangninem versa, non contra naturam facit, sed quod aliis rebus per tempus efficeret, Jubente Domino in semetipsa protinus operatur. CAPUT XIX. — De cæteris plagis Ægyptiorum. De cæteris vero plagis quibùs Deus per Moysen et Moyses per Aaron, Pharaonem et terram ejus et servos ejus castigaverat, nil excessisse terminos naturæ, ipsa plagarum simplex narratio mauifestat. Quoniam etsi tunc solito plures, semper tamen de aquis ranæ nascuntur; et sciniphes æstatis tempore

' Ms. Aud., virga specialiter semper videtur. Optime.

calore solis de pulvere oriuntur ; locustæ et muscæ solis fervore solidatæ undique conveniunt, et jumenta diversis causis morte solita vitæ suæ teriminum peragunt; pulvis quoque conturbatus de terra sæpe aerem serenum obscurat, et vesicas, et postea ulcera in hominibus et jumentis infectis aer generat. Grando etiam et fulgura de congelantibus et vehementer turbatis nubibus ruunt, et absentia lueis oculorum obtutus, quantocumque lux recessit, tenebræ plus præpediunt. Mors quoque in Adam seminata primitus, omnibus filiis ejus dominatur, per quam tunc in AEgyplo primogenita soboles cunctorum arctius damnatur. Sed quamvis hæc omnia in rerum naturis insita erant, Ægyptiis tamen plagali conditione, ad eorum perfidiam compescendam, et subito, et plus solito acciderunt. Quarum ordo plagarum sicut in differentia rerum, ita et ministrofum crevit. Primæ namque ex omnibus tres plagæ per Aaron efficiuntur. Qui primo cum percussisset aquam, in sanguinem statim vertitur. Et cum iterum extendisset eamdem virgam super aquam, ranarum inundatio replevit terram. Et cum tertio extendisset virgam super pulverem terræ, sciniphes ebulliunt (Ibid., 20; viii, 6-17) :et per Aaron istæ tres plagæ fiunt. Et sequentes tres aliæ per verbum Moysi ministrantur. Nam illo jubente, locustæ et muscæ veniunt, et mors jumentorum consequitur. At vero tres aliæ non sermone tantummodo imperantur, sed per Moysi opus convocantur. Moyses enim sumpium de camino pulverem in cœlum sparsit, et vesicæ in hominibus et jumentis, et ulcera manantia ut pulvis in omni terra Ægypti nascuntur. Et postea àssumens virgam in cœlum extendit, et grandinis fulgurumque insolens copia in terram ruit. Iterumque idem Moyses eamdem virgam in cœlum direxit, et tribus diebus totidiemque noctibus permanentes tenebras crassitudine palpabiles,et admodum ferales super terram induxit (E.rod. x, 13, 14 ; viii, 24; ix, 6, 10, 23-25 ; x, 22). Ultima autem plaga neque per Aaron, neque per Moysen accidit, sed angelus Domini per Ægyptum transiens cuncta Ægyptiorum primogenita delevit (Id. xii, 29).Quoties ergo de terra vindicta colligitur, per Aaron velut inferioris ordinis ministrum ; quæ vero de volatilibus et morte jumentorum, quæ etipsa velut in terra volant,poena êontrahitur, per Moysis imperium agitur ; quando autem de supernis nubibus castigatio convocatur, per extensionem in altum Mosaicæ manus conducitur. At vero quando humanæ mortis exitus a Deo dispensatur, non homini, sed angelo ministerium illud commititur : ut qui illud usque tempus per rerum, quas possidebant, flagella minus terrebantur; saltem per suæ insignissimæ partis detrimentum commune, quod sequebatur, interitum venerentur. lstarum quoque modus plagarum undique, hoc est, terra, aquis, animantibus, aere, igne, nubibus, coelo et Angelis convenerat, ut ostenderetur quod contra Deo rebelles et contumaces sese pariter úniversus orbis armat. Sicut autem iis quos Deus punire voluit, omnis creatura irascitur ; sic et illis ijuibus auxilium præbuit, omnis creatura suffragatur. Et enim hos ambos populos mare Rubrum divisit: ubi eorum alteri totius pressuræ finis, initium alteri cunctæ felicitatis fuit. CAPUT XX. — De recedente et siccato mari Rubro. Cum dimissum, tot plagis attriti, Israeliticum populum Ægyptii a se exire compulissent ; mala rursus pœnitudine acti, cuncti cum rege suo exercitus pergunt, ut quos dimiserant, iterum ad seryitutem ietraherent. Tum Israel in angusto maris Rubri sinu coarctato, Moyse virgam super pelagus extendente, subito maris unda Rubritidis dividitur;etingrediente populo pedibus siccis, hostibusque succedentibus, via dilatatur: immissoque vento, per totam noctem Deus mare divisum, etiam in siccum vertit, et inter ambos populos nubem, quæ divideret, tenebrosam, et noctém ipsam illuminantem columnam immisit.

Nam et Pharaonis exercitus mare post Israel intravit : sed unirefugium, alteri laqueus fuit. Quapropter et illa mubes media Ægyptiis erat tenebrosa, ut er totam noctem præcedentibus conjungi non vaerent; Israeli vero noctem ipsam illuminabat, ut profunda maris lucida via incederent. Orto autem diluculo, defensus utroque periculo, hostium et pelagi, totus Dei populus evasit ad rura deserti; cum totus, sine saltem nuntio evadente, Pharaonis cumeus, undis ad suas metas revertentibus, concidit in glarea profundi (Earod. xiv). In hoc tam insigni in Dei operibus miraculo, istud de præsenti actus nostri intentione exigitur, quomodo in siccato et recedente de littoribus mari ratio conservatur. Sed ipsum non tam difficulter, Deo auxiliante, nos invenire credimus, qui congelantibus undis stagnorum dorsa glacie superstrata sæpissime consideramus. Quod ergo venti et pluviarum desinente turbine aeris inferiores partes gelu obtinente, in aquis sæpe naturaliter efficitur, illud tunc Dei jussu per glacialem ventum subito urgente (a) pelago factum fuisse comprobatur. Sed sicut repente mare siccum Domino imperante redditur, ita eodem jubente liquefaetum, in fluidas undas de sicco resolvitur. De recessu vero illius quotidiana administratione, jam ante prædiximus, quia per 0ceani maris æstuaria indesinenter fieri videré solemus. Ex quo colligere possumus, quod mare sicut naturaliter quotidie deserit littora, non contra naturam, quamvis longe aliter dissimili modo, Deo tunc gubernante, propria littora detexit. CAPUT XXI. De carmine consono filiorum Israel. Considerantes igitur filii Israel validissimam potestatem, quam in sui liberatione Dominus fecit, Moyse præcinente consono carmine canticum Domino universi pariter decantabant (E.rod. xv, 1-22). Ubi enormi satis admiratione accidit dignum miraculum, ut cuncti pariter senes cum pueris, et omnes aetates, eodem inspirati flamine, uho quasi ex ore, nulla præmonitione edocti, easdem concinenter litteras decantarent in unum. Sed naturæ inquisitor in hoc loco securus efficitur, ubi non consuétudine humani ingenii, sed divino Spiritu cantorum pectora et ora inspirantur. Sed in his tamen canioribus nil idem Spiritus contra naturam effecisse dignoscitur, in quibus per ora et linguas halitus et v9x ad verba movetur. Et quod per verbum et studium ipsi facere potuerant, consonum omnes carmen decantare in uno momento Dominus illis donavit. Et qui paulo ante profundum coram eis aperuerat, ipse postmodum ifi tale canticum eorum linguas et ingenia gubernabat. CAPUT XXII. — De aquis indulcatis in Marath. Inde per infecundæ àvium digressi solitudinis, trium dierum continuo fatigati labore, querulosi ardore sitis, in Marath aquas amarissima§ invene. runl ; quarum salsitate prohibiti, suæ sitis habere solamen minime valuerunt. Sed Moysi a Domino lignum ostenditur, cujus tactu amara î aCIua indulcatur ; ejusque dehinc dulci sapore populus sitis ardorem depotatus deposuit, quem illuic üsque incessabiliter fervor fatigavit (Erod. xv, 23.25). Sed qualiter naturæ investigator naturaliter esse factum approbabit, quod amaræ aquæ in momento ligni attactu protifius indulcantur ? Cujus ergo naturæ aut tantæ dulcedinis lignum fuisse videtur, quo semel intincta fluminis unda amarissima, sua. vis et sapida fit ? Et enim si favum mellis aliquis nunc in amaram undam jecerit, nonne potius' fayu§ amarus, quam, unda sapida erit ? Ex quo intelligitur, non tunc ÍT contra naturam aquam effecisse dulcem ; sed præcepto conditoris ei na$uræ gubernatoris lympham'mutavit in saporem. Nam et virga illa quia a Moyse mare Rubrum percutitur, et flumen et cœlum et terra flagellantur,

. (a) Forte, rigente.

quando terra Ægypti diversis plagis maceratur, non hanc in se naturæ virtutem habuit, cum eam Moyses vel Aaron ad hæc facienda elevavit, velut aqüam fluminis in sanguinem verteret, vel etiam sciniphes de pulvere suscitaret, vel tenebras deduceret de cœlo. Si enim aliquis præter Moysen, et non cum Dei præcepto, mare iterum ex illa virga percussiset, pro certo ejus percussioni Thetis ne. çuaquam cederet. Et si itertim aquas fortuitu perCutefet, profecto illas nunquam in sanguinem mutaret. Sic et illam arborem per quam in Marath aqua salsa indulcatur, si in amarum liquorem aliqüis intingeret, et non idem Deus ut primitus imperaret, pro certo non illam salsuginem in suavem $aporem commutaret. Unde peryidendum est, quod non ideo Deus hæc ligna, vel etiam de fornace pulverem in his mirabilibus interesse præceperat, ut aliquid in illis per eorum naturam vel administratiofiem effectum fuisse quis credat. Sed per hæc futurorum mysteria præsignata esse instituit, ut quid in his nünc in Ecclesiæ provectibus ista faêiant, sapiens doctor figurali exposition3 degernat Dum autèm lignum nihil in hoc naturaliter fecisse approbavimus, restat nunc ut quomodo per naturäim factum sit, exponamus. Quodcumque ergo er studium quamvis longi temporis in re aliqua invenitur, non aliunde in eamdem per industriam ex aliena natura conducitur ; sed cum in naturæ abdito recessu occultatur, prius hoc perplexit lemporis industria, et alterius naturæ adjüméntum reddit. Et quod per humanum seu etiam rerum effectum longo cúltu efficitur ; hoc Dei voluntate, cum necesse habet, ipsa natura operatur. Aquas igitur amaras, vel etiam ipsas salsissimas in dulcem sáporem verti posse, frequenter nautæ comprobant, çui illas per `humum optimæ terræ infusas, et h08 artificio etiam indulcatas, siepe sitim temperant. Nubes quoque de marinis fifiibus vapores levant salsi liqüori§, sed easdem dulces, quando pluunt, terrenis usibus ministrant. Quoniam salsuginis vitium quod in semetipsis aquæ insitum capiunt;??? infusiónem terræ aut nubium deponunt Simililer quoque et dulces aquæ, cum eas homines per marinofum olerum cineres hauriunt, salsum e! plusquam Oceani saporem reddunt. Hanc ergQ immufationem insitani sibi naturaliter aquę habent ; sed celerius per præceptum Conditoris illam, quam per efficaciam humanæ diligentiæ et ipsarum re; fum ministrationis exhibent. Per alterius enim fe adjumentum humana diligentia, vel ipsa cujusquè rei ministratio, alicujus naturæ superficiem mutat; ipse vero creaturarum conditor et gubernator, n£ türam occultam, quæ per aliam rem manifestanda fieret, in re ipsa sóla denudat. Sicut et nunc affigia aqua dulcedinem quam in occulto suæ pal£ continuerat, per humum aut nubem ab amaritudine purgata, osténderet; ita jussu gubernatoris poteniissimi naturarum per sé solam absque alterius rei juvamine exhibet. CAPUT XXlII. — De manna pluente de cælo. Ingressi ergo solitudinem, hujus populi sexcenla ferme millia peditum pugnatorum, excepto purg* mento exercitus, id est innumerabili et prQmise!? vulgo quod de Ægypto conscenderat (Ezod. xii, 31, 38),T)eüs perannó§ quadragintamanna, id est, e% ie$ti pane'§átúrávit (id. xvi, 13, sqq.). Denique de illo pane et Psalmista postmodum commemorá!° äixií, íinein cœiîiedit eis, panem Angelorum mand* capit homo (Psal. lxxvii, 25). Qui per noctem §euper, excepta nocte sabbati, cum rore descendens, circa castrorum locum candorem nivis gs;gi$; Erat enim, inquit Scriptura, quasi semen cgrigydri;! coloris bdellii, 'album quasi nię (Num xi, 7). Hoc autem solis ortum sufférre non poterat, sed co?tip"° liquefiebat; cum versa vice collectum et mola c0nfráctum, in coquendis panibus ignis, ardoreg}*' tentabat. Et si quis in miane alterius dici, residuum

aliquid ex eo relinqueret, vermibus scatebat; cum tamen gomor mensura manna sanum post longa postmodum tempore plena Arca reservabat (E.rod. xvi, 32). In quo et mirabili et necessario tunc signo, exceptis iis quæ ad figuralem expositionem pertinent, studiosis mentibus subveniunt, quæ suæ explanationis illuminationem Domini adjutorio exigunt. Primum enim utrum panis sit quæritur : et quomodo panis Angelorum vocatur: et si cibus ille nihil terrenæ naturæ habuisse describitur, quomodo adhuc in terra positi, et vitiis carnalibus subiecti ex eo homines sustentantur. Panis enim in salmistæ prædicto versiculo, ut prædiximus, coelestis esse scribitur, qui de nubibus pariter cum pluvia tribuatur: quæ nubes, ut ante jam diximus, per Scripturas, coelorum nomine vocitantur. Panis autem Angelorum cibus ille dicitur, non quod illo Angeli, qui cibo non egent, saturarentur, sed quod per Angelorum ministerium tale officium, sicut Lex et cætera populo præbebantur, quæ disposita per Angelos in manu Mediatoris tribuitur (Galat. ui, i9). Qualiter ergo homines qualescumque sustentare ÉÉÉ'; nisi terrenum aliquid in sua substantia aberet ? Sed unde nubibus manna pluens terrenam substantiam habere monstrabitur, nisi forte aeris ipsius inferior pars terrenam aliquam naturam retinere ostendatur ? Quomodo enim avium volantium corpora sufferre valuisset, si non terrenæ soliditatis aliquid aer contineret ? Quapropter illa substantiâ et nubes fultæ terræ ipsius natura, etiam in nives et grandines gongelasgunt, qui pene duritiam lapidum contrahunt. Quid igitür hoc capacibus animis repugnat, si sicut nubes grandinis lapillos concipiunt, sic et mannæ grana gignere potuerunt ; præsertim cum ad terram veniens, veluti cum cognato rore, si illud sol ortus inveniret, quasi grando in terra liquescens deperiret? Atque ità fieri poterit, ut manma in terreni aeris hujus partibus genitum, terrenis hominibus præbuérit cibalem pastum. Ista etenim pars inferior aeris, terra etiam in Scriptura divina nominatur, dum in centesimo quadragesimo octavo psalmo, prophetali spiritu in Domini creatoris laudem omnes éreaturæ incitantur.Sic namque consummatis his quæ ad superiorem ornatum cœli pertinent, cum ad partes aeris hujus inferiores venitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, etc., usque, quae faciunt verbum ejus. Eece nunc crassiorem nubibus et vaporibus insertum aerem, terram Propheta nominavit, et antequam ad inferioris terræ, quæ postea subinferuntur, spatia perveniat. In illa ergo superiori parte terræ, ubi grando et nix gignitur, nascebatur manna, et in cibum inferioris terræ partis hominibus per Angelos administrabatur. Ex quo facile dignoscitur, non aliunde extra naturam quæsiisse sed de terra Deus victum præparasse. Non quod Deus quotidie illis panem illum communem etiam in deserto præstare non posset, sed ut homo pastus de nubibüs, sciret quia non in solo pane vivit, sed in omni verbo quod de Dei ore procedit (Deut. viii, 3). Sicut enim naturæ imperavit, ut homo saturaretur pane, ita etiam de omni quacumque re, si ita illi jusserit, quomodo habebat et tunc de nubibus iï, victum habebit incolumem. CAPUT XXIV. De petra percussa in Oreb. Idem quoque populus in deserto sitiens potamenti refocillationem póstulavit. Unde Moyses princeps, Deo imperante, yirga percussa petrain Oreb,aquam de petra produxit (E.rod. xvii, 6). In hoc naturæ investigator in angustum redigitur, quomodo aquæ natura in durolapide occultatur. De aqua vero in principio lapides factos, qualiter ignorat, qui crystalli naturam, nive per Å temporis congelante, in commutabilem lapidis duritiam procedere non ambigat ? præsertim cum glebas non de terræ ipsius humo, sed de feni primitus incremento in summis

arboribus vel scopulis sæpe consideramus, in quibus jam lapillos per pluviarum infusionem et ipsius feni in humum motionem genitos invenimus. Nonnullas quoque terras argillosas transfluentium aquarum assueto cursu superfusas in duritiam lapidum vidimus conversas:in quibus etiam duriores velut antiquioris ætatis lapides, quos ipsa humus prius in se habuerat, animadvertimus insertos. Qualiter jam nonnullis lapidibus quoque concavos ostreos, quos quando mollis humus fuerat, interpositos habebat, veluti suæ naturali duritiæ nunc insertos videmus. In cæteris quoque quos longe admodum ætatis mare ad terras projecit, superpositæ moræ nagarbæ ! videntur, quas non de maris glarea elevatas, sed ex ipsa marini humoris qualitate, et eorum extrema corporum indurata cute admodum esse concretas, ipsa consideratione probamus. Plurima etiam marina reptilia testudinibus coætaneis induuntur, in quibus durities plusquam plurimorum lapidum videtur. Ex quibus omnibus manifestis approbationibus, lapides ex aqua tantum nunc, et nonnullos ex aqua et humo nunc genitos esse, doctus quisque non denegat ; sicut et lacrymosi marmoris natura et consuetudo indicat. Satis etiam natura de liquore in lapidis duritiam concreta vertitur, et iterum in liquorem solvi contuetur. Lapis quoque, ut Job libri narrat historia, resolutus calore in æs convertitur (Job xxviii, 2); quod non potest, nisi prius in liquoris naturam moveatur. Præterea quoque omne metallum quantæcumque duritiæ fuerit, quamvis liquidæ naturæ esse non pateat *, igne resòlutum liquescit. Dum ergo ex aquæ humore lapidum natura gigni comprobatur, quid obstat si Dei gubernatoris voluntate lapis in aquam versa vice mutetur, ut natura ad suam originem redire festinet, cum Deus aquam de petra populo suo præberi jubet ? CAPUT XXV. — De filiis Moysi, quare ducatu Sacerdotum privati sunt. Post hæc quoque Moysi cognatus, cum Sephoram illius Moysi uxorem et duos filios ejus detulerat, ocius ipsi in occursum Moyses per desertum exire festinat.Cujus consilio quamvis gentilis,tamen cum ad castrorum locum venitur, tribuni et centuriones et quinquagenarii et decurionesin Dei populo cQnstituuntur (Erod. xviii, 5-7, 2{, 22). Sed de Moysi filiis quæstio nascitur, cur patris sui in ducatu populi hæredes non sunt, sacerdotio saltem privantur, dum per Psalmistam dicitur, Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. xcviii, 6). Hæc tamen quæstio rationem dando vincitur, cum filii Moysi de gentili matre peregrinationis causa generantur. Sic etenim de Moyse, cum primogenitum genuisset, refertur : Et vocavit momen ejus Gersan, dicens, Quia advena fui in terra aliena (Exod. ii, 22). CAPUT XXVI. — De jejnuio quadraginta dierum. Interea invitatus Dei famine Moyses, $ dies jejunavit, et liberato Dei populo de Ægyptiorum décem plagis, quinquagesimo die, ex quo in Ægypto Päscha celebratum est, degem mandatorum legem de monte Sinai in duabus lapideis tabulis detulit (Exod. xxiv, 12; xxxi, 18). Quas, cum offensus ésset populi peccantis piaculo, ad montis radices confregit (Exod. xxxii, 19). Restauratisque totidem numeri éjusdem materiæ tabulis, rursus quadraginta diebus jejunus, Dei,largitoris munere, eadem præceptarecipere meruit (Id. xxxiv, 28). Sed per höc tempus contra consuetudinem humani moris, bis taliter, ut prædixi, nullo fatigatus inediæ labore, nullam terrenæ conversatiQnis escam manducavit ; quoniam divini sermonis consortio fultus, tam longam inediam sine esurie sustinere potuit. CAPUT XXVII. — De populo carnes postulante. . Præterea carnium concupiscentiainfidelis populi t Ms. Aud., roccæ nagarba. Ms. Aud., quatenus liquidæ naturæ esse pateat.

pars flagrans murmuravit, et mannæ eqelesti ollas êarnium Ægyptiorum præposuit. Sed et Moysi cum esset intoleranda res visa, Dominus, Populum, inquit, sanctifica crustino: ego enim illos mense integro carnibus saturabo. Cui imbecillitate incitatus humana Moyses, Seaecenta millia, respondit,peditum pugnatorum, eaecepto innumerabili vulgo hujus populi numerantur:numquid bonum et ovium immensa multitudo caedetur, aut ad saturationem innumerabilis turbae pisces maris in unum congregabuntur ? Et idcirco ut nihil de iis, quæ Moysi mens fragilis, utpote humana arripuit, in pastum populi cederet. Ventus a Domino egrediens, arreptas trans mare coturnices, ad castrorum loca detulit, easque duobus cubitis in aere volantes circa castrorum loca, quantum una die confici potest. Ortygometram inseruit (a): quam populus colligens, mense integro, id est, triginta diebus comedit. Sed incredulos murmurationis ultio consequitur. Nam in illo loco, priusquam populus egrederetur, qui concupierant, iraT dominica mactati sepeliuntur (Num. xi). Certe in hoc nihil novum vel contra naturam a Domino contribuitur, qui olim ereaturam avium conditam, et in abdito mundi quodam angulo reconditam, in necessitate populi sui præstare videtur. Quamvis in libro Sapientiæ scribitur, Novam creaturam avium viderunt (Sap. xix, 11) : nuper utique ostensam, non nuper creatam. Quod olim Deus cum cæteris creaturis in principio condidit, hoc in tempore necessitatis plebi suæ ministravit. Sed tamen idcirco coturnices ad tale ministerium, quæ prius cum manna contributæ nihil adversi edentibus contulerant, ista vice iterum detulit, ne quisquam putaret, quod esca avium sine murmurationis culpa mortem populo præstitit:quomiam etim hac vindicta sana conscientia comedentes incolumes servavit ; et quando cum manna data est, toti multitudini nihil incommodi præbuit. CAPUT XXVIII. De Æthiopissa uæore Moysi, et lepra murmuratricis Mariæ. Postmodum propter Æthiopissam ejus uxorem, Aaron et Maria contra Moysen insolentia verba depromunt, quem omnium qui tunc in terra morabantur, mitissimum hominum Spiritus sancti dicta describunt. Sed cum tres tantum illos in tabernaculum vocasset, Aaron castigatus Dei sermone, oleo unctionis a vindicta defenditur ; Mariæ vero lepræ candore corpus marceratur, quapropter etiam extra castra manere præcipitur. Sed orante pro ea Moyse, septimo die iterum revocatur sana (Num. xii). At vero de ista Moysi Æthiopissa conjuge duplex magistrorum invenitur intentio : utrum de Æthiopia cum esset in domo Pharaonis, de quaquadragenarius egreditur, acceperit, quæ per multos peregrinationis ejus dies illum exspectavit ; an signorum tempore, cum post peregrinationem in Ægyptum reversus est, Æthiopissam uxorem sibi junxerat, quam de Æthiopia secum et per desertum ducebat; an æque de Sephora dicitur quod Æthiopissa sit, quando ad aquilonem maris Rubri, ubi prius Æthio. pes fuerunt, Æthiopiam alteram esse in multis locis historiarum Scriptúræ describunt. De quain ecclesiastica historia scribitur quod ex parte Indiæ adhæret. Et in Chronicis Canonicis Eusebii refertur (b), quod Æthiopes ab Indo flumine consurgentes juxta Ægytum consederunt. Ex quo intelligitur, quod terra illa inqua primitus Æthiopes habitaverunt, Æthiopia dicta esse potuerit;ex quia Æthiopia si Moyses uxorem suam acceperat, ideo Æthiopissa dicta fuerat. CAPUT XXIX. De Chore et Dathan et Abiron. Chore quoque filius Issaar de tribu Levi, patruelis Moysi et Aaron ; et Dathan, et Abiron filii Eliab; et Hon, filius Phelech de tribu Ruben, et præterea ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, qui tempore consilii per nomina vocitabantur, supércilioso superbiæ tumore contra Moysen et Aaron

[ocr errors]

steterunt. Etenim Chore vindicare sibi sacerdotium voluerat, et reliqui alii de principatu populi contendebant. Sed illum qui ignem holocausti Deo non præcipiente offerre appetivit, holocausti tempore, cœlestis ignis cum his, qui ad eum pertinebant, absumpsit ; et eos qui se in excelsum elevantes Dei ordinationi resistere coeperant, sub pedibus eorum terra dehiscens, aperto ore in infernum deglutiens, voravit (Num. xvi, 1.36). In quibus manifesteostenditur, quod tantumdem sensibiles et insensibiles creaturæ Dei dicto obediunt; dum quemadmodum viventes celeriter cum ejus imperio veniunt, ita et quæ non vivunt, velut viventes, quod præcipitur peragunt. Sed quamvis quasi vivens terra illud vindictæ officium peragit, contra naturam tamen in illo nequaquam aliquid fit : vitam enim insensibilem terra habere indubitanter dignoscitur, per quam in se crescentia arborum et olerum fruteta moveri videntur. Unde quasi in vivente carne palpitantes venæ sanguinis discurrunt, ita etiam per terram viventium aquarum rivi profluunt: perquam vitam insensibilem Deo imperante terra os suum aperuit, quando hominum peccatorum, quasi serviens in ministerio vindictæ, tabernacula voravit. CAPUT XXX. De plaga, quæ descendit in populum, quando Moyses fugit in Tabernaculum. Sequenti itidem die totus populus contra Moysen et Aaron, quasi sanguinis reos consurrexit, eosque in eorumdem ultionem occidere voluit. Sed hic uterque, Moyses videlicet et Aaron, ad tabernaculum Dei diffugiunt, et iterum in rebelli populo cœlestis flamma desævit. Rursumque Aaron imperante Moyse, impleto altaris igne thuribulo, forasin populum venit, et inter vivos et mortuos digredientis vestigium vindicta non transivit. Recto in utroque moderamine effeclo, ut qui contra justos principes iracundiæ igne intus exarserant, foris justissimæ vindictæ flamma conflagrarent : et qüi in corde proximorum culpas veniabiliter dimiserat, ejus vestigio defensos ignis de coelo missus urere, nou audebat. Illa autem die quatuordecim millia ignis ille consumpserat (Num. xvi, 41-49). CAPUT XXXI. — De virga Aaron, quae fronduerat. Quos etiam rebellionis reatus gravius perurgebat. Attamen cessante tumultu, ut singuli imanifestius scirent, quem sibi Dominus in sacerdotium eligeret, singulorum ex duabus et decem tribubus principum virgas insertis nominibus Moyses postulaverat, et prò sorte Leviticæ tribus Aaroh virgàminseri? nomine acceperat, quas in conspectu Domini sub tabernaculi fecto una nocte recondit. Crastin0 autem mane Aaron virga gemmulas amygdalini floris ostendit, quo patebat Aaron præ omnibus in sacer* dotium Deum elegisse(Num. xvii, 4-8).Neg tam enim hoc contra naturäm virga monstratür aliquid effeclsse. CAPUT XXXII. — De petra bis percussa in Cada. Interjecto tempore dehinc populus sitiens in Cá; des de$erti Sin,' murmure gravi contra Moysen e! Aaron tumultuabat. Quæ res dum ad Dominumge; Moysen refertur, virga percuti petra præcipitur. S£ Moyses infidelis populi murmure permotus,etiam de præcepto Domini fide titubavit, coramque popul0 öum Aaron bis petram percussit, lagiterque fluenles aquas sitiens populus bibit. Sed hac causa Mgy* teiram repromìissionis non intravit (Id. xx, 2-!?; Semel in Oreb petra percutitur, ubi tantum populi infidelitas notatur (Erod. xvii, 6). In Cades aulem deserti Sin saxum bis cæsum pulsatur: ibi namq''* infidelitas in populo et in duce dignoscitur. CAPUT XXXIII. — De serpente aeneo. Itidem murmurante populoignitos serpentesl; tuque adurentes in eumïDóminus immisit, qU9!!!!!' flatu adustos plurimos murmuratorum necavit.Ceteri autem intereuntium pœna territi, et anim0 P°; nitente ad satisfactionem inclinati, ad Moysen et a Dominum clamaverunt,uthæcabeis plaga cessaret.

« ElőzőTovább »