Oldalképek
PDF
ePub

putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum cœlorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt, quia sine illo in regnum cœlorum intrare non poterunt. Hæc fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itane tandem stulti homines, et carnalibus cogitationibus excæcati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Paulivel cujuslibet Apostolorum, sed cujuscumque parvuli baptizati a regno cœlorum separaretis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris inde separatis? Non enim ait Dominus, In universo mundo, aut, in universa creatura, aut, in vita vel beatitudine sempiterna mansiones multæ sunt; sed, In domo, inquit, Patris mei mansiones multæ sunt. Nonne ista est domus ubi ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis (I Cor. v, 1)? Nonne ista est domus de qua cantamus Domino, Beati qui habitant in domo tua; in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5)? Ergone vos non domum cujusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus, Pater noster, qui es in cælis (Matth. vi, 9), a regno separare cœlorum, aut eam sic dividere audebitis, ut aliquæ mansiones ejus sint in regno cœlorum, aliquæ autem extra regnum cœlorum? Absit, absit ut qui volunt habitare in regno cœlorum, in hac stultitia velint habitare vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiæ domus pars aliqua non sit in regno.

4. Et si abiero, inquit, et præparavero vobis locum ; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos scitis. Et quo ego vado scitis, el viam scitis. O Domine Jesu, quomodo vadis parare locum, sijam multæ mansiones sunt in domo Patris tui, ubi tecum habitabunt tui! Aut si accipis eos ad teipsum, quomodo iterum venis qui non recedis ? Ista, charissimi, si breviter explicare conemur, quantum videtur hodierno satis esse sermoni, coarctata utique non clarebunt, et erit ipsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro largiente reddamus. TRACTATUS LXVIII.

In eamdem lectionem.

1. Deberi vobis, fratres charissimi, jamque esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus, quomodo intelligi possint non esse inter se ista duo contraria, quod cum dixisset Dominus, In domo Patris mei mansiones multæ sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum; ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia jam ibi sunt mansiones multæ, et non est opus aliquam præparare: rursus dicit: Et si abiero, et præparavero vobis locum; iterum venio, et accipam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Quomodo vadit, et parat locum, si jam multæ mansiones sunt ? Si quo minus, dixisset, Vado parare. Aut si adhuc parandus est, cur non merito dixisset, Vado parare? An istæ mansiones et

sunt, et parandæ sunt? Si quo minus enim essent, dixisset, Vado parare. Et tamen quia ita sunt ut parandæ sint, non eas vadit parare sicut sunt: sed si abierit et paraverit sicut futuræ sunt, iterum veniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi est ipse, sint etiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliæ, sed ipsæ, et sine dubio jam sunt sicut parandæ non sunt, et nondum sunt sicut parandæ sunt? Quomodo putamus, nisi quomodo etiam propheta prædicat Deum, quia fecit quæ futura sunt? Non enim ait, Qui facturus est quæ futura sunt, sed, Qui fecit quæ futura sunt (Isa. XLV, 11, sec. LXX). Ergo et fecit ea, et facturus est ea. Nam neque facta sunt, si ipse non fecit: neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea prædestinando, facturus est operando. Sicut discipulos quando elegerit, satis indicat Evangelium; tunc utique quando eos vocavit (Luc. vi, 13) et tamen ait Apostolus, Elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. 1, 4) prædestinando utique, non vocando. Quos autem prædestinavil, illos el vocavit (Rom. vIII, 30): elegit prædestinando ante mundi constitutionem,elegit vocando ante mundi consummationem. Sic et mansiones præparavit et præparat; nec alias, sed quas præparavit, has præparat, qui fecit quæ futura sunt: quas præparavit prædestinando, præparat operando. Jam ergo sunt in prædestinatione si quo minus, dixisset, Ibo et parabo, id est, prædestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et præparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum.

2. Parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. Quippe cum dixerit, In domo Patris mei mansiones multæ sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autem sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. 11, 17). Hoc est etiam regnum Dei, quod Filius traditurus est Patri unde dicit idem apostolus, Initium Christus, deinde qui sunt Christi in præsentia ejus : deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri (ld. xv, 23 et 24); id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum cœlorum, de quo dicitur, Simile est regnum cælorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen, hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine rex ipse Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XII, 24, 38-43). Regnum fulgebit in regno, cum regno venerit regnum, quod nunc oramus, et dicimus, Veniat regnum tuum (Id. vi, 10). Nunc ergo jam regnum vocatur, sed adhuc convocatur : si enim regnum non vocaretur, Colligent de regno ejus omnia scandala, non diceretur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic jam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite

regnum (Matth. xxv,34): id est, qui qui regnum eratis et non regnabatis, venite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse possitis. Hæc ergo domus Dei, hoc templum Dei, hoc regnum Dei, regnumque cœlorum adhuc ædificatur, adhuc fabricatur 1, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc parat Dominus : in illo jam sunt, sicut prædestinavit jam Dominus.

3. Sed quid est quod ut præpararet abiit, cum profecto nos ipsos præpararet, quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut possum nimirum illud significas, quia ut parentur istæ mansiones, vivere debet justus ex fide (Rom. 1, 17). Qui enim a Domino peregrinatur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem contemplandam paratur (II Cor. v, 6-8). Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8): et, Fide mundat corda eorum (Acl. xv, 9). Illud in Evangelio, hoc in Apostolorum Actibus legitur. Fides autem, qua eorum qui Deum visuri sunt, quandiu peregrinantur, corda mundantur, quod non videt credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnti redditur præmium. Eat ergo Dominus et paret locum; eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur: desiderium dilectionis, præparatio est mansionis. Ita, Domine, para quod paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu enim dixisti, Manete in me, et ego in vobis (Joan. xv, 4). Quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, hæc erit diversitas præmiorum pro diversitate meritorum: hæc erit multitudo mansionum pro disparilitate mansorum; sed tamen omnium in æternitate vivorum, et sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid est quod venis ? Si bene te intelligo, nec unde vadis nec unde venis, recedis: vadis latendo, venis apparendo. Sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene vivendo ; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Hæc de verbis quæ recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid autem sit quod sequitur, Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis; post interrogationem quæ sequitur a discipulo factam, tanquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus opportuniusque tractabimus.

TRACTATUS LXIX.

In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per mo. Cap. xiv, †. 4-6.

1. Nunc est, dilectissimi, ut quantum valemus, intelligamus de verbis Domini posterioribus priora, et consequentibus præcedentia, in eo quod audistis apostolo Thomæ interroganti esse responsum. Dixerat enim superius Dominus, cum de mansionibus

1 Abest a plerisque Mss., adhuc fabricatur. 2 Præparet, juxta Er. Lugd. et Ven, M.

loqueretur, quas et esse dixit in domo Patris sui, et ire se ut præparet eas; ubi intelleximus et esse jam mansiones ipsas in prædestinatione, et præparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa Dei domus ipsi sunt; et quid est aliud manere in domo Dei, quam esse in populo Dei, cum idem populus est in Deo, et Deus in eo? hoc ut præpararet, Dominus abiit; ut credendo in eum qui non videtur, ea quæ in specie semper futura est, nunc per fidem mansio præparetur: propter hoc ergo dixerat, El si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio,et accipiam vos ad meipsum,utubi ego sum et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad hæc dicit ei Thomas Domine, nescimus quo vadis; et quomodo possumus viam scire? Utrumque illos Dominus dixerat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri ergo isti sciebant, et scire se nesciebant. Convincat eos jam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Quid est, fratres? Ecce audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum docentem, et nondum capimus, etiam post vocem sonantem, sententiam latilantem. Sed quid non possumus capere? Numquid poterant ei dicere Apostoli ejus cum quibus loquebatur, Nescimus te ? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant: si eum sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant; si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant.

2. Quid igitur et nos in isto sermone non cepimus? Quid putatis, fratres mei, nisi quia dixit, Et quo vado scitis, et viam scitis? Et ecce cognovimus quod sciebant viam, quia sciebant ipsum qui est via: sed via est qua itur; numquid via est et quo itur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret, Ego sum via, ut ostenderet eos qui eum scirent, viam scire quam putaverant se nescire quid autem opus erat ut diceret, Ego sum via, et veritas, et vita, cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret; nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum, per seipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad seipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum imo vero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de seipso alibi dicit, Ad Patrem vado (Joan. XVI, 10) et hoc loco propter nos, Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me. Ac per hoc et ipse per seipsum et ad seipsum et ad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsum et ad Patrem. Quis hæc capit, nisi qui spiritualiter sapit ? Et quantum est quod hic capit, etiamsi spiritualiter sapit? Fratres, quid a me ista vobis vultis exponi? Cogitate quam excelsa sint. Videtis quid sim, video quid sitis in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. ix, 15), Putamusne possumus dicere. Ad te levavi animam meam, qui habitas in cœlo (Psal. cxxii, 1)? Sed sub tanto pondere ubi ingemiscimus gravati,

1817

quomodo levabo animam meam, nisi mecum levet qui posuit pro me suam ? Dicam ergo quod possum, capial vestrum qui potest. Quo donante dico, eo donante capit qui capit, et eo donante credit qui nondum capit. Nisi enim credideritis, inquit propheta, non intelligetis (Isa. vii, 9, sec. LXX).

3. Dic mihi, Domine meus, quid dicam servis tuis conservis meis? Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se; nec tamen intelligeret te, nisi haberet in se ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem in quantum possum super me effundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic mihi, obsecro, quomodo vadis ad te. Numquidnam ut venires ad nos, reliqueras te: maxime quia non a teipso venisti, sed Pater te misit? Scio quidem quod te exinanisisti; sed quia formam servi accepisti (Philipp. 11, 7), non quia formam Dei vel ad quam redires demisisti, vel quam reciperes amisti et tamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum eliam usque ad manus hominum pervenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti et redisti; per hanc procul dubio non solum nobis es qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Aliud quippe Dei Verbum est, aliud homo: sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Verbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona : ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus est sepultus (sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem [Rom. x, 10]); ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia Verbum Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et ineffabili modo, qui nundemisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum. quam Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Id. 111, 4). Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit; idem ipse, quia Verbum caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaces, et in morte servavit : aliquanda enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus.

4. Accipite quamvis diversum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intelligendum Deum, ex his quæ propius subjecta sunt Deo. Ecce ego ipse, quantum attinet ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum: si autem loquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos procedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et non recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo vobiscum maneo, si tenueritis quod audistis, in sermone quemisi

dico. Si hoc potest imago quam fecit Deus, quid potest non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus: cujus illud, quo ad nos egressus est, et in quo a nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9)? Multa de his evangelisti verbis adhuc dici fortasse poterant et debebant: sed non sunt corda vestra spiritualibus cibis quamlibet suavibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. xxvi, 41). TRACTATUS LXX.

De eo quod Dominus ait, Si cognovissetis me, et Patrem meam utique cognovissetis; usque ad id, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Cap. XIV, . 7-10.

:

1. Verba sancti Evangelii, fratres, ita recte intelliguntur, si cum superioribus reperiuntur habere concordiam convenire enim debent præcedentia consequentibus, quando veritas loquitur. Superius dixerat Dominus. «< Et si abiero, et præparavero vobis locum ; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis : » deinde addiderat, « Et quo ego vado scitis, et viam scitis; » nihilque aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum sciebant. Quid ergo esset ire ad seipsum per seipsum, quod etiam discipulis præstat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus pristino sermone jam diximus. Quod itaque ait, Ut ubi ego sum, et vos sitis, ubi erant futuri nisi in ipso? Ac per hoc est etiam ipse in seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. Ipse est igitur vita æterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se et ipsa vita æterna quod ipse est in ipso est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso. Sicut enim habet Patér vitam in semetipso, et utique non aliud est vita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet: sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 26), cum ipse sit eadem vita quam habet in semetipso. Numquid autem nos vita quod est ipse, hoc erimus, cum in illa vita, hoc est in ipso esse cœperimus? Non utique, quia ipse existendo vita habet vitam, et ipse est quod habel, et quod vita est in ipso, ipse est in seipso : nos autem non ipsa vita, sed ipsius vitæ participes sumus, atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non quod ipse est esse possimus, sed nos ipsi non vita, ipsum habeamus vitam, qui seipsum habet vitam, eo quo ipse sit vita. Denique ipse et in seipso est immutabiliter, et in Patre inseparabiliter: nos vero cum in nobis ipsis esse voluissemus, ad nos ipsos turbati sumus ; unde illa vox est, Ad meipsum turbata est anima mea (Psal. XLI, 7): atque in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere potuimus. Cum autem per ipsum venimus ad Patrem, sicut ait, Nemo venit ad Patrem, nisi per me; manentes in illo, nec a Patre nos quisquam poterit separare, nec ab illo.

2. Connectens itaque consequentia præcedentibus. Si cognovistis me1, inquit, et Patrem meum utique cc, 251250mpoy son is

[ocr errors]

Hic in Mss. erat. Si cognovistis me, altero hujus versiculi loco, utique cognoscetis: sed nunc plures a secunda manu Dabent utrobique, cognovissetis, mistige prisbiy ta

gnovistis. Hoc est quod ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Deinde subjungit: Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Sed Philippus unus ex Apostolis, quid audierit non intelligens: Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cui Dominus: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe ? Qui videt me, videt et Patrem. Ecce increpat quod tanto tempore cum ipsis erat, et non cognoscebatur. Nonne ipse dixerat, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; et se nescire dicentes, eos hæc scire convicerat, addendo atque dicendo, Ego sum via, veritas et vita? Quomodo nunc dicit, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? cum profecto, et quo iret, etjviam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique scirent? Sed facile ista solvitur quæstio, si dicamus quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui nesciebant et Philippus erat: ut quod ait, El quo ego vado scitis, et viam scitis, illis dixisse intelligatur qui sciebant; non Philippo cui dictum est, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe ? His ergo qui Filium jam noverant, etiam illud de Patre dictum est, Et amodo cognoscelis eum, et vidistis cum dictum est enim propter omnimodam similitudinem quæ illi cum Patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse Patrem, quia noverant similem Filium. Ergo jam sciebant Filium, etsi non omnes, certe quidam eorum quibus dicitur, Et quo vado scitis, et viam scitis ipse est enim via. Sed Patrem nesciebant, ideo audiunt, Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis per me utique et illum. Alius enim ego sum, alius ille. Sed ne putarent dissimilem,Et amodo, inquit, cognoscetis eum, et vidistis eum. Viderunt enim ejus simillimum Filium, sed admonendi fuerant talem esse etiam Patrem quem nondum videbant, qualis est Filius quem videbant. Et ad hoc valet quod postea Philippo dicitur, Qui videt me, videt et Patrem. Non quod ipse esset Pater et Filius, quod in Sabellianis, qui vocantur etiam Patripassiani, catholica fides damnat sed quod tam similes sint Pater et Filius, ut qui unum noverit, ambos noverit. Solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum vident, et qualis est alius volunt nosse, ut dicamus: Vidistis istum, illum vidistis. Si ergo dictum est, Qui me videt, videt et Patrem : non utique ut ipse sit Pater qui Filius, sed quod a Patris similitudine in nullo prorsus discrepet Filius. Nam nisi duo essent Pater et Filius, non dictum esset, Si cognovistis me, et Patrem meum cognovistis. Utique enim, quia nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me; si cognovistis me, et Palrem meum cognovistis: quoniam ego per quem venitur ad Patrem, perducam vos ad eum, ut ipsum etiam cognoscatis. Sed quoniam illi sum omnino simillimus, amodo cognoscetis eum, cum cognoscitis me et vidi ́s eum, si oculis cordis, vidistis me.

[blocks in formation]

modo enim dicis, inquit, Ostende nobis Patrem? Si me vidisti qui omnimodo similis sum, vidisti illuin cui eimilis sum. Quod si videre non potes, non saltem credis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Poterat hic dicere Philippus : Video quidem te, et credo simillimum esse Patri; sed numquid arguendus et objurgandus est qui cum similem videt, etiam illum cui similis est vult videre? Similem quidem novi, sed adhuc alterum sine altero novi; non mihi sufficit, nisi et illum cujus est iste similis noverim. Ostende itaque nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tanquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est, Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem ? Video quomodo tu dicas non alterum quæris videre similem, sed illum putas esse meliorem. Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur in similibus distantiam cupis cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur, quæ non sunt in angustias coarctanda, ut adjuvante ipso diligentius exponantur. TRACTATUS LXXI.

In id quod Dominus dicit, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; usque ad id, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Cap. xiv, 10-14.

1. Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit opera. Ergo et verba opera sunt? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo ædificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri æqualis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine.

2. Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit opera: singulas tenentes, diversi nobis adversantur hæretici, qui non ex una parte, sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt: Ecce inæqualis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est, Pater in me manens, ipse facit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis 1. Inter vos ipsos longiore intervallo separati

1 Er. Lugd. et Ven. sic habent hunc locum: In diversa itis, in medio est via quam relinquitis. M.

estis, quam ab ipsa via cujus desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite : alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem prætermittis; Ariam, æquate quem subditis, et in via vera nobiscum ambulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane : usque adeo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inæqualem asserat Patri. Audi, ariane usque adeo Filius æqualis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo consistitis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a Patre, ut convincas sabellianum, et æqualis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Quod ait, unum, audiant Ariani ; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi æqualem, nec illi alterum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea puta. tur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat ; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item si quoniam dixit, Puter in me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse Pater, alius ipse; audiatur quod dixit, Quæcumque Pater facit, hæc et Filius similiter facit (Id. v, 21, 19); et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic æqualis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso: et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adjungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Pater in me est: neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.

3. Sed quid est quod sequitur, « Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado et quæcumque petieritis in nomine meo, hæc faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Ergo et illa majora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum (Id. xi, 16): majora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipse tanquam ex seipsis. Ei quippe cantatur, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. xvii, 2). Sed quæ sunt tandem isla majora? An forte quod ægros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat (Act. v, 15) ? Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria (Matth. XIV, 36). Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat: sic enim dixerat, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quæ opera

tunc dicebat, nisi verba quæ loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum: verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; hæc sunt sine dubitatione majora. Nec tamen ait, Majora horum facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me, inquit, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quæ Christus, vel majora quam Christus? Non prætercunter ista tractanda sunt, nec debent festinatione præcipitari; sed ea cogit concludendus jam sermo iste differri.

TRACTATUS LXXII.

In eamdem lectionem.

1. Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait, Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum, est, adjecit aliud difficilius, Et majora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quæ Christus fecit, non inveniebamus ; qui etiam majora faciet, inventuri sumus? Sed dixeramus sermone pristino quia majus fuit umbræ suæ transilu, quod discipuli fecerunt (Act. v, 15), quam fimbriæ suæ tactu, quod ipse Dominus fecit (Matth. XIV, 36), sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium prædicante Domino crediderunt ut hæc viderentur opera intelligenda esse majora: non quo major esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere (Joan, xv, 5). Ipse quippe, ut alia omittam, quæ sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum ? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet ; continuo secutus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quæcumque petieritis, in nomine meo, hæc faciam. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur : non enim poterit esse major me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc majora quam nunc; majora per eum qui credit in me, quam præter eum per me ego tamen ipse præter eum, ego ipse per eum sed quando præter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem majora facere per eum quam præter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quæ retribuit eis (Psal. cxv, 12)? Quandoquidem inter cætera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora facere per illos quam præter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitæ æternæ consilium quæsivit (Matth. xix, 16-22)? Audivit, abjecit : et tamen postea quod ab illo auditum non fecit

« ElőzőTovább »