Oldalképek
PDF
ePub

tres mei, quid dixerim. Homo es, et spiritum habes, et corpus habes. Spiritum dico quæ anima vocatur, qua constat quod homo es: constas enim ex anima et corpore. Habes itaque spiritum invisibilem, corpus visibile. Dic mihi quid ex quo vivat: spiritus tuus vivit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? Respondet omnis qui vivit : qui autem hoc non potest respondere, nescio si vivit : quid respondet omnis qui vivit ? Corpus utique meum vivit de spiritu meo. Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? In corpore esto Christi. Numquid enim corpus meum vivit de spiritu tuo? Meum vivit de spiritu meo, et tuum de tuo. Non potest vivere corpus Christi, nisi de Spiritu Christi. Inde est quod exponens nobis apostolus Paulus hunc panem, Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus (I Cor. x, 17). O Sacramentum pietatis o signum unitatis! o vinculum charitatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat ; incorporetur, ut vivificetur. Non abhoreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur: sit pulchrum, sit aptum, sit sanum; hæreat corpori, vivat Deo de Deo: nunc laboret in terra, ut postea regnet in cœlo.

14. Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad manducandum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiæ non intelligebant, nec sumare volebant ; nam qui manducant talem panem, non litigant ad invicem; quoniam unus panis, unum corpus multi sumus. Et per hunc facit Deus unius modi habitare in domo (Psal. Lxvii, 7).

15. Que autem ad invicem litigantes quærunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur, Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducanti istum panem, ignoratis ; verumtamen nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Hæc non utique cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde, ne istam vitam intelligentes et de hac re litigarent, secutus adjunxit, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat,nec istum sanguinem bibit: nam temporalem vitam sine illo habere homines possunt, æternam vero omnino non possunt. Qui ergo non manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam: et qui manducat ejus carnem, et bibit ejus sanguinem, habet vitam. Ad utrumque autem respondet quod dixit, æternam. Non ita est in hac esca, quam sustentandæ hujus temporalis vitæ causa sumimus. Nam qui eam non sumpserit, non vivet: nec tamen qui eam sumpserit, vivet. Fieri enim potest ut senio, vel morbo, vel aliquo casu, plurimi et qui eam

1 Mss. decem, credat, vivat in Deo, de Deo; incorporetur, etc.

sumpserint moriantur. In hoc vero cibo et polu, id est corpore et sanguine Domini, non ita est. Nam et qui eam non sumit, non habet vitam: ut qui eam sumit, babet vitam, et hanc utique æternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia in prædestinatis et vocatis, et justificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus ejus. Quorum primum jam factum est, id est, prædestinatio: secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est, vocatio et justificatio: quartum vero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. Hujus rei Sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum in dominica mensa præparatur, et de mensa dominica sumitur; quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium: res vere ipsa cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicumque ejus particeps fuerit.

16. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitii vitam æternam, ut qui eam sumerent, jam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere. Nam cum dixisset, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; continuo subjecit, Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam æternam in requie, quæ sanctorum spiritus suscipit quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita æterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum novissimo die.

17. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant; hoc veraciter non præstat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit1, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt homines Dei, Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quæ ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum ex multis granis confit aliud in unum ex multis acinis confluit (a).

18. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus, et sanguinem bibere. Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat [spiritualiter] carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, [licet carnaliter et visibiliter premat dentibus Sacramentum corporis et sanguinis Christi: ] sed magis tantæ rei Sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus præsumpsit ad Christi accedere Sacramenta, quæ aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur, Beati

[blocks in formation]

1

mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth, V,8). 19. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non ait : Sicut manduco Patrem, et ego vive propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus æqualis ; sicut participatione Filii per unitatem corporis ejus et sanguinis, quod illa manducatio potatioque significat, nos efficimur 2 meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducan.. tes eum; id est, ipsum accipientes æternam vitam, quam non habebamus ex nobis: vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo; quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem crucis (Phi lipp. 11, 8). Si enim secundum id accipimus, Vivo propter Patrem, quod alibi ait, Pater major me est (Joan. xiv, 28); sicut et nos vivimus propter ipsum, qui major est nobis: hoc ex eo quod missus est, faclum est. Missio quippe ejus exinanitio suimetipsius. est, et formæ servilis acceptio: quod recte intelligitur, servata etiam Filii cum Patre æqualitate naturæ. Major enim est Pater homine filio, sed æqualem habet Deum Filium: cum idem ipse sit et Deus et homo, Dei Filius et hominis filius, unus Christus Jesus. In quam sententiam si recte accipiuntur hæc verba, ita dixit, Sicut me misit vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivet propter me : ac si diceret, Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tanquam majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille erectus vivit propter me. Si autem ita dictum est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detrimento æqualitatis dictum est. Nec tamen dicendo, et qui manducat me, et ipse vivet propler me, eamdem suam et nostram æqualitatem significavit; sed gratiam mediatoris ostendit.

20. Hic est panis qui de cœlo descendit: ut illum manducando vivamus, quia æternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut, inquit, manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in æternum. Nam temporaliter et hi profecto morientur, qui Christum manducant: sed vivunt in æternum, quia Christus est vita æterna.

TRACTATUS XXVII.

Ab eo quod scriptum est, Hæc dixit in synagoga docens sabbato in Capharnaum; usque ad id, Ille enim traditurus erat eum, cum esset unus ex duodecim. Cap. vi, v. 60-72.

1. Verba Domini ex Evangelio, quæ sermonem 1 Sic editi quidam ; at Mss. nostri omnes habent hoc modo: Nec manducat carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, etiamsi tantæ rei sacramentum ad judicium sibi manducet et bibat. Sicut, inquit, misit me vivens Pater, etc.,carentque verbis cæteris, quæ hic ansulis concluduntur; quæ verba Dullo etiam e suis Mss. contineri testantur Lovanienses: nabentur ipsa in Bedæ et Alcuini Commentariis super Joannem.

In omnibus fere Mss., nos efficit.

pristinum consequuntur, audivimus. Hinc sermo debetur auribus et mentibus vestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore Domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter æternam vitam. Exposuit autem modum attributionis hujus et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. vi, 57). Signum quia manducavit et bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si hæret ut non deseratur 1. Hoc ego nos docuit et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unit atem ejus. Sed qui aderant plures non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant hac audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Carnem suam dat nobis Dominus manducare, et sapere secundum carnem mors esi; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita æterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis:

2. Multi itaque audientes; non ex inimicis, sed ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non adversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Jesu : non crediderunt aliquid magnum dicentem, et verbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominum, quia poterat Jesus aut hoc disponebat Jesus, carnem quia indutum erat Verbum, veluti concisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo; quis potest eum audire ?

3. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit, et ait, Hoc vos scandalizat : quia dixi, Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? Hinc plane, si intelligerent. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se ascensurum in cœlum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius; certe vel tunc videbitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus.

4. Et ait Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Hoc antequam exponamus, ut Dominus donat, illud non negligenter prætereundum est, quod ait, Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Filius enim hominis Christus, ex virgine Maria. Ergo filius hominis hic cœpit esse in terra, ubi

1 Er. legit, et non deseretur. M.

carnem assumpsit ex terra. Unde prophetice dictum erat, Veritas de terra orla est (Psalm. LXXXIV, 12). Quid sibi ergo vult quod ait, Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Nulla enim esset quæstio siita dixisset, Si videritis Filium Der ascendentem ubi erat prius? cum vero Filium hominis dixit ascendentem ubi erat prius, numquid Filius hominis in cœlo erat prius, quando in terra esset cœpit ? Hic quidem dixit, ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando hæc loquebatur. Alio autem loco ait, Nemo ascendit in cælum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis, qui est in cælo (Joan. II, 13): non dixit, erat, sed, Filius, inquit, hominis qui est in cœlo. In terra loquebatur, et in cœlo se esse dicebat. Et non ita dixit: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius Dei, qui est in cœlo. Quo pertinet, nisi ut intelligamus, quod etiam pristino sermone commendavi Charitati vestræ, unam personam esse Christum Deum et bominem, non duas; ne fides nostra non sit Trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est: Verbum, anima et caro unus Christus: Filius Dei et filius hominis unus Christus. Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus secundum unitatem personæ. In cœlo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat filius hominis in cœlo, quomodo Filius Dei eratin terra; Filius Dei in terra in suscepta carne, filius hominis in cœlo in unitate personæ.

5. Quid est ergo quod adjungit, Spiritus est qui vivifical, caro non prodest quidquam? Dicamus ei (patiturenim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): 0 Domine, magister bone, quomodo caro non prodest quidquam, cum tu dixeris, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? An vita non prodest quidquam ? et propter quid sumus quod sumus, nisi ut habeamus vitam æternam, quam tua carne promittis? quid est ergo, non prodest quidquam caro ? Non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe sic intellexerunt quomodo in cadavere dilaniatur, aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur. Proinde sic dictum est, Caro non prodest quidquam; quomodo dictum est, Scientia inflat. Jam ergo debemus odisse scientiam? Absit. Et quid est, Scientia inflat? Sola, sine charitate ideo adjunxit, Charitas vero ædificat (I Cor. viii, 1). Adde ergo scientiæ charitatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per charitatem. Sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro: accedat spiritus ad carnem, quomodo accedit charitas ad scientiam, et prodest plurimum. Nam si caro nihil prodesset, Verbum caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. Si per carnem nobis multum profuit Christus, quomodo caro nihil prodest? Sed per carnem Spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit; quod habebat attende, non quod erat. Apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? Si caro Apostolorum nobis profuit, caro Domini potuit nihil prodesse? Unde enim ad nos sonus verbi, nisi per vocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? Ista omnia opera carnis sunt, sed agitante spiritu tanquam orga

num suum. Spiritus. ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.

6. Proinde, Verba, inquit, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita est. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suæ et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra ejus manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginat. Ut compaginet unitas, quæ facit nisi charitas ? Et charitas Dei unde? Apostolum interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra. Nec viva membra spiritus facit, nisi quæ in corpore quod vegetat ipse spiritus, invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut homo sis, numquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua? Spiritum tuum dico animam tuam: anima tua non vivificat nisi membra quæ sunt in carne tua; unum si tollas, jam non vivificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. Hæc dicuntur ut amemus unitatem, et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus; si non est membrum ejus, non vegetatur Spiritu ejus : Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (ld. VIII, 9). Spiritus ergo est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quæ ego loculus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sicilla spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt. 7. Sed sunt quidam, inquit, in vobis qui non credunt. Non dixit, Sunt quidam in vobis qui non intelligunt; sed causam dixit, quare non intelligant. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt; et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. v11, 9, sec. LXX). Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius hæreamus per fidem, ut sit quod vivificetur per intellectum. Nam qui non hæret, resistit ; qui resistit, non credit. Nam qui resistit, quomodo vivificatur? Adversarius est radio lucis, quo penetrandus est: nos avertit aciem, sed claudit mentem. Sunt ergo quidam quinon credunt. Credant et aperiant, aperiant et illuminabuntur. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Ibi enim erat et Judas. Nam quidam scandalizati sunt : ille autem mansit ad insidiandum, non ad intelligendum. Et quia ideo manserat, non de illo tacuit Dominus. Non illum expressit, sed nec siluit; ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credant: Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ergo et credere datur nobis non enim nihil est credere. Si autem magnum

e

aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes quod non accepisti (I Cor. iv, 7) ?

8. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulaverunt. Abierunt retro, sed post Satanam, non post Christum. Nam aliquando Dominus Christus Petrum appellavit Satanam, magis quia volebat præcedere Dominum suum, et consilium dare ne mereretur ille, qui venerat ut moreretur, ne nos in æternum moreremur; et ait illi: Redi post me Satanas; non enim sapis quæ Dei sunt, sed quæ hominis sunt (Matth. xvi, 23). Non illum repulit retro ire post Satanam, et appellavit Satanam; sed fecit post se ire, ut non esset Satanas ambulando post Dominum. Isti autem sic redierunt retro, quomodo de quibusdam feminis dicit Apostolus: Quædam enim conversæ sunt retro post Satanam (I Tim. v, 15). Uterius cum illo non ambulaverunt. Ecce præcisi a corpore vitam perdiderunt, quia forte in corpore nec fuerunt. Inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamvis discipuli dicerentur. Abierunt retro, non pauci, sed multi. Hoc forte factum est ad consolationem, quoniam aliquando contingit ut dicat homo verum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt, scandalizentur et discedant. Pœnit et autem hominem dixisse quod verum est dicit enim apud se homo, Non debui sic dicere, non hoc dicere debui. Ecce Domino contigit; dixit, et perdidit multos, remansit ad paucos. Sed non turbabatur ipse, quia ab initio noverat et qui credentes essent, et qui non credentes: nos si nobis contingat, perturbamur. Solatium in Domino inveniamus, et lamen caute verba dicamus.

9. Atque ille ad paucos qui remanserant: Dixit rgo Jesus duodecim; id est illis duodecim qui remanserunt Numquid et vos, inquit, vultis ire? Non discessit nec Judas. Sed quare manebat, Domino jam apparebat; nobis postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro universis Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum te. Ad quem ibimus? Si a te recedimus, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes. Videte quemadmodum Petrus, dante Deo, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit ? Verba vitæ æternæ habes. Vitam enim æternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. El nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus, et credidimus, sed credidimus, et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus: nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere nec credere valeremus. Quid credidimus, et quid cognovimus ? Quia tu es Christus Filius Dei; id est, quia ipsa vita æterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo nisi quod es. 10. Ait ergo Dominus Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ergo, Undecim elegi diceret an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus ? Electi in laude solent dici an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? Hoc est proprium Dei ; con- ! trarium iniquis. Sicut enim iniqui male utuntur bonis

operibus Dei; sic contra Deus bene utitur malis operibus hominum iniquorum. Quam bonum est membra corporis ita esse, quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice Deo! Petulantia tamen quam male utitur oculis? Fallaci aquam male utitur lingua? Falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius trucidat, et alterum lædere se perempto conatur? Male utitur lingua, nec ideo malum est lingua: opus Dei est lingua, sed bono opere Dei male utitur illa nequitia. Quomodo utuntur pedibus qui currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidæ ? et illis adjacentibus forinsecus bonis creaturis Dei quam male utuntur mali? Auro judicia corrumpunt, innocentes opprimunt. Luce ista mali male utuntur: male vivendo enim etiam ipsam lucem qua vident, ad ministerium scelerum suorum usurpant. Iens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi vult ne offendat, qui jam intus offendit et cecidit: quod timet in corpore, jam incurrit in corde. Omnibus ergo bonis Dei, ne per singula currere longum sit, male utitur malus contra, malis hominum malorum bene utitur bonus. Et quid tam bonum quam unus Deus? Quandoquidem ipse Dominus dixit, Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. x, 18). Quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. Quid Juda pejus? Inter omnes adhærentes Magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum distributa ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit justitiam tradidit vitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. Totum hoc malum Judæ; sed malo ejus bene usus est Dominus. Tradi se pertulit ut redimeret nos. Ecce malum Judæ in bonum conversum est. Satanas quantos martyres persecutus est ? Si Satanas persequendo cessaret, hodie tam gloriosam coronam sancti Laurentii non celebraremus. Si ergo ipsius diaboli malis operibus bene utitur Deus: quod facit malus, male utendo, sibi nocet; non bonitati Dei contradicit. Artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. Ergo unus ex vobis diabolus est, ait, cum ego vos duodecim elegerim. Potest et sic intelligi quod ait, duodecim elegi, quia sacratus est numerus. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demptus est : nam in locum pereuntis, alius subrogatus est (Act. 1, 26). Mansit numerus consecratus, numerus duodenarius; quia per universum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerant annuntiaturi. Ideo ter quaterni1. Se ergo exterminavit Judas, non duodenarium numerum violavit: ipse deseruit præceptorem, nam Deus illi apposuit succes

sorem.

11. Hoc totum quod Dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in ejus distributionis gratia vitam nobis promisit æternam, et quod hinc voluit intelligi manducatores et potatores carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et 1 Editi hactenus, Ideo et quaterni, emendantur hic ad Mss

quod non intellexerunt qui non crediderunt, et quod spiritualia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et pereuntibus, consolationi Dominus adfuit discipulis qui remanserant, ad quos probandos interrogavit, Numquid et vos vultis ire? ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis ; nam ille noverat quia manebant: hoc ergo totum ad hoc nobis valeat, dilectissimi, ut carnem Christi et sanguinem Christi non edamus tantum in Sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus participationem manducemus et bibamus, ut in Domini corpore tanquam membra maneamus, ut ejus spiritu vegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobiscum manducant et bibunt temporaliter Sacramenta, qui habebunt in fine æterna tormenta. Modo enim corpus Christi mixtum est tanquam in area: sed novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11, 19). Si tu nosti quid trituras, quia ibi est latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est ventilatio; certi sumus, fratres, quia omnes qui sumus in corpore Domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc sæculo necesse habemus usque in finem inter malos vivere. Non inter illos dico malos, qui blasphemant Christum : rari enim jam inveniuntur qui lingua blasphemant,sed multi qui vita. Necesse est ergo ut inter illos usque in finem vivamus.

12. Sed quid est quod ait, Qui manet in me, et ego in illo (Joan. vi, 57, et xv, 5) ? Quid, nisi quod martyres audiebant, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, 13)? Quomodo mansit in illo sanctus Laurentius, cujus hodie festa celebramus ? Mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremptionem parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. Non enim occisus est cito, sed cruciatus est in igne diu vivere permissus est; imo non diu vivere permissus est, sed tarde mori compulsus est. In illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducaverat el bene biberat, tanquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. Ibi enim erat qui dixit, Spiritus est qui vivificat. Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successit. Dixerat autem ili Xystus martyr sanctus, cujus diem quinto ab hinc retro die celebravimus: « Noli mærere, fili. » Episcopus enim erat ille, iste diaconus. « Noli mærere, inquit; sequeris me post triduum. «< Triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti Xysti, el diem hodiernæ passionis sancti Laurentii. Triduum est medium. O consolatio! non ait, Noli mærere, fili; desinet persecutio, et securus eris: sed, Noli mærere; quo ego præcedo, tu sequeris ; nec consecutios tua differtur: triduum medium erit, et mecum eris. Accepit oraculum, vicit diabolum, pervenit ad triumphum.

1 Sic Mes. Editi vero, consolatio Domini adfuit.

TRACTATUS XXVIII

Ab eo loco Evangelii, Et post hæc ambulabat Jesus in Galilæam; usque ad id, Nemo tamen palam loquebatur de eo, propter metum Judæorum. Cap. vii, ý. 1–13.

1. In isto Evangelii capitulo, fratres, Dominus noster Jesus Christus secundum hominem se plurimum commendavit fidei nostræ. Etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut Deus credatur et homo : Deus qui nos fecit, homo qui nos quæsivit; Deus cum Patre semper, homo nobiscum ex tempore. Non enim quæreret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. Verum hoc mementote, et de cordibus vestris nolite dimittere, sic esse Christum hominem factum, ut non destiterit Deus esse. Manens Deus accepit hominem, qui fecit hominem. Quando ergo latuit ut homo, non potentiam perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati præbuisse. Ille enim quando voluit detentus est, quando voluit occisus est. Sed quoniam futura erant membra ejus, id est fideles ejus, qui non haberent illam potestatem quam habebat ipse Deus noster; quod latebat, quod se tanquam ne occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis ipse erat. Non enim Christus in capite et non in corpore, sed Christus totus in capite et in corpore. Quod ergo membra ejus, ipse: quod autem ipse, non continuo membra ejus. Nam si non ipse essent membra ejus, non diceret Saule, quid me persequeris (Act. 1x, 4? Non enim Saulus ipsum, sed membra ejus, id est fideles ejus, in terra persequebatur. Noluit tamen dicere, sanctos meos, servos meos; postremo honorabilius, fratres meos sed, Me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.

2. His prædictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos: sæpe enim significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. Post hæc, inquit, ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. Hoc est quod dixi; infirmitati nostræ præbebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur ; et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, præcessit in capite quod in membro confirmaretur. Sic enim dictum est, Nolebat ambulare in Judæam, quia quære bant eum Judæi occidere: quasi non posset Christus et ambulare inter Judæos, et non occidi a Judæis. Hanc enim potentiam, quando voluit, demonstravit ? nam cum eum jam passurum tenere vellent, ait illis, Quem quæritis? Responderunt: Jesum. Et ille: Ego sum; non se occultans, sed manifestans. Ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeunles retro ceciderunt (Joan. xviii, 4-6). Et tamen quia pati venerat, surrexerunt, tenuerunt, ad judicem adduxerunt, et occiderunt. Sed quid fecerunt? Quod ait quædam Scriptura, Terra tradita est in manus impii

« ElőzőTovább »