Oldalképek
PDF
ePub

Non propterea post biduum discessit Jesus de Samaria, quia honorem in Samaria non habebat: non enim Samaria patria ipsius erat, sed Galilæa. Cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad Galilæam venisset ubi nutritus erat; quomodo attestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? Magis videtur attestari potuisse quod propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in Galilæam, et in Samaria remansisset.

2. Intendat ergo Charitas vestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente Domino et donaute quod loquar. Quæstionem propositam cognovistis, solutionem ejus exquirite. Sed repetamus propositionem, ut Sorationem desiderabilem faciamus. Movet nos cur Evangelista dixerit, Ipse enim Jesus testimonium perhibuii quod propheta in patria sua honorem non habet. Hoc permoti reteximus verba superiora, ut inveniamus cur noc Evangelista dicere voluerit; et invenimus superiora verba ejus ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de Samaria in Galilæam. Propter hoc ergo dixisti, o Evangelista, testimonium perhibuisse Jesum quod propheta in patria sua honorem non haberet; quia post biduum reliquit Samariam, et properavit venire in Galilæam? Imo vero quasi videor mihi congruentius intelligere, quia si honorem in patria sua Jesus non haberet, non ad eamdem relicta Samaria festinaret. Sed ni fallor, imo quia verum est, et non fallor, melius enim quam ego, vidit Evangelista quid diceret, melius me veritatem videbat, qui eau de pectore Domini bibebat. Ipse est enim Joannes evangelista, qui inter omnes discipulos super pectus Domini discumbebat ; et quem Dominus charitatem debens omnibus, tamen præ cæteris diligebat (Joan. XII, 25, et xxi, 20). Ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? Imo si pie sapio, obedienter audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit.

3. Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine præjudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani tot dies in Galilæa fecit, et non in eum crediderunt Galilæi. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in Samariam, ubi eum primo mulier illa prædicaverat, cum qua ad puteum Jacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi tacto buo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus præceptorum, in quibus duobus præcept13 tota Lex pendet et Prophetæ [Matth. XXII, 37-40], sicut hesterno die nos commendasse meministis), pergit in Galilæam, et venit in civitatem Canam Galilææ, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. 11,

1-11) et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli ejus. Hanc civitatem Galilææ modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare cœpit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suæ ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium ejus, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus ejus tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus ejus tola, quia nuntiatus est ei filius ejus sanus, et comparavit horam nuntiantium horæ prænuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum expectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant : cives autem ejus audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani : ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilæa Judææ patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium', quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia prædicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Jesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Judæorum. Ecce in patria sua honorem non habet. Modo atiende Judæorum turbas, attende jam gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster (Rom. XI, 17): vide turbam Judæorum, quid dicit modo ? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et non respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique alii ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; cæcos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis imperantem et fluctibus, mortuos suscitandem; lanta signa facientem viderunt, et vix 1 In plerique Mss., prodicium.

inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam multi credidimus, quæ signa vidimus? Illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Judæi fuerunt vel sunt similes Galilæis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus.

4. Quamvis enim unus ex duodecim electis et sanclis, tamen Israelita fuit, de gente scilicet Domini, Thomas ille, qui in loca vulnerum digitos cupiebat mittere. Sic eum arguit Dominus quomodo istum regulum. Huic dixit, Nisi signa et prodigia videritis non creditis : illi autem dixit, Quia vidisti, credidisti. Ad Galilæos venerat, post Samaritanos qui sermoni ejus crediderant, apud quos nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia divinitatis præsentia non dimiserat. Ergo quando dicebat Dominus Thomæ, Veni, mitte manum tuam, el noli esse incredulus, sed fidelis; et cum ille exclamaret, tactis vulnerum locis, et diceret, Dominus meus, et Deus meus increpatur et dicitur ei, Quia vidisti, credidisti. Quare, nisi quia propheta in patria sua hongrem non habet? Quia vero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur? Beati qui non viderunt et crediderunt1 (Joan. xx, 25-29). Prædicti sumus nos; et quod Dominus ante laudavit, et in nobis implere dignatus est. Viderunt qui crucifixerunt, palpaverunt, et sic pauci crediderunt: nos non vidimus, non contreclavimus, audivimus, credidimus. Fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo quam promisit; et hic, quia patriæ ipsius prælati sumus; el in futuro sæculo, quia pro ramis fractis inserti

sumus.

5. Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, «Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit ; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. » Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vivit? Videte distinctionem regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat ; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi præsentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen præsentiam ejus extorquebat; ille se præsentia ejus indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mihi tædium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: præsentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli

1 Mss., qui non vident el credunt.

2 Lov., Ego veniam. Cæteri libri, Ego venio.

tu de signis credere: centurio alienigena credidit me verco posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, hnmilis inseratur oleaster maneat tamen radix, illis præcisis, istis receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem sed hujus arboris radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchæ sancti. Et ubi isti? in requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahæ sinum adju. tus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahæ sinu de longinquo a superbo divite videretur (Luc. XVI, 22, 23). Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et præcidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum præcisione invenit locum.

6. Audi ergo quemadmodum præcidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso centurione, quem propter comparationem hujus reguli commemorandum putavi. Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente. Quam late terram occupaverat oleaster! Amara silva mundus hic fuit: sed propter humilitatem, propter Non sum dignus ut sub tectum meum intres, Multi ab oriente et occidente venient. Et puta quia venient: quid de illis fiet? Si enim venient, jam præcisi sunt de silva: ubi inserendi sunt, ne arescant? El recumbent, inquit, cum Abraham, et Isaac, et Jacob. In quo convivio; ne forte non invites ad semper vivendum, sed ad multum bibendum? Recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob. Ubi? In regno, inquit, colorum. Et quid erit de illis qui venerunt de stirpe Abrahæ ? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? Quid, nisi quia præcidentur, ut isti inserantur? Doce quia præcidentur : Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 5-12).

:

7. Habeat ergo apud nos honorem Propheta, quia non habuit honorem in patria sua. Non habuit honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. In illa enim conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam servi. Nam ipsam civitatem in qua conditus est, ipsam Sion, ipsam Judæorum gentem, ipsam Jerusalem, ipse condidit cum esset apud Patrem Verbum Dei Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. De illo ergo homine de quo hodie audivimus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim 11, 5), etiam Psalmus prælocutus est, dicens, Mater Sion, dicet homo. Quidam homo, mediator Dei et hominum homo, Mater Sion dicit. Quare Mater Sion dicit? Quia inde accepit carnem, inde virgo Maria, de cujus utero servi forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. Mater Sion dicit homo, et homo iste qui dicit Mater Sion, factus est in ea, homo factus est in ea. Nam Deus erat

1 Editi Am. Bad. et Er., justus. Vindocinensis Ms., ad justos. At Mss. alii cum Lov., adjutus: quod nomen ipsum Lazari est interpretatum.

ante eam, et homo factus est in ea. Qui homo factus est in ea, ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), non humillimus. Homo factus est in ea humillimus; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ipse fundavit eam Altissimus; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 1, 3, 14). Quia vero condidit istam patriam, hic, habeat honorem. Repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regeneravit.

TRACTATUS XVII.

Ab eo quod scriptum est, Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam; usque ad id, Quærebant eum Judæi interficere, quia non so. lum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Cap. v, . 1-18.

1. Mirum non esse debet a Deo factum miraculum: mirum euim esset si homo fecisset. Magis gaudere quam mirari debemus, quia Dominus noster et salvator Jesus Christus homo factus est, quam quod divina inter homines Deus fecit. Plus est enim ad salutem nostram quod factus est propter homines, quam quod fecit inter homines et plus est quod vitia sanavit animarum, quam quod sanavit languores corporum moriturorum. Sed quia ipsa anima non eum noverat a quo sananda erat, et oculos habebat in carne unde facta corporalia videret, nondum habebat sanos in corde, unde Deum latentem cognosceret; fecit quod videre poterat, ut sanaretur unde videre non poterat. Ingressus est locum ubi jacebat magna multitudo languentium, cæcorum, claudorum, aridorum; et cum esset medicus et animaruin et corporum, et qui venisset sanare omnes animas crediturorum, de illis languentibus unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret. Si mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad potestatem pertinet, non magnum aliquid perfecit ; et quod ad benignitatem, parum fecit. Tot jacebant, et unus curatus est, cum posset uno verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia potestas illa et bonitas illa magis agebat quid animæ in factis ejus pro salute sempiterna intelligerent, quam quid pro temporali salute corpora mererentur? Corporum enim salus quæ vera exspectatur a Domino, erit in fine in resurrectione mortuorum: tunc quod vivet, non morietur; tunc quod sanabitur, non ægrotabit; tunc quod satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renovabitur, non veterascet. Nunc vero in illis factis Domini et salvatoris nostri Jesu Christi, et cæcorum aperti oculi, morte clausi sunt; et paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit: anima vero quæ credidit; ad vitam æternam transitum fecit. Animæ ergo credituræ, cu

[blocks in formation]

jus peccata dimittere venerat, ad cujus languores sanandos se humiliaverat, de hoc languido sancto magnum signum dedit. Cujus rei et cujus signi profundum sacramentum, quantum Dominus donare dignatur, attentis vobis et orando adjuvantibus infirmitatem nostram, loquar ut potero. Quidquid autem non possum, supplebit in vobis ipse, quo adjuvante facio quod possum.

2. De hac piscina quæ quinque porticibus cingebatur, in quibus jacebat magne multitudo languentium, assidue nos tractasse memini; et rem dicturus sum quam mecum plures recognoscant potius quam cognoscant. Verum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non noverant instruantur; et qui noverant confirmentur. Proinde tanquam nota breviter perstringenda sunt, non otiose inculcanda. Piscina illa et aqua illa populum mihi videtur significasse Judæorum. Significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat Apocalypsis Joannis: ubi ei cum ostenderentur aquæ multæ, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos esse (Apoc. xvi, 15). Aqua ergo illa, id est populus ille, quimque libris Moysi. tanquam quinque porticibus claudebatur. Sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. Lex enim peccatores convincebat, non absolvebat. Ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. Nam hoc dicit Apostolus: Si enim data esset lex quæ posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo data est Lex? Sequitur, et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ul pramissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. m, 21, 22). Quid evidentius ? Nonne verba hæc exposuerunt nobis et quinque porticus, et languentium multitudinem? Quinque porticus Lex est. Quare quinque porticus non sanabant languentes? Quia si data esset lex quæ posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Quare ergo continebant quos non sanabant? Quia conclusit Spiritura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesus Christi daretur credentibus.

3. Quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in porticibus sanari non poterant? Subito enim videbatur aqua turbata, et a quot urbabatur, non videbatur. Credas hoc angelica virtute fieri solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. Post aquam turbatam mittebat se unus qui poterat, et sanabatur solus: post illum quisquis se mitteret, frustra faceret. Quid sibi ergo hoc vult, nisi quia venit unus Christus ad populum Judæorum; et faciendo magna, docendo utilia, turbavit peccatores, turbavit aquam præsentia sua, et excitavit ad passionem suam? Sed latens turbavit. Si enim cognovis sent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (Cor. 1, 8). Descendere ergo in aquam turbatam, hoc est humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem; postea quisquis veniret, non sanabatur: quia quisquis præter unitatem fuerit, sanari non poterit.

4. Videamus ergo quid voluerit significare in illo

uno, quem etiam ipse servans unitatis mysterium, sicut prælocutus sum, de tot languentibus unum sanare dignatus est. Invenit in annis ejus numerum quemdam languoris: Triginta octo annos habebat in infirmitate. Hic numerus quomodo magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. Intentos vos volo; aderit Dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. Quadragenarius numerus sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. Notum esse arbitror Charitati vestræ : testantur sæpissime divinæ Scripturæ. Jejunium hoc numero consecratum est: bene nostis. Nam et Moyses quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV, 28), et Elias totidem (III Reg. xix, 8), et ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus hunc jejunii numerum implevit (Matth. iv, 2). Per Moysen significatur Lex, per Eliam significantur Prophetæ, per Dominum significatur Evangelium. Ideo in illo monte tres apparuerunt, ubi se discipulis ostendit in claritate vultus et vestis suæ. Apparuit enim medius inter Moysen et Eliam (ld. xvii, 1-3), tanquam Evangelium testimonium haberet a Lege et Prophetis (Rom. 111, 21). Sive ergo in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelia, quadragenarius numerus nobis in jejunio commendatur. Jejunium autem magnum et generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus sæculi quod est perfectum jejunium: ut abnegantes impietatem et sæculares cupiditates, temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo. Huic jejunio quam mercedem addit Apostolus ? Sequitur, et dicit: Exspectantes illam beatam spem, et manifestationem gloriæ beati Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. 11, 12, 13). In hoc ergo sæculo quasi Quadragesimam abstinentiæ celebramus, cum bene vivimus, cum ab iniquitatibus et ab illicitis voluptatibus abstinemus. Sed quia hæc abstinentia sine mercede non erit, exspectamus bealam illam spem, el revelationem gloriæ magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christum. In illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. Ipsa enim merces redditur operariis in vinea laborantibus secundum Evangelium (Matth. xx, 9, 10), quod vos credo reminisci: neque enim omnia commemoranda sunt, lanquam rudibus et imperitis. Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur, et conjunctus quadragenario fit quinquagenarius: unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha; cum lætitia vero, tanquam accepta mercede, Quinquagesimam post Pascha. Nam huic tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat.

5. Significavit hoc et ipse Dominus Jesus multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum discipulis suis (Act. 1, 3); quadragesimo autem die cum ascendisset in cœlum, peractis decem diebus misit [mercedem Spiritus sancti (Id. 11, 1-4). Significata sunt ista, et quibusdam significationibus res ipsæ præventæ sunt.

Significationibus pascimur, ut ad res ipsas perdurantes pervenire possimus. Operarii enim sumus, et adhuc in vinea laboramus: finito die, finito opere, merces restituetur. Sed quis operarius perdurat ad accipiendam mercedem, nisi qui pascitur cum laborat? Non enim et tu operario tuo mercedem solam daturus es: non etiam afferes illiunde vires reparet in labore? Pascis utique cui mercedem daturus es. Proinde et nos Dominus in istis Scripturarum significationibus laborantes pascit. Nam si ista intelligendorum sacramentorum lætitia subtrahatur a nobis, deficimus in labore, et non erit qui perveniat ad mercedein.

6. Quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? Fortasse ideo, qui Lex in decem præceptis data est, et per totum mundum prædicanda erat Lex qui totus mundus quatuor partibus commendatur, Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium pervenit. Vel quia per Evangelium quod quatuor libros habet, impletur Lex: quia in Evangelio dictum est, Non veni solvere Legem, sed adimplere (Matth. v, 17). Sive ergo illa, sive ista causa, sive alia aliqua probabiliore, quæ nos latet, doctiores non latet; certum est tamen quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus bonis, quæ maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam ab illicitis cupiditatibus sæculi, hoc est, generali jejunio. Audi et Apostolum dicentem, Plenitudo Legis charitas (Rom. xi, 10). Charitas unde ? Per gratiam Dei, per Spiritum sanctum. Non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. Dei donum est, et magnum donum: Quoniam charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. v, 5). Charitas ergo implet Legem, et verissime dictum est, Plenitudo Legis charitas. Quæramus hanc charitatem quemadmodum commendatur a Domino. Mementote quid proposuerim numerum triginta octo annorum in illa languido volo exponere, quare numerus ille trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis. Ergo, ut dicebam, charitas implet Legem. Ad plenitudinem Legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus in charitate autem duo præcepta nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et figite memoriæ quod dico; ne sitis contemptores verbi, ne fiat anima vestra via, ubi grana jacta non germinent: Et venient, inquit, volatilia cæli, et colligent ea (Marc. IV, 4). Percipite, et recondite in cordibus vestris. Charitatis præcepta duo sunt a Domino commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, el ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetæ (Matth. XXII, 37-40). Merito et illa vidua omnes facultates suas, duo minuta misit in dona Dei (Luc. XXI, 2-4): merito et pro illo languido a latronibus 4 Mss., voluptatibus.

2 Lov., quæ admodum, Cæteri libri, quemadmodum.

sauciato, stabularius duos nummos accepit unde sanaretur (Luc. x, 35): merito apud Samaritanos biduum fecit Jesus, ut eos charitate firmaret (Joan. IV, 40). Binario ergo isto numero cum aliquid boni significatur maxime bipartita charitas commendatur. Si ergo quadragenarius numerus habet perfectionem Legis et Lex non impletur nisi in gemino præcepto charitatis; quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat ?

7. Videamus proinde jam quo sacramento iste languidus curetur a Domino. Venit enim ipse Dominus, charitatis doctor, charitate plenus, brevians, sicut de illo prædictum est, verbum super terram (Isai. x, 23, et XXVIII, 22; Rom. ix, 28): et ostendit in duobus præceptis charitatis pendere Legem et Prophetas. Inde ergo pependit Moyses quadragenario suo, inde Elias cum suo, hunc numerum attulit Dominus in testimonio suo. Curatur iste languidus a præsente Domino; sed prius quid ei dicit? Vis sanus fieri ? Respondit ille hominem se non habere, a quo in piscinam mittatur. Vere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo ille qui et Deus est. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Venit ergo homo qui erat necessarius: quare sanitas differretur? Surge, inquit, tolle grabatum tuum, et ambula. Tria dixit, Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Sed Surge, non operis imperium fuit, sed operatio sanitatis. Sano autem duo imperavit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Rogo vos, cur non sufficeret, Ambula ? aut certe cur non sufficeret, Surge? Neque enim ille cum sanus surrexisset, in loco remansisset. Nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? Movet ergo me etiam quod duo præcepit, qui illum jacentem duobus minus invenit: tanquam enim duo quædam jubendo, quod minus erat implevit.

8. Quomodo ergo inveniamus in his duobus Domini jussis, duo illa præcepta significata charitatis? Tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. Quæ sunt illa duo præcepta, fratres, recolite mecum. Notissima enim esse debeat, nec modo tantum venire in mentem cum commemorantur a nobis, sed deleri numquam debent de cordibus vestris. Semper omnino cogitate diligendum esse Deum et proximum: Deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tanquam seipsum. Hæc semper cogitanda, hæc meditanda, hæc retinenda, hæc agenda, hæc implenda sunt. Dei dilectio prior est ordine præcipiendi ; proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. Neque enim qui tibi præciperet dilectionem istam in duobus præceptis, prius tibi commendaret proximum, et postea Deum; sed prius Deum, postea proximum. Tu autem quia Deum nondum vides, diligendo proximum promereris quem videas; diligendo proximum purgas oculum ad videndum Deum, evidenter Joanne dicente, Si frutem quem vides non diligis, Deum quem non vides quomodo diligere poteris (I Joan. iv, 20)? Ecce dicitur tibi, Dilige Deum. Si dicas mihi, Ostende mihi quem diligam; quid respondebo, nisi quod ait ipse Joannes, Deum nemo vidit unquam (Joan. 1, 18) ? Et ne te

alienum omnino a Deo videndo esse arbitreris: Deus, inquit, charitas est ; et qui manet in charitate, in Deo manet (I Joan. iv, 16). Dilige ergo proximum: et intuere in te unde diligis proximum; ibi videbis, ut poteris, Deum. Incipe ergo diligere proximum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam : si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. Faciens autem ista quid conse. queris? Tunc erumpet velut matutina lux tua (Isai. LVIII, 7, 8). Lux tua Deus tuus est, tibi matutina, quia post noctem sæculi tibi veniet: nam ille nec oritur, nec occidit; quia semper manet. Erit tibi matutinus redeunti, qui tibi occasum fecerat pereunti. Ergo, Tolle grabatum tuum, mihi videtur dixisse, Dilige proximum tuum.

9. Sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum arbitror, quare in tollendo grabato dilectio proximi commendetur: nisi forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et insensatam, proximus commendatur. Non irascatur proximus, si commendatur nobis per rem quæ sine anima et sine sensu est. Ipse Dominus el salvator noster Jesus Christus lapis angularis dictus est, ut duos conderet in se (Ephes. 11, 14-20). Dictus est et petra, unde aqua profluxit: Petra autem erat Christus (I Cor. x, 4). Quid ergo mirum, si Petra Christus, lignum proximus? Non tamen qualecumque lignum : quomodo nec illa qualiscumque petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis, sed angularis, qui in semetipso copulavit duos parietes e diverso venientes. Sic nec qualecumque lignum proximum acceperis, sed grabatum. Quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille languidus grabato portabatur ? Sanus autem grabatum portat. Quid dictum est ab Apostolo? Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galut. vi, 2). Lex ergo Christi charitas est, nec charitas impletur nisi invicem onera nostra portemus. Sufferentes, inquit, invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. iv, 2, 3). Cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus factus es, porta proximum tuum: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. Tolle ergo grabatum tuum. Sed cum tuleris, noli remanere, ambula. Diligendo proximum, et curam babendo de proximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dominum Deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente? Ad Dominum enim nondum pervenimus, sed proximum nobiscum habemus. Porta ergo eum, cum quo ambulas ; ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras. Tolle ergo grabatum tuum, et ambula.

10. Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Judæi. Videbant enim hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si cujusquam eorum jumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati erueret illud, et salvaret jumentum suum (Luc, xiv, 5): non itaque jam illi objiciebanĮ

« ElőzőTovább »