Oldalképek
PDF
ePub

negaverat Deum; sed non omnino tacuit Deum : fortassis enim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerat Filium Dei: sed dicti sunt et homines filii Dei. Dixerat tantæ excellentiæ illum fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. 1, 1, 34, 27). Jam magnitudo ista multum dat intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes caderet. Cum enim quædam in Apocalypsi Angelus ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille: Surge, vide ne feceris hoc; Deum adora nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. xx11, 8, 9). Cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis mulierum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti?

3. Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia Deus est Dominus noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in præsenti lectione, quia forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram: contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Non enim non dictum est de Christo, cum dielum est, Regnavit Deus super omnem terram. Quid est enim alius rex noster, nisi Dominus noster Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso Psalmo, recenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro, psallite: psallite reginostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psal lile: psallite regi nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui psallis: Quoniam rex omnis terræ Deus (Psal. XLVI, 3, 7, 8). Et quomodo est omnis terræ rex, qui visus est in una parte terrarum, in Jerosolyma, in Judæa, ambulans inter homines, natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dormiens, fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensas, lancea percussus, mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terræ ? Quod videbatur in loco, caro erat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis penetrala compage carnis poterit intueri ? Est alius oculus, est interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando cæcus oculis corporeis filio dabat præcepta vitæ (Tob. iv). Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: ille filio consilium dabat, ut viam justitiæ teneret. Et hac oculos video, et hac oculos intelligo. Et meliores oculi dantis vitæ consilium, quam oculi tenentis manum. Tales oculos quærebat et Jesus, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales oculos quærebat, cum ait. Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joan. xiv, 9). Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terræ

Plerique Mss., illum adora, hoc est Deum.

Deus; subjecit statim, Psallile intelligenter. Quod enim dico, Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum, crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne, quam oculis carneis videre potuistis'. Quid ibi latebat? Psallite intelligenter; nolite oculis quærere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter vos caro; sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

4. Dical et Joannes testimonium: Pest hæc venit Jesus el discipuli ejus in Judæam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum suum, præbendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum servi. Et in baptismo servi via præparabatur Domino, et baptizatus Dominus viam se fecit venientibus 2. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita (Joan. xiv, 6). Si veritatem quæris, viam tene: nam ipsa est via quæ est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; non per aliud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum: per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum ? Per Christum hominem ad Christum Deum per Verbum carnem factum, ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod manducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Angeli. Sic enim scriptum est, Panem cœli dedit eis : panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis Angelorum? In principio eral Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 14).

5. Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam ? Sed rursum mihi aliquis dicit: Et quis est qui manducal justitiam ? Unde ergo, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabantur (Matth. v, 6)? Cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris tu, ille deficit; ut reparet te, consumitur : manduca justitiam, et tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quæ videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur, ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius abfuerit, exstinguuntur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis. Quid ergo ? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit? Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus

1 Sic Mss. At editi, quod oculis carneis videre non potuisti. 2 Mss. quatuor, viam fecit ad se venientibus. Tres alii, viam se fecit ad se venientibus.

de luce corporea corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram perseverantem,nulla ex parte deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv, 10). In terra aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quæris fontem, et ut pervenias ad fontem, quæris lucem: et si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem pervenias. Fons ille, ipsa est lux; sitienti fons est, cæco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces cordis ut bibant fontem ; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum tibi fit Deus ; quia horum quæ diligis, totum tibi est. Si visibilia attendis, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia enim hæc visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus ; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 53, 54). Omnia possunt dici de Deo, et nihil digne dicitur de Deo. Nihil latius bac inopia. Quæris congruum nomen, non invenis ; quæris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid si mile, agnus et leo? De Christo utrumque dictum est: Ecce agnus Dei (Joan. 1, 20). Quomodo leo? Vicit leo de tribu Juda (Apoc. v, 5)).

6. Audiamus Joannem: Baptizabat Jesus. Diximus quia baptizabat Jesus. Quomodo Jesus? quomodo Dominus? quomodo Dei Filius? quomodo Verbum? Sed Verbum caro factum est. Erat autem et Joannes baptizans in Enon juxta Salim. Lacus quidam Enon 1. Unde intelligitur quia lacus erat? Quia aquæ mullæ erant ibi, et veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus erat in carcerem Joannes. Si meministis (ecce iterum dico), dixi quare baptizabat Joannes : quia oportebat ut Dominus baptizaretur. Et quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Quia multi contempturi erant Baptismum, eo quod jam majore gratia præditi viderentur, quam viderent alios fideles. Verbi gratia, jam continenter vivens catechumenus, contemneret conjugatum, et diceret se meliorem quam ille sit fidelis. Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid mihi opus est Baptismum accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum? Ne ergo cervix ista præcipitaret quosdam de meritis justitiæ suæ plurimum elatos, baptizari voluit Dominus a servo ; tanquam alloquens filios capitales: Quid vos extollitis? quid erigitis, quia habetis, ille prudentiam, ille doctrinam, ille castitatem, ille fortitudinem patientiæ ? Numquid tantum habere potestis, quantum ego qui dedi? Et tamen ego baptizatus sum a servo, vos dedignamini a Domino. Hoc est, Ut impleatur omnis justitia (Matth. 111, 15).

1 In aliquot Mes., Salim locus quidam, Enon lacus.

7. Sed dicet aliquis: Sufficiebat ergo ut baptizaret Dominum Joannes ; quid opus erat ut alii baptizarentur a Joanne? Et hoc diximus, quia si solus (Dominus baptizaretur a Joanne, non deesset ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum Joannes quam Dominus. Dicerent enim Usque adeo magnus erat baptismus quem habuit Joannes, ut solus Christus illo fuerit dignus baptizari. Ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat Dominus, et ille tanquam servi intelligeretur, ille tanquam Domini, baptizatus est Dominus, ut præberet humilitatis exemplum: non solus autem baptizatus est ab eo, ne baptismus Joannis melior baptismo Domini videretur. Ad hoc autem viam præbuit Dominus noster Jesus Christus, sicut audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat abundantiam alicujus gratiæ, dedignetur baptizari baptismo Domini. Quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suæ portat: non illi dimittitur, nisi cum venerit ad Baptismum. Quomodo non caruit populus Israel populo Ægyptiorum, nisi cum venisset ad mare Rubrum Exod. xiv); sic pressura peccatorum nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi venerit.

8. Facta est ergo quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem 1. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jesum baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur. Turbati sunt discipuli Joannis, et cœperunt quæstionem tractare cum Judæis, quomodo solet fieri. Intelligas dixisse Judæos majorem essc Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quæstionem. Intelligat Charitas vestra. Et hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa quæstione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes. Fortasse enim dixit: Verum dicitis, recte contenditis, baptismus meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior, ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato Christo. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se extenderet? Sed melius noverat apud quem se humiliaret: quem se noverat nascendo antecedere, illi voluit confitendo cedere; salutem suam intelligebat in Christo esse. Jam dixerat superius, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1, 16): et hoc confiteri Deum est. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, nisi ille sit Deus? Nam si sic iile homo ut non Deus, de plenitudine Dei accipit etiam ipse, et sic non Deus est. Si autem omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, ille est fons, illi bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons nunquam sitit, fons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut reficiantur: fons fluit ut reficiat ;ita Dominus Jesus. 1 Duo Mss., veniebatur a Joanne:

9. Videamus ergo quid responderit Joannes: Yenerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisli, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum : hoc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius veniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de cœlo. De quo putatis hoc dixisse Joannem ? De seipso: Quasi homo accepi, ait, de cœlo. Intendat Charitas vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de cœlo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quæstionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Nostis ergo quale testimonium illi perhibui: modo dicturus sum non esse illum quem dixi esse? Ergo quia aliquid accepi de cœlo ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de cœlo. Ipsi ves mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major illo, quia tu illum baptizasti? Missus sum: ergo præco sum, ille judex est.

1

10. Et audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte qui nobiscum agitur; videte quid amare debeamus; videte quia aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico? Attendamus vocem Joannis poterat in illo errari, poterat ipse putari qui non erat; respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Quid habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu es, qui nobis dicis, Qui habet sponsam, sponsus est? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu plenum est, dicere quod doleo sed obsecro vos per ipsum Christum, ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam, amalam foedam ut pulchra fieret, illo emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. 1, 33). Quis huc exit et dicit, Ego baptizo? quis huc exit el dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum ? quis huc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me? Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: au. diamus zelantem, sed non sibi.

11. Fratres, regredimini corde ad vestras domos, carnalia loquor, terrena loquor; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ (Rom. vi, 19). Multi habetis conjuges, multi habere vultis, multi etsi non vultis, habuistis; multi qui omnino conjuges habere non vultis, de conjugibus patrum vestrorum nati estis: nullum cor est quod non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam avius a genere humano In pluribus Mss., ego qui.

est, qui quod dico non sentiat. Ponite aliquem peregre profectum, commendasse amico suo sponsam suam: Vide, quæso te, clarus meus es, ne forte me absente pro me aliquis ametur. Qualis ergo ille, qui custodiens sponsam vel uxorem amici sui, dat quidem operam ut nullus alius ametur, sed si se amari pro amico voluerit, et uti voluerit commendata sibi, quam detestandus universo humana generi apparet? Videat illam aliquanto petulantius per fenestram attendere aut jocari cum aliquo, prohibet tanquam zelet: video zelantem, sed videam cui; utrum amico absenti, an sibi præsenti. Pulate hoc Dominum nostrum Jesum Christum fecisse. Commendavit amico suo sponsam suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse in Evangelio (Luc. xix, 12), et tamen præsens est majestate. Fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si fallitur, væ illi qui fallit ! quid Deum fallere conantur, Deum intuentem omnium corda, et omnium secreta rimantem ? Existit aliquis hæreticus, et dicit: Ego do, ego sanctifico, ego justifico, nolo eas ad illam sectam. Bene quidem zelat, sed vide cui. Non eas ad idola, bene zelat: non ad sortilegos, bene zelat. Videamus cui zelat: Ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem baptizo baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. Audi amicum sponsi, disce zolare amico tuo : audi vocem illius, Hic est qui baptizat. Quare tibi vis arrogare quod tuum non est? Usque adeo absens est qui hic reliquit sponsam suam? Nescis quia ille qui a mortuis resurrexit, ad dexteram Patris sedet? Si contempserunt eum Judæi in ligno pendentem, tu contemnis in cœlo sedentem? Noverit Charitas vestra magnum dolorem me pati de hac re sed, ut dixi, dimitto cætera cogitationibus vestris. Non enim dico, si loquar tota die; si plangam tota die, non sufficio: non dico, si habeam, sicut dicit propheta, fontem lacrymarum (Jerem. 1x, 1); sed si convertar in lacrymas et lacrymæ fiam 1, in linguas, et linguæ fiam, parum est. 12. Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam, sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nuptiis? Imo gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. Ego sum in audiendo, ille in dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure, ille Verbum. Ergo amicus sponsistat et audit eum. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Vide stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. 1, 27). Bene te humilias, merito non cadis, merito stas, merito audis eum, et gaudio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. Audi vocem zelantis: Zelo Dei vos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde ? quomodo? quam zelas, vel cui zelas? Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Quid ergo times? quare zelas?

1 Mss. prope omnes omittunt,in lacrymas et lacrymæ fiam.

Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, sic el vestri sensus corrumpantur a castitate quæ est in Christo (I Cor. x1, 2, 3). Omuis Ecclesia virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiæ, diversis donis pollere videtis atque gaudere: alii conjugati, aliæ conjugatæ, alii viduati uxores ultra non quærunt, aliæ viduatæ maritos ultra non quærunt, alii integritatem ab ineunte ætate conservant, aliæ virginitatem suam Deo voverunt; diversa sunt munera, sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virgini· tas? non enim in corpore . Paucarum feminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta integritas etiam corporis est in Ecclesia, et honorabilius membrum est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant virginitatem. Quæ est virginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. Sicut. enim membruni corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguæ violat virginitatem cordis. In mente non corrumpatur, quæ non vult sine causa teuere corporis virginitatem.

13. Quid ergo dicam, fratres ? Et hæretici habent virgines, et multæ sunt virgines hæreticorum. Videamus si sponsum amant, ut virginitas ista custodiatur. Cui custoditur? Christo, inquit. Videamus si Christo, non Donato videamus cui servetur ista virginitas ; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Hic est qui baptizat. O tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat, Hic est qui baplizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terræ Deus (Psal. XLVI, 8). Ipse sponsus tuus totum tenet, quia totum emit. Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis, quando emptus est totus orbis: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea : ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam vestem missa est sors? Interroga Evangelium; vide cui desponsata sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid tibi dicat id passione Domini. Erat ibi tunica; videamus qualis : desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi charitatem? desuper texta tunica quid significat, nisi unitatem? Hanc tunicam attende, quam nec persecutores Christi diviserunt. Ait enim : Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam mittamus (Joan. xx, 23, 54). Ecce unde audistis Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam dividunt.

Sic aliquot Mss. At editi: Non enim in corpore. In corpore paucarum feminarum est. Et post, loco sancta integritas, habent, sanctitas, integritas.

14. Sed quid dicam, fratres ? Aperte videamus quid emerit. Ibi enim emit, ubi 1 pretium dedit. Pro quanto dedit? Si pro Africa dedit, simus Donatistæ, et non appellemur Donatista, sed Christiani; quia Christus solam Africam emit : quanquam et hic non soli Donatistæ.Sed non tacuit in commercio suo quid emerit. Fecit tabulas Deo gratias, non nos fefellit. Opus est ut audiat illa sponsa, et ibi intelligat cui voverit virginitatem. Ibi in ipso psalmo ubi dictum est, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ubi passio Domini apertissime declaratur: qui psalmus omni anno legitur novissima hebdomada intento universo populo, imminente passione Christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste legitur. Intendite, fratres, quid ibi emit; recitentur tabulæ commerciales ; quid ibi emit, audite: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. xxi, 29-3). Ecce quid emit. Ecce quoniam rex omnis terræ Deus est sponsus tuus. Quid ergo ad pannos vis deduci talem divitem? Agaosce: totum emit, et tu dicis, Partem hic habes. O si placeres sponso, o si non corrupta loquereris, et corrupta, quod pejus est, corde, non corpore? Amas hominem pro Christo, amas dicentem, Ego baptizo: amicum sponsi non audis dicentem, Hic est qui baptizat; non audis dicentem, Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non habeo sponsam, dixit: sed quid sum? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (Cor. xii, 1).

15. Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa quæ laudantur in Ecclesia, nihil illis prosunt: quia conscindunt unitatem, id est, tunicam illam charitatis. Qui faciunt? Diserti sunt multi inter illos, magna linguæ, flumina linguarum. Numquid angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, non sibi : Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ul æramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. xi, 1).

16. Sed quid dicunt? Habemus Baptismum. Habes, sed non tuum. Aliud est habere, aliud dominari. Baptismum habes, quia accepisti ut baptizatus sis, accepisti tanquam illuminatus; si tamen a te non tenebratus et quando das, minister das, non possessor; præco clamas, non judex. Per præconem loquitur judex, et in actis tamen non scribitur, Præco dixit; sed, Judex dixit. Proinde vide si tuum est quod das, potestate. Si autem accepisti, confitere cum amico sponsi, Non potest homo accipere quidquam nisi datum fuerit ei de cœlo. Confitere cum amico sponsi, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, Sed o si stares et audires eum, et non caderes ut audires te? Audiendo enim eum, stares et audires nam loqueris, et tibi caput inflas. Ego, inquit Ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis illius redempta sum, audio vocem. sponsi; et vocem amici sponsi tunc audio, si sponso 1 Er., ibi. M.

meo det gloriam, non sibi. Dicat amicus, Qui habel sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat el audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ecce habes Sacramenta, et ego concedo. Habes formam, sed sarmentum es de vite præcisum; tu formam ostendis, ego radicem quæro de forma fructus non exit, nisi ubi est radix; ubi autem est radix, nisi in charitate? Et audi formam sarmentorum; Paulus loquatur: Si sciam, inquit, omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quanlam fidem ?), ila ut montes transferam charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. xiii, 1, 2).

17. Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum; et Donatus oravit, et respondit ei Deus de cœlo. Primo, aut falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre: Charitatem autem, inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimis temporibus exsurgent pseudoprophetæ, facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos; ecce prædixi vobis (Marc. x111, 22, 23). Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est hoc, attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem, fratres mei: præter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In unitate, enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: præter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi (Exod. vii, 12, 22, et vii, 7). Populus Israel, ut dixi, non faciebat: qui erant salviapud Deum; qui faciebant, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum (Act. ix, 40); Simon Magus fecit multa (Id. vIII, 10): erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon: sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant scripta in cœlo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim gloriantes ipsi discipuli Ecce Domine, in nomine tuo etiam dæmonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc gloriari, quia dæmonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia homina vestra scripta sunt in cœlo (Luc. x, 17-20). Petrus dæmonia exclusit; nescio quæ anicula vidua, nescio quis homo qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc : Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus quam oculus non est, tamen præcisus a corpore. Melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore.

18. Proinde, fratres mei, nemo vos fallat, nemo vos seducat: amate pacem Christi, qui pro vobis crucifixus est, cum Deus esset. Paulus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed¡qui incremen

tum dat Deus (I Cor. 111, 7). Et quisquam nostrum dicit quia aliquid est ? Si dixerimus quis aliquid sumus, et non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari volumus, non sponsum. Vos Christum diligite, et nos in illo, in quo et vos a nobis diligimini. Invicem se diligant membra, sed omnia sub capite vivant. Dolore quidem, fratres mei, multa coactus sum dicere, et parva dixi: lectionem finire non potui 1, aderit Dominus ut opportune finiatur. Nolni enim amplius onerare corda vestra, quæ volo vacare gemitibus, et orationibus pro his qui adhuc surdi sunt, et non intelligunt.

TRACTATUS XIV.

Ab eo Evangelii loco, Hoc ergo gaudium meum impl.tum est, etc., usque ad id, Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Cap. II, ỳ. 29-36.

1. Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus nos!er Jesus Christus, Deus ante omnia sæcula, et homo in nostro sæculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et Salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et bomo. Joannes veio excellentis gratiæ missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Joanne enim dictum est, Nou erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. 1, 8). Potest quidem dici lumen, et bene dici. tur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicun tur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Iumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent cætera ut luceant.

2. Confessus est ergo Joannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt, Ecce ille facit plures discipulos quam tu : ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quoi est ille. Hoc ergo dixit Joannes, « Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de cœlo. » Ergo Christus dat, homo accipit.« Ipsivos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est amicus autem sponsi, qui stat el audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi» (d. 111, 26-29). Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhære illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Provter vocem sponsi gaudet amicus sponst, ait, non propter vocem suam : et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non 1 Sic Mss. At editi, et pauca dixi: lectionem tamen finire non potui.

« ElőzőTovább »