Oldalképek
PDF
ePub

Sara? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam (Gen. xv1, 5-9). Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam reveratur; quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus hæreditatem tenebit.

14. Mirantur autem quia commoventur potestates christianæ adversus detestandos dissipatores Ecclesiæ. Non ergo moverentur ? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Charitas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges sæculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiem, unde spiritualiter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem ; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Judæus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit majestatem Dei præsentis in igne, quid ait ?« Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra. » Quale decretum? « Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem » (Dan. 1). Ecce quomodo sævit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare : et nolunt ut sæviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabæorum, qui est trium puerorum? Illos ab igne liberavit illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt (II Machab. vII). Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanæ. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et prædicavit et gloriam dedit Dco, quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum, Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus corum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano, Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.

13. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore: sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur? Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra præcipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanæ talia supplicia decreverunt, ut præcipita rentur homines? Quid autem respondent nostri ? Quid 1 Editi, non nocentem. Mss., innocentem.

sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri ? Quia ipsi se præcipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit. Dicunt nostri illos so præcipitasse si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente præcipitant, non credamus quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates Romanæ nunquam talibus suppliciis usæ sunt. Num enim non poterant occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam. Locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum evangelicæ lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat interim Charitati vestræ, ne hæc qua? dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus vestris. Hæc tenete, talia dicite, flammantes illuc procedite, accendite frigidos.

TRACTATUS XII.

Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia id Deo sunt facta. Cap. 111, ŷ 6-21.

1. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram, intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicæ ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet ; deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiæ vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundi? Meminit autem Charitas vestra Dominico præterito, quantum Dominus adjuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali regeneratione (In superiori Tractatu): quam lectionem vobis iterum legi fecimus, ut quæ tunc non dicta sunt, in Christi nomine adjuvantibus orationibus vestris impleamus.

2. Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suæ, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa jam ætate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiæ, ut semel quisque baptizetur. Propterca ne quis forte dicat, Sed iste in hæresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia,si meministis, quæ vobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli erant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus enim natum de

ancilla exhæredatum, natum de libera hæredem : rursum invenimus natum de libera exhæredatum, natum de ancilla hæredem. Natus de ancilla exhæredatus Ismael (Gen. xxi, 10), natus de libera hæres Isaac (ld. xxv, 5); natus de libera exhæredatus Esau (ld. xxvII, 35), nati de ancillis hæredes filii Jacob (Id. XLIX). In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in æternum (Exod. 111, 6, 15). Magis memineribus quid promissum sit ipsi Abraha: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xx11, 18). Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excæcantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre. nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt ? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.

3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum jam in illum credidissent. Sic habes scriptum : « Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quæ faciebat. Ipse autem Jesus noe credebat semetipsum illis. Non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine ; ipse enim sciebat quid esset in homine » (Joan. 11, 23-25). Ecce jam illi credebant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quare? Quia nondum erant renali ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, jam crediderunt in Jesum sed quia nondum carnem ejus el sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit Jesus. Quid faciant, ut se illis credat Jesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant.

:

4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est ? Numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur ? Semen Abraham et in Ismael; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus est ex scmine viri, et non utero, sed solo placito uxoris (Gen. XVI, 2-4). Numquid quia de ancilla, ideo exhæredatus? Si propterea exhæredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii admitterentur ad hæreditatem. Filii Jacob admissi sunt ad hæreditatem : Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhæredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim ejus magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas accessit ; non faceret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sare. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; qui ait Sara? Ejice ancil

lam et filium ejus; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio meo Isaac (Cen. xx1, 9, 10). Non ergo illum viscera ancillæ ejecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est et quod pejus est, malæ dominæ, ipsius superbiæ. Itaque, fratres mei, respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci hominem. Quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, et dixit Abrahæ, Ejice ancillam et filium ejus. Displicuit Saræ lusus puerorum ; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quæ filios habent, videre ludentes filios suos? Vidit illa, et improbavit. Nescio quid vidit in lusu illusionem vidit in illo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, ejecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras 1, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo præsumat quia de bonis nascitur, nemo præsumat quia per sanctos baptizatur. Qui per sanctos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Jacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim melius est ab hominibus sua quærentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillæ, baptizari et spiritualiter hæreditatem quærere Christi, ut sit tanquam filius Jacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et superbire, ut sit Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Hæc, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nec vobis ; unusquisque suam sarcinam portat. Nostrum est dicere, ne male judicemur: vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum.

5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renalus fuerit ex aqua el Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem intelligis, cum dicis, Numquid potest homo redire in viscera matris suæ ? ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si propter hæreditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex visceribus matris carnalis: si propler hæreditatem patris Dei sempiternam, nascatur ex visceribus Ecclesiæ. Generat per uxorem filium pater moriturus successurum generat Deus de Ecclesia filios non success uros, sed secum mansuros. Et sequitur: Quod natum est de carne, caro est : et quod natum est de Spiritu, spiritus est. Spiritualiter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitur enim, et dicit: Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo: Spiritus ubi vult spiral, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aul quo vadat. Nemo videt Spiritum : et quomodo audimus vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est Spiritus. Vocem ejus audis, et nescis unde ve

Tres Mss.: Nati de ancillis ad hæreditatem admittuntur filii Jacob, el natus de libera, etc.

niat, et quo vadat. Sed si nascaris et tu de Spiritu, hoc eris, ut ille qui non est adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas. Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu.

6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras? O fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Judæorum quasi insultare voluisse ? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde (Psal. xxxii, 19). Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judæorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat, tanquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in Israel, et hæc ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu si enim natus fueris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis (Philipp. 11, 6-8). Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgeret. Pertulit superbos servos Dominus; medicus ægrotos. Si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex Spiritu? si hoc ille verus magister in cœlo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei' docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quærite unde docti sunt; et invenietis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit lenis cervix ad portlandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. x1, 30).

7. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si dixero vobis cœlestia, credetis? Quæ terrena dixit, fratres? Nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis, et nescis unde venial, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt (a), cum quæreretur ab eis quid terrenum

(a) De vento acceperunt Cyrillus, Chrysost., Theophylact. et auctor Quæst. Vet. et Nov. Test., q. 59. At Augustino consentit Amb. lib. 2 de Fide, cap. 3.'

dixerit Dominus, dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si cœlestia dixero, credetis ? Cum ergo quæreretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixcrunt, Quod ait, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de meridie ad aquilonem; aut alium ventum venientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? An illud quod de templo resuscitando dixerat? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si cœlestia dixero, creditis? Hoc est, si non creditis quia templum possum resuscitare dejectum a vobis ; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari?

8. Et sequitur: Et nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. Ecce hic erat, et in cœlo erat: hic erat carne, in cœlo erat divinitate; imo, ubique divinitate. Natus de matre, non recedens a Patre. Duæ nativitates Christi intelliguntur; una divina, altera humana : una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur ambæ mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscitaturus erat: terrenum quiddam dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. 11, 19). Cœleste autem quiddam dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei (ld. 11, 5). Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines, voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait, Nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cœlo. Non ergo ascensuri sunt in cœlum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: hæc nobis promissio est, Erunt æquales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de cæteris? quid intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis qui est in cœlo. Miraris quia et hic erat el in cœlo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem, Nostra autem conversatio in cælis est (Philipp. m, 20). Si homo Paulus apostolus ambulabatin carne in terrra, et conversabatur in cœlo, Deus cœli el terræ non poterat esse et in cœlo et in terra?

9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quæ spes est cæteris? Ea spes est cæteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, 1 Editi, unum. Mss., unus.

qui per illum ascensuri essent. Non dicit, El seminibus, ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait : Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abrahæ estis (Galat. 11, 16, 29). Quod dixit unum, hoc dixit omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus ; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus. Propterea unus sanabatur in illa piscina (Joan. v, 4); et quisquis alius descendebat, non sanabatur. Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiæ. Væ illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qui volebat eos facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. 11, 6, 7). Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephæ. Et ille: Divisus est Christus (Id. 1, 12, 13)? In uno estole, unum estote, unus estote: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit. Ecce volumus esse lui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed ejus estote cujus est vobiscum Paulus.

10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invidiam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec lætatur, inquit, in perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia (Sap. 1, 13, 14). Sed quidibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (ld. 11, 24). Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versutiam. Non consentires, nihil invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus æqualis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 13, 14).

11. Ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos, commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem in cremo, ila exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Deinde audiant vel qui non legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in eremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna strages multarum mortium: plaga enim Dei erat corripientis, et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futuræ, ipse Dominustestaturin hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad Moysen a Domino ut faceret æneum serpentem, et exaltaret in ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in

1 In Mss., strages multorum mortuorum:

ligno exaltatum attenderet. Factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur (Num. XXI, 6-9). Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors, ut nihil valeat mors. Sed cujus mors? Mors vitæ: si dici potest, Mors vitæ ; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid non erit dicendum quod fuit faciendum? Ego dubitem dicere quod Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus ? et tamen mortuus Christus. Sed in morte Christi mors mortua est; quia vita mortua occidit mortem, plenitudo vitæ deglutivit mortem absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando jam triumphantes cantabimus, Uti est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus ( I Cor. xv, 54, 55) ? Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur ; quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Quo modo qui intuebantur illum serpentem, non peribaut morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a morte ad vitam temporalem: hic autem ait, ut habeant vitam æternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam : figura præstabat vitam temporalem; res ipsa cujus illa figura erat, præstat vitam æternam.

12. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit ægrotum. Ipse se interimit, qui præcepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum : quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit: quid dicturum speras nisi, judicatur ? jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam ; novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit 2 in nomine unigeniti Filii Dei.

1

13. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera corum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum: omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, utmanifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo

1 Mss. duodecim, putas. Alii tres, sperabas. 2 Sic etiam legebatur in antiquis Corbeiensibus Bibliis, juxta græcum, popisteuken. At nunc in Vulgata est, credit.

:

quidam opus bonum fecerunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum ? et quomodo quidam dilexerunt tenebras ? Si enim omnes peccatores invenit, et om. nes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc est judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum ? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera ? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim : multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat, peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi duæ res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem cœperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quæ diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo, Averte faciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 11, 5)? Si ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi Deus ante oculos tuos ; et tunc retorquet, quando jam pœnitentiæ fructus nullus erit.

14. Currite, ne tenebræ vos comprehendant (Joan. XII, 35), fratres mei evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione continua, nullus a solita, devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucet dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adulteria; propter illa quæ minuta videntur esse peccata 1 Sic Mss. At editi, tibi adularis.

linguæ, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. Minute sunt gultæ quæ flumina implent: minuta sunt grana arenæ ; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens : paulatim per sentinam intrat ; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccala, gemendo, jejunando, tribuendo, ignoscendo? Iter autem hujus sæculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus sæculi, ad consolationem tuam dedit, non ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto sæculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem. Hæc quotidie dicimus vobis, et sæpe dicenda sunt, quia bona et salularia sunt.

TRACTATUS XIII.

Ab eo Evangelii loco, Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in Judæam terram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cap. 1, †. 22-29.

1. Ordo lectionis evangelicæ secundum Joannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut hæc quæ modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. Ab ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quæ supra dicta sunt, meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti, certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quæ hinc audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos tamen credo quod teneatis: quæ dicta sunt etiam, quare Spiritus sanctus in columbæ specie apparuerit ; et quomodo illa nodosissima quæstio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quando ei Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia (Malth. 11, 14 et 15).

2. Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti. Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille dignatus est) amico suo: Dominusque ipsius et amicus ipsius perhibuit et ipse testimonium Joanni. Dixit enim de Joanne, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi se præposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem minor est, inquit, in regno cælorum, major est illo (Matth. x1, 11). Minor nativitate, major potestate, major divinitate, majestate, charitate: tanquam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei quidem diceret, Deum non diceret, nec tamen negaret: tacuerat Deum, non

« ElőzőTovább »