Oldalképek
PDF
ePub

pauper modo ipse Adam, sed in Christo innovatur : quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum quod destruxerunt Judæi, el resuscitavit Dominus triduo. Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat æqualis Patri. Fratres mei, dicit Apostolus, Qui eum excitavit a mortuis. De quo dicit? De Patre: « Factus,» inquit, «< obediens usque ad mortem, mortem autem crucis : propter quod et Deus illum excitavit a mortuis, et dedit ei nomen quod est super omne nomen » (Philipp. 11, 8, 9). Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitavit eum, quis ? Pater, cui dixit in Psalmis, Excita me, et reddam illis. (Psal. XL, 11). Ergo Pater eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo ? quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit, Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; siccum Filius suscitat, et Pater suscitat: quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x,30).

12. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die in quatuor litteris græcis quatuor verborum græcorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem,id est, nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentie, Aquilonis et Meridiani, quod est totus orbis ; unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium (Marc. XII, 27): si enim facias ista quatuor nomina græca, avatoλn, quod est Oriens ; δύσις, quod est Occidens; ἄρκτος quod est Septentrio; unuбpía, quod est Meridies: Anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum ? Qui caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Græci. Quod nos facimus a litteram, ipsi lingua sua ponunt alpha a, et vocatur alpha a unum. Ubi autem in numeris scribunt beta ẞ, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gammay, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta 8, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod nos dicimus, et illi dicunt my μ, quadraginta significat: dicunt enim my teaσapáxovta. Jam videte istæ litteræ quem numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis ædificatum templum. Habet enim Adam alpha a, quod est unum: habet delta 6,quod sunt quatuor; habes quinque :habetiterum alpha a, quod est unum; habes sex: habet et my 4, quod est quadraginta; habes quadraginta sex. Hæc, fratres mei,etiam ab anterioribus majoribus nostris dicta sunt,et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius (a). Et quia Dominus noster Jesus spiritualem.

1 Ms. Fossalensis, in imaginem.

2 Tres Mss., exaltavit a mortuis.

(a) Vid. lib. de montibus Sina et Sion contra Judæos, nter Cypriani opera.

[blocks in formation]

13. Benedicimus Domino Deo nostro, qui ad lætitiam spiritualem congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua hujus sæculi inflemur, sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit nemo gaudeat quasi in re præsenti, ne hæreat in via. Totum gaudium de spe futura sit, totum desiderium vitæ æternæ sit. Omnia suspiria Christo anhelent ille unus pulcherrimus, qui et fœdos dilexit ut pulchros faceret, desideretur; ad illum unum curratur, illi ingemiscatur ; et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

TRACTATUS XI.

Ab eo quod scriptum est, Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus; usque ad id, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cap.11, . 23-25, el cap. 1, ỳ. 1-5.

1. Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis hujus ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Joannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Charitas vestra. Opportune ergo occurit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adbuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum cœlorum videbit oneratus peccatis ; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligui, aut alicujus etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur hæc sarcina; premit, et mergit.

2. Ecce audistis quia cum esset Dominus Jesus Christus Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quæ faciebat. Multi crediderunt in nomine ejus; et quid sequi. tur? Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quid sibi ergo hoc vult, Illi credebant in nomine ejus; et, Ipse Jesus non credebat semetipsum eis ? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et pro

plerea Jesus non se credebat eis: Sed non diceret Evangelista, Multi crediderunt in nomine ejus, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Præsertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis ; loquitur Evangelium Et cum voluissent eum de vertice montis præcipitare, discessit ab eis illæsus (Luc. iv, 29, 30). Et quando venerunt ad eum comprehendendum, jam venditum a Juda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Judæi voluissent, dixit illis : Euem quæritis ? At illi dixerunt: Jesum Nazarenum. Et ille: Ego sum, Hoc voce audita: redierunt retro, et ceciderunt (Joan. xviii, 4-6). In eo quod eos respondens dejecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiæ fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. iv, 25). Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam (Joan. x, 18). Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis prædicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Jesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, præsertim quia jam crediderant in nomine ejus? Et de ipsis dicit Evangelista, Crediderunt in nomine ejus de quibus dicit, Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes,et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit, Tecum usque ad mortem ? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem ? Amen, amen dicotibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Matth. xxvi, 33, 34, et Luc. XXII, 33, 34). Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine ejus multi, et ipse Jesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestuin est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Jesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat quia et hoc Evangelium loquitur, etidem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in

nomine ejus, et Jesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus.

3. Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum : hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Jam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine ejus, videntes signa et prodigia quæ faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Jerosolymis, in Pascha indie festo, multi crediderunt in nomine ejus. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa ejus qua faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Judæorum, nomine Nicodemus : hic venit ad eum nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine ejus. Et ipse unde crediderat ? Sequitur, Nemo enim polest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine ejus, jam in isto Nicodemo attendaruus quare non se credebat eis. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus catechumeno, Credis in Christum ? respondet, Credo, et signat se: jam crucem Christi portat in fronte et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine ejus. Interrogemuseum, Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei.

4. Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo ? Fuistis aliquando tenebræ ; nunc autem luc in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. v, 8): et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii simus (I Thess. v, 8). Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebræ fuerunt, et lumen sunt. Jam credit se illis Jesus, et non nocte veniunt ad Jesum sicut Nicodemus, non in lenebris quærunt diem. Tales enim jam etiam profitentur: accessit ad illos Jesus, fecit in illis salutem : quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. vi, 54). Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui jam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel ? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes

1 Sic plerique Mss. cum editis Bad. et Am. At Er. et Lov., signat se cruce Christi, portat, etc. Nonnulli e Mss., portans.

patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quæreres ab illos; secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor, x, 1, 2). Si ergo figura maria tantum valuit,species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, trajectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, trajecto per eum populo suo? Per baptismum suum trajicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Egyptii perierunt. Quo trajicit, fratres mei? quo trajicit per Baptismum Jesus, cujus figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat? quo trajicit ? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de cælo descendi (Joan. iv, 51). Manna accipiunt fideles, jam trajecti per mare rubrum ? Quare mare rubrum? jam mare, quare et rubrum ? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus ? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Judæi, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de cœlo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum; manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus.

5. Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Jesum. Quamvis ad Jesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suæ loquitur. Non intelligit quod audit a Domino, non intelligit quod audit a luce, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (ld. 1, 9). Jam ei Dominus dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non vide bit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci cum sit senex ? Spiritus ei loquitur 2, et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Jesus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vilam; scandalizali sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant enim hoc dicere Jesum, quod eum possent consisum sicut agnum coquere, et manducare abhorrentes a verbis ejus, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim : et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt te: et ille, Numquid et vos vultis abire 3? Ostendere volens quia ipse ille erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixit Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. xv, 2). Ideo Deus meus es

Editi, trajiciebat. At Mss., trajicit. 2 Quatuor Mss., Christus ei loquitur. 3 Mss. hic et infra vultis ire.

tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, major Deus non erit. Non ex te ille major, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire ? respondit Petrus, petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ hubes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest : verba quæ locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. vi, 54-69).

6. Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui nocte venerat ad Jesum. Ait ei Jesus: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in cujus ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest id ventrem matris suæ iterum introire, et nasci? Non noverat iste nisi unam nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat : non noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos parentes qui generant ad vitam : non noverat nisi eos parentes qui generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant permansuros. Cum ergo sint duæ nativitates, ille unam intelligebat. Una est de terra, alia de cœlo; una est de carne, alia de Spiritu ; una est de mortalitate, alia de æternitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsæ duæ singulæ sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus nativitatem carnis : sic et tu intellige nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit ? Numquid potest homo denuo in ventrem matris suæ intrare, et nasci? Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritualiter iterum nascaris, responde quod dixit Nicodemus, Numquid potest homo iterum in ventrem matris suæ intrare, el nasci? Jam natus sum de Adam, non me potest iterum generare Adam jam natus sum de Christo, non me potest iterum generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec Baptismus.

1

7. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tanquam de Sara nascitur, de libera nascitur: qui nascitur de hæresi, tanquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Charitas vestra quam magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, el Deus Jacob. Non erant alii patriarchæ ? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto genere humana cum tota domo sua meruit de diluvio liberari, in quo et in filiis ejus figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium (Gen. VII, 7). Deinde postea magni quos novimus, quos sancta Scri

1 In Mss. hic et alibi constanter, Sarra, cum duplici rr.

ptura commendat, Moyses fidelis in tola domo ejus (Num. XII, 7). Et illis tres nominantur, quasi eum soli promeruerint, Ego sum Deus Abrabam,, et Deus Isaac, et Deus Jacob hoc mihi nomen est in æternum (Exod. III, 6, 15). Sacramentum grande ! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra, ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit vobis.

8. Tres ergo isti patriarchæ, Abraham, Isaac, et acob. Jam nostis filii Jacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Jacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Jacob, tres patres, et populus unus. Tres patres tanquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, præsens populus. In populo enim Jubæorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas: ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo, Hæc autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, id quos finis sæculorum obvenit (I Cor. x, 11). Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Jacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat Ejice ancillam, inquit, et filium ejus; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. Apostolus hoc commemorat ; et in illis duobus filiis Abrahæ, dicit apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores sæculi: ad Novum Testamentum dilectores vitæ æternæ. Ideo illa Jerusalem in terra, umbra erat cœlestis Jerusalem matris omnium nostrum, quæ est in cœlo: et hæc Apostoli verba sunt (Gen. xxi, 10; Galat. iv, 22-30). Et de ista civitate unde peregrinamur, multo nostis, multa jam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus,id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum,quatuor scilicet genera hominum in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani,ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, el Deus Jacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quæ iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse : capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt; et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde accedunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ec1 In Mss. hic post vocem, Jacob, non additur, tres patres; neque, unus, post voces, et populus.

clesia, ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Charitas vestra. Per malos boni aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur justincatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt.

9. Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quæ dicimus : sed in prioribus nostris patribus ea consideremus, quia ha buerunt et illi ista quator genera. Per bonos boni : Ananias Paulum baptizavit (Act. 1x, 18). Quid per malos mali? Dicit Apostolus quosdam prædicatores Evangelii, quos dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in societate christians, et dicit, Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo (Philipp. 1, 18). Namquid malevolus erat, et de alieno malo gaudebat ? Sed quia et per malos verum prædicabatur, et per malorum ora Christus prædicabatur; si quos isti sui similes baptizabant, mali malos bapti zabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet Dominus cum dicit, Quæ dicunt facite; quæ autem faciunt, facere nolite (Matth. xx111, 3), mali bonos baptizabant. Boni malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus est (Act. vi, 13). Nota sunt ergo ista quator genera, fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, advertite illa; cavete quæ mala sunt, tenete quæ bona sunt. Per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur per malos mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie vivunt; per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui baptizantur per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, el mali qui baptizantur.

10. Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis pariunt liberæ bonos; Sarat peperit Isaac (Gen. XXI, 3) pariunt ancillæ malos; Agar peperit Ismael (ld. xvi, 15). Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt ? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. 1, 2, 3; Rom. 1x, 13). Istos duos genuit Rebecca, Jacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in hæreditatem, alter exhæredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Jacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Jacob, quæ libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suæ, el dictum est Rebeccæ, cum ibi luctarentur, Duo populi sunt in utero tuo (Gen. xxv, 22-24). Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus sed tamen in uno ventre luctantur. Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernatur : et 1 Mss., improbatur.

boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quæ hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

11. Jam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos, Esau de Rebecca, De malis bonos ubi inveniemus? Restat Jacob, ut in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur. Habuit uxores Jacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberæ, pariunt et ancillæ, et fiunt duodecim filii Israel (Gen. xxix, xxx, xxxv). Si numeres omnes de quibus nati sunt, non omnes de liberis, non omnes de ancillis sed tamen omnes ex uno semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis? Invenimus ibi bonos filios Jacob natos de ancillis, et bonos filios Jacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Jacob non obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex æquo acciperent; non illis obfuerunt natales ancillarum, sed prævaluit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur, tanquam de ancillis videntur nati; sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Jacob, non contristentur, simul hæreditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde enim filii Jacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab hæreditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo.

12. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahæ : Ejice ancillam et filium ejus; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio meo Isaac. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris ejus. Jam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Ejice ancillem et filium ejus. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nom magnum sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores sæculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni cœlorum, dilectores Christi, desiderantes vitam æterPATROL. XXXV.

nam, gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit hæc verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio meo Isaac (Gen. xx1, 9-12; Galat. iv, 29, 30). Quærimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio præcesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est seduceris 1, et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum ; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu hæreditatem patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim hæres erit filius ancillæ cum filio meo Isaac.

13. Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientis suas; tamen afflictionem corporis passi sunt : persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum responde, Habeo jam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vultt. Cave animæ persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videle in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam Sara libera est: posteaquam superbire cœpit ancilla, questa est Abrahæ Sara, et dixit, Ejice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie ejus. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio. Quid vobis videtur, fratres? Nonne intelligitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus hæreticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiæ, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit, Quid est, Agar ancilla 1 In tribus Mss., lusus est seducens. Ia uno, seductor.

(Quarante-sept.)

« ElőzőTovább »