Oldalképek
PDF

aliquid adversus sanam fidem insanientes invenisse videantur, unde sponsæ virginis castitas corrumpatur, id est, unde fides Ecclesiæ violetur. Revera enim, fratres, corrumpitur fides eorum qui præponunt mendacium veritati. Nam isli qui videntur sic honorare Christum, ut negent eum carnem habuisse, nihil aliud eum quam mendacem prædicant. Qui ergo mendacium ædificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum ; immittuntadulterum, excludunt sponsum : paranymphi scilicet, vel potius lenones serpentis. Ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat, Christus excludatur. Quomodo possidet serpens ? Quando possidet mendacium. Quando possidet falsitas, serpens possidet : quando possidet veritas, Chrislus possidet. Ipse enim dixit, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6): de illo autem dixit, Et in veritale non stetit, quia veritas non est in eo (ld. viii, 44). Sic est autem veritas Christus, ut totum verum accipias in Christo. Verum Verbum, Deus æqualis Patri, vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit. 6. Quid est ergo, inquit, quod ait Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier ? Forte in eo quod sequitur ostendit nobis Dominus quare hoc dixerit: Nondum, inquit, venit hora mea. Sic enim ait, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. Et hoc cur dictum sit, requirendum est. Prius ergo hinc resistamus hæreticis. Quid dicit serpens veternosus, venenorum insibilator et inspirator antiquus ? quid dicit ? Non habuit matrem feminam Jesus. Unde probas? Quia dixit, inquit, Quid mihi et tibi est, mulier ? Quis hoc narravit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narravit ? Nempe Joannes evangelista. At ipse Joannes evangelista dixit, Et erat ibi mater Jesu. Nam ita narravit : Altera die nuptiae factæ sunt in Cama Galilææ, et erat ibi mater Jesu. Venerat autem illuc invitatus ad nuptias cum discipulis suis. Tenemus duas sententias ab Evangelista prolatas. Erat ibi mater Jesu, Evangelista dixit: quid dixerit matri suae Jesus, ipse Evangelista dixit. Et quomodo dixit respondisse matri suæ Jesum, ut primo diceret, Ait illi mater ejus, videte, fratres, ut adversus linguam serpentis munitam virginitatem cordis habeatis. Illic in ipso Evangelio eo ipso evangelista narrante dicitur, Erat ibi mater Jesu ; et, Diacit illi mater ejus. Quis hoc narravit ? Joannes ewangelista. Et quid respondit matri Jesus ? Quid mihi et tibi est, mulier? Quis hoc narrat ? Idem ipse Joannes evangelista. 0 Evangelista fidelissime et veracissime, tu mihi narras dixisse Jesum, Quid mihi et tibi est, mulier ? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit ? Nam tu dixisti quia ibi erat mater Jesu, et quia diacit ei mater ejus: cur non potius dixisti, Erat ibi Maria; et, Dixit ei Maria ? Utrumque tu narras, et, Diacit, ei mater ejus; et, Respondit ei Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier? Quare hoc, nisi quia

utrumque verum est? Illi autem in eo volunt credere Evangelistæ, quod narrat Jesum dixisse matri, Quid mihi et tibi est, mulier ? et in eo nolunt credere Evangelistæ quod ait, Erat ibi mater Jesu; et, Diaeit ei mater ejus. Quis est autem qui resistit serpenti et tenet veritatem, cujus virginitas cordis non corrumpitur astutia diaboli ? Qui utrumque verum credit; et quia erat ibi mater Jesu, et quia illud respondit matri Jesus. Sed si nondum intelligit quemadmodum dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier ? interim credat quod dixerit, et quod matri dixerit. Sit primo pietas in credente, et erit fructus in intelligente.

7. Interrogo vos, o fideles Christiani, Erat ibi mater Jesu ? respondete, Erat. Unde 8citis? respondete, Hoc loquitur Evangelium. Quid respondit matri Jesus ? respondele, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. Et hoc unde scitis? respondete Hoc loquitur Evangelium. Nullus vobis corrumpat hanc fidem, si vultis sponse servare castam virginitatem. Si autem quæritur a vobis, cur hoc matri responderit ; dicat qui intelligit : qui autem nondum intelligit, firmissime tamen credat, hoc respondisse, et tamen matri respondisse Jesum. Hac pietate merebitur etiam intelligere cur ita responderit, si orando pulset, et non rixando accedat ad ostium veritatis. Tantum caveat, ne dum se putat scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut Evangelistam fuisse mentitum qui ait, Erat ibi mater Jesu : aut ipsum Christum falsa morte passum propter delicta nostra, et falsas cicatrices ostendisse propter justificationem nostram ; falsumque dixisse, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis ; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. viii, 31, 32). Si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa vulnera passionis, falsæ cicatrices resurrectionis; non veritas credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. Imo vero falsitas cedat veritati, et confundantur omnes qui propterea se volunt videri veraces, quia Christum conantur demonstrare fallacem ; et nolunt sibi dici, Non vobis credimus quia mentimini; cum ipsam veritatem dicant esse mentitam. Quibus tamen si dicamus, Unde nostis dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, mulier ? Evangelio se credidisse respondent. Cur non credunt Evangelio dicenti, Erat ibi mater Jesu ; et, Dizit ei mater ejus ? Aut si hoc mentitur Evangelium, quomodo ei creditur quod dixerit Jesus, Quid mihi et tibi est, mulier ? Cur non potius miseri, et quod ita non extraneæ, sed matri Dominus responderit, fideliter credunt ; et cur ita responderit, pie quærunt ? Multum enim interest inter eum qui dicit, Volo scire quare Christus hoc matri responderit; et eum qui dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit. Aliud est intelligere velle quod clausum est, aliud nolle credere quod apertum est. Qui dicit, Scire volo cur ita Christus matri responderit, aperiri sibi vult Evangelium cui credit: qui autem dicit, Scio quod hoc Christus non matri responderit, ipsum Evangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod Christus ita responderit.

8. Jam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua cætitate erranlibus semper, nisi humiliter sanentur, nos quæramus, quare Dominus noster sic matri responderit. Ille singulariter natus de Patre sine matre, de matre sine palre ; sine matre Deus, sine patre homo ; sine matre ante tempora, sine patre in fine temporum. Quod respondit, matri respondil : quia, Erat ibi mater Jesu ; et, Divit ei mater ejus. Hoc totum Evangelium loquitur. Illic novimus quia erat ibi mater Jesu, ubi novimus quod dixerit ei, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. Totum credamus, et quod nondum intelligimus requiramus. Et primum hoc videte, ne forte quomodo invenerunt Manichæi occasionem perfidiæ suæ, quia dixit Dominus, Quid mihi et tibi est, mulier ? sic inveniant mathematici occasionem fallaciæ suæ, quia dixit, Nondum venit hora mea. Et si hoc secundum mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices eorum. Si autem recte fecimus, sicut Apostolorum temporibus factum est (Act. xix, 19); non secundum eos dixit Dominus, Nondum venit hora mea. Dicunt enim vaniloqui et seducti seductores, Vides quia sub fato erat Christus, qui dicit, Nondum venit hora mea. Quibus ergo prius respondendum est ; hæreticis, an mathematicis ? Utrique enim a serpente illo veniunt, volentes corrumpere virginitatem cordis Ecclesiæ, quam habet in integra fide. Primo si placet,eis quos proposueramus, quibus quidem jam ex magna parte respondimus. Sed ne arbitrentur nos non habere quid dicamus de his verbis quæ Dominus matri respondit, vos magis adversus illos instruimus : nam illis refellendis, puto quod sufficiant quæ jam dicta sunt.

9. Cur ergo ait matri filius, Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. Dominus noster Jesus Christus, et Deus erat et homo: secundum quod Deus erat, matrem non habebat; secundum quod homoerat, haberat. Mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam suscepit propter nos. Miraculum autem quod facturus erat, secundum divinitatem facturus erat,non secundum infirmitatem ; secundum quod Deus erat, non secundum quod infirmus natus erat. Sed infirmuin Dei fortius est hominibus (I Cor. 1, 25). Miraculum ergo exigebat mater : at ille tanquam non agnoscit viscera humana, operaturus facta divina; tanquam dicens, Quod de me facit miraculum, non tu genuisti, divinitatem meam non tu genuisti: sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce : hoc est enim, Nondum venit hora mea. Tunc enim cognovit, qui utique semper noverat. Et antequam de illa natus esset, in prædestinatione noverat matrem ; et ante. quam ipse Deus crearet, de qua ipse homo crearetur, noverat matrem: sed ad quamdam horam in mysterio non agnoscit ; et ad quamdam horam quæ nondum venerat, in mysterio rursus agnoscit. Tunc enim agnovit, quando illud quod peperit moriebatur. Non enim moriebatur per quod facta erat Maria, sed moriebatur quod factum erat ex Maria: non moriebatur æternitas

divinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. lllud ergo respondit, discernens in fide credentium, quis, qua venerit. Venit enim per matrem feminam, Deus et Dominus coeli et terrae. Secundum quod Dominus mundi, quod Dominus cœli et terræ, Dominus utique et Mariæ ; secundum quod creator cœli et terræ, creator et Mariæ : secundum autem quod dictum est, Factum eae muliere, factum sub Lege (Galat. iv, 4), filius Mariæ. Ipse Dominus Mariæ, ipse filius Mariæ : ipse creator Mariæ, ipse creatus ex Maria. Noli mirari quia et filius et Dominus: sicut enim Mariæ, ita et David dictus est filius; et ideo David filius, quia Mariæ filius. Audi Apostolum aperte dicentem, Qui factus est ei eae semine David secundum carnem (Rom. i, 3). Audi eum et Dominum David ; dicat hoc ipse David : Dicit Dominus Domino meo, Sede ad deaeteram meam (Psal. cix, 1). Et ipse Jesus hoc proposuit Judæis, et eos inde convicit (Matth. xxii, 45). Quomodo ergo David et filius et dominus; filius David secundum carnem, dominus David secundum divinitatem : sic Mariæ filius secundum carnem,et Mariæ dominus secundum majestatem. Quia ergo non erat illa mater divinitatis, et per divinitatem futurum erat miraculum quod petebat; respondit ei, Quid mihi et tibi est, mulier? sed ne putes quod te negem matrem, Nondum venit hora mea : ibi enim te agnoscam,cum pendere in cruce cœperit infirmitas cujus materes. Probemus siverum est.Quando passus est Dominus, sicut idem evangelista dicit, qui noverat matrem Domini, et qui nobis insinuavit etiam in his nuptiis matrem Domini, ipse narrat : Erat, inquit, illic circa crucem mater Jesu, et ait Jesus matri suæ, Mulier, ecce filiius tuus : et ad discipulum, Ecce nater tua (Joan. xix, 25-27). Commendat matrem discipulo: commendat matrem prior matremoriturus, et ante matris muortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. Hoc pepererat Maria. Illa hora jam venerat, de qua tunc dixerat, Nondum venit hora mea.

10. Quantum arbitror, fratres, responsum est hæreticis: mathematicis respondeamus. Et ipsi unde conantur convincere quia sub fato erat Jesus ? Quia ipse ait, inquiunt, Nondum venit hora mea. Ergo illi credimus; et si dixisset, Horam non habeo, exclusisset mathematicos : sed ecce, inquiunt, ipse dixit, Nondum venit hora mea. Si ergo dixisset, Horam non habeo, exclusisset malhematicos, non esset unde calumniarentur : nunc vero quia dixit, Nondum venit hora mea, contra ipsius verba quid possumus dicere ? Mirum est quod mathematici credendo verbis Christi, conantur convincere Christianos quod sub hora fatali vixerit Christus. Credant ergo Christo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam : nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso, et iterum sumo eam (Id. x, 18). Ergone ista potestas sub fato est? Ostendant hominem qui potesta

. tem habeat quando moriatur, quamdiu vivat : omnino

non ostendent. Credant ergo Deo dicenti, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam : et quærant quare sit dictum, Nondum venit hora mea; nec ideo jam sub fato ponant conditorem coeli crea

torem atque ordinatorem siderum. Quis si esset fatum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum, conditor siderum. Adde quia non solum Christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut ego, aut ille, aut quisquam hominum. { !. Verumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus : tendunt ad capiendos homines, et hoc in plateis. Nam qui tendunt ad capiendas feras, vel in silvis atque in solitudine id agunt : quam infeliciter vani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur! Nummos accipiunt, cum sehomines hominibus vendunt ; dantisti num mos, ut se vanitatibus vendact. Intrant enim ad mathematicum, ut emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; vel Saturnum, vel Jovem, vel Mercurium, vel si quid aliud sacrilegi nominis. Intravit liber, ut nummis datis servus exiret. Imo vero non intraret, si liber esset : sed intravit quo eum dominus error, et domina cupiditas traxit. Unde et Weritas dicit : 0mnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. viii, 34). 12. Quare ergo dixit, Nondum venit hora mea ? Magis quia in potestate habebat quando moreretur, non. dum videbat esse opportunum ut illa potestate uteretur. Quomodo nos, fratres, verbi gratia, sic loquimur, Jam certa hora est, qua exeamus ut celebremus 8acramenta ? Si ante exeamus quam opus est, nonne perversi et præposteri sumus? Quia ergo non facimus, nisi quando opportunum est ; proplerea in his agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus ? Quid est ergo, Nondum venit hora mea ? Quando ego scio opportunum me pati,quando passio mea utilis erit,nondum venit ipsa hora; tunc voluntate patiar : ut utrumque serves *, et, Nondum venit hora mea ; et Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Venerat ergo habens in potestate quando moreretur. At si ante moreretur quam discipulos elegisset, certe præposterum esset : si esset homo qui non haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam discipulos elegisset ; et si forte moreretur jam electis cruditisque discipulis, præstaretur ei, non ipse hoc faceret. At vero qui venerat in manu habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent inferi, non tantum morienti, sed et resurgenti, utnobis ostenderet spem immortalitatis Ecclesiæ suæ, in capite ostendit quod membra exspectare deberent. Resurget etiam in cæteris membris, qui resurrexit in capite. Hora ergo nondum venerat, opportunitas nondum erat. Vocandi erant discipuli, annuntiandum erat regnum cœlorum, faciendæ erant virtutes, commendanda erat divinitas Domini in miraculis, commendanda erat humanitas Domini in ipsa eompassione mortalitatis. Ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pavit quinque panibus tot millia,'quia Deus erat: qu! dormiebat, quia homo erat, ventis et fluclibus imperabat, quia Deus erat. Hæc omnia commendanda erant prius, ut esset quod scriberent Evangelistæ, quod præ dicaretur Ecclesiæ. At ubi tantum fecit, quantum sufficere judicavit ; venit hora non neces* In aliquot Mss., et wtrwmque verum est.

sitatis, sed voluntatis, non conditionis, sed potestatis. 13. Quid ergo, fratres, quia illis et illis respondimus, nihil dicemus quid sibi velint hydriæ, quid aqua in vinum conversa, quid architriclinus, quid sponsus, quid mater Jesu in mysterio, quid ipsæ nuptiæ ? Dicenda sunt omnia, sed onerandi non estis. Volui quidem in nomine Christi et hesterno die, quo solet sermo deberi Charitati vestræ, id agere vobiscum, sed non sum permissus necessitatibus quibusdam impedientibus. Si ergo placet Sanctitati vestræ, hoc quod ad mysterium pertinet hujus facti, in crastinum differamus, et non oneremus et vestrarn et nostram infirmitatem. Sunt forte hodie multi qui propter solemnitatem diei, non propter audiendum sermonem convenerunt. Crastino qui venient, veniant audituri; ut nec fraudemus studiosos, nec gravemus fastidiosos.

TRACTATUS IX.

In eamdem Evangelii lectionem. Quid mysterii sil in miraculo facto in nuptiis apud Cana Galilææ, Cap. ii, y. 1- 11.

A. Adsit Dominus Deus noster, ut donet nobis reddere quod promisimus. Hesterno enim die, si meminit Sanctitas vestra, cum temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum impleremus, in ho— diernum distulimus, ut ea quæ in hoc facto evangelicæ lectionis mystice in sacramentis posita essent, ipso adjuvante aperirentur. Non itaque opus est jam immorari diutius in commendando Dei miraculo. Ipse est enim Deus qui per universam creaturam quotidiam miracula facit, quæ hominibus non facilitate, sed assiduitate viluerunt : rara autem quæ facta sunt ab eodem Domino, id est a Verbo propter nos incarnato, majorem stuporem hominibus altulerunt: non quia majora erant, quam sunt ea quæ quotidie in creatura facit, sed quia ista quæ quotidie fiunt, tanquam naturali cursu peraguntur; illa vero efficacia potentiæ tanquam præsentis exhibita videntur oculis hominum. Diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus, obstupuerunt homines ; cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur. Sic aquam in vinum conversam quis non miretur, cum hoc annis omnibus Deus in vitibus faciat ? Sed quia omnia quæ fecit Dominus Jesus, non solum valent ad excitanda corda nostra mi. raculis, sed etiam ad ædificanda in doctrina fidei ; scrutari nos oportet quid sibi velint illa omnia, id est, quid significent. Horum enim omnium significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus.

2. Quod Dominus invitatus venit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare voluit quod ipse fecit nuptias 1. Futuri enim erant, de quibus dixit Apostolus, prohibentes nubere (I Tim. iv, 3), et dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus eas fecisset: cum idem Dominus dicatin Evangelio, in— terrogatus utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere excepta causa fornicationis. In qua responsione, si roeministis, hoc ait: Quod Deus conjunacit, homo non separet (Matth. xix, 3-6).

1 Mss. non addunt hic, nuptias.

Et qui bene eruditi sunt in fide catholica, noverunt quod Deus fecerit nuptias, et sicut conjunctio a Deo, ita divortium a diabolo sit. Sed propterea in causa fornicationis licet uxorem dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quæ fidem conjugalem marito non servavit. Nec illac quæ virginitatem Deo vovent, quanquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in Ecclesia tenant, sine nuptiis sunt : nam et ipsæ pertinent ad nuptias cum tota Ecclesia, in quibus nuptiis 8ponsus est Christus. Ac per hoc ergo Dominus invitatus venit ad nuptias, ut conjugalis castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum : quia et illarum nuptiarum sponsus personam Domini figurabat, cui dictum est, Servasti vinum bonum usque adhuc. Bonum enim vinum Christus servavit usque adhuc, id est, Evangelium suum. 3. Jam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cujus nomine vobig promisimus. Erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiæ dispensatione nulla tempora cessaverunt: sed illa prophetia, quando in illa Christus aon intelligebatur, aqua erat. In aqua enim vinum quodammo. do latet. Dicit Apostolus quid intelligamus in ista aqua : « Usque ad hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est; quod non revelatur *, quia in Chrislo evacuatur. Et cum transieris *, inquit, ad Dominum, auferetur velamen » (II Cor. iii, 14-16). Velamen dicit adopertionem prophetiæ, ut non intelligeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum : sic tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat, vinum tibi fit. Lege libros omnes prophe— ticos, non inteIlecto Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi Christum, non solum sapit quod legis, 8ed etiam inebriat; mutans mentem a corpore, ut præterita obliviscens, in ea quæ ante sunt extendaris (Philipp. 111, 13). 4. Ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo nascentium in genere humano,de Christo non tacuit: sed occultum ibi erat ; adhuc enim erat aqua. Unde probamus quod vmnibus temporibus superioribus usque ad ætatem qua Dominus venit, prophetia de illo non defuit? Ipso Domino dicente. Cum enim resurrexisset a mortuis, invenit discipulos dubitantes de ipso quem secuti erant. Viderunt enim eum mortuum, et non speraverunt resurrecturum, et tota spes eorum concidit. Unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in paradiso ? Quia in cruce fixus tunc confessus est Christum (Luc. xxiii, 40-43), quando de illo discipuli dubitaverunt.Ergo inveniteosnutantes, et quodammodo arguentes seipsos quodinillo redemptionem speraverant. Dolebant tamen eum sine culpa occisum, quia noverant innocentem. Et hocipsi post re

[ocr errors][ocr errors]

surrectionem dixerunt, cum quosdam eorum tristes invenisset in via : (( Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa istis die. bus ? Ille autem dixit eis : Quæ ? Illi autem dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum fixerunt. Nos autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset Israel; et nunc tertius dies agitur hodie *, ex quo hæc facta sunt. » Hæc atque alia cum dixisset unus ex duobus quos invenit in via eunte8 ad propinquum castellum; respondit ipse et ait : « 0 insensati et tardi corde ad credendum super omnia quæ locuti sunt Prophetæ ! nonne hæc omnia oportebat pati Christum, et introire in claritatem suam ? Et fuit incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant. » Item alio loco, cum etiam palpari se manibus discipulorum voluit, ut crederent quia in corpore resurrexerat : « Hic sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quia oporteret impleri omnia quæ scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit iIlis : Quia sic scriptum est, pati Christum *, et resurgere a mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccalorum in omnes gentes, incipiens ab Jerusalem. » 5. His ex Evangelio, quæ certe manifesta sunt, intelJectis, patebunt illa omnia mysteria quæ in isto miraculo Dominilatent.Videte quid ait, quia oportebat impleri in Christo quæ de illo scripta sunt. Ubi scripta sunt? In Lege, inquit, et Prophetis, et Psalmis. Nihil Scripturarum veterum prætermisit. Illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a Domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non vinum. Quomodo autem fecit de aqua vinum ? Cum aperuit eis sensum, et exposuit eis Scripluras, incipiens a Moyse per omnes Prophetas. Unde jam inebriati dicebant, Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. xxiv, 13-47)? IntellexeruntenimChristum in his Libris in quibuseum non noverant. Mutavit ergo aquam in vinum Dominus noster Jesus Christus, et sapit quod non sapiebat, inebriatquod non inebriabat.Sienim jussissetinde aquam effundi, et sic ipse mitteret vinum ex occultis creaturæ sinibus,unde fecitet panem quando saturavit tot millia: non enim quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos plenos (Matth. xiv, 17-21), sed omnipotentia Domini quasi fons panis erat; sic posset et effusa aqua vinum infundere : quod si fecisset, videretur Scripturas veteres improbasse. Cum autem ipsam aquam convertit in vinum, ostendit nobis quod et Scriptura vetus ab ipso est : nam jussu ipsius impletæ sunt hydriæ. A Domino quidem et illa Scriptura; 1 Mss. plures, tertium diem agit hodie : juxta græc. tritén tautém émeran agei sémeron. ? Er. Lugd. Ven. Lov.: Quia sic scriptum est, et sic

oportebat pali Christum. Abest a Mss., et sic oportebat, ut Lov. animadvertunt. M.

sed nihil sapit, sinon ibi Christus intelligatur. 6. Intendite autem quod ipse ait, Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Novimus autem Legem ex quibus temporibus narret, id est, ab exordio mundi: In principio fecit Deus cælum et terram (Gen. I, 1). Inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta ætas est, ut sæpe audistis et nostis. Nam prima ætas computatur ab Adam usque ad Noe : secunda a Noe usque ad Abraham : et sicut Matthæus Evangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab Abraham usque ad David ; quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam : quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad Joannem Baptistam (Matth. 1, 17): sexta inde usque ad finem sæculi. Propterea et sexta die fecit Deus hominem ad imaginem suam (Gen. 1, 27): quia sexta ista ætate manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostræ, secundum imaginem ejus qui creavit nos (Colos*. III, 10); et convertitur aqua in vinum, ut jam manifestatum Christum in Lege et Prophetis sapiamus. Ideo erant ibi sex hydriæ, quas jussit impleri aqua. Sex ergo illæ hydriæ, sex ætates significant, quibus non defuit prophetia. Illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasivasa essent inania, nisi a Christo implerentur. Quid dixi, tempora quæ inaniter currerenl, nisi in eis Dominus Jesus prædicaretur ? Impletæ sunt prophetiæ, plenæ sunt hydriæ : sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia Christus intelligatur. 7. Quid est ergo, Capiebant metretas binas vel ternas? Mysterium nobis maxime ista locutio commendat. Metretas enim dicit mensuras quasdam, tanquam si diceret urnas, amphoras, vel si quid hujusmodi. Nornen mensuræ est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura, Métpov enim mensuram dicunt Græci : inde appellatae metretæ, Capiebant ergo metrelas binas vel ternas. Quid dicimus, fratres ? Si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad mysterium Trinitatis. Sed forte nec sic debemus inde cito jam sensum avertere, quia dixit binas vel ternas : quia nominato Patre et Filio, consequenter et Spiritus sanctus intelligendus est. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus. Scriptum est enim, Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus* Patris in illo (I Joan. 11, 13): item scriptum est, Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. viii, 9). Idem autem Spiritus Patris et Filii. Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur et Spiritus sanctus; quia Spiritus est Patris et Filii. Cum autem nominatur Pater et Filius, tanquam duæ metretæ nominantur, cum autem ibi intelligitur Spiritus sanctus, tres metretæ. Ideo non dictum est, capientes metretas aliæ binas, aliæ ternas: sed ipsæ sex hydriæ capiebant metretas binas vel ternas. Tanquam diceret, Et quando dico binas, etiam Spirilum Patris et Filii cum his intelligi volo : et quando dico ternas, ipsam Trinitatem manifestius enuntio.

1 Sic omnes codices. At Vulgata, charitas : consentiente græco.

8. Quisquis itaque nominat Patrem et Filium, oportet ibi intelligat tanquam charitatem invicem Patris et Filii, quod est Spiritus sanctus. Fortassis enim discussæ Scripturæ : quod non sic dico, ut hodie docere possim, aut quasi alliud inveniri non possit: sed tamen fortasse scrutatæ Scripturæ indicant quod spiritus sanctus charitas est. Et ne putetis vilem esse charitatem. Quomodo autem vilis est, quando omnia quæ dicuntur non vilia, chara dicuntur? Si ergo quæ non sunt vilia, chara sunt; quid est charius ipsa charitate ? Sic autem commendafur charitas ab Apostolo, ut dicat : « Supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æramentum sonans, aut cymbalum tinniens : et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum : et si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest » (I Cor. xii, 31, xiii, 1-3). Quanta est ergo charitas, quæ si desit, frustra habentur c;etera; si adsit, recle * habentur omnia? Tamen charitatem laudans apostolus Paulus copiosissime atque uberrime,minus de illa dixit quam quod ait breviter apostolus Joannes, cujus est hoc Evangelium.Neque enim dubitavit dicere, Deus charitas est {I Joan. iv, 16). Scriptum est etiam, Quia charitas Dei diffusa est in cor. dibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Hom. v, 5). Quis ergo nominet Patrem et Filium, et non ibi intelligat charitatem Patris et Filii? Quam cum habere cœperit, Spiritum sanctum habebit : quam si non habuerit, sine Spiritu sancto erit. Et quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est anima tua, si fuerit, mortuum est; si anima tua sine Spiritu sancto, id est, sine charitate si fuerit, mortua deputabitur. Ergo metretas binas capiebant hydriæ, quia in omnium temporum prophetia Pater et Filius prædicatur: sed ibi est et Spiritus sanetus ; ideoque adjunctum est, vel ternas. Ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. x, 30) : sed absit ut desit Spiritus sanctus, ubi audimus, Ego et Pater unum sumus. Tamen quia Patrem et Filium nominavit, capiant hydriæ binas metretas; sed audi, vel ternas : Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. xxviii, 19). Itaque in eo quod dicuntur binæ, non exprimitur, sed intelligitur ; in eo vero quod dicuntur vel ternæ, etiam exprimitur Trinitas.

9. Sed est et alius intellectus non prætermittendus, et ipsum dicam : eligat quisque quod placet; nos quod suggeritur non subtrahimus. Mensa enim Domini est, et non oportet ministrum fraudare convivas, præsertim sic esurientes, ut appareat aviditas vestra?. Prophetia quæ ab altiquis temporibus dispensatur, ad salutem omnium gentium pertinet. Ad solum quidem populum Israel missus est Moyses, et ei soli populo per eum Lex data est, el ipsi Prophetæ ex ill

1 In Mas. omittitur, recte. 3 Apud Er. Lugd. Ven. Lov., ut apparet aviditas vestra.M.

« ElőzőTovább »