Oldalképek
PDF

hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. iii, 18). Unde isli qui se separaverunt, indociles facti sunt. Quid ergo solent dicere ? Ecce post Joannem baptizatum est ; post hæreticos non baptizatur ? Quia quidam qui habebant baptisma Joannis, jussi sunt a Paulo baptizari (Act. xix, 3-5): non enim habebant baptisma Christi. Quid ergo exaggeras meritum Joannis, et quasi abjicis infelicitatem hæreticorum ? Et ego tibi concedo sceleratos esse hæretico8 : sed hæretici baptisma Christi dederunt, quod baptisma non dedit Joannes. 17. Recurro ad Joannem, et dico: Hic est qui baptizat. Sic enim melior Joannes quam hæreticus, quomodo melior Joannes quam ebriosus, quomodo melior Joannes quam homicida. Si post deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt Apostoli;quicumque apud ipsos baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non dico a satellite alicujus scelerati (a), non dico a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore conjugum : nihil horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo vocantur omnes dico, et in ista civitate, quando eis dicitur, Alogiemus *, bene sit nobis, et tali die festo Januariarum non debes jejunare ; ea dico levia, quotidiana : ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior, Joannes an ebriosus ? Responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam Joannes: nunquam hoc audebis. Ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. Si enim post Joannem baptizaverunt Apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare ? An dicis, In unitate mecum est ebriosus ? Ergo Joannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso ? 18. Sed tibi ipsi dico, quisquis es : Tu es melior, an Joannes ? Non audebis dicere : Ego sum melior quam Joannes. Ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. Si enim post Joannem baptizatum est, erubesce quia posl te non baptizatur. Dicturu8 es, Sed ego baptismum Christi habeo, et doceo. Aliquando ergo agnosce judicem, et noli præco superbus esse. Baptismum Christi das, ideo non post te baptizatur: post Joannem ideo baptizatum est, quia non Christi baptismum dabat, sed suum ; quia sic acceperat ut ipsius esset. Non ergo tu melior quam Joannes: sed baptismus qui per te datur, melior quam Joannis. Ipse enim Christi est, iste autem Joannis. Et quod dabatur a Paulo, et quod dabatur a Petro, Christi est : et si datum est a Juda, Christi erat. Dedit Judas, et non baptizatum est post Judam ; dedit Joannes, et baptizatum est post Joannem : quia si datus est a Juda baptismus, Christi erat. qui autem a Joanne datus est. Joannis erat, Non Judam Joanni, sed baptismum Christi etiam per Judæ manus datum, baptismo Joannis etiam per manus Joannis dato recte præponimus. Etenim dictum est de Domino antequam

1 Bad. et Am., alongemur. Lov., alogiemur. Mss. aliquot probæ motæ, alogienùs. Verbum ductum est ab alogia, quæ dicitur, Augustino in epist. 36 ad Casulamum, n. 2, interpretante, « cuum epulis ii, dulgetur, ut a rationis lra« mite devietur. »

(a) Respicit ad Thamugadensem episcop. Oplatum, qui Cildonis $atelles dictus est. Confer epist. 87, ad Emeritum.

pateretur, quia baptizabat plures quam Joannes: deinde adjunctum est, Quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. iv, 1, 2). Ipse, et non ipse : ipse potestate, illi ministerio ; servitutem ab baptizandum illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat. Ergo baptizabant discipuli ejus, et ibi adhuc erat Judas inter discipulos ejus: quos ergo baptizavit Judas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit Joannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non iterato baptismo. Quos enim baplizavit Joannes, Joannes baptizavit : quos autem baptizavit Judas, Christus baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulturum, non ebriosum, non homicidam ; quia columbam attendo, per quam mihi dicitur, Hic est qui baptizat. 19. Cæterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico Judas, sed quilibet hominum, quam ille de quo dictum est, In natis mulierum nemo e.csurreacit major Joanne Baptista (Matth. xi, 1!). Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma Domini etiam per servum malum datum, baptismati etiam amici servi præponitur. Audi quales commemorat apostolus Paulus falsos fratres, invidia prædicantes verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Christum enim annuntiabant, per invidiam quidem, sed tamen Christum (Philipp. 1, 1518). Non per quid, sed quem vide : per invidiam tibi prædicatur Christus ? vide Christum, vita invidiam. Noli imitari malum prædicatorem, sed imitare bonum qui * tibi prædicatur. Christus ergo a quibusdam per invidiam prædicabatur. Et quid est invidere ? Horrendum malum. Ipso zabolus dejectus est, ipsum dejecit multum maligna pestis * : et habebant illam quidam Christi prædicatores, quos tamen prædicare permittit Apostolus. Quare ? Quia Christum prædicabant. Qui autem invidet, odit ; el qui odit, quid de illo dicitur ? Audi apostolum Joannem : Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. iii, 15). Ecce post Joannem baplizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia Joannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. 20. Non respuo Joannem, sed potius credo Joanni. Quid credo Joanni ? Quod didicit per columbam. Quid didicit per columbam ? Hic est qui baptixat in Spiritu sancto. Jam ergo, fratres, tenete hoc, et cordibus vestris infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim res discenda insinuata est Joanni percolumbam, quam non noverat in Christo Joannes, quamvis jam nosset Christum, exposui quantum arbitror Sanctitati vestræ : sed quare hanc ipsam rem per columba oportuit demonstrari, si breviter dici posset, dicerem : sed quia diu dicendum est, et onerare vos nolo, quomodo adjutus sum orationibus vestris, ut illud quod promisi, 1 Editi, quod At. Mss., qui : recte, nam refertur ad

Christum. 2 In aliquot Mss., ipso dejecit multos, maligna pestis est. implerem; adjuvante etiam atque etiam pia intentione et votis bonis, et illud apparebit vobis, quare Joannes quod didicit in Domino, quia ipse est qui baptizat in Spiritu sancto, et nulli servo suo translegavit potestatem baptizandi,non debuit discere nisi per columbam. TRACTATUS VI. In eumdem Evangelii locum. Quare Deus per columbæ speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. cap. i, § 5. 32, 33. f • Fateor Sanctitati vestræ, timueram ne frigus hoc frigidos vos ad conveniendum faceret : sed quia ista celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere demonstratis, non dubito quia etiam orastis pro me, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine Cbristi disserere hodie, cum angustia temporis tunc impediret, ne id possemus explicare tractando, quare Deus per columbæ speciem ostendere voluerit spiritum sanctum. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut venirotis: sed amastis, quid? Si nos, et hoc bene ; nam vo— Jumus amari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et amor noster pro invicem gemat at Deum : ipse enim gemitus columbæ est. 2. Si ergo gemitus columbæ est, quod omnes novimus, gemunt autem columbæ in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbæ specie voluit demonstrari Spiritus sanctus : Quid enim oremus, sicut oportet, inquit, nescimus : sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus tnenarrabilibus (Rom. viii, 26). Quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia Spiritus gemit, ubi perfecta et æterna beatitudo est ei cum Patre et Filio ? spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Deus. Ter dixit Deus, sed non dixit tres deos : magis enim Deus ter, quam dii tres; quia Pater et Filius et spiritus sanctus unus Deus: hoc optime nostis. Non ergo Spiritus sanctus in semetipso apud semetipsum in illa Trinitate, in illa beatitudine, in illa æternitate substantiæ gemit : sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Nec parva res est, quod nos docet spiritus sanctus gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam suspirare, et ipso desiderio gemimus. Cui bene est in hoc sæculo, imo qui putat quod ei bene sit, qui lætitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exsultat, habet vocem corvi : vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis hujus, et peregrinari se a Domino (II Cor. v, 6), nondum tenere illam perpetuam quæ nobis promissa est beatitudinem, sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus venerit in manifestatione praeclarus, qui prius in humilitate venit occultus; qui hoc novit, gemit. Et quandiu propter hoc gemit, bene gemit: Spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrena, vel quassali damnis, vel ægritudine corporis

[graphic]

prægravati, vel carceribus inclusi, vel catenis colligati, vel fluctibus maris jactati, vel aliquibus inimicorum insidiis circumsepli ge:munt: sed non columbæ gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint liberati, exsultant in grandibus vocibus : ubi apparet quia corvi sunt, non columbæ. Merito de arca missus est corvus, et non est reversus ; missa est cokumba ; et reversa est : iltas duas aves misit Noe (Gen. viii, 6-9). Habebat ibi corvum, habebat et columbam ; utrumque hoc genus arca illa continebat : et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utique quia necesse est ut in isto diluvio sæculi utrumque genus contineat Ecclesia, et corvum, et columbam. Qui sunt corvi? Qui suo quærunl. Qui columbæ ? Qui ea quæ Christi sunt quærunt (Philipp. ii, 21). 3. Propterea ergo cum mitteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiliter; per columbam, et per ignem ; per columbam, super Dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos. Cum enim ascendisset Dominus in cœlum pòst resurrectionem, peractis cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tanquam ferretur flatus vehemens, sicut in Actibus Apostolorum 'legimus, Visae, inquit, illis sunt linguae divisæ velut ignis, qui et insedit super ununquemque e0rum; et cœperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. ii, 1-4). Hac vidimus columbam super Dominum, hac lingas divisas super discipulos congregatos : ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt : vocantur simplices, sunt autem segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto: simplex erat, quia nemini nocebat}; fervens erat, quia impios arguebat. Non enim tacuit Judæis : ejus * sunt verba illa flammantia, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto. Magnus impetus : sed columba sine felle sævit. Nam ut noveritis quia sine fellesæviebat, illi auditis his verbis quia corvi erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; cœpit Stephanus lapidari : et qui paulo ante fremens et fervens spiritu, tanquam in inimicos impetum fecerat, et tanquam violentus invectus erat in verbis igneis atque ita ffamantibus, ut audistis, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus : ut qui ea verba audiret, putaret Stephanum, si ei liceret, statim illos velle consumi ; venientibus in se lapidibus ex manibus eorum, genu fixo ait *, Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. vii, 51, 59). Inhæserat unitati columbæ. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait. Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxiii, 34). Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. Nec moveat,

[ocr errors]

quia linguæ divisæ sunt. Distant enim linguæ, ideo divisis linguis apparuit. Linguae, inquit, divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Distant inter se linguæ, sed linguarum distantia ' non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem timere, unitatem cognosce in columba. 3. Sic ergo, sic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super Dominum, ut intelligat unusquisque, si habet Spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus veram pacem, quam significanl oscula columbarum. Ilabent enim oscula et corvi, sed in corvis falsa pax, in columba vera pax. Non omnis ergo qui dicit, Pax vobiscum, quasi columba audiendus est. Unde ergo discernuntur oscula corvorum ab osculis columbarum ? Osculantur corvi, sed laniant ; a laniatu innocens est natura columbarum : ubi ergo laniatus, non est vera in osculis pax; illi habent veram pacem, qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terræ vivit, innocens ejus victus est : quod vere, fratres, mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi, vel muscas occidunt : nihil horum columba; non enim de morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut reviviscant qui devorantur ab eis et non sentiunt. Multi agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vo8 tantum sic estote simplices, ut sitis ferventes *; et fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos. 5. Quid enim, fratres mei ? quis non videat quod illi non vident? Nec mirum : quia qui inde reverti nolunt, sicut corvus qui de arca emissus est *. Quis enim non videat quod illi non vident ? Et ipsi Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum, et super Dominum baptizatum ; et apparuit ibi sancta illa et vera Trinitas, quæ nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in Evangelio legimus : Et ecce aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum : et statim voae consecuta est, Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Malth. iii, 16 et 17). Apparet manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus in columba. In isla Trinitate quo missi sunt Apostoli, videamus quod videmus, et quod mirum est quia illi non vident: non enim vere non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc potestatem. 6. Hoc enim in illo vidit Joannes, et cognovit quod non noverat : non quia eum non noverat Filium Dei, aut cum non noverat Dominum, aut non noverat

[merged small][ocr errors][merged small]

Christum, aut vero et hoc non noverat quia ipse baptizaturus esset in aqua et Spiritu sancto; nam et hoc noverat : sed quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem, et in nullum ministrorum eam transferret, hoc est quod didicit in columba. Per hanc enim potestatem, quam Christus solus sibi tenuit, et in neminem ministrorum transfudit, quamvis per ministros suos baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas Ecclesiæ, quæ significatur in columba, de qua dictum est: Una est columba mea, una est matri suae (Cant. vi, 8). Si enim, ut jam dixi, fratres mei, transferretur potestas a Domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri essent, et jam non staret unitas Baptismi. 7. Intendite, fratres : antequam veniret Dominus noster Jesus Christus ad baptismum (nam post baptismum descendit columba in qua cognovit Joannes quiddam proprium, cum ei dictum esset, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto), noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto ; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et unde probamus quia jam et hoc noverat Joannes, quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intelligatur didicisse in columba, quod ita erat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem alium hominem potestas illa transiret? unde probamus ? Columba jam baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur a Joanne in Jordane, diximus quia noverat eum, illis vocibus ubi ait : Tu ad me venis, baptizari ? ego a te debeo baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei : unde probamus quod jam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto ? Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Joannem concurrerent baplizari, ait illis, Ego quidem baptivo vos in aqua : qui autem post me venit, major me est, cujus sum non dignus corrigiam calceamenti solvere ; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. iii, 14, 1 f): jam et hoc noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inveniatur(quod avertat a nobis Deus opinari); nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut quamvis multiministribaptizaturi essent, sive justi, sive injusti, non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi illi super quem descendit columba, de quo dictum est, Hic est qui bapfixit in Spiritu sancto ? Petrus baptizet, hic est qui baptizat; Paulus baptizet, hic est qui baptizat ; Judas baptizet, hic est qui baptizat. 8. Nam si pro diversitate meritorum Baptisma sanctum est, quia diversa sunt merita, diversa erunt baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore videtur accepisse. Ipsi sancti, intelligite fratres, boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad sortem civitatis illius Jerusalem, ipsi boni in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11, 19); diversarum gratiarum sunt, non omnes paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis meliores. Quare ergo si unus ab illo, verbi gralia, justo sancto baptizetur. alius ab alio inferioris meriti apud Deum, inferioris gradus, inferioris continentiæ, inferioris vitæ, unum tamen et par et æquale est quod acceperunt, nisi quia hic est quibaptizat ? Quomodo ergo cum baptizat bonus et melior, non ideo iste bonum accepit, et ille melius; sed quamvis bonus et melior fuerint ministri, unum et æquale est quod acceperunt, non est melius in illo, et inferius in isto : sic et cum baptizat mulus ex aliqua vel ignorantia Ecclesiæ, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur, toleratur palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros; sed par et æquale, propter, Hic est qui baptizat. 9. Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt; non quod non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra illos. Quo missisunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut baptizarenttanquam ministri ? quo missi sunt ? Ite, dixit, baptizate gentes. Audistis, fratres, quomodo venit illa hæreditas, Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. ii, 8). Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Jerusalem (Isai. ii, 3): ibi enim audierunt discipuli, lte, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. xxviii, 19). Intenti facti sumus, cum audiremus, Ite, baptizate gentes.In cujus nomine? In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. lste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti ; sed, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ubi unum nomen audis, unus est Deus : sicut de semine Abrahæ dictum est, et exponit Paulus apostolus, In semine tuo benedicentur omnes gentes : non dixit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semine tuo, quod est Christus (Gen. xxii, 18; Gal. iii, 16). Sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia unus est Christus : sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus; quomodo ibi, in semine, non, in seminibus; probatur unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. 10. Sed, Ecce, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo nomine baptizemus, ministros nos fecisti, et dixisti nobis, Ite baptizate in nomine Patris et Filli et Spiritus sancti : quo ibimus ? Quo? non audistis ? Ad hæreditatem meam. Interrogatis, Quo ibimus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo ? Ad gentes, inquit. Putavi quia dixit, Ite, baptizate Afros in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Deo gratias : solvit Dominus quæstionem, docuit columba. Deo gratias : ad gentes Apostoli missi sunt ; si ad gemes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hac linguae dividuntur ', hac columba copulat. Linguæ gentium concordarunt, et una lingua Africæ discorda■ Quid evidentius, fratres mei? In columba unitas, In linguis;ent societas, ^liquando enim et linguæ - _ et tunc sunt factæ ■ -imm enim superbi

quidam homine8, velut adversus Deum se munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid tutum superbiæ, erexerunt turrim '; quasi ne diluvio, si postea fieret, delerentur. Audierant enim et recensuerant quia omnis iniquitas erat deleta diluvio : ab iniquitate temperare nolebant ; altitudinem turris contra diluvium requirebant; ædificaverunt turrim excelsam. Vidit Deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis immitti fecit, ut non se cognoscerent loquentes; et factæ sunt diversæ linguæ per superbiam * (Gen. xi, 1-9). Si superbia fecit diversitates linguarum, humilitasChristi congregavit diversitateslinguarum.Jam quod illa turris dissociaverat, Ecclesia colligit. De una lingua factæ sunt multæ ; noli mirari, superbia hoc fecit : de multis linguis fit una ; noli mirari, charitas hoc fecit. Quia etsi soni diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax custoditur. Unde debuit ergo, charissimi, demonstrari Spiritus sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatæ Ecclesiæ diceretur, Una est columba mea ? Unde debuit humilitas, nisi per avem simplicem et gementem, non per avem superbam et exaltantem se sicut corvus ? {{. Et forte dicent : Quia ergo columba, et una columba, præter unam columbam, Baptismus esse non potest : ergo si apud te est columba, vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo. Scitis hoc ipsorum esse : modo vobis apparebit non esse de voce columbæ, sed de clamore corvi. Nam paululum attendatCharitas vestra, et timete insidias : imo cavete, et excipite verba contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda. Facite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum; gustavit, et respuit (Matth. xxvii,34): sic et vos, audite, et abjicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, inquit, tu es columba, o Catholica, tibi dictum est, Una est columba mea, una est matri suæ : tibi certe dictum est. Exspecta, noli me interrogare : si mihi dictum est, proba primum; si mihi dictum est, cito vodo audire. Inquit, Tibi dictum est. Respondeo voce Catholicæ, Mihi. Hoc autem, fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes pariter diximus, Ecclesiæ catholicæ dictum est, Una est columba mea, una est malri suæ. Præter ipsam columbam, inquit,Baptismus non est ; ego præter ipsam columbam, sum haptizatus ; ergo non habeo Baptismum : si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te venio? 12. Et ego interrogo : interim sequestremus, cui, dictum sit, Una est columba mea, una est matri suæ; adhuc quærimus : aut mihi dictum est, aut tibi dictum est ; sequestremus cui dictum sit, Hoc ergo quæro, si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non sæva in unguibus; quæro utrum ad hujus columbæ membra pertineant avari, raptores, subdoli, ebriosi, flagitiosi : membra sunt columbæ hujus ? Ab

1 Sic Mss. At editi, aut aliquid tutum, superbia erexerunt turrim. - a Mss. prope omnes, divisæ linguae de superbia,

[graphic]

sit, inquit. Et revera, fratres, quis hoc dixerit ? Ut nihil aliud dicam, raptores solos si dicam, membra accipitris possunt esse, non membra columbæ : milvi rapiunt, accipires rapiunt, corvi rapiunt; columbæ non rapiunt, non dilaniant : ergo raptores non sunt membra columbæ.Non apud vos fuit vel unus raptor? Quare manet Baptismus quem dedit accipiter, non c0lumba? Quare non baplizatis apud vos ipsos post raplores et dulteros et ebriosos, post avaros apud vos ipsos ? An isti omnes membra columbæ sunt ? Sic dehonestatis columbam vestram, ut ei membra vulturina faciatis, Quid ergo, fratres, quid dicimus? Mali et boni sunt in Ecclesia catholica: ibi autem soli mali gunt. Sed forte inimico animo hoc dico: et hoc postea requiratur. Et ibi certe dicunt quia suntboni et mali: nam si dixerint solos bonos se habere ; credant illis sui, et subscribo. Non sunt apud nos, dicant, nisi sancti, justi, casti, sobrii ; non adulteri, non feneratores, non fraudatores, non perjuri, non vinolenti : dicant; non enim attendo linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. Cum autem noti sint nobis et vobis et suis, sicut et vos et vobis in Catholica et illis noti estis; nec nos eos reprehendamus,:nec illi se palpent. Nos fatemur in Ecclesiæ et bonos et malos esse, sed tanquam granaet paleam. Aliquando qui baptizatur a grano, palea est ; et qui baptizatur a palea, granum est. Alioquin si qui baptizatur a grano, valet; et qui baptizatur a palea, non valet: falsum est, Hic est qui baptizat. Si autem verum est, Hic est qui baptizat : et quod ab illo datur, valet; et quomodo columba, baptizat. Non enim malus ille columba est, aut ad membra columbæ pertinet: nec hic potest dici in Catholica, nec apud illos, si illi dicunt, coiumbam esse Ecclesiam suam. Quid ergo intelligimus, fratres ? Quoniam manifestum est, et omnibus notum, et si nolint convincuntur : quia el ibi quando dant mali, non post illos baptizatur ; et hic quando dant mali, non post illos baptizatur. Columba non baptizat post corvum : corvus quare vult baptizare post colombam '? 43. Intendat Charitas vestra: et quare designatum est nescio quid per columbam, ut baptizato Domino veniret columba, id est, Spiritus sanctus in specie columbæ, et maneret super eum, cum in adventu columbæ hoc cognosceret Joannes, propriam quamdam potestatem in Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax Ecclesiæ firmata est. Et potest fieri ut habeat aliquis Baptismum præter columbam : ut prosit ei Baptismus præter columbam, non potest. lntendant Charitas vestra, et intelligat quod dico : nam et ista circumventione saepe seducunt fratres nostros qui pigri et frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt, ego accepi, an non accepi ? Respondeo, Accepisti. Si ergo accepi, non est quod mihi des; securus sum, etiam testimonio tuo : et ego enim ine dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua securum me facit : quid ergo mihi promittis ? quare me vis catholicumfacere,quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me jam accepisse fateris quod te habere dicis? Ego

autem quando dico, Veni ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo : quare dicis, Veni ad me ? 14. Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et dicit : Baptismum habes, charitatem autem qua gemo non habes. Quid est hoc, inquit, Baptismum habeo, charitatem non habeo ? Sacramenta t habeo, et charitatem non ? Noli clamare ; ostende mihi quomodo habet charitatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum. Habes, sed Baptismus ille sine charitate nihil tibi prodest; quia sine charitate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui nihil est non,est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, et magnum aliquid est ; propter illum de quo dictum est, Hic est qui bapti&at. Sed ne putares illud quod magnum esl, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in unitate,super baptizatum columba descendit, tanquam dicens : Si Baptismum habes, esto in columba, ne non tibi prosit quod habes. Weni ergo ad columbam, dicimus: non ut incipias habere quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas. Foris enim habebas Baptismum ad perniciem : intus si habueris, incipit prodesse ad salutem. 15. Non, enim tantum tibi non proderat Baptisma, et non etiam oberat. Et sancta possunt obesse: in bonis enim sancta ad salutem insunt; in malis ad judicium. Certe enim, fratres, novimus quid accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum : et quid ait Apostolus? Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (l Cor. xi, 29). Non ait quia illa res mala est : sed quia ille malus, male accipiendo, ad judicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala erat buccella quæ tradita est Judæ a Domino (Joan. xiii, 26)? Absit. Medicus non darel venenum : salutem medicus dedit ; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit. Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, liabes: observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quare ? Quia rem columbæ præter columbam habes. Si rem columbæ in columba habeas, securus habes. Puta te esse militarem : si characterem imperatoris tui intus habeas, securus militas ; si extra habeas, non solum tibi ad militiam nou prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni, et noli dicere : Jam habeo, jam sufficit nihil. Veni; columba te vocat, gemendo te vocat. Fratres mei, vobis dico ; gemendo vocate, non rixando : vocate orando, vocate inuitando, vocate jejunando ; de charitate * intelligant quia doletis illos. Non dubito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur, et reviviscent. Veni ergo, veni : noli timere ; time si non venis : imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris : gemes quidem in tribulationibus peregrinationis ; sed gaudebis in spe. Veni ubi est columba, cui dictum est, Una est columba mea, una 1 Editi, sacramentum. Mss., sacramenta.

2 Editi, vocate jejunando in charitate. At Mss. habent de charitate ; et omiiitunt, vocate jejunando, exceptis paucis

« ElőzőTovább »