Oldalképek
PDF

quam ascendit ab aqua baptismi. Dominus baptizatus ascendit ab aqua, aperti sunt cœli, et vidit super eum columbam. Si ergo post baptismum descendit columba, et antequam baptizaretur Dominus, dixit illi Joannes, Tu ad me venis ? ego a te debeo baptizari ? ante, illum noverat, cui dixit, Tu ad me venis ? ego a te debeo baptizari ? quomodo ergo dixit, « Et ego nesciebam eum ; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendenlem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto ? » Non parva quæstio est, fratres mei. Si vidistis quæstionem, non parum vidistis : superest ut ipsius solutionem Dominus det. Tamen illud dico, si vidistis quæstionem, non est parum. Ecce positus est Joannes ante oculos veslros, slans ad fluvium Joannes Baptista ; ecce venit Dominus adhuc baptizandus,nondum baptizatus: audi vocem Joannis, Tu ad me venis ? ego a te debeo baptizari ; ecce jam cognoscit Dominum, a quo vult baptizari. Baptizatus Dominus ascendit ab aqua, aperiuntur cœli, descendit Spiritus, modo illum cognoscit Joannes: si modo illum cognoscit, qui dixit antea, Eyo a te debeo baplizari ? Si autem non eum modo cognoscit, quiajam noverat eum, quid est quod dixit, « Non noveram eum ; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum sicut columbam, ipse est qui baptizal in Spiritu sancto ? » 16. Fralres, ista quæstio si hodie solvatur, gravat vos, non dubito, quia jam multa dicta sunl. Sciatis autem talem istam quæstionem es8e, ut hæc sola perimat patrem Donati. Ad hoc dixi Charitati vestræ, ut intentos vos facerem, similiter ut soleo; simul ut oretis pro nobis et vobis, ut et nobis det Dominus digna loqui, et vos digna capere mereamini. Interim hodie dignamini differre. Sed hoc breviter dico interim, donec eolvatur: interrogate pacifice, sine rixa, sine contentione, sine altercationibus, sine inimicitiis ; et vobiscum quærite, et alios interrogate, et dicite, Hanc quæstionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si Dominus concesserit, soluturus eam. Sed sive solvatur sive non solvatur, putate me proposuisse quod me movet: moveor enim multum. Dicit Joannes, Ego a te debeo baptizari ; tanquam Christo cognilo. Si enim non noverat eum a quo volebat baptizari, temere dicebat, Ego a te debeo baptizari. Noverat ergo eum. Si noverat eum, quid est ergo quod dicit, Non noveram eum ; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi diaeit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, sicut columbam, ipse est qui baptiza t in Spiritu sancto ? Quid dicturi sumus? Quia non scimus quando venerit columba ? Ne forte ibi lateant *, legantur alii evangelistæ, qui planius illud dixerunt : et invenimus apertissime tunc descendisse columbam, cum Dominus ab aqua ascendit. Super baptizatum enim aperti sunt cæli, et vidit Spiritum descendentem (Matth. iii, 16; Marc. i, 10, et Luc. iii,

i Editi, lateat. Mss., lateant : scilicet, Donatistæ.

21 et 22). Si jam baptizatum cognovit, venienti ad baptisme quoinodo dicit, Ego a te debeo baptizari ? Hanc vobiscum interim ruminate, hanc vobiscum conferte, hanc vobiscum tractate. Praestet Dominus Deus noster ut antequam a me audiatis, alicui vestrum priori eam revelet. Tamen, fratres, hoc sciatis, quia per istius quæstionis solutionem, vocem pars Donati de Baptismi gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia tendunt avibus volantibus, si frontem habeant, omnino non habebunt : omnino eorum ora claudentur. TRACTATUS V.

Rursum in illud, Et ego nesciebam eum, etc. Qj,i novi Joannes didicerit de Domino per columbum. Cup. i, §. 33. f.Sicut Dominus voluit,ad diem promissionis nostræ pervenimus: præstabit etiam hoc, ut adipsius promis. sionis redditionem pervenire possimus. Tunc enim ea quæ dicimus, et nobis et vobis si utilia sunt, ab ipso sunt: quæ autem ab homine sunt, mendacia sunt; sicut ipse dixit Dominus noster Jesus Christus, Qui loquitur menducium, de suo loquitur (Joan. viii, 44). Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque justitiæ, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac peregrinatione interim consolati, ne deficiamus in via, venire ad ejus requiem satietatemque possimus. Si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquiturveritatem, de Deo loquitur. Verax Joannes, veritas Christus; verax Joannes, sed omnis verax a veritate verax est: si ergo verax est Joannes, et verax esse homo non potest, nisi a veritate ; a quo erat verax, nisi ab eo qui dixit, Ego sum veritas (Id. xiv, 6) ? Non ergo, posset dicere, aut veritas contra veracem, aut verax contra veritatem. Weracem veritas misit; et ideo verax erat, quoniam a veritate missus erat. Si veritas Jnannem miserat, Christus eum miserat. Sed quod Christus cum Patre facit, Pater facit : et quod Pater cum Christo facit, Christus facit. Nec seorsum Pater aliquid facit sine Filio; nec seorsum aliquid Filius sine Patre : inseparabilis charitas, inseparabilis unitas, inseparabilis majestas, inseparabilis potestas, secundum haec verba quæ ipse posuit, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30). Quis ergo misil Joannem ? Si dicamus, Pater, verum dicimus ; si dicamus, Filius, verum dicimus : manifestius autem ut dicamus, Pater et Filins. Quem misit autem Paler et Filius, unus Deus misit; quia Filius dixit, Ego et Pater unum sumus. Quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est ? Dixit enim, Ego nesciebam eum ; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi diacit. Interrogo Joannem, Qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit ? Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Hoc tibi, o Joannes, dixit qui te misit ? Manifestum quia hoc. Quis ergo te misit ? Forte Pater. Verus Deus Pater, et veritas Deus Filius : si Pater sine Filio te misit, Deus sine veritate te misit: si ideo autem verax es, quia verita

tem loqueris, et ex veritate loqueris ; non te misit Pater sine Filio, sed simul te misit Pater et Filius : si ergo et Filius te misit cum Patre, quomodo nesciebas eum a quo missus es? Quem videras in veritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu $ancto2. Hoc audivit Joannes, ut nosset eum quem non noverat, an ut plenius nosset quem jam noverat ? Si enim omni ex parte non nosset, non venienti ad fluvium ut baptizaretur diceret, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Matth. iii, 14) ? neverat ergo. Quando autem columba descendit? Jam baptizato Domino, et ab aqua ascendente. At si ille qui eum misit, dixit, Super quem rideris Spirilum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto; et non noverat eum, sed columba descendente cognovit eum ; columba vero tunc descendit, quando Dominus ab aqua ascendit ; tunc autem cognoverat Joannes Dominum, quando ad eum Dominus ad aquam veniebat : manifestatur nobis quia Joannes secundum aliquid noverat, secundum aliquid nondum noveral Dominum. Nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat. Quomodo erat verax agnoscens, qui dicit, Tu ad me venis baptizari, et ego a te debeo baptizari ? Verax est cum hoc dicit ? et quomodo rursus verax est cum dicit, Ego non noveram eum ; sed qui misit me baptizare in aqua ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse esl qui baptixat in Spiritu sancto ? Innotuit per columbam Dominus, non ei qui se non noverat, sed ei qui in eo aliquid noverat, aliquid non noverat. Nostrum est ergo quærere quid in eo Joannes nondum noverat, et per columbam didicit. 3. Quare missus est Joannes baptizans ? Jam memini me quantum potui dixisse Charitati vestræ. Si enim baptismusJoannis necessarius erat saluti nostræ; et modo debuit exerceri. Non enim modo non salvantur homines, aut non modo plures salvantur, aut alia tunc salus erat, et alia modo. Si mutatus est Christus, mutata est et salus : si salus in Christo est, et idem ipse Christus est, eadem nobis salus est. Sed quare missus est Joannes baptizans ? Quia oportebat baptizari Christum. Quare oporlebat baptizari. Chri8tum ? Quare oportuit nasci Christum ? quare oportuit crucifigi Christum (a) ? Si enim viam humilitatis demonstraturus advenerat, et seipsum facturus ipsam humilitatis viam ; in omnibus ab eo implenda erat humilitas. Auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, ut cognoscerent servi quanta alacritate deberent currere ad baptismum Domini, quando ipse non dedignatus est suscipere baptismum servi. Donatum enim erat hoc Joanni, ut ipsius baptismus diceretur. 4. IIoc attendat, et distinguat, et noverit Charitas vestra. Baptismus quem accepit Joannes, baptismus

(? Interrogando respondet quæstioni, ut supra Tract.4, m. 13.

Joannis dictus est: solus tale donum accepit: nullus ante illum justorum, nullus post illum, ut acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur 1. Accepit quidem ; non enim a se posset aliquid : si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur. Et unde accepit, nisi a Domino Jesu Christo ? Ab iIIo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizavit. Nolita mirari : sic enim hoc fecit Christus in Joanne, quomodo quiddam fecit in matre. De Christo enim dictum est, 0mnia per ipsum facta sunt (Joan. i, 3): si omnia per ipsum, et Maria per ipsum facta est, de qua postea natusestChristus. Intendat Charitas vestra, Quomodo creavit Mariam, et creatus est per Mariam ; sic dedit baptismum Joanni, et baptizatus est a Joanne. 5. Ad hoc ergo accepitbaptismum a Joanne, ut acoi. piens quod inferius erat ab inferiore, ad id quod superius erat hortaretur inferiores. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Joanne, si ad hoc missus erat Joannes, per quem baptizaretur Christus, ut pararet viam Domino, id est ipsi Christo ? Et hoc jam diximus; sed commemoramus, quia necessarium est pro. senti quæstioni. Si solus Dominus noster Jesus Christus baptizatus esset baptismate Joannis: tenete quod dicimus; non tantum valeat sæculum, ut deleate corilibus vestris quod ibi scripsit Spiritus Dei; non tantum valeant spinæ curarum, ut effocent semen quod seminatur in vobis : quare enim cogimur eadem repetere, nisi quia de memoria cordis vestri securi non sumus ? si ergo solus Dominus baptizatus esset baptismo Joannis, non deessent qui sic eum haberent, ut putarent baptismum Joannis majorem esse, quam est baptismus Christi. Dicerent enim : Usque adeo illud baptisma majus est, ut solus Christus eo baptizari meruisset. Ergo ut daretur nobis a Domino exemplum humilitatis, ad percipiendam salutem baptismatis, Christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus erat. Et rursus, ne hoc ipsum quod accepit a Joanne Christus, præponeretur baptismati Christi, permissi sunt et alii baptizari a Joanne. Sed qui bapti. zati sunt a Joanne, non eis suffecit: baptizati sunt enim baptismo Christus ; quia non baptismus Christi erat baptismus Joannis. Qui accipiunt baptismum Christi, baptismum Joannis non quærunt : qui acceperunt baptismum Joannis, baptismum Christi quæsierunt.Ergo Christo suffecit baptismus Joannis. Quomodo non sufficeret, quando nec ipse erat necessarius ? Illi enim nullus baptismus erat necessarius ; sed adhortandos nos ad baptismum suum, suscepit baptismum servi. Et ne praeponeretur baptismus servi baptismo Domini, baptizati sunt alii baptismate conservi. Sed qui baptizati sunt baptismate conservi, oportebat ut baptizarentur baptismate Domini : qui autem baptizan

1 Er. et Lugd. sic legunt hunc locum : Baptismum quod accepit Joannes, baptismum Joannis dictum est.Nullus ante illum justorum, nullus post illum ut acciperet baptismum, quod baptismum ipsis dic eretur,accepit: Solus tale domum accepit quidem. Quibus suffragantur Ven. et Lov., ea tamen inter se discrepaDtia, ui Ven., baptisma, Lov. autem, baptismum ferant. M.

tur baptismate Domini, non opus habent baptismate conservi. 6. Quoniam ergo acceperat Joannes baptismum, qui proprie Joannis diceretur; Dominus autem Jesus Christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo Domini, sed ut semper. ipse Dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros Dominus baptizaret, id est ut, quos ministri Domini baptizaturi erant, Dominus baptizaret, non illi. Aliud est enim baptizare per ministerium, aliud baptizare per potestatem. Baptisma enim tale est, qualis est ille in cujus potestate datur; non qualis est ille per cujus ministerium datur. Talis erat baptismus Joannis, qualis Joannes: baptismus justus tanquam justi, tamen hominis; sed qui acceperat a Domino istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset præire judicem, et eum digito ostendere, et implere vocem prophetiæ illius, Voa, clamantis in deserto parate viam Domino (Isai. xl, 3). Tale autem baptisma Domini, qualis Dominus: ergo baptisma Domini divinum, quia Dominus Deus. 7. Potuit autem Dominus Jesus Christus, si vellet, dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tanquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo translato in servum, quantam vim haberel baptismus datus a Domino. Hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Noluit ergo servum ponere spem in servo. Ideoque clamabat Apostolus, cum videret hoinines volentes ponere spem in seipso : Numquid Paulus pro vobis crucifixus est ? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. 1, 13) ? Baptizavit ergo Paulus tanquam minister, non tanquam ipsa potestas: baptizavit autem Dominus tanquam potestas. Intendite. Ei potuit hanc potestatem servis dare, et noluit. Si enim daret hanc potestatem servis, id est, ut ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot e$sent servi ; ut quomodo dictum est baptisma Joannis, sic diceretur baptisma Petri, sic baptisma Pauli, sic baptisma Jacobi, baptisma Thomae, Matthæi, Bartholomæi : illud enim baptisma Joannis dictum est. Sed forte aliquis resistit, et dicit : Proba nobis quia illud baptisma Joannis dictum est. Probabo, ipsa Veritate dicente quando interrogavit Judæos, Baptisma Joannis unde est ? de cælo, an eae hominibus (Matth. xxi, 25) ? Ergo ne tot baptismata dicerentur, quot essent servi qui baptizarent accepta potestate a Dotnino; sibi tenuit Dominus baptizandi potestatem, servis ministerium dedit. Dicit se servus baptizare; recte dicit, sicut Apostolus dicit, Baptizavi autem et Stephanæ domum (I Cor. 1, 16): sed tanquam minister. Ideo si sitet malus, et contingat illi habere ministerium, et si eum bomines non norunt, et Deus eum novit : permittit Deus baptizari per eum, qui sibi tenuit potestatem. 8. Hoc autem Joannes non noverat in Domino. Quia Dominus erat, noverat ; quia ab ipso debebat baptizari, noverat : et confessus est quia veritas erat ille, et ille verax missus a veritate; hoc noverat. Sed

Patrol. XXXV. *

quid in eo non noverat? Quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non eam transmiasurus et translaturus in aliquem servum : sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. Et ut noveritis, fratres, quia hoc in illo non noverat Joannes, et hoc didicit per columbam : Dominum enim noverat, sed eum baptizandi sibi potestatem retenturum, et nulli servo eam daturum, nondum noverat; secundum hoc dixit, Et ego nesciebam eum. Et ut noveritis quia ibi hoc didicit, attendite sequentia : Sed qui misit me baptizare in aqua, ipse mihi dicit, Super quem videris Spiritum descen. dentem, quasi columbam, et manentem super eum, ipse est. Quid ipse est ? Dominus. Sed jam noverat Domi. num. Ergo putate huc usque dixisse Joannem, Ego non noveram eum ; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi divit. Quærimus quid dixerit ? Sequitur, Super quem videris Spiritum descendentem, quasi columbam, et manentem super eum. Non dico sequentia ; interim attendite : Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est. Sed quid ipse est ? quid me voluit per columbam docere qui me misit ? Quia ipse erat Dominus ? Jam noveram a quo missus eram : jam noveram eum cui dixi : Tu ad me venis baptizari ? ego a te debeo baptizari : usque adeo ergo noveram Dominum, ut ego ab eo vellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur : et tunc mihi dixit, Sine modo; impleatur omnnis justitia (Matth. Iii, 14, 15); pati veni, baptizari non venio ? impleatur omnis justitia, ait mihi Deus meus ; impleatur omnis justitia, doceam plenam humilitatem : novi superbientes in futuro populo meo, novi aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut cum viderint idiotas aliquos baptizari,illi quia meliores sibi videntur, sive coritinentia, sive eleemosynis, sive doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt ; oportet ut sanem eos, ut non dedignentur venire ad baptisma Domini, quia ego veni ad baptisma servi. 9. Jam ergo hoc noverat Joannes, et noverat Dominum. Qnid ergo docuit columba ? quid voluit per columbam, id est, per Spiritum sanctum sic venientem docere, qui miserat eum, cui ait, Super quem videris Spiritum descendentem, tcnquam columbam, et manentem super eum, ipse est ? Quis ipse est ? Dominu$. Novi. Sed numquid hoc jam noveras, quia Dominus iste baptizandi habens potestatem, eam potestatem nulli servo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui baptizatur per servi ministerium, non imputet servo, sed Domino ? numquid hoc jam noveras ? Non hoc noveram : adeo qui mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem tanquam columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ait, Ipse est Dominus ; non ait, ipse est Christus ; non ait, ipse est Deus ; non ait, ipse est Jesus ; non ait, ipse e8t qui natus est de vir

[ocr errors]

gine Maria, posterior te, prior te : non ait hoc ; jam ênim hoc noverat Joannes. Sed quid non noverat ? Tantam potestatem Baptismi ipsum Dominum habiturum et sibi retenturum, sive præsentem in terra, sive absentem corpore in cælo et præsentem majestate, sibi retenturum Baptismi potestatem : ne Paulus diceret, Baptismus meus, ne Petrus diceret, Baptismus meus. Ideo videte, intendite voces Apostolorum. Nemo Apostolorum dixit, Baptismus meus. Quamvis unum omnium esset Evangelium, tamen invenis dixisse, Evangelium meum : non invenis dixisse, Baptisma meum. 10. Hoc ergo didicit Joannes, fratres mei. Quod didicit Joannes per columbam, discamus et nos. Non enim columba Joannem docuit, et Ecclesiam non docuit, cui Ecclesiæ dictum est, Una est columba mea (Cant. vi,8).Columba doceatcolumbam; noveritcolumba quod Joannes dedicit percolumbam.Spiritus sanctus in specie columbæ descendit. Hoc autem quod discebat Joannes in columba, quare in columba didicit ? Oportebat enim ut disceret: nec hoc forte oportebat, nisi ut per columbam disceret. Quid dicam de columba, fratres mei ? aut quando mihi sufficit facultas vel cordis vel linguæ, dicere quomodo volo ? Et forte non digne volo quomodo dicendum est; nec si tamen possum dicere quomodo volo: quanto minus quomodo dicendum est ? Ego a meliore hoc audire vellem, non vobis dicere. 11. Discit Joannes eum quem noverat: sed in eo discit in quo eum non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat ? Dominum. Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum : potestatem a Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus præco, si est benevolus judex ? Joannes didicit per columbam hoc. Quid est quod didicit ? Ipse repetat : Ipse mihi dirit, inquit, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt, Nos baptizamus(a). Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Percolumbam discitur quia hic est; et tu ejus potestate putas te baptizari, cujus ministerio baptizaris ? Si hoc putas, nondum es in corpore columbæ ; et si non est in corpore columbæ, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per columbam designatur. 12. Quare per simplicitatem columbæ didicit Joannes, quia hic est qui baptizat in Spiritu sancto, fratres mei, nisi quia columbæ non erant qui Ecclesiam dissipaverunt ? Accipitres erant, milvi erant. Non laniàl columba. Et vides illos invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus quas passi sunt. Corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella Domini

[ocr errors]

manifeste dantis disciplinam ad tempus, ne damnet in æternum, si eam non cognoverint, seque correxerint, Illi vero persequuntur Ecclesiam, qui dolis persequuntur;illi gravius cor feriunt, qui linguæ gladio feriunt; illi accerbius sanguinem fundunt, qui Christum quantum in ipsis est, in homine occidunt. Perterriti videntur quasi judicio potestatum. Quid tibi facit potestas, si bonus es? Si autem malus es, time potestatem : Non enim frustra gladium portat, dicit Apostolus (Rom. xiii, 4). Tuum gladium noli educere, quo perculis Christum. Christiane, quid tu persequeris in christiano ? quid in te persecutus et imperator ? Carnem persecutus est ; tu in christiano spiritum persequeris. Non occidis tu carnem. Et tamen nec carni parcunt : quotquot potuerunt cædendo necaverunt ; nec suis ne calienis pepercerunt. Notum est hoc omnibus. Invidiosa est potestas, quia legitima est: invidiose facit, qui jure facit: sine invidia facit, qui præter leges facit. Attendat unusquisque vestrum, fratres mei, quid babeat christianus. Quod homo est, commune cum multis: quod chrislianus est, secernitur a multis; et plus ad illum pertinet quod christianus, quam quod homo. Nam quod christianus, renovatur ad imaginem Dei, a quo homo factus est adimaginem Dei, (Col. iii, 10): quod autem homo, posset et malus, possetet paganus, posset ! et idololatra. Hoc tu persequeris in christiano, quod melius habet: hoc enim illi vis auferre unde vivit. Vivit enim temporaliter secundum spiritum vitæ, quo corpus animatur ; vivit autem ad æternitatem secundum Baptisma quod accepit a Domino: hoc illi vis tollere, quod accepit a Domino ; hoc illi vis tollere unde vivit. Lalrones eos quos volunt exspoliare, sic volunt, ut ipsi plus habeant, et illi nihil habeant : tu et tollis huic, et apud te non erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. Sed vere hoc faciunt, quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas anima non habent. 13. Quid ergo vis auferre ? Unde tibi displicet quem vis rebaptizare ? Dare non potes quod jam habet, sed facit negare quod habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesiæ ? Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiæ, ignes admovebantur : utquid ista ? Ut diceret qui ista patiebatur, Non sum christianus. Quid doces tu eum quem vis rebaptizare, nisi ut primo dicat, Non sum cbristianus ? Ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis linguam : seducendo facis quod ille occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es ? Si tibi verum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est, Habeo. Interrogas, Habes Baptisma ? Habeo, dicit. Quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis dare, hærere in me non potest ; quia quod accepi, auferri a me non potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic, inquit, primo, Non habeo. Sed hoc habeo: se dixero. Non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non

1 Possidet,J'° posset, ter legit Morel, Element. critic. pag. 241.

habeo. Malos tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi de iit. Non, inquit, malus Christus : sed non tibi Chrislus dedit. Quis ergo mihi dedit ? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis fuerit minister, videro quis fuerit præco ; de officiali non disputo, judicem attendo: et forte quod objicis officiali, mentiris : sed nolo discutere; causam officialis sui c0gnoscat Dominus amborum : forte si exigam ut probes, non probas; imo mentiris: probatum est te probare non potuisse (a): sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose cœpere defendere homines innocentes, pules me spem meam vel in hominibus innocentibus posuisse : fuerint homines qualeslibet, ego a Christo accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis comrnunicat. A Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti ? Docuit me columba quam vidit Joannes. 0 milve male, non me dilanias a visceribus culumbæ: in columbæ membris numeror ; quia quod columba docuit, hoc novi. Tu mihi dicis, Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit ; per columbam mihi et tibi dicitur, Hic est qui baptizat : cui credo, milvo, an columbæ ? £ £. Cerie tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares ! tui pharisæi, qui cum interrogarent Dominum, in qua potestate ista faceret : Interrogabo et ego vos, inquit, istum sermonem, Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est ? de cælo an eae hominibus ? Et illi qui præparabant jaculari dolos, irretiti sunt quæstione, cœperunt volvere apud semetipsos, et dicere, Si dixerimus quia de cælo est, dicturus est nobis, Quare non credidisti ei ? Joannes enim dixerat de Domino, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. 1, 29.) Quid ergo quæritis, in qua potestate facio ? O lupi, in potestate Agni facio quod facio. Sed ut nossetis Agnum, quare non credidistis Joanni, qui dixit, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi ? Scientes ergo illi quid dixisset Joannes de Domino, dixerunt apud se, Si dixerimus quia de caelo est baptismus Joannis, dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Si dixerimus quia hominibus est, lapidabimur a populo ; quia prophetam habent Joannem. Hinc timebant homines, hinc veritatem fateri confundebantur. Tenebræ tenebras responderunt, sed a luce superatæ sunt. Quid enim responderunt ? Nescimus: quod sciebant, dixerunt, nescimus. Et Dominus, nec ego vobis dico, inquit, in qua potestate ista facio (Matth. xxi, 23-27) Et confusi sunt primi inimici. Unde ? De lucerna. Quis erat lucerna? Joannes. Probamus quia lucerna erat ? Probamus. Dominus enim dicit : Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. v, 35). Probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? Psalmum audi: Paravi, inquit, lucernam Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. cxxxi, 17, 18). 15. Adhuc in hujus vitæ tenebris ad lucernam fidei ambulamus : teneamus et nos lucernam Joannem, confundamus et inde inimicos Christi ; imo ipse con

1 Unus parcensis Ms., patres. (a) Tangit causam Cæciliani. Confer epistolas 43, 88, 385, etc.

fundat inimicos suos per lucernam suam. Interrogemus et nos quod Dominus Judæos, interrogemus et dicamus, Baptisma Joannis unde est ? de coelo, an ex hominibus ? Quid dicturi sunt, videte, si non et ipsi tanquam inimici de lucerna confunduntur. Quid dicturi sunt? Si dixerint, Ex hominibus; et ipsi sui eos lapidabunt: si autem dixerint, De cœlo; dicamus eis, Quare ergo non credidistis ei ? Dicum fortasse, Credimus ei. Quomodo ergo dicitis quia vos baptizatis, et Joannes dicit, Hic est qui baptizat ? Sed ministros, inquiunt, tanti judicis justos oportet esse, per quos baptizalur. Et ego dico, et omnes dicimus, quia justos oportet esse tanti judicis ministros : sint ministri justi, si volunt; si autem noluerint essejustiqui cathedram Moysi sedent *, securum me fecit magister meus, de quo Spiritus ejus dixit, Hic est qui baptizat. Quomodo securum me fecit ? Scribae, inquit, et Pharisæi calhedram Moysi sedent ; quae dicunt, facite ; quae autem faciunt, facere nolile : dicunt enim, et non faciunt (Matth. xxiii, 2, 3). Si fuerit minister justus, computo illum cum Paulo, cumputo illum cum Petro ; cum istis computo justos ministros: quia vere justi ministri gloriam suam non quærunt; ministri enim sunt, pro judicibus haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt : ergo computo cum Paulo justum ministrum. Quid enim dicit Paulus ? Ego plantavi, Apollo rigavit ; sed Deus incrementum dedit : neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. iii, 6, 7). Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo * computatur : sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. Puta quia ipse lapideus est, puia ex aqua fructum ferre non potest: et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas * ; in canali lapideo nihil generat, sed tamen hortis * plurimum fructum affert. Spiritualis enim virtus Sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. Sint plane ministri justi, et gloriam suam non quærant, sed illius cujus ministri sunt : non dicant, Baptisma meum est ; quia non est ipsorum. Altendant ipsum Joannem. Ecce Joannes plenus erat Spiritu sancto ; et baptismum de cœlo habebat, non ex hominibus : sed quatenus habebat? Ipse dixit, Parate viam Domino (Joan. 1, 23). Ubi autem cognitus est Dominus, ipse factus est via ; non jam opus erat baptismate Joannis, quo pararetur via Domino. 16. Tamen quid nobis solent dicere ? Ecce post Joannem baptizatum est. Antequam enim bene ista quæstio tractaretur in Ecclesia catholica, multi in ea erraverunt, et magni et boni (a): sed quia de membris columbæ erant, non se præciderunt, et factum est in eis quod dixit Apostolus, Si quid aliter sapitis, 1 Sic Lov. cum 5 Mss.; at juxta Er. Lugd. Ven. legendum, in cathedra Moysi sedent. M * In pluribus Mss. logo, zabuli,est ubique nomen,diaboli. 3 Er. Lugd. et Ven. habent, per lapileum canalem transit aqua ad areolas. 4 In omnibus Mss., hortus.

(a) Cyprianum in primis subintelligit, cumque ipso Carthâgineiisem synodum, de qua in libb. de Baptismo con

* tra Donatistas 6 et 7.

« ElőzőTovább »