Oldalképek
PDF
ePub

runt apua semetipsos, Si dixerimus de cœlo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis illi? (quia ille Christo perhibuerat testimonium et dixerat, Non sum ego Christus, sed ille [Joan. 1, 20-27]. Si autem ex hominibus dixerimus esse, timemus populum ne lapidet nos; quia tanquam prophetam habebant Joannem .Timentes lapidationem, sed plus timentes veritatis confessionem, responderunt mendacium veritati; et mentita est iniquitas sibi (Psal. xxvi, 12). Dixerunt enim : Nescimus. Et Dominus, quia ipsi contra se clauserant, negando se scire quod noverant, nec ipse illis aperuit, quia non pulsaverunt. Dictum est enim Pulsate, et aperietur vobis (Matth. vii, 7). Non solum autem illi non pulsaverunt, ut aperiretur; sed negando, ostium ipsum contra se obstruxerunt. Et ait eis Dominus: Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio (Matth. xx1, 23-27, Marc. x1, 28-33, et Luc. xx, 2-8). Et confusi sunt per Joannem; impletumque in illis est, Paravi lucernan Christo meo; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI, 17, 18).

10. In mundo erat, et mundus per eum factus est. Ne putes quia sic erat in mundo, quomodo in mundo est terra, in mundo est cœlum, in mundo est sol, luna et stellæ, in mundo arbores, pecora, homines. Non sic iste in mundo erat. Sed quomodo erat ? Quomodo artifex, regens quod fecit. Non enim sic fecit, quomodo facit faber. Forinsecus est arca quam facit, et illa in alio loco posita est, cum fabricatur; et quamvis juxta sit, ipse alios loco sedet qui fabricat, et extrinsecus est ad illud quod fabricat: Deus autem mundo infusus fabricat, ubique positus fabricat, et non recedit aliquo, non extrinsecus quasi versat molem quam fabricat. Præsentia majestatis facit quod facit; præsentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo erat in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Per ipsum enim mundus factus est, et mundus eum non cognovit,

11. Quid est, mundus factus est per ipsum ? Cœlum, terra, mare et omnia quæ in eis sunt, mundus dicitur. Iterum alia significatione, dilectores mundi mundus dicuntur. Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovil. Num enim cœli non cognoverunt Creatorem suum, aut Angeli non cognoverunt Creatorem suum, aut non cognoverunt Creatorem suum sidera, quem confitentur dæmonia? Omnia undique testimonium perhibuerunt. Sed qui non cognoverunt ? Qui amando mundum dicti sunt mundus. Amando enim habitamus corde: amando autem, hoc appellari meruerunt quod ille ubi habitabant. Quomodo dicimus, Mala est illa domus ; aut, Bona est illa domus : non in illa quam dicimus malam, parietes accusamus; aut in illa quam dicimus bonam, parietes laudamus: sed malam domum, inhabitantes malos; et bonam domum, inhabitantes bonos. Sic et mundum, qui inhabitant amando mundum. Qui sunt? Qui diligunt mundum: ipsi enim corde habitant in mundo. Nam qui non diligunt mundum, carne versantur in mundo; sed corde inhabitant cœlum, sicut Apostolus dicit: Nostra autem conversalio in cœlis est (Philipp. 111, 20). Ergo

mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit.

12. In sua propria venit: qui omnia ista per eum facta sunt. Et sui eum non receperunt. Qui sui ? Homines quos fecit. Judæi quos primitus fecit super omnes gentes esse. Quia aliæ gentes idola adorabant, et dæmonibus serviebant; ille autem populus natus erat de semine Abrahæ : et ipsi raaxime sui; quia et per carnem quam suscipere dignatus est, cognati. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Non receperunt omnino, nullus recepit ? Nullus ergo salvus factus est? Nemo enim salvus fiet, nisi qui Christum receperit venientem.

13. Sed addidit: Quotquot autem receperunt eum. Quid eis præstitit? Magna bene volentia! Magna misericordia Unicus natus est, et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerint, peracta ætate adoptant sibi et voluntate faciunt quod natura non potuerunt hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet ad illum magis ; quia solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum eo dividat hæreditatem, ut pauperior ramaneat. Non sic Deus Unicum eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo, quomodo ille Unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit Unigenitus solvere peccata, quibus peccatis implicabamur, ne adoptaret nos propter impedimentum eorum quos sibi fratres facere volebat, ipse solvit, et fecit cohæredes. Sic enim dicit Apostolus, Si autem filius, et hæres per Deum (Galat. iv, 7) : et terum, Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. vi, 17). Non timuit ille habere cohæredes; quia hæreditas ejus non fit augusta, si multi possederint. Illi ipsi certe illo possidente fiunt hæreditas ipsius, et ipse vicissim fit hæreditas ipsorum. Audi quomodo ipsi fiant hæreditas ipsius: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genuite. Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam (Psal. 1, 7, 8). Ille quomodo fit hæreditas eorum? Dicit in Psalmo : Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei (Psal. xv, 5). Et nos illum possideamus, et ipse nos possideat: ille nos possideat, sicut Dominus; nos illum possideamus sicut salutem, nos possideamus sicut lucem. Quid ergo dedit his qui receperunt illum ? Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus : ut teneant lignum, et mare transeant.

14. Et quomodo illi nascuntur? Isti quia filii Dei fiunt et fratres Christi, utique nascuntur. Nam si non nascuntur, filii quomodo esse possunt? Sed filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex voluntate viri, et ex complexu conjugii. Illi autem quomodo ei nascuntur? Qui non ex sanguinibus tanquam maris et feminæ. Sanguina non est latinum : sed quia græce positum est pluraliter, maluit ille qui interpretabatur sic ponere, et quasi minus latine Icqui secundum 1 Codices aliquot, sanguines; a secunda manu.

1

grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum auditum infirmorum. Si enim diceret sanguinem singulari numero, non explicaret quod volebat: ex sanguinibus enim homines nascuntur maris et feminæ. Dicamus ergo, non timeamus ferulas grammaticorum ; dum tamen ad veritatem solidam et certiorem perveniamus. Reprehendit qui intelligit, ingratus quia intellexit. Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Carnem pro femina posuit: quia de costa cum facta essst, Adam dixit, Hoc nunc, os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. 11, 23); et Apostolus ait, Qui diligit uxorem suam seipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habet (Ephes. v, 28 et 29). Ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito. Quare? Quia ille regit, hæc regitur: ille imperare debet, ista servire. Nam ubi caro imperat, et spiritus servit, perversa domus est. Quid pejus domo, ubi femina habet imperium super virum? Recta autem domus, ubi vir imperat, femina obtemperat. Rectus ergo ipse homo, ubi spiritus imperat, caro servit.

15. Hi ergo non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nali sunt. Ut autem homines nascerentur ex Deo, primo ex ipsis natus est Deus. Christus enim Deus, et Christus natus ex hominibus. Non quæsivit quidem nisi matrem in terra, quia jam patrem habebat in cœlo: natus ex Deo, per quem efficeremur; et natus ex femina, per quem reficeremur. Noli ergo mirari, o homo, quia efficeris filius per gratiam, quia nasceris ex Deo secundum Verbum ejus. Prius ipsum Verbum voluit nasci ex homine, ut te securus nascereris ex Deo, et diceres tibi: Non sine causa Deus nasci ex homine voluit, nisi quia alicujus momenti me existimavit, ut immortalem me faceret, et pro me mortaliter nasceretur. Ideo cum dixisset, ex Deo nati sunt; quasi ne miraremur, et exhorreremus tantam gratiam, ut nobis incredi bile videretur quia homines ex Deo nati sunt, quasi securum te faciens, ait: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid ergo miraris quia homines ex Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

16. Quia vero Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ipsa nativitate collyrium fecit, unde tergerentur oculi cordis nostri, et possemus videre majestatem ejus per ejus humilitatem . Ideo factum est Verbum caro, et habitavit in nobis ; sanavit oculos nostros: et quid sequitur? Et vidimus gloriam ejus. Gloriam ejus nemo posset videre, nisi carnis humilitate sanaretur. Unde non poteramus videre ? Intendat ergo Charitas vestra, et videte quod dico. Irruerat homini quasi pulvis in oculum, irruerat terra, sauciaverat oculum, videre non poterat lucem oculus iste sauciatus inungitur; terra sauciatus erat, et terra illuc mittitur ut sanetur. Omnia enim collyria et medicamenta nihil sunt nisi de terra. De pulvere cæcatus est, de pulvere sanaris: ergo caro te cæcaverat, caro1 In omnibus prope Mss., per ejus humanitatem.

te sanat. Carnalis enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus; inde fuerat oculus cordis cœcatus. Verbum caro factum est: medicus iste tibi fecit collyrium. Et quoniam sic venit ut de carne vitia carnis exstingueret, et de morte occideret mortem ; ideo factum est in te, ut quoniam Verbum caro factum est, tu possis dicere, Et vidimus gloriam ejus. Qualem gloriam ? Qualis factus est filius hominis? Illa humilitas ipsius est, non gloria ipsius. Sed quo perducta est acies hominis, curata per carnem ? Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. De gratia et veritale alio loco uberius in ipso Evangelio, si Dominus dignatus fuerit donare, tractabimus. Hæc nunc sufficiant, et ædificamini in Christo, et confortamini in fide, et vigilate in bonis operibus et a ligno nolite recedere, per quod possitis mare transire.

TRACTATUS III.

Ab eo quod scriptum est, Joannes testimonium perhibet de ipso, etc., usque ad id, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Cap. 1, ỳ. 15-18.

1. Gratiam et veritatem Dei, qua plenus sanctis apparuit unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Jesus Christus, distinguendam a Veteri Testamento, quoniam res est Novi Testamenti, suscepimus in nomine Domini, et vestræ Charitati promisimus. Ade. stote ergo intenti, ut et quantum capio, donet Deus, et quantum capitis, audiatis. Reliquum enim erit, ut si semen quod spargitur in cordibus vestris, non abstulerint aves, nec spinæ præfocaverint, nec æstus exusserit, accedente pluvia cohortationum quotidianarum, et cogitationibus vestris bonis quibus hoc agitur in corde, quod agitur in agro rastris, ut gleba frangatur, et semen operiatur et germinare possit : ut afferatis fructum', ad quem gaudeat et lætetur agricola (Matth. XIII, 3-23). Si autem pro semine bono et pro pluvia bona, non fructum, sed spinas attulerimus; nec semen accusabitur, nec pluvia erit in crimine, sed spinis ignis debitus præparatur.

2. Homines sumus, quod puto non diu esse suadendum Charitiani vestræ, Christiani; et si christiani, utique ipso nomine ad Christum pertinentes. Hujus signum in fronte gestamus: de quo non erubescimus, si et in corde gestemus. Signum ejus est humilitas ejus. Per stellam eum Magi cognoverunt (Id. 11,2): et erat hoc signum de Domino datum, cœleste atque præclarum noluit stellam esse in fronte fidelium signum sum, sed crucem suam. Unde humiliatus, inde glorificatus: inde erexit humiles, quo humiliatus ipse descendit. Pertinemus ergo ad Evangeliumn 2, per. tinemus ad Novum Testamentum. Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est, Interrogamus Apostolum, et dicit nobis quoniam non sumus sub Lege, sed sub Gratia (Rom. vi, 14) Misit ergo Filium suum factum ex muliere, factum sub

1 Er. Lugd. et Ven. hic habent, ut afferat fructum. M. 2 Plerique Mss.: Pertinemus enim ad Evangelium.

Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. iv, 4, 5). Ecce ad hoc venit Christus, ut eos qui sub Lege erant redimeret ut jam non simus sub Lege, sed sub Gratia. Quis ergo dedit Legem? Ille dedit Legem, qui dedit et Gratiam sed Legem per servum misit, cum Gratia ipse descendit. Et unde facti erant homines sub Lege? Non implendo Legem. Qui enim legem implet, non est sub lege, sed cum lege: qui autem sub lege est, non sublevatur, sed premitur lege. Omnes itaque homines sub Lege constitutos, reos facit Lex; et ad hoc illis super caput est, ut ostendat peccata, non tollat. Lex ergo jubet, dator legis miseretur in eo quod jubet lex. Conantes homines implere viribus suis quod a lege præceptum est, ipsa sua temeraria et præcipiti præsumptione ceciderunt ; et non sunt cum lege, sed sub lege facti sunt rei : et quoniam suis viribus implere non poterant legem, facti rei sub lege, imploraverunt liberatoris auxilium; et reatus legis fecit ægritudinem superbis. Ægritudo superborum, facta est confessio humilium: jam confitentur ægroti quia ægrotant; veniat medicus, et sanet ægrotos.

3. Medicus quis? Dominus noster Jesus Christus. Quis Dominus noster Jesus Christus? Ille qui visus est et ab eis a quibus crucifixus est ? Ille qui apprehensus, colaphizatus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, in cruce suspensus, mortuus, lancea vulneratus, de cruce depositus, in sepulcro positus. Ille ipse Dominus noster Jesus Christus; ille ipse plane, et ipse est totus medicus vulnerum nostrorum, crucifixus ille cui insultatum est, quo pendente persecutores caput agitabant, et dicebant, Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 39, 40): ipse est totus medicus noster, ipse plane. Quare ergo non ostendit insultantibus, quia ipse erat Filius Dei: ut si se permisit in crucem levari, saltem cum illi dicerent, Si filius Dei est, descendat de cruce: tunc descenderet, et ostenderet eis verum se esse Filium Dei, quem illi ausi fuerant irridere? Noluit. Quare noluit? numquid quia non potuit? Potuit plane. Quid est enim amplius, de cruce descendere, an de sepulcro resurgere? Sed pertulit insultantes : nam crux non ad potentiæ documentum1, sed ad exemplum patientiæ suscepta est. Ibi vulnera tua curavit, ubi sua diu pertulit: ibi te a morte sempiterna sanavit, ubi temporaliter mori dignatus est. Et mortuus est, an in illo mors mortua est? Qualis mors, quæ mortem occidit?

4. Ipse est tamen Dominus noster Jesus Christus totus, qui videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur? Num totus hoc ipse est ? Ipse est quidem, sed non totus illud quod viderunt Judæi; non hoc est totus Christus. Et qui est? In principio erat Verbum. In quo principio? Et Verbum erat apud Deum. Et quale Verbum? Et Deus erat Verbum. Numquid forte a Deo factum est hoc Verbum? Non. Hoc enim erat in principia apud Deum. Quid ergo? Alia quæ fecit Deus non similia sunt Verbo ? Non : quia omnia per ipsum

1 Mss. aliquot, probæ notæ, ad impotentiæ documentum. 2 Sic plures Møs. At editi hic et infra, totum.

facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo per ipsum omnia sunt facta? Quia quod factum est, in ipso vita erat: et antequam fieret, vila erat. Quod factum est, non est vita: sed in arte, hoc est, in Sapientia Dei, antequam fieret, vita erat. Quod factum est, transiit: quod est in Sapientia, transire non potest. Vita ergo in illo erat, quod factum est. Et qualis vita? Quia et anima corporis vita est: corpus nostrum habet vitam suam quam cum amiserit, mors est corporis: talis ergo erat illa vita? Non sed vita erat lux hominum. Numquid lux pecorum? Nam ista lux et hominum jet pecorum est. Est quædam lux hominum: unde distant homines a pecoribus videamus, et tunc intelligemus quid sit lux hominum. Non distas a pecore, nisi intellectu: noli aliunde gloriari. De viribus præsumis ? a bestiis vinceris de volocitate præsumis? a muscis vinceris : de pulchritudine præsumis ? quanta pulchritudo est in pennis pavonis ? Unde ergo melior es? Ex imagine Dei. Ubi imago Dei ?In mente, in intellectu. Si ergo ideo melior pecore, quia habes mentem qua intelligas quod non potest pecus intelligere; inde autem homo, quia melior pecore; lux bominum est lux mentium. Lux mentium supra mentes est, et excedit omnes mentes. Hoc erat vita illa per quam facta sunt omnia.

5. Ubi erat? hic erat; an apud Patrem erat, et hic non erat? an quod verius est, et apud Patrem erat, et hic erat? Si ergo hic orat, quare non videbatur? Quia lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. O homines, nolite esse tenebræ, nolite esse infideles, injusti, iniqui, rapaces, avari, amatores sæculi; hæ sunt enim tenebræ. Lux non est absens, sed vos absentes estis a luce. Cæcus in sole præsentem habet solem, sed absens est ipse soli. Nolite ergo esse tenebræ. Hæc est enim forte gratia, de quia dicturus sum, utjam non simus tenebræ, et dicat nobis Apostolus Fuistis enim aliquando tenebræ ; nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Quia ergo non vi. debatur lux hominum, id est lux mentium, opus erat ut homo diceret de luce testimonium, non quidem tenebrosus, sed jam illuminatus. Nec tamen quia illuminatus, ideo ipsa lux; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Nam non erat ille lux. Et quæ erat lux? Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ubi erat ista? In hoc mundo erat. Et quomodo in hoc mundo erat? numquid sicut ista lux solis, lunæ, lucernarum, sic et ista lux in mundo est? Non. Quia mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit: hoc est, lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Mundus enim tenebræ ; quia dilectores mundi, mundus. Num enim creatura non agnovit Creatorem suum? Testimonium dedit cœlum de stelJa (Matth. 1, 2); testimonium dedit mare, portavit ambulantem Dominum (ld. XIV, 26); testimonium dederunt venti, ad ejus jussum quieverunt (Id. vii, 27); testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit (Id. xxv, 51): si omnia ista testimonium de

derunt, quomodo mundus eum non cognovit, nisi quia mundus dilectores mundi, corde habitantes mundum ? Et malus mundus, quia mali habitatores mundi: sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes,

6. In propria venit, id est, in sua venit: et sui eum non receperunt. Quæ ergo spes est, nisi quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri? Si filii fiunt, nascuntur : si nascuntur quomodo nascuniur? Non ex carne, non ex sanguinibus non ex voluntate carnis ex voluntate viri; sed ex Deo nati sunt. Gaudeant ergo, quia ex Deo nati sunt: præsumant se pertinere ad Deum; accipiant documentum, quia ex Deo nati sunt: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Si Verbum non erubuit nasci de homine, erubescunt homines nasci de Deo ? Hoc autem quia fecit, curavit: quia curavit, videmus. Hoc enim quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, medicamentum nobis factum est, ut quia terra 1 cæcabamur, de terra sanaremur: et sanati quid videremus? Et vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam tanquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. 1, 1-14).

7. Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, Hic erat quem dixi, Qui post me venit, ante me factus est. Post me venit, et præcessit me. Quid est, ante me factus est? Præcessit me: non, factus est antequam factus essem ego; sed, antepositus est mihi hoc est, ante me factus est. Quare ante te factus est, cum post te venerit ? Quia prior me erat. Prior te, o Joannes? Quid magnum, si prior te? Bene, quia tu illi perhibes testimonium : audiamus ipsum dicentem, Et ante Abraham ego sum (Joan. viii, 58). Sed et Abraham in medio genere humano ortus est; multi ante illum, multi post illum: audi vocem Patris ad Filium, Ante luciferum genui te (Psal. cix, 3). Qui ante luciferum genitus est, omnes ipse illuminat. Dictus est enim quidam lucifer qui cecidit: erat enim angelus, et factus est diabolus; et dixit de illo Scriptura, Lucifer qui mane oriebatur, cecidit (Isai. xiv. 12). Unde lucifer ? Quia illuminatus lucebat. Unde autem tenebrosus factus? Quia in veritate non stetit (Joan. viii, 44). Ergo ille ante luciferum, ante omnem illuminatum : siquidem ante omnem illuminatum sit necesse est, a quo illuminantur omnes qui illuminari possunt.

8. Ideo hoc sequitur: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Quid accepistis? El gratiam pro gratia. Sic enim habent verba evangelica, collata cum exemplaribus græcis. Non ait, Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic ait. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, id est, accepimus: ut nescio quid nos voluerit intelligere de plenitudine ejus accepisse; et insuper gratiam pro gratia. Accepimus enim de plenitudine ejus, primo gratiam, et rursum accepimus gratiam, gratiam pro gratia. Quam gratiam pri

1 Mss. tres, qui a terra. Alii totidem, quia a terra.Unus, quia de terra.

mo accepimus? Fidem. In fide ambulantes, in gratia ambulamus. Unde enim hoc meruimus ? quibus nostris præcedentibus meritis? Non se quisque compalpet, redeat in conscientiam suam, quærat latebras cogitationum suarum, redeat ad seriem factorum suorum non attendat qui sit, si jam aliquid est; sed qui fuerit, ut esset aliquid; inveniet non se dignum fuisse nisi supplicio. Si ergo supplicio dignus fuisti, et venit ille qui non peccata puniret, sed peccata donaret; gratia tibi data est, non merces reddita. Unde vocatur gratia? Quia gratis datur. Non enim præcedentibus meritis emisti quod accepisti. Hanc ergo accepit gratiam primam peccator, ut ejus peccala dimitterentur. Quid meruit? Interroget justitiam; invenit pœnam interroget misericordiam; invenit gratiam. Sed hoc et promiserat Deus per Prophetas : itaque cum venit dare quod promiserat; non solum gratiam dedit, sed et veritatem. Quomodo exhibita est veritas? Quia factum est quod promissum est.

9. Quid est ergo, gratiam pro gratia? Fide promeremur Deum; et qui digni non eramus quibus peccata dimitterentur, ex eo quia tantum donum indigni accepimus, gratia vocatur. Quid est gratia? gratis data. Quid est gratis data? Donata, non reddita. Si debebatur, merces reddita est, non gratia donata; si autem vere debebatur, bonus fuisti: non autem 2, ut verum est, malus fuisti, credidisti autem in eum qui justificat impium (Rom. iv, 5) (Quid est, qui justificat impium? Ex impio facit pium); cogita quid per legem tibi imminere debebat, et quid per gratiam consecutus sis. Consecutus autem istam gratiam fidei, erit justus ex fide (Justus enim ex fide vivit) (Habac. 11, 4; Rom. 1, 17); et promereberis Deum vivendo ex fide: cum promerueris Deum vivendo ex fide, accipies præmium immortalitatem, et vitam æternam. Et illa gratia est. Nam pro quo merito accipis vitam æternam ? Pro gratia. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei: videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitam reddere (Cui debitam ? Fideli, quia promeruit illam per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et vita æterna gratia est pro gratia.

10. Audi Paulum apostolum confitentem gratiam, et postea debitum expetentem. Confessio gratiæ quæ est in Paulo? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam, inquit, consecutus sum (I Tim. 1, 13). Indignum se dixit qui consequeretur consecutum tamen non per merita sua, sed per misericordiam Dei. Audi illum jam flagitantem debitum, qui primo indebitam susceperat gratiam : Ego enim, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis meæ instal. Bonum certamen cerlavi, cursum consummavi, fidem servavi: de cætero reposita est mihi corona justitiæ. Jam debitum flagitat, jam debitum exigit. Nam vide verba sequentia: Quam mihi reddet Dominus in illa die, justus judex (II Tim. iv, 6-8). Ut

1 Ms. Fossatensis, quisquam palpet; a secunda manu. 2 Editi interponebant hic, non merito tuo; quod abest a Mss.

ante susciperet gratiam, misericordem patrem opus habebat ut præmium gratiæ, judicem justum. Qui non damnavit impium, damnabit fidelem? Et tamen si bene cogites, ipse dedit fidem primo, qua eum promeruisti: non enim de tuo promeruisti ut tibi aliquid deberetur. Quod ergo præmium immortalitatis postea tribuit, dona sua coronat, non merita tua. Ergo, fratres, omnes de plenitudine ejus accepimus de plenitudine misericordiæ ejus, de abundantia bonitatis ejus accepimus. Quid ? Remissionem peccatorum, ut justificaremus ex fide. Et insuper quid? Et gratiam pro gratia; il est, pro hac gratia in qua ex fide vivimus, recepturi sumus aliam: quid tamen nisi gratiam ? Nam si dixero quia et hoc debetur, aliquid mihi assigno, quasi cui debeatur. Coronat autem in nobis Deus dona misericordiæ suæ : sed si in ea gratia quam primam accepimus, perseveranter ambulemus.

11. Lex enim per Moysen data est: quæ reos tenebat. Quid enim ait Apostolus? Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v, 20). Hoc proderat superbis, ut abundaret delictum: multum enim sibi dabant, et quasi viribus suis multum assignabant ; et non poterant implere justitiam, nisi adjuvaret ille qui jusserat. Superbiam illorum volens domare Deus, dedit Legem, tanquam dicens: Ecce implete, ne putetis deesse jubentem. Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat.

12. Si ergo deest qui impleat, unde non implet? Quia natus cum traduce peccati et mortis. De Adam natus, traxit secum quod ibi conceptum est. Cecidit primus homo; et omnes qui de illo nati sunt, de illo traxerunt concupiscentiam carnis. Oportebat ut nasceretur alius homo qui nullam traxit concupiscen tiam. Homo, et homo: homo ad mortem, et homo ad vitam. Sic dicit Apostolus: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Per quem hominem mors, et per quem hominem resurrectio mortuorum? Noli festinare: sequitur, et dicit: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21, 22). Qui pertinent ad Adam ? Omnes qui nati sunt de Adam. Qui ad Christum ? Omnes qui nati sunt per Christum. Quare omnes in peccato? Quia nemo natus est præter Adam. Ut autem nascerentur ex Adam, necessitatis fuit ex damnatione: nasci per Christum, voluntatis est et gratiæ. Non coguntur homines nasci per Christum: non quia voluerunt, nati sunt ex Adam. Omnes tamen qui ex Adam, cum peccato peccatores: omnes qui per Christum, justificati et justi, non in se, sed in illo. Nam in se si interroges, Adam sunt : in illo si interroges, Christi sunt . Quare? Quia ille caput Dominus noster Jesus Christus, non cum traduce peccati venit sed tamen venit cum carne mortali.

13. Mors peccatorum pœna erat 2: in Domino munus misericordiæ erat, non pena peccati. Non enim aliquid habebat Dominus quare juste moreretur. Ipse

1 Carcassonensis Ms., Christus sunt.

2 Mss. quatuor: Mors in Adam pœna peccatorum erat.

ait, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil invenit. Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Paris mei facio, surgile, eamus hinc (Joan. xiv, 30 et 31). Non habebat ille quare moreretur, et mortuus est: tu habes quare, et mori dedignaris? Dignare æquo animo pati per meritum tuum, quod ille pati dignatus est, ut te a sempiterna morte liberaret. Homo, et homo: sed ille, nonnisi homo; iste, Deus homo. Ille homo peccati, iste justitiæ. Mortuus es in Adam, resurge in Christo: nam utrumque debetur tibi. Jam credidisti in Christum, reddes tamen quod debes de Adam. Sed non te in æternum tenebit vinculum peccati; quia mortem tuam æternam occidit mors temporalis Domini tui. Ipsa est gratia, fratres mei, ipsa est et veritas, quia promissa et exhibita.

14. Non erat ista in Veteri Testamento, quia Lex minabatur, non opitulabatur; jubebat, non sanabat; languorem ostendebat, non auferebat: sed illi præparabat medico venturo cum gratia et veritate; tanquam ad aliquem quem curare vult medicus, mittat primo servum suum, ut ligatum illum inveniat. Sanus non erat, sanari nolebat, et ne sanaretur, sanum se esse jactabat missa Lex est, ligavit eum ; invenit se reum, jam clamat de ligatura. Venit Dominus, curat amaris aliquantum et acribus medicamentis: dicit enim ægroto, Ferto; dicit, Tolera; dicit, Noli diligere mundum, habeto patientiam, curet te ignis continentiæ, ferrum persecutionum tolerent vulnera tua. Expavescebas quamvis ligatus: liber ille et non ligatus bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur, tanquam dicens. Quod times pati pro te, prior patior pro te. Hæc est gratia, et magna gratia. Quis illam digne collaudat?

15. De humilitate Christi loquor, fratres mei. Majestatem Christi et divinitatem Christi quis loquitur? In explicando et dicendo ut quoquomodo humilitatem Christi loqueremur, non sufficimus, imo deficimus : totum cogitantibus committimus, non audientibus adimplemus. Cogitate humilitatem Christi. Sed quis nobis, inquis, eam explicat, nisi tu dicas? Ille intus dicat. Melius illud dicit qui intus habitat, quam qui fo. ris clamat. Ipse vobis ostendat gratiam humilitatis suæ, qui cœpit habitare in cordibus vestris. Jamvero si in ejus humilitate explicanda et eroganda deficimus, majestatem ejus quis loquatur? Si Verbum caro factum conturbat nos, In principio erat Verbum quis explicabit? Tenete ergo, fratres, soliditatem istam.

16. Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Per servum Lex data est, reos fecit per Imperatorem indulgentia data est; reos liberavit. Lex per Moysen data est. Non sibi aliquid amplius servus assignet, quam quod per illum factum est. Electus ad magnum ministerium tanquam fidelis in domo, sed tamen servus, agere secundum Legem potest, solvere a reatu Legis non potest. Lex ergo per Moysen data est, Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

1 Editi, Deus et homo. Expungitur, et, auctoritate Mss.

« ElőzőTovább »