Oldalképek
PDF
ePub

sensus istos corporis levatis ad nos; nec ad nos, non enim nos de illis montibus, sed ad ipsum ad Evangelium, ad ipsum Evangelistam: cor autem implendum ad Dominum. Et unusquisque sic levet, ut videat quid levet, et quo levet. Quid dixi, Quid levet, et quo levet? Quale cor levet, videat; quia ad Dominum levat: ne sarcina voluptatis carnalis prægravatum, ante cadat, quam fuerit sublevatum. Sed videt se quisque gestare onus carnis? det operam per continentiam, ut purget quod levet ad Deum. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8).

8. Nam ecce quid prodest, quia sonucrunt verba, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, el Deus erat Verbum? Et nos diximus verba, cum loqueremur. Numquid tale Verbum erat apud Deum? Nonne ea quæ diximus, sonuerunt atque transierunt? Ergo et Dei Verbum sonuit et peractum est ? Quomodo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil? quomodo per illud regitur, quod per illud creatum est, si sonuit et transiit? Quale ergo Verbum quod et dicitur, et non transit? Intendat Charitas vestra magna res est. Quotidie dicendo verba viluerunt nobis, quia sonando verba et transeundo viluerunt, et nihil aliud videntur quam verba. Est verbum et in ipso homine, quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. Est verbum quod vere spiritualiter dicitur, illud quod inelligis de sono, non ipse sonus. Ecce verbum dico, cum dico, Deus. Quam breve est quod dixi, quatuor litteras, et duas syllabas! Numquidnam hoc tolum est Deus, quatuor litteræ, et duæ syllabæ An quantum hoc vile est, tantum charum est quod in eis intelligitur? Quid factum est in corde tuo, cum audisses, Deus? Quid factum est in corde meo, cum dicerem, Deus? Magna et summa quædam substantia cogitata est, quæ transcendat omnem mutabilem creaturam, carnalem et animalem. Et si dicam tibi, Deus commutabilis est, an incommutabilis? respondebis statim, Absit ut ego vel credam vel sentiam commutabilem Deum incommutabilis est Deus. Anima tua quamvis parva, quamvis forte adhuc carnalis, non mihi potuit respondere nisi incommutabilem Deum; omnis autem creatura mutabilis: quomodo ergo potuisti scintillare in illud quod est super omnem creaturam, ut certus mihi responderes incommutabilem Deum? Quid est ergo illud in corde tuo, quando cogitas quamdam substantiam vivam, perpetuam, omnipotentem, infinitam, ubique præsentem, ubique totam, nusquam inclusam? Quando ista cogitas, hoc est verbum de Deo in corde tuo. Numquid autem hoc est sonus ille qui quatuor litteris constat, et duabus syllabis? Ergo quæcumque dicuntur et transeunt, soni sunt, litteræ sunt, syllabæ sunt.Hoc verbum transit,quod sonat: quod autem significavit sonus, et in cogitante est qui dixit, et in intelligente est qui audivit, manet hoc transeuntibus sonis.

:

9. Refer animum ad illud verbum. Si tu potes habere verbum in corde tuo, tanquam consilium natum in mente lua, ut mens tua pariat consilium, et

i Juxta Lov., refert. M.

insit consilium quasi proles mentis tuæ, quasi filius cordis tui. Prius enim cor generat consilium, ut aliquam fabricam construas, aliquid amplum in terra moliaris; jam natum est consilium, et opus nondum completum est: vides tu, quid facturus es; sed alius non miratur, nisi cum feceris el construxeris molem, et fabricam illam ad exsculptionem perfectionemque perduxeris: attendunt homines mirabilem fabricam, et mirantur consilium fabricantis; stupent quod vident, et amant quod non vident quis est qui potest videre consilium? Si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur humanum consilium, vis videre quale consilium Dei est Dominus Jesus Christus, id est, Verbum Dei? Attende fabricam istam mundi; vide quæ sint facta per Verbum, et tunc cognosces quale sit Verbum. Attende hæc duo mundi corpora, cœlum et terram: quis explicat verbis ornatum cœli? quis explicat verbis fecunditatem terræ ? quis digne collaudat temporum vices? quis digne collaudat seminum vim? Videtis quæ taceam, ne diu commemorando parum dicam forte, quam potestis cogitare. Ex fabrica ergo ista animadvertite quale Verbum est per quod facta est et non sola facta est. Omnia enim ista videntur, quia pertinent ad sensum corporis. Per illud Verbum et Angeli facti sunt; per illud Verbum et Archangeli facti sunt; Potestates, Sedes, Dominationes, Principatus; per illud Verbum facta sunt omnia hinc cogitate quale Verbum est.

10. Respondet mihi modo forte nescio quis : Et quis hoc Verbum cogitat? Noli ergo tibi quasi vile aliquid formare, cum audis Verbum, et conjicere verba quæ audis quotidie, Ille talia verba dixit, talia verba locutus est, talia verba mihi narras assidue enim dicendo nomina verborum, quasi viluerunt, verba. Et quando audis, In principio erat Verbum, ne vile aliquid putares, quale consuevisti cogitare, cum verba humana soleres audire, audi quid cogites : Deus erat Verbum.

11. Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et dicat quia Verbum Dei factum est. Quomodo potest fieri ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est, per quod aliud Verbum factum est? Si hoc dicis, quia est Verbum Verbi, per quod factum est illud, ipsum dico ego unicum Filium Dei. Si autem non dicis Verbum Verbi, concede non factum per quod facta sunt omnia. Non enim per seipsum fieri potuit, per quod facta sunt omnia crede ergo Evangelista. Poterat enim dicere, In principio fecit Deus Verbum : quomodo dixit Moyses, In principio fecit Deus cœlum et terram; et omnia sic enumerat, Dixit Deus, Fiat, et factum est (Gen. 1). Si dixit, quis dixit? Utique Deus. Et quid factum est? Creatura aliqua. Inter dicentem Deum et factam creaturam quid est per quod factum est, nisi Verbum? quia dixit Deus, Fiat, et factum est. Hoc Verbum incommutabile: quamvis mutabilia per Verbum fiant, ipsum incommutabile est.

1 Unus Becheronensis codex, et minus quam potestis cogitare. Hinc cum aliis sexdecim Mss. omissa particula, ex, prosequitur sic: Fabrica ergo ista animadversa, quale, etc.

12. Noli ergo credere factum, per quod facta sunt omnia ne non reficiaris per Verbum, per quod reficiuntur omnia. Jam enim factus es per Verbum, sed oportet te refici per Verbum : si autem mala fuerit fides tua de Verbo, non poteris refici per Verbum. Et si tibi contigit fieri per Verbum, ut per illud factus sis, per te deficis si per te deficis, ille te reficiat qui te fecit si per te deterior efficeris, ille te recreet qui te creavit. Quomodo te autem recreet per Verbum, si male aliquid sentias de Verbo? Evangelista dicit, In principio erat Verbum; et tu dicis, In principio factum est Verbum. Ille, Omnia per ipsum facta sunt, dicit; et tu dicis quia et ipsum Verbum factum est. Poterat dicere Evangelista, In principio factum est Verbum sed quid ait? In principio erat Verbum. Si erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent, et sine ipso nibil. Si ergo erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: si non potes cogitare quid sit, differ ut crescas. Ille cibus est, accipe lac ut nutriaris, ut sis validus ad capiendum cibum.

13. Sane, fratres, quod sequitur, Omnia per ipsum facta sunt, el sine ipso fatum est nihil, videte ne sic cogitetis, quia nihil aliquid est. Solent enim multi male intelligentes, sine ipso factum est nihil, putare aliquid esse nihil. Peccatum quidem non per ipsum factum est et manifestum est, quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. Et idolum non per Verbum factum est: habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per Verbum factus est; nam forma hominis in idolo, non per Verbum facta est; et scriptum est, Scimus quia nihil est idolum (I Cor. VIII, 4). Ergo ista non sunt facta per Verbum; sed quæcumque naturaliter facta sunt, quæcumque sunt in creaturis, omnia omnino quæ fixa in cœlo sunt, quæ fulgent desuper, quæ volitant sub cœlo, et quæ moventur in 'universa natura rerum, omnis omnino creatura: dicam planius, dicam, fratres, ut intelligatis, ab angelo usque ad vermiculum. Quid præclarius angelo in creaturis? quid extremius vermiculo in creaturis? Per quem factus est angelus, per ipsum factus est et vermiculus: sed angelus dignus cœlo, vermiculus terra. Qui creavit, ipse disposuit. Si poneret vermiculum in cœlo, reprehenderes ; si vellet Angelos nasci de putrescentibus carnibus, reprehenderes el tamen prope hoc facit Deus, et non est reprehendendus. Nam omnes homines de carne nascentes, quid sunt nisi vermes? et de vermibus Angelos facit. Si enim ipse Dominus dicit, Ego autem sum vermis, et non homo (Psal. xx1, 7); quis dubitat hoc dicere quod scriptum est et in Job, Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis (Job XXV, 6)? Primo dixit, homo putredo; et postea, filius hominis vermis: quia vermis de putredine nascitur, ideo homo putredo, et filius hominis vermis. Ecce quid fieri voluit propter te, illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Ver

1 Hic in plerisque Mss. non est præpositio, in.

PATROL. XXXV.

bum. Quare hoc factum est propter te ? Ut sugeres, qui manducare non poteras. Omnino ergo, fratres, sic accipite, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Universa enim creatura per ipsum facta est, major, minor per ipsum facta sunt supera, infera; spiritualis, corporalis, per ipsum facta sunt. Nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia partium, nulla qualiscumque substantia, quæ potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi per illud Verbum est, et ab illo Verbo creatore, cui dictum est, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. xi, 21).

14. Nemo ergo vos fallat, quando forte tædium patimini ad muscas 1. Etenim aliqui derisi sunt a diabolo, et ad muscas capti sunt. Solent enim aucupes ponere in muscipula muscas, ut esurientes aves decipiant sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt. Nam nescio quis tædium patiebatur ad muscas: invenit illum Manichæus tædio affectum; et cum diceret se non posse pati muscas et odisse vehementer illas, statim ille, Quis fecit has? Et quia tædio affectus erat, et oderat illas, non ausus est dicere, Deus illas fecit erat autem catholicus. Ille statim subjecit : Si Deus illas non fecit, quis illas fecit? Plane, ait ille, ego credo quia diabolus fecit muscas. Et ille statim : Si muscam diabolus fecit, sicut te video confiteri, quia prudenter intelligis, apem quis fecit, quæ paulo amplior est musca? Non ausus ille est dicere quia Deus fecit apem, et muscam non fecit; quia res erat proxima. Ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertum, a lacerto ad avem, ab ave duxit ad pecus, inde ad bovem, inde ad elephantem, postremo ad hominem; et persuasit homini quia non a Deo factus est homo. Ita ille miser cum tædium passus est ad muscas, musca factus est, quem diabolus possideret. Beelze. bub quippe interpretari dicitur princeps muscarum : de quibus scriptum est, Muscæ morituræ exterminant oleum suavitatis (Eccle. x, 1).

15. Quid igitur, fratres ? quare ista dixi? Claudite aures cordis vestri adversus dolos inimici; intelligite quia Deus fecit omnia, et in suis gradibus collocavit. Quare autem patimur multa mala a creatura quam fecit Deus? Quia offendimus Deum ? Numquid hæc Angeli patiuntur? Fortassis et nos in vita ista illa non timeremus. De pœna tua peccatum tuum accusa, non judicem. Nam propter superbiam instituit Deus istam creaturam minimam et abjectissimam 3, ut ipsa nos torqueret ut cum superbus fuerit homo, et se jactaverit adversus Deum ; et, cum sit mortalis, mortalem terruerit; et, cum sit homo, proximum hominem non agnoverit; cum se erexerit, pulicibus subdatur. Quid est quod te inflas humana superbia? Homo tibi dixit convicium, et lumuisti, et iratus es; pulicibus resiste

1 Editi, patimini a muscis: et paulo infra, patiebatur a muscis; item postea, passus est a muscis. At Mss. omnes constanter habent, ad muscas: scilicet phrasi quadam Afris usitata, uti merito visum est Lovaniensibus.

2 Lov., morientes: cujus loco editi alii et Mss., morituræ. 3 In plerisque Mss. instituit ut ista creatura minima et abjectissima.

(Quarante-quatre.)

ut dormias cognosce qui sis. Nam ut noveritis, fratres, propter superbiam nostram domandam creata ista, quæ molesta nobis essent: populum Pharaonis superbum potuit Deus domare de ursis, de leonibus, de serpentibus; muscas et ranas illis immisit (Exod. VIII, 6, 24), ut rebus vilissimis superbia domaretur.

16. Omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sed quomodo per ipsum facta sunt omnia ? Quod factum est, in illo vita est. Potest enim sic dici, Quod factum est in illo, vita est: ergo totum vita est, si sic pronuntiaverimus. Quid enim non in illo factum est? Ipse est enim Sapientia Dei; et dicitur in Psalmo, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. cII, 24). Si ergo Christus est Sapientia Dei, et Psalmus dicit, Omnia in Sapientia fecisti; omnia sicut per illum facta, ita in illo facta sunt. Si ergo omnia in illo, fratres charissimi, et quod in illo factum est, vita est; ergo et terra vita est, ergo et lignum vita est. Dicimus quidem lignum vitam, sed secundum intellectum lignum crucis, unde accepimus vitam. Ergo et lapis vita est. Inhonestum est sic intelligere, ne rursum nobis subrepat eadem sordidissima secta Manichæorum, et dicat quia habet vitam lapis, et habet animam paries, et resticula habet animam, et lana et vestis. Solent enim delirantes dicere, et cum repressi fuerint et repulsi, quasi de Scripturis proferunt dicentes Utquid dictum est, Quod factum est in illo, vita est? Si enim omnia in ipso facta sunt, omnia vita sunt. Non te abducant: pronuntia sic, Quod factum est; hic subdistingue, et deinde infer, in illo vita est. Quid est hoc? Facta est terra, sed ipsa terra quæ facta est, non est vita: est autem in ipsa Sapientia spiritualiter ratio quædam qua terra facta est; hæc vita est. 17. Quomodo possum, dicam Charitati vestræ. Faber facit arcam. Primo in arte habet arcam : si enim in arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? Sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca sit quæ videtur oculis. In arte invisibiliter est, in opere visibiliter erit. Ecce facta est in opere; numquid destitit esse in arte? Et illa in opere facta est, et illa manet quæ in arte est: nam potest illa arca putrescere, et iterum ex illa quæ in arte est, alia fabricari. Attendite ergo arcam in arte, et arcam in opere. Arca in opere non est vita, arca in arte vita est; quia vivit anima artificis, ubi sunt ista omnia antequam proferantur. Sic ergo, fratres charissimi, quia Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quæ fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quidquid factum est, vita in illo est. Terram vides; est in arte terra: cœlum vides; est in arte cœlum : solem et lunam vides; sunt et ista in arte: sed foris corpora sunt, in arte vita sunt. Videte, si quo modo polestis; magna enim res dicta et si non a me magno, aut non per me magnum, tumen a magno. Non enim a me parvulo dicta sunt hæc: sed ille non

1 Sic omnes Mss. et antiquiores editi. At Lov.: Potest etiam. 2 Aliquot Mss., et cum reprehensi fuerint.

est parvulus ad quem respicio, ut dicam. Capiat quisque ut potest, in quantum potest: et qui non potest, nutriat cor, ut possit. Unde nutriat? De lacte nutriat, ut ad cibum perveniat. A Christo per carnem nato non recedat, donec perveniat ad Christum ab uno Patre natum, Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia: quia illa vita est, quæ in illo est lux hominum 1.

18. Hoc enim sequitur, Et vita erat lux hominum; el ex ipsa vita homines illuminantur. Pecora non illuminantur, quia pecora non habent rationales mentes quæ possint videre sapientiam. Homo autem factus est ad imaginem Dei, habet rationalem mentem per quam possit percipere sapientiam. Ergo illa vita. per quam facta sunt omnia, ipsa vita lux est: et non quorumque animalium, sed lux hominum. Unde paulo post dicit, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ab illo lumine illuminatus est Joannes Baptista; ab ipso et ipse Joannes evangelista. Ex ipso lumine plenus erat qui dixit: Non sum ego Christus; sed qui post me venit, cujus non sum ego dignus corrigiam calceamenti solvere (Joan. 1, 9, 20, 27). Ab illo lumine illuminatus erat qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ergo, illa vita lux est hominum.

19. Sed forte stulta corda adhuc capere istam lucem non possunt, quia peccatis suis aggravantur, ut eam videre non possint. Non ideo cogitent quasi absentem esse lucem, quia eam videre non possunt: ipsi enim propter peccata tenebræ sunt. Et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Ergo, fratres, quomodo homo positus in sole cæcus, præsens est illi sol, sed ipse soli absens est; sic omnis stultus, omnis iniquus, omnis impius, cæcus est corde. Præsens est sapientia, sed cum cæco præsens est, oculis ejus absens est: non quia ipsa illi absens est, sed quia ipse ab illa absens est. Quid ergo faciat iste? Mundet unde possit videri Deus. Quomodo si propterea videre non posset, quia sordidos et saucios oculos haberet, irruente pulvere vel pituita vel fumo, diceret illi medicus: Purga de oculo tuo quidquid mali est, ut possis videre lucem oculorum tuorum. Pulvis, pituita, fumus, peccata et iniquitates sunt ; tolle inde ista amnia, et videbis sapientiam quæ præsens est quia Deus est ipsa sapientia; et dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8).

TRACTATUS II.

[blocks in formation]

die dominico tractatum esse meminimus, id est, «< In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita est; et vita erat lux hominum ; et lux in tenebris lucet, et. tenebræ eam non comprehenderunt. » Huc usque tractatum esse credo: recordamini omnes qui adfuistis; et qui non adfuistis, credite nobis, et his qui adesse voluerunt. Nunc ergo quia non possumus semper omnia replicare, propter eos qui hoc volunt audire quod sequitur, et oneri est illis si repetantur priora cum defraudatione posteriorum; dignentur et qui non aderant non præterita exigere, sed cum his qui aderant et nunc audire præsentia.

2. Sequitur, Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Etenim ea quæ dicta sunt superius, fratres charissimi, de divinitate Christi dicta sunt ineffabili, et prope ineffabiliter. Quis enim capict, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum ? Et ne vilescat tibi nomen Verbi, per consuetudinem quotidianorum verborum, Et Deus erat Verbum. Hoc Verbum idipsum est, unde hesterno die multum locuti sumus: et præstiterit Dominus, ut vel tantum loquendo aliquid ad corda vestra perduxerimus. In principo erat Verbum. Idipsum est, eodem modo est; sicut est, semper sic est: mutari non potest : hoc est est. Quod nomen suum dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum; et, Misit me qui est (Exod. 111, 14). Quis ergo hoc capiet, cum videatis omnia mortalia mutabilia; cum videatis non solum corpora variari per qualitates, nascendo, crescendo, deliciendo, moriendo, sed etiam ipsas animas per affectum diversarum voluntatum distendi atque discindi: cum videatis homines et percipere posse sapientiam, si se illius luci et calori admoverint; et amittere posse sapientiam, si inde malo affectu recesserint? Cum videatis ergo ista omnia esse mutabilia; quid est quod est, nisi quod transcendit omnia quæ sic sunt ut non sint? Quis ergo hoc capiat? Aut quis, quomodocumque intenderit vires mentis suæ, ut attingat quomodo potest id quod est, ad id quod ut cumque mente attigerit, possit pervenire? Sic est enim tanquam videat quisque de longe patriam, et mare interjaceat; videt quo eat, sed non habet qua eat. Sic ad illam stabilitatem nostram ubi quod est est, quia hoc solum semper sic est ut est, volumus pervenire; interjacet mare hujus sæculi qua imus, etsi jam videmus quo imus: nam multi nec quo eant vident. Ut ergo esset et qua iremus, venit inde ad quem ire volebamus. Et quid fecit? Instituit lignum quo mare transeamus. Nemo enim potest transire mare hujus sæculi, nisi cruce Christi portatus. Hanc crucem aliquando amplectitur et infirmus oculis : et qui non videt longe quo eat, non ab illa recedat, et ipsa illum perducet.

3. Itaque, fratres mei, hoc insinuaverim cordibus

1 Editi et Mss., hoc est Deus est: excepto codice Bech., a quo abest vox, Deus.

2 Sic Mss. At editi, et infirmus oculus.

vestris si vultis pie et christiane vivere, hærete Christo secundum id quod pro nobis factus est, ut perveniatis ad eum secundum id quod est, et secundum id quo erat. Accessit, ut pro nobis hoc fieret ; quia hoc pro nobis factus est, ubi portentur infirmi, et mare sæculi transeant, et perveniant ad patriam; ubi jam navi non opus erit, quia nullum mare transitur. Melius est ergo non videre mente id quod est, et tamen a Christi cruce non recedere, quam videre illud mente, et crucem Christi contemnere. Bonum est super hoc et optimum, si fieri potest, ut et videatur quo eundum sit, et teneatur quo portetur qui pergit. Hoc potuerunt mentes magnæ montium, qui montes dicti sunt, quos maxime illustrat lumen justitiæ: potuerunt, et viderunt illud quod est. Nam videns Joannes dicebat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Viderunt hoc, et ut pervenirent ad id quod videbant de longe, a cruce Christi non recesserunt, et humilitatem Christi non contempserunt. Parvuli vero qui hoc non possunt intelligere, non recedentes a cruce et passione et resurrectione Christi, in ipsa navi perducuntur ad id quod non vident, in qua navi perveniunt et illi qui vident.

4. At vero quidam philosopbi hujus mundi exstiterunt, et inquisierunt Creatorem per creaturam : quia potest inveniri per creaturam, evidenter dicente Apostolo, Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ut sint inexcusabiles. Et sequitur, Quia cum cognovissent Deum: non dixit, Quia non cognoverunt; sed, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obcuratum est insipiens cor eorum. Unde obscuratum? Sequitur, et dicit apertius: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom, 1, 20-22). Viderunt quo veniendum esset: sed ingrati ei qui illis præstitit quod viderunt, sibi voluerunt tribuere quod viderunt; et facti superbi amiserunt quod videbant, et conversi sunt inde ad idola et simulacra et ad culturas dæmoniorum, adorare creaturam, et contemnere Creatorem. Sed jam isti elisi ista fecerunt ut autem eliderentur, superbierunt; cum autem superbirent, sapientes se esse dixerunt. Hi ergo de quibus dixit, Qui cum cognovissent Deum, viderunt hoc quod dicit Joannes, quia per Verbum Dei facta sunt omnia. Nam inveniuntur et ista in libris philosophorum et quia unigenitum Filium habet Deus, per quem sunt omnia. Illud potuerunt videre quod est, sed viderunt de longe noluerunt tenere humilitatem Christi, in qua navi securi pervenirent ad id quod longe videre potuerunt; et sorduit eis crux Christi. Mare transeundum est, et lignum contemnis? O sapientia superbal irrides crucifixum Christum ; ipse est quem longe vidisti : In principio eral Verbum,

1 Ita editi. At Mss. interpungunt sic: Et secundum id quod erat accessit, ut pro nobis hoc feret; additque hic Bech. codex: quod non erat.

et Verbum erat apud Deum. Sed quare crucifixus est? Quia lignum tibi humilitatis ejus necessarium erat. Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria projectus eras; et fluctibus hujus sæculi interrupta est via, et qua transeator ad patriam non est, nisi ligno porteris. Ingrate, irrides eum qui ad te venit ut redeas! Ipse factus est via, et hoc per mare inde in mari ambulaviat (Matth. xiv, 25,) ut ostenderet esse in mari viam. Sed tu, qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, navi portare, ligno portare : crede in crucifixum, et poteris pervenire. Propter te crucifixus est, ut humilitatem doccret, et quia si sic veniret ut Deus, non agnosceretur. Sic enim sic veniret ut Deus, non veniret eis qui videre Deum non poterant. Non enim secundum id quod Deus est, aut venit, aut dicedit; cum sit ubique præsene, et nullo loco contineatur. Sed secundum quid venit ? Quod apparuit homo.

5. Quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo Deus, missus est ante illum magnus homo, per cujus testimonium inveniretur plus quam homo. Et quis est hic? Fuit homo. Et quomodo posset iste verum de Deo dicere? Missus a Deo. Quid vocabatur? Cui nomen erat Joannes. Quare venit? Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Qualis iste qui testimonium perhiberet de lumine? Magnum aliquid iste Joannes, ingens meritum, magna gratia, magna celsitudo! Mirare, plane mirare; sed tanquam montem. Mons autem in tenebris est, nisi luce vestiatur. Ergo tantum mirare Joannem,ut audias quod sequitur, Non erat ille lumen: ne cum montem putas lumen esse, naufragium in monte facias, non solatium invenias. Sed quid debes mirari? Montem tanquam montem. Erige autem te ad illum qui illuminat montem, qui ad hoc erectus est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet. Ergo, non erat ille lumen.

9. Quare igitur venit? Sed ut testimonium perhïberet de lumine. Utquid hoc? Ut omnes crederent per illum. Et de quo lumine testimonium perhiberet? Erat lux vera. Quare additum est, vera? Quia et homo illuminatus dicitur lux; sed vera lux illa est quæ illuminat. Nam et oculi nostri dicuntur lumina ; et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur,aut per diem sol exeat, lumina ista sine causa patent. Sic ergo et Joannes erat lux, sed non vera lux: quia non illuminatus, tenebræ ; sed illuminatione factus est lux. Nisi autem illuminaretur, tenebræ erat, sicut omnes impii, quibus jam credentibus dixit Apostolus, Fuistis aliquando tenebræ. Modo autem quia crediderant, quid? Nunc autem lux, inquit, in Domino (Ephes. v, 8). Nisi adderet, in Domino, non intelligeremus.Lux, inquit, in Domino: tenebræ non in Domino eratis. Fuistis enim aliquando tenebræ ibi non addidit, in Domino. Ergo tenebræ in vobis, lux in Domino. Sic et ille non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

:

7. Ubi autem est ipsa lux? Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si

omnem hominem venientem, et ipsum Joannem, Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat. Intelligat Charitas vestra: veniebat enim ad mentes infirmas, ad corda saucia, ad aciem animæ lippientis. Ad hoc venerat. Et unde posset anima videre quod perfecte est? Quomodo plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem oculis videre non possumus. Quia et qui saucios habent oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum et illustratum a sole, vel montem vel arborem, aut aliquid hujusmodi idonei sunt videre; et in alio illastrato demonstratur illis ortus ille, cui videndo adhuc minus idoneam aciem gerunt. Sic ergo illi omnes ad quos Christus venerat, minus idonei erant eum videre: radiavit Joannem ; et per illum confitentem se radiatum ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret, cognitus est ille qui illuminat, cognitus est ille qui illustrat, cognitus est qui implet. Et quis est? Qui illuminat, inquit, omnem hominem venientem in mundum. Nam si illino non recederet, non esset illuminandus sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit, ubi homo semper poterat esse illuminatus.

8. Quid ergo ? Si venit huc, ubi erat? In hoc mundo erat. Et hic erat, et huc venit: hic erat per divinitatem; huc venit per carnem : quia cum hic esset per divinitatem, ab stulis et cæcis et iniquis videri non poterat. Ipsiiniqui tenebræ sunt de quibus dictum est, Lux lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1, 5), Ecce hic est et modo, et hic erat, et semper hic est, et nunquam recedit, nusquam recedit. Opus est ut habeas unde videas quod tibi nunquam recedit; opus est ut tu non recedas ab eo qui nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non desereris. Non cadere, et non tibi occidet. Si tu feceris casum, ille tibi fecit occasum: si autem tu stas, præsens est tibi. Sed non stetisti: recordare unde cecideris, unde te dejecit qui prior te cecidit. Dejecit enim te, non vi, non impulsu, sed voluntate tua. Si enim malo non consentires, stares, illuminatus maneres. Modos autem quia jam cecidisti, et factus es saucius corde, unde videri illa lux potest, venit ad te talis qualem posses videre; et talem se hominem præbuit, ut ab homine quæreret testimonium. Ab homine quærit testimonium Deus, et Deus testem habet hominem; habet Deus testem hominem, sed propter hominem tam infirmi sumus! Per lucernam quærimus diem: quia lucerna dictus est ipse Joannes, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine ejus; ego autem habeo testimonium majus Joanne (Id. v, 35, 36).

9. Ergo ostendit quia propter homines voluit per lucernam demonstrari ad fidem credentium, ut per ipsam lucernam inimici ejus confunderentur. Illi enim inimici qui illum tentabant, et dicebant, Dic nobis, In qua potestate ista facis? Interrogabo vos et ego, inquit, unum sermonem : dicite mihi, baptismus Joannis unde est? de cælo, an ab hominibus? Et turbati sunt, et dixe

1 Editi, non potest. Abest, non, a Mss. Sensus Augustini est, videri illam lucem non oculo, sed corde.

« ElőzőTovább »