Oldalképek
PDF

las, quibus non intellectis, non in eum crederent, non credentes autem, cum cæteris desperatis crucifigerent eum ; atque ita post ejus resurrectionem converterentur, quando jam de reatu mortis Domini amplius humiliati, vehementius diligerent a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent: quoniam tanta erat eorum superbia, ut tali humiliatione esset dejicienda ? Quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in Actibus Apostolorum manifestissime legerit (Act. ii, 37). Non ergo abhorret quod ait Joannes, Propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus ideo excæcatos ut converterentur ; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias Domini, ut post ejus resurrectionem salubriore pœnitentia resipiscerent : quia per obscuritatem sermonis excæcati, dicta Domini non intellexerunt, et ea non intelligendo, non in eum crediderunt, non credendo crucifixerunt eum ; atque ita post ejus resurrectionem miraculis, quæ in ejus nomine fiebant, exterriti, majore criminis reatu compuncti sunt et prostrati ad pœnitentiam, deinde accepta indulgentia ad obedientiam, flagrantissima dilectione conversi. 5 Nam quibus non profuit illa cæcitas ad conversionem, quæ per Iinguam parabolarum fiebat, ita de illis propheta alio loco dicit, quod etiam Apostolus commemoravit cum de obscuritate linguarum ageret: In aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic me exaudient, dicit Dominus (I Cor. xiv, 21; Isai. xxviii, { f). Non enim diceretur, Nec sic me eaeaudient, nisi ad hoc fieret, ut vel sic exaudirent: id est, ut eis ad humilem confessionem, et sollicitam inquisitionem, et obedientem conversionem, et ferventem dilectionem valeret. Est vero etiam ista ratio medecinæ corporalis. Nam et pleraque medicamenta prius affligunt ut sanent, et ipsa collyria quæ ad oculos pertinent, si ea opus est intrinsecus infundi, nisi sensum videnti prius claudant et perturbent, prodesse non possunt. A. Nec moveat quod idem propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. vii, 9, sec. LXX); quasi contrariuin sit quod Joannes ait, Propterea non poterant credere, quia excæcavit oculos eorum; id est, quia illæ parabolæ ita dicebantur, ut ab eis non possent intelligi. Dicit enim aliquis : Si ut intelligerent credere debebant, quomodo propterea non poterant credere, quia non intelligebant, hoc est, quia excæcavit oculos eorum ? Sed quod ait Isaias, Ni i crediderilis, non intelligetis, de illa intelligentia dictum est, in qua semper manebitur, rcrum ineffabilium : cum autem dicitur quod credatur, nisi quod dicitur intelligatur, credi r.on potest. Intelligenda sunt ergo dicta, ut credantur quæ dici potuerunt: credenda autem quæ dici potuerunt. nt intelligantur quæ dici non possunt. XV. [Ib. xiii, 34.] Et sine parabolis non loquebatur eis. Non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non aliquid per parabolam significavit, quamvis in eo aliqua et pro

prie dixerit: ita ut eæpe inveniatur totus sermo ejus parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnunquam sane alius evangelista contexit, quod alius diversis temporibus dictum indicat. Non enim omnimodo secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suæ quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est ordinavit. XVI. [Ib. xiii, 51, 52, 44.] Intellexistis haec omnia ? Dicunt ei: Etiam. Ait illis : Ideo omnis seriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Utrum ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum : quoniam sanctæ Scripturæ intelliguntur, quæ nomine duorum Testamentorum, Novi et Veteris, concluduntur; quemadmodum apud alium evangelistam, gladium bis acutum tali conclusione videtur exponere (Apoc. i, 16) ? An quia in parabolis ista locutus est ; et cum quæsisset ab eis utrum intellexissent, responderunt se intellexisse; fortasse ista similitudine ultina patrisfamilias proferentis de thesauro suo nova el vetera, ostendere voluit eum doclum habendum esse in Ecclesia, qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas ? Quia et ista Dominus per parabolas enuntiavit, quamvis ipse Christus esset finis illorum; id est, ut in eo illa vetera complerentur: ut si ipse in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec ejus passio velum discindat, ut nihil sit occultum quod non reveletur ; multo magis illa quæ ad commendandam tantam salutem tam longe de illo scripta $unt, parabolis operta esse noverimus: quæ cum Judæi ad litteram acciperent, noluerunt esse docti in regno coelorum, neque transire ad Christum, ut auferretur velamen quod supra cor eorum positum est.'. XVII. [Ib. xiii,55, et 56.] 1. Fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas, et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ? Et scandalizabantur in eo. Fratres apud Judæos dici solere cognatos usque adeo probatur, ut non solum ex propinquo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum et sororum, qni etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur; sed eliam avunculus et sororis filius, sicut sibi erant Jacob et Laban, fratres appellati inveniantur (Gen. xxix, 45). Non ergo mirum est diclos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos; cum etiam ex cognatione Joseph dici potuerint fratres ejus ab eis, qui illum patrem Domini esse arbitrabantur (a). 2. Generalem justitiam non violat quis, nisi libidine transgressus fuerit aut placitum societatis humanæ,

[ocr errors]

sicut est furtum, rapina, adulterium, incestus, et hu-
jusmodi ; aut naturam, sicut est contumelia, cædes,
bomicidium, concubitus masculorum vel pecorum,
aut modum in concessis, sicut est superbum amplius
verberare quam oportet, vel superfluum edere vel bi-
bere amplius quam oportet, cum ipsa conjuge con-
cumbere amplius quam oportet, et similia.
3. Bene intelligitur Spiritus sanctus ideo primum
linguarum donum dedisse hominibus, quæ pacto et
placito hominum institutæ sunt, et forinsecus per
sensus corporis consuetudine audiendi discuntur, ut
eis ostenderet quam facile posset sapientes facere per
sapientiam Dei, quæ in eis interna est.
4. Item voluntas Verbi sempiterni stabilis est sem-
per, quia simul habet omnia: nostra autem voluntas
ideo non stat, quia non habet simul omnia; ideo modo
hoc, modo illud volumus. Itetn sic fuerunt in illo
Verbo omnia quæ facta sunt, et ipsa susceptio homi-
nis sic ab eo præcognita est, quomodo si pictor velit
pingere totam domum, et cogitet vel noverit locum
ubi etiam se pingere debeat: totum in arte habet, et
in præparatione, et in voluntate, quamvis certis et

et ipse homo qui ejusdem Sapientiæ personam my-
stice et inenarrabili susceptione gestaturus erat, in
ipsa sapientia tanquam Dei arte sempiterna semper
erat, quamvis suis quæque temporibus efficiat, quæ
pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter atque in se manens innovat omnia
(Sap. viii, 1, et vii, 27).
5. Item quomodo quis velit velle mori, si sic velle
mori pervenerat,qui jam habet sanam fidem et vi-
det quo sibi perveniendum sit, ad hoc jam proficit,
ut libenter de hac vita discedat.Non enim hoc est vi-
dere quo sibi perveniendum sit, quod est etiam amare
illud, et ibi jam esse desiderare: quod in cujus animo
effectum fuerit, necesse est ut libenter moriatur.
Frustra itaque dicunt quidam, qui jam sanam fidem
tenent, ideo se nolle mori ut proficiant, cum ipse
profectus eorum in eo profectu sit, ut mori velint.
Si ergo verum loqui volunt, non dicant, Ideo mori
nolo, ut proficiam; sed, Ideo mori nolo, quia parum
profeci. Itaque mori nolle fidelibus non consilium est
ut proficiant, sed indicium quod parum profecerint.
Proinde quod nolunt, ut perfecti sint; velint, et per-

[merged small][merged small][ocr errors]

Haud temere fecisse videbimur, si Augustini in Joannem Tractatus adscripserimus anno Christi supra quadringentesimum sexto decimo, aut proximo post tempori. Certe quidem hunc evangelistam cum exponeret, flagrabat etiam tum Catholicorum cum Donatistis pugna; quandoin factiosis illis revincendis tam multus tamque vehemens inibi est S. Doctor: præterquam quod ad id usque temporis schismaticum eorum altare stabat Hippone: unde in Tractatu super ejusdem Joannis Epistolam (cui nimirum exponendæ Epistolæ, inchoata dudum ac intermissa paulisper Evangelii tractatione, dedit operam), in hæc verba conqueritur, Quid faciunt in hac civitate duo allaria ? Quod licet in tempora etiam anteriora Carthaginensi Collatione, quæ cum Donalistis anno 411 habita fuit, referri queat; attamen quia per hos ipsos, de quibus agimus in Evangelium Tractatibus, non solum Prædestinationis fides, uti res maxime explorata, proponitur in Tractt. xlv, xlviii, Lxviii, lxxxiii, cv, cxi, etc., sed etiam perstringuntur tacito nomine Pelagiani in Tractt. liii, lxvii, lxxxi, Lxxxvi, etc., binc profecto intelligere licebat eosdem Tractatus non ante quadringentesimum et undecimum Christi annum, quo primum invehitur in Africam Pelagiana hæresis, editos fuisse. Sed aliud argumentum, quo fit ut in anuum quadringentesimum decimum sextum a nobis remittantur, suppetit longe expressiusex Tract. cxx, ubi Nicodemum sæpius venisse ad Christum, ut ejus discipulus audiendo fieret, probat Augustinus hac ratione: Quod certe, ait, modo in revelalione corporis beatissimi Stephani (quæ videlicet anno quadringentesimo decimo quinto prope finito facta est) fere omnibus gentibus declaratur.

Diebus porro quibuslibet Tractatus sermonesve hanc in rem suos habebat. Primum,'exempli gratia die dominico, postridie secundum se pronuntiasse in hoc ipso Tract. ii indicat. Habitus item fuit dominico die quadragesimus sextus, ex Tract. xlvii : pridie vero quadragesimus quintus, ex Tract. xlvi, dictus fuerat. Trigesimus quartus tresque sequentes, quatuor diebus continuis, ut ex cujusque exordio ac peroratione patet, habiti sunt, et quidem trigesimus seplimus die dominico, ex Tract. xxxviii. Sic octavus, nonu8, et decimus : sic tandem isti quinquexix, xx, xxi, xxii et xxiii, slnguli singulis continenter diebus pronuntiati significantur. Hoc egisse Augustinum, ut e diebus habendæ concioni destinatis nullum præteriret, vel hinc intelligitur, qugd unum hujuscemodi quadam occasione omissum diem in Tract. viii, excusat, et in xlvi, prælecti de Eyangelio loci tractationem diligentiorem in reddendi sermonis dies remittit. In xlvii, quem dominico diehabuit, dicit sese per temporis, ut solet, angustias, quo minus orationem fusius prosequatur, minime prohiberi. Testatur conlra nonnunquam, eo nolle se diebus solemnioribus sermonem producere, quod forte essent multi, qui potius solemnitatis causa quam sermonis audiendi desiderio convenissent: sic ad Tractatus viii finem. Ex xiyi autem

aliisque eum intelligimus, quam Evangelii partem populo erat expositurus jubere solitum inter divina officia recitari : quam prælectam postea nitebatur explicare. Verum si quando hoc futurum fuisset æquo longius, residuum in aliud tempus differebat ; ac tum quoque relegi Evangelium præcipiebat. Cæterum exacta nondum hieme suam in Joannis Evangelium explanationem aggressus est Augustinus. Testalur quippe in Tract. vi, sese subveritum ne populus a frequentanda ecclesia frigoris vi deterreretur. In x, proximum significat tempus imminere, ut passionis ac resurrectionis Dominicæ solemnitas celebretur. In xi autem, ut adhortetur catechumenos, jam tempus exigere. Pridie ejus diei quo habuit xii, dicturum se de pace Ecclesiæ, vel quid egisset, vel quie adhuc agendum speraret, populo promiserat: sed præmittere solitam de lectione ewangelica tractationem voluit, ac tum fidem suam liberare. Quid illud porro fuerit, quod de Ecclesiæ pace dicendum habebat, incompertum est ; neque in ejusdem tractationis fine conscriptum fuit. Videtur ex xiii Tractatus exordio posse colligi, a diebus non ita paucis intermissum ab eo fuisse Joannis Evangelium: et reipsa illud per Paschalia festa, quæ in 2 diem aprilis anno 416 incidebant, interrupit, eo quod his diebus fixas et certas ex Evangelio lectiones oporteret in Ecclesia recitari, quibus substituere alias non licebat: sicuti sua in Expositionem Epistolæ Joannis præfatione docet. Nam interea temporis enarrandam hanc ipsam Epistolam suscepit: moxque ea pertractata rediit ad Evangelium. In cujus explicatione Tractauum xxvii, necdum in Laureulii martyris, quem ibidem laudat, celebritate excesserat : tametsi quinque Tractatus a xix, uti jam observatum est, ad xxiii, diebus quinque continuis perfecisset. Ex hoc opere decerpta quam multa reperies apud Bedam et Alcuinum super Joannem, apud Florum in Commentariis super Pauli Epistolas, Bedæ nomine vulgatis, etc., necnon sententias quasdam a veteribus confirmandæ catholicæ fidei causa prolatas ex variis Tractatibus : 8cilicet ex ii, a Cassiano, lib. 7 de Incarnatione, cap. 27; ex lxxviii, a Leone papa in Epistola ad Leonem Augustum olim 97, nunc 134, etc. Recordatur ejusdem operis Cassiodorus Senator in lib. Instit., cap. 7, Joannem copiosa et insigni ex positione ab Augustino ilIustratum commendans. Possidius in lndiculo, cap. 6, sub his verbis : Tractatus de Evangelio Joannis a capite usque ad finem, in codicibus seae. Augustinus ipse in præfatione ad Tractalus super Epistolam Joannis : Meminit, inquit, Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem eae ordine lectionum nos solere tractare. Rursumque in lib. 45 de Trinitate, cap. 27, signat Tractatum in Joan. xcix, cum ait: De hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diaeimus, dictumque conscripsimus. Plura sane, si sat vixisset, dicturus in Retractationum libris peculiaribus, quos, uti ad Quodvultdeum, epist. 224, scribit, in Tractatus populares homiliasque a se habitas meditabatur. 0pus in vetustis codicibus inscribitur, quibusdam Tractatus, aliis Sermones, nonnullis Homiliæ in Joannem. sed paulo amplior titulus est in Mss. Audoenensi, Gemmelicensi, et Pratellensi, hunc in modum : Aurelii Augustini Doctoris Hippon. episc. Homiliæ in Evangelium Dom. Jesu secundum Joannem incipiunt, quas ipse colloquendo prius ad populum habuit, et inter loquendum a notariis eaeceptas, eo quo habitæ sunt ordine, verbum ex rerbo posteu dictavit. Denique quod ad præfationem hic subjeclam attinet, frustra eam quæras vel in Mss. vel in editis Am. et Bad. Hanc post Erasmum dederunt Lovanienses, qui tamen observant nec Augustini esse, nec in ullo Ms. exstare. Habetur paucis mutatis verbis apud Bedam et Alcuinum in Joannem.

PRAEFÀTI() INCERTI AUCTORIS.

Omnibus divinæ Scripturæ paginis Evangelium excellit; quia quod Lex et Prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem Evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ ascensionis per annos sexaginla quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi, usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora.Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio rediisset Ephesum; compulsus ab episcopis Asiæ, de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus Ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium, aquilæ volanti comparatur : quæ volat altius cæteris avibus, el solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem, et temporalia ejus facta quæ gessit in homine, sufficienter

exponunt, et de divinitate pauca dixerunt,quasi animalia gressibilia cum Domino ambulant in terra : hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domici in cœna recubuit, coelestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem Evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem : in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis scribit Joannes, quæ fecit Jesus antequam Joannes clauderetur: sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valeut,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

TRACTATUS I. n illud Joannis, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebræ eam non comprehenderunt. Cap. 1, §. 1—5. 1. Intuens 1 quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis bomo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. ii, 14), et cogitans, in hac præsenti turba Charitatis vestræ necesse esse ut multi sint animales, qui adhuc secundum carnem sapiant, nondumque se possint ad spiritualem intellectum erigere, hæsito vehementer, quomodo, ut Dominus dederit, possim dicere, vel pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : hoc enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus hinc? Quare ergo legitur, si silebitur ? aut quare auditur, si non exponitur ? sed et quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus po8sit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur, intelligi ; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo super fluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis flat, et capiat quisque quod potest : quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut est, quis potest ? Audeo dicere, fratres mei forsitan nec ipse Joannes dixit ut est, sed el ipse ut potuit ; quia de Deo homo dixit et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil: quia vero homo

inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit homo, dixit. 2. Erat enim iste Joannes, fratres charissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est : Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam (Psal. Lxxi, 3). Montes, excelsæ animæ sunt : colles, parvulæ animæ sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere justitiam. Quæ est justitia, quam colles excipiunt? Fides, quia justus ex fide vivit (Habac. ii, 4 ; Rom. 1, 17). Non autem exciperent minores animæ fidem, nisi majores animæ, quæ montes dictæ sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacein suscipiunt. Ab ipsis montibus dictum est Ecclesiæ, Pax vobiscum : et ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiæ, non diviserunt se adversus eum a quo susceperunt pacem (Joan. xx, 19), ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem. 3. Sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi eonari ad terram: sed aliquando videtur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisque oonatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines ; et fecerunt hæreses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei : sed isli qui diviserunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est, Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviserunt ? 4. Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunl ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. ii, 9). Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Joannis? An non erat homo Joannes ? An forte nec in cor Joannis ascendit, sed cor Joannis in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem : quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quia si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo polest dici, in tantum ascendit in cor Joannis, in quantum ipse Joannes non erat homo. Quid est, Non erat homo? In quantum cœperat esse angelus: quia omnes sancti, angeli ; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valenlibus percipere quæ sunt Dei, quid ail Apostolus ? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo, nonne hominesestis (I Cor. iii,4)? Quid eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite in Psalmis : Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. lxxxi,6). Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus homines.Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos bomines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitale surgamus : ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus. 5. Ergo, fratres, de his montibus et Joannes erat, qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons isie, centemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? quam excelsus ? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos acris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi enim transcenderet ista omnia quæ creala sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quæris de cœlo et terra? facta sunt. Quæris de his quæ sunt in cœlo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quæris de spiritualibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus, Principatibus ? el ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret hæc omnia Psalmus, conclusit sic : Ipse diacit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. cxlviii, 5). Si dixit, et facta sunt, per Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt, non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, ln principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ; nisi transcendisset omnia quæ sunt Iacta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanctus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justiliam ? 6. Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Joannes, de quibus paulo ante cantavimus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auæilium mihi. Ergo, fratres mei, si vultis intelligere, levate oculos vestros

Admonitio pp. benedicti nonum.

Hos tractatus recoggovimus ad Mss. Fossatensem optimæ notæ, descriptum jussu Ingilberti abbatis circiter annum 840, ad vetustissimos Germauenses duos, ad Corbeieiiseum, Remigiensem, Gemineticenêëm, Floriacensem, Audoeoensem, Becheronensem, Prate!lensem, Vindocinenses duos, Carcassonensis Ecclesiæ unum, Abbatiæ de Cültura unum. Adhibuimus præterea.variantes lectiones Belgicorum septem codicum per Lovauienses collectas : necnon antiquiores editiones Bad. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. M, memoratas. M.

[ocr errors]

in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam, erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autein esse in pace, qui spem ponit in homine ; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam ; et sic dicite, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auæilium mihi, ut statim subjungatis, Auaeilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram (Psal. cxx, 1, 2). Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis:et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est; accipiuntenim montes quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt, ibi spes nostra ponenda est. 0culos nostros cum levamus ad Scripturas, quia per homines ministratæ sunt Scripturae, levamus oculos nostros ad montes, unde auxilium veniet nobis : sed tamen quia ipsi homines erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; sed ille erat lumen verum (Joan. i, 9), qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Mons erat et ille Joannes Baptista, qui dixit, Non sum ego Chrislus (Ibid., 20): ne quisquam spem in montem ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse confessus ait, Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus (Ibid. 1, 16). Ita debes dicere, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auæilium muhi, ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et dicas, Auacilium meum a Domino, qui fecit cælum et terrum. 7. Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et cætera quæ lecta sunt, intelligatis vos levasse oculos ad montes.Nisi enim montes ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non iveniretis. Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut hæc vel audiretis : sed nondum potestis intelligere quod audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit cœlum et terram : quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare ; quia et ipsi illuminati sunt audiendo. Inde qui hæc dixit, accepit Joannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini (Joan. xiii, 25), et de pectore Domini bibebat quod propinaret nobis. Sed propinavit verba ; intellectum autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui libi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxilium veniet tibi, ut inde tanquam calicem, id est, verbum * propinatum acciperes; et tamen quia auxilium tuum a Domino qui fecit cœlum et terram, inde impleres pectus, unde implevit ille : unde dixisti, Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram : qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi *: levet quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego vobis sum præsentior quam Deus. Absit. Multo est ille præsentior : nam ego oculis vestris appareo, ille conscientiis vestris præsidet. Ad me aures, ad illum cor, ut ulrumque impleatis. Ecce oculos vestros et

i In plerisque Mss., verbo. - 2 Sic Mss. At editi, ergo, Fratres, impleat hoc quod diri.

« ElőzőTovább »