Oldalképek
PDF

[Ib. xxiii, ff.] (a) Quod Dominum in passione xxvii, 28), significati sunt hi hæretici, qui eum exuerunt veste propria, et induerunt fucala (Matth. aiunt non verum corpus habuisse, sed fictum.

(a) Isthæc annotatinncula neqne computatur in Elencho reperitur. Abest ab editis Am. et Er. At apud Rat. necnon superius proposito, neque hic omnibns in Mss. ; sed in in Ms. Sorbonico pertinet ad subsequentein librum Quæsplurimis tamen atque etiam in Corbeiensi antiquissimo tionum in Matthæum.

[merged small][merged small][ocr errors]

Ut hic exhibeatur inter Auguslini germana opera, nec tamen ipsius, uti solet, Augustini nomine prænotetur iste alius Quæslionum in Matthæum liber, non temere fit neque frustra. Nempe stilum in primis et res congruere Augustino censent post Erasmum Lovanienses Theologi. Deinde fragmenta ejusdem libri quædam cum nomine Augustini profert Rabanus Maurus in lib. 4 Commentarii super Matthæi Evangelium, quem ipse circiter 840 Christi annum, collectis hinc inde veterum expositionibus, concinnabat. Denique in Indiculo operum Augustini Possidiano, qui per Joannem Ulimmerium ex Villariensi codice vulgatus est, recensentur pag. 5 Quæstiones Evangeliorum lib. 2; moxque, Annotationes aliquot in Matthæum lib. f.

Attamen, quod merito moveat, hujus tertii libri nihil meminit Augustinus in Retractationibus, cumque libros Quæstionum in Evangelia duos tantummodo recognoscat, in eos redactas dicit, quas tum super Matthæum tum super Lucam quæstiones dictaverat : et monet postmodum, quæ de supra dictis Evangelistis loca exposita fuerint, prologum suum adjunctis atque annumeratis eisdem quæstionibus indicare. Habes retractationem t. {, col.634, et quæstionum omnium Elenchum sub Prologo per nos restitutum supra, hocce tomo, pag. 1321. Sic vero etiam in libri Quæstionum octoginta trium recognitione, omnes et singulas ex ordine quæstiones, ne una quidem omissa, recensere ipsum non piguit. Qua profecto diligentia cavebat S. Doctor ne ejus nomine quæstiones alias quaslibet reciperemus; neve librarii, quod in eo scripti genere liberius committebant, spurias appendices operibus ipsius assuerent.

Neque vero existimare licet terlium hunc librum Retractationibus posterius editum, ob idque in iis non recensitum fuisse. Quippe zizaniorum parabola hic exponitur longe secus quam soleret ab Augustino, ex tempore præsertim Carthaginensis Collationis, in qua Donatistæ, Catholicis reclamantibus, id vehementer affirmabant, quod in hujus libri quæstione {{, n. 1, dicitur, agrum ipsum, non Ecclesiam, sed mundum Domino interpretante intelligendum esse, ut videre est in Actis Collationis, part. 3, capp. 258, 265 et sequentibus. Qua de re Augustinus in lib. 70, cui titulus, Post collationem ad Donatistas, cap. 8 : Diu contenderunt, inquit, dicentes zizania, quæ cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in Ecclesia, sed in mundo esse, contra intellectum murlyris Cypriani qui diacit, Etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra. Quid quod iste auctor in quæstione 12. n. 2, responsum illud patrisfamilias zizania ante messem evelli prohibentis, non modo non torquet in Donatistas more Augustini, sed interpretatur eo pacto ut in illos torqueri non valeat ? quandoquidem de non auferendis ex hac vita hominibus ] sermonem haberi putat.

Accedit silentium Eugypii abbatis, qui olim, id est ineunte sexto sæculo, cum ex Augustini operibus amplissima collectan eorum volumina compararet, descripsit ex duobus præcedentibus libris quæstiones plures, 8cilicet ex primo saltem quatuor, ex secundo octodecim : nec tamen quidquam ex hoc tertio libro decerpisse a nobis deprehenditur.

Quod veteres codices spectat, quidam duos priores libros continent sine tertio; nonnulli tertium hunc duobus illis proxime subjectum exhibent cum hocce titulo, Incipiunt quæstiones Evangeliorum, non addito nomine Augustini. Istiussecundi generis exstat ex emplar unum Corbeiense ante annos, ut videtur, nongentos scriptum : præter Cisterciensem codicem multo recentiorem, qui licet non eumdem titulum præferat, hoc tamen cum Corbeiensi convenit, quod prædictum librum non attribuit Augustino.

Ad extremum Indiculo Possidii in optimæ notæ Mss. diligenter explorato, id quod sola Ulimmeriana editio habet de subsequenti opere, nusquam reperimus.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Quaest. I. [MAtth. cap. II, y 16.] Quod dictum est, occisos infantes a bimatu et infra, significatum est humiles habentes 'geminam charitatem, tanquam parvulos bimos posse mori pro Christo. II. [Ib. x, 27.} Quod dico vobis in tenebris, id est, cum adhuc in timore carnali estis, quia in tenebris est timor ; dicite in lumine, hoc est, in fiducia veritatis, accepto Spiritu sancto : Et quod in aure auditis, praedicate super tecta, id est, quod in secreto auditis, calcalo carnis domicilio prædicate. III. [Ib. x, 34-36.] Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram ; non veni pacem miltere, sed gladium: veni enim separare hominem adversus patrem suum. Quia renuntiat quis diabolo, qui fuit filius ejus. Et filiam adversus matrem suam : plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam generis humani societatem, quam nunc Babylonia, nunc Ægypto, nunc Sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura significat. Nurum adversus socrum : Ecclesiam adversus Synagogam, quæ secundum carnem Christum peperit sponsum Ecclesiæ. Dividuntur autem gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephe*. vi, 17). Et inimici hominis domestici ejus: cum quibus, antea consuetudine jimplicatus erat. IV. [Ib. viii, 1-3.] Quod autem descendens de monte,

posteaquam præcepta illic discipulis et multitudini de- .

dit, leprosum statim, extendens manum suam; curat ; significat eos qui de illis implendis dubitabant, suo auxilio ab hujusmodi varietate mundari. V. [Ib. wiii, 20.] Quod Dominus dixit scribæ qui eum sequi voluit, Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula ; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, intelligitur miraculis Domini commotus propter inanem jactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves : finxisse autem discipuli obsequium, quæ fictio vulpium nomine significata est. Reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quæ in illo simulatore ac superbo non babebat locum. VI. [Ib. viii, 22.] Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuos hic non credentes dixit : mortuos autem suos, qui nihilominus sine fide de corpore exirent. VII. [Ib. x, 14.] Excutite pulverem de pedibus vestris : ut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis

inaniter suscepissent ; aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulverem de terra eorum sibi non paterentur adhærere. VIII. [Ib. x, 16]. Estote ergo prudentes sicut serpentes : ad cavendum malum, in capite custodiendo, quod est Christus. Nam serpens totum corpus pro capite objicit persequenti : vel quod per angustias se coarctans veteri tunica exutus innovatur. Quod imitantur quibus dictum est, Intrate per angustam portam (Matth. vii, 13) ; cum vetere homine exuuntur. Nam si cavendum malum ita moneret, ut violenter resistendum esset malis, non supra dixisset, Mitto vos sicut oves in medio luporum. Simplices autem sicut columbas esse voluit, ad nulli nocendum. Nam hoc genus avis nullum omnino animalium necat; non solum grandium, contra quæ vires non habet, sed etiam minutissimorum, quibus etiam perparvi passeres aluntur. Est autem omnibus irrationalibus animanti• bus una quædam inter se societas, sicut etiam rationalibus sua, id est hominibus, non solum secum, sed etiam cum Angelis. Discunt ergo ex similitudine columbarum nulli prorsus nocere ad societatem suam pertinenti participatione rationis. IX. [Ib. xi, 25.] Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terræ. Notandum confessionem poni in laude Dei. Non enim peccata Dominus confitebatur, quæ nulla habebat, præsertim quia eum exsultatem hoc dixisse alius evangelista commemorat (Luc. x, 21) : quanquam et verba ipsa quæ dicit non habeant dubitationem, quod in laude Dei dicantur. Ergo confessionem vocat Scriptura generaliter quidquid manifeste, sicut cernitur, enuntiatur. Nam et illud quod ait, Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. x, 33) ; vel sicut alibi est, coram Angelis Dei (Luc. xii, 8) : non utique peccata confitetur qui Christum confitetur. Quod si propterea putant aliqui confessionem vocari, qui pro crimine objiciatur Christi nomen tempore persecutionis ; numquid ita etiam Christus coram Patre vel coram Angelis hominem qui se confessus fuerit confitetur? Est etiam in Ecclesiastico ita positum, Et haec dicetis in confessione, 0pera D0mini universa, quoniam bona valde (Eccli. xxxix, 20, 21). Quo in loco indubitanter Dei laudes exaggerantur. Hæc dicta sunt propter imperitiam fratrum, qui cum legente lectore audiunt hoc verbum, pectora statim tundunt, non attendentes quo loco dicatur, quasi non possit nisi peccatorum esse confessio. X. [Ib. xii, 1, 1-8.] Notandum de eo quod illicite factum videretur Judæis, quod discipuli sabbato spicas evulsissent, unum exemplum datum regiæ potestatis de David, alterum sacerdotalis de iis qui per ministerium templi sabbatum violant: ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbalo spicarum crimen pertineat, qui verus rex et verus sacerdos est, et ideo Dominus sabbati. XI. [Ib. xiii, 25-30, 36-43.] {. Cum aulem dormirent homines, venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum negligentius agerent præpositi Ecclesiæ, aut cum dormitionem mortis acciperent Apostoli, venit diabolus et superseminavit eos quos malos filios Dominus interpretatur. Sed recte quæritur utrum hæretici sint, an male viventes catholici. Possunt enim dici filii mali eti&m hæretici, quia ex eodem Evangelii semine et Christi nomine procreati, pravis opinionibus ad falsa dogmata convertuntur. Sed quod dicit eos in medio triuici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt : verumtanem quoniam Dominus agrum ipsum, non Ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur hæretici, quia non societate unius Ecclesiæ vel unius fidei, sed societate solius nominis christiani in hoc mundo permiscentur bonis : ut illi qui in eadem fide mali sunt, palea potius quam zizania deputentur; quia palea etiam fundamentum ipsum habet cum frumento, radicemque communem. In illa plane sagena, qua concluduntur et mali et boni pisces (Matth. xiii, 47-50), non absurde mali catholici intelliguntur. Aliud est enim mare, quod magis mundum islum significat ; aliud sagena, quæ unius fidei vel unius Ecclesiæ communionem videtur ostendere. Inter hæreticos et malos catholicos hoc interest, quod hæretici falsa credunt, illi autem vera credentes non vivunt ita ut credunt. 2. Solet autem etiam quaeri, schismatici quid ab haereticis distent ; et boc inveniri quod schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas. Sed utrum inter zizania numerandi sint, dubitari potest. Magis autem videnlur spicis corruptis esse similiores, sicut scriptum est, Vento autem corrumpetur filius iniquus (Sap. iv, 4): vel paleis aristarum fractis, vel scissis et de segete abruptis. Quo enim altiores, id est, superbiores, eo fragiliores Jevioresque sunt. Nec tamen consequens est ut omnis hæreticus vel schismaticus corporaliter ab Ecclesia separetur. Si enim falsa de Deo credit, vel de aliqua parte doctrinæ quæ ad fidei pertinet ædificationem, ita ut non quærentis cunctatione temperatus sit, sed inconcusse credentis, nec omnino scientis opinione atque errore discordans, haereticns est, et foris est animo, quamvis corporaliter intus videatur. Multos

[ocr errors]

Quæstionum septemdecim in Matth. liber ad eosdem codices collalus est ac præcedens opus Quaest. Evang., exceptis Michaelino et Arnulfensi, in quibus hic liber non reperitur.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum, t. 1, memoratas. M.

enim tales portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiæ suæ, ut intentam multitudinem faciant : quod si fecerint, tunc pelluntur. Item, quicumque invident bonis, ita ut quærant occasiones excludendi eos, aut degradandi ; vel crimina sua sic defendere parati sunt, si objecta vel prodita fuerint, ut etiam conventiculorum segregationes vel Ecclesiæ perturbationes cogitent excitare ; jam schismatici sunt, et ab unitate corde discissi, etiamsi non invemtis occasionibus aut occultatis factis suis Sacramento Ecclesiæ corporali conversatione socientur. 3. Quapropter illi soli catholici mali recte deputantur, qui quamvis vera credant quæ ad fidei doctrinam pertinent, et si quid forte nesciunt quærendum existim.ent, et salva pietate discutianl sine aliquo præjudicio ipsius veritatis, et bonos vel quos bonos putant ament atque honorent quantuiii possunt ; tamen flagitiose atque facinorose vivunt, contra quam vivendum esse credunt. Tales enim etiamsi prodantur aut accusentur, pro disciplina Ecclesiæ salutisque suæ causa correpti, vel a communione suspensi, nullo modo sibi recedendum esse a communione catholica existimant, quocumque ' permissi fuerint satisfactionis quærentes locum : et aliquando per pœnitentiam in frumenta mutantur, sive correpti, sive remoti, sive etiam verbo Dei nullo nominatim accusante aut increpante perterriti. Aliquando autem etiam sub nomine pœnitentium ita vivunt ut solent, aut non multo minus, quidam etiam amplius ; nullo modo tamen a catholica unitate discedunt. Quibus ita viventibus si mors obrepserit, paleæ deputantur usque in finem. Hoc etiam ipsi credunt : nam si aliter credunt, et inconcusse tenent, jam inter hæreticos numerandi sunt, putantes omnibus Deum, etiam in magna iniquitate usque in finem vitæ perseverantibus, tantum quia Ecclesiæ unitatem, non sincera dilectione (nam bene viverent *), sed magis pœnarum timore tenuerunt, veniam daturum. Isti ergo non hoc credunt, vel non firmiter opinantur, etsi adhuc forsitan quærunt : sed magis eos decipit spes dilationis, dum se diutius victuros putant, et perditos mores aliquando in melius mutaturos. Contra quos dicitur: Ne tardes converli ad Deum, neque differas de die in diem : subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictæ disperlet te (Eccli. v, 8, 9). Illi enim convertuntur, qui recte vivere incipiunt; hoc est enim ad Deum redire : qui autem concupiscentias suas perseveranter sequuntur, dorsum quodammodo habent ad Deum, quamvis in unitate constituti sæpe illum retorto collo conentur aspicere. Ergo et isti, ut ait Propheta, caro sunt, et spiritus ambulans et non revertens (Psal. lxxvii, 30). sed tamen, ut dictum esl, propter eamdem fidem atque unitatem Ecclesiae, neque inter zizania, quoniam illa extra radicata sunt, neque inter aristarum paleam, quæ se etiam frumentis andet aspera

1 Sic Mss. At editi, a communione calholicæ fidei eacistimant, quomodocumque, etc.

* Rat. omittit, narii bene viverent: quod in plerisque Mss. i operitur. A; Am. Er. et Lov. habent ejus loco, nisi ut bene riverent. Vaticauus codex, ut bene viverent.

dissensione et fragili elatione superimponere, sed quamvis subjectam frumentis, tamen inter paleam quæ ultima ventilatione separanda est, numeran— tur. 4. Boni autem catholici sunt, qui et fidem integram sequuntur et mores bonos: quod autem ad fidei doctrinam pertinet, ita quærunt, si quid quærendum habent, ut absit concertatio periculosa, vel quærenti, vel ei cum quo quæritur, vel eis qui disserentes audiunt. Ita autem docent, si quid docendum habent, ut usitata et confirmata securissime, et fidentissime, et lenissime, ut possunt, insinuent : inusilata vero, etiamsi veritatis manifestalione liquidissima perceperunt, quærendi potius quam praecipiendi aut affirmandi modo, propter audientis infirmitatem. Si enim tantum habet pondus aliquod verum, ut vires discentis excedat ; suspendendum est ut extendat erescentem, non imponendum ut obterat parvulum. Inde est illud Domini : Sed Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in terra (Luc. xvni, 8)? Aliquando autem et occultandum est, sed curn spe hortatoria, ut non faciat desperatio frigidiores, sed desiderium capaciores. Inde est illud ejusdem Domini : Multa habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo (Joan. xvi, 12). Quod vero ad mores pertinet, hoc bene et breviter dicitur : aut confligendum esl cum amore temporalium bonorum, ut non vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere cœperit, facile ræprimatur; aut ita exstinctus, ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut etiam ipsam mortem propter veritatem alii fortiter obeant, alii æquanimiter, alii libenter. Quæ tria genera fructus sunt fertilis terræ, triceni, et sexageni, et centeni (Matth. xiii, 8, 23). In horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis suæ, si quis de hac vita recte cogitat emigrare. 5. Toleranda sunt autem non solum zizania usque ad messem, quæ cum diabolus aspersis pravis erroribus falsisque opinionibus superseminasset, hoc est, præcedente nomine Christi hæreses superjecisset, magis ipse latuit atque occultissimus factus est; hoc est enim, Et abiit : sed etiam palea usque ad ventilationem. Nec probatur fortius gravitas frumentorum, nisi paleæ perturbationibus, quas qui comprimere non potuerit veritate defensa, cesserit unitate servata. Quanquam in hac parabola Dominus, sicut in ejus expositione conclusit, non quædam, sed omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, zizaniorum nomine significasse intelligitur. XII. [Ib. xiii, 26-30.] 1. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Cum enim spiritualis homo esse cœperit dijudicans omnia (I Cor. 11, 15), tunc ei errores incipiunt apparere. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ? Utrum ipsi sunt servi, quos paulo post messores appeliat ? an quia in expositione parabolæ messores dixit esse Angelos, nec quisquam facile dicere ausus fuerit Angelos nescisse quis zizania superseminaverit, et ea tunc apparuisse Angelis cum herba fructum fecisset; magis oportet intelligi homines ipsos fideles servorum

nomine hoc loco significatos, quos etiam bonum semen dicit ? Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur, et servi patrisfamilias : sicut et de se ait, quod et ipse sit janua, ipse sit pastor (Joan. x, 7, 11). Ex diversis enim significationibus una res etiam plures et diversas similitudines recipit. Præsertim quia cum ad servos loqueretur, non ait, In tempore messis dicam vobis, Colligite primum zizania; sed Dicam, inquit, messoribus. Unde intelligitur colligendorum zizaniorum ad comburendum alia esse ministeria, nec quemquam Ecclesiæ filium debere arbitrari ad se hoc offìcium pertinere. 2. Cum igitur esse quisque spiritualis cœperit,cognoscit errores hæreticorum, et omnino dijudicat atque discernit quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula veritatis : sed donec in eisdem spiritualibus perficiatur, et quodammodo maturescat in fructum quem herba dedit, potest eum movere, quare sub nomine christiano tam multæ hærelicorum exstiterint falsitates. Inde est quod servi dicunt, Nonne bonum semen seminasli in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Deinde cum cognoverit hanc excogitasse fraudem diabolum, cum conlra tanti nominis auctoritatem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret ; polest ei suboriri voluntas, ut tales homines de rebus humanis auferal, si aliquam temporis habeat facultatem; sed utrum facere debeat, juslitiam Dei consulit utrum hoc ei præcipiat, vel permiitat, et hoc officium esse hominum velit : hinc est quod servi dicunt, Vis, imus, et colligimus ea ? Quibus quia Veritas ipsa respondet, non ita hominem constitutum esse in hac vita, ut certus esse possit qualis quisque futurus sit postea, cujus in præsentia cernit errorem, vel quid etiam error ejus conferat ad provectum bonorum; non esse tales auferendos de hac vita, ne cum malos conalur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sunt ; aut bonis obsit, quibus et inviti forte utiles sunt : sed tunc opportune fieri, cum jam in fine non restat vel tempus commutandæ vitæ, vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni erroris; tunc autem hoc non ab hominibus, sed ab Angelis fieri : inde est quod respondet paterfamilias, Non ; ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum : sed in tempore messis dicam messoribus, et cælera. Atque hoc modo eos patientissimos et tranquillissimos reddit. 3. Quæri autem potest, quod ait, Alligate fasciculos ad comburendum, cur non unum fascem, aut unum acervum zizaniorum fieri dixit ? Nisi forte propter varietatem hæreticorum, et non solum a tritico, verum etiam a seipsis discrepantium, ipsa uniuscujusque hæreseos propria conventicula, in quibus singillatim sua communione devincti sunt, nomine fasciculorum designavit : ut jam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati suas proprias quasi ecclesias habere cœperint; ut combustio earum sit in fine sæculi, modo alligalio fasciculorum. Sed si ita esset, non jam multæ resipiBcendo, et in Calholicam remeando ab errore desci

scerent. Quapropter el alligatio fasciculorum in fine futura est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis suæ uniuscujusque erroris pertinacia puniatur. 4. Ne forte colligentes zizania,eradicetis simul et triticum. Utrum quia etiam boni cum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum commixtione, sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat, ut mitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis quasi evulsa marcescat, quod est eradicari ? Nam sic ait Apostolus : Ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere (Ephes. 111, 17, 18). An forte ideo simul eradicatur triticum, cum auferuntur zizania, quia multi primo zizania sunt, el postea triticum fiunt? qui nisi patienter, cum mali sunt, tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt: itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. XIII. [Ib. xiii, 45, 46.] Simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Quæstio est cur a numero plurali ad singularem transierit, ut cum quærat homo bonas margaritas, unam inveniat pretiosam, quam venditis omnibus quæ babet, emat. Aut ergo iste bonos homines quærens, cum quibus utiliter vivat, invenit unum præ omnibus sine peccate, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. 11, 5): aut præcepta quærens, quibus servatis cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi, in quo uno dicit Apostolus omnia contineri; ut, Non occides, non maechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices, et si quod est aliud mandatum, singulæ margaritæ sint, quæ in hoc sermone recapitulantur, Diliges proæimum tuum tanquam teipsum (Rom. xiii, 8, 9). Aut bonos intellectus homo quærit, et invenit unum illud quo cuncti continentur, in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Verbum Deum (Joan. 1, I), lucidum candore veritatis, et solidum firmitate æternitatis, et undique sui simile pulchritudine divinitatis, qui Deus, penetrata carnis testudine, intelligendus est. Ille enim ad margaritam ipsam jam pervenerat, quæ in tegumentis mortalitatis, quasi concharum obstaculo, in profundo hujus sæculi, alque inter duritias saxeas Judæorum aliquando latuerat : ille ergo ad ipsam margaritam jam pervenerat, qui ait, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16). Nec ullus omnino intellectus margaritæ nomine dignus est, nisi ad quem discussis omnibus carnalibus tegminibus pervenitur, quibus sive per verba humana, sive per similitudines circumpositas operitur, ut purus et solidus et nusquam a se dissonans, certa ratione cernatur. Quos tamen omnes veros et firmos et perfectos intellectus unus ille continet, per quem facta sunt omnia, quod est Verbum Dei (Joan. i, 3). Quodlibet fautem horum trium sit, vel si aliquid aliud occurrere potuerit, quod margaritæ unius et pretiosæ nomine

bene significetur, pretium ejus est nos ipsi : qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis, quæ temporaliter possidentur. Wenditis enim rebus nostris, nullum earum majus accipimus pretium, quam nos ipsos.; quia talibus implicati, nostri non eramus : ut rursus nos ipsos pro illa margarita demus, non quia tanti valeamus *, sed quia plus dare non possumus. XIV.[Ib.xiu, 15.] 1. Et oculos suos clauserunt, nequando oculis videant: id est, ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim evangelista dicit, Eaccaecavit oculos eorum. Sed utrum ut nunquam videant? an vero ne vel sic aliquando videant, cæcitate sua sibi displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad confitenda peccata sua, el pie quærendum Dominum ? Sic enim Marcus hoc dicit, Nequando convertantur, et dimittantur eis peccata (Marc. iv, 12). Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse ut non intelligerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum, ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem Joannes hunc locum ita dicit. « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excæcavit oculos eorum, et induravil cor éorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos » (Joan. xii, 39, 40); adversari videtur huic sententiæ, et omnino cogere ut quod hic dictum est, Nequando oculis videant, non accipiatur, Ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus, Ut non videant: quandoquidem aperte ita dicit, Ut oculis non videant. Et quod ait, Propterea non poterant credere, satis ostendit non ideo factam illam excæcationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando per pœnitentiam ; non enim possent hoc facere, nisi prius crederent, ut credendo converterentur, conversione sanarentur, sanitate intelligerunt : sed ideo potius excæcatos, ut non crederent. Dicit enim apertissime, Propterea non poterant credere. 2. Quod si ita est, quis non exsurgat in defensionem Judæorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt ? Propterea enim non poterant credere, quia excæcavit oculos eorum. Sed quoniam potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis ita eos excæcari meruisse : qua tamen excæcatione non potuerunt credere. Verba enim Joannis ista sunt : Propterea non poterant credere, quia iterum diacit Isaias, Excæcavit oculos e0rum. Frustra itaque conamur intelligere, ideo fuisse cæcatos, ut converlerentur *, cum ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excæcali erant. An forte non absurde dicimus, quosdam Judæorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen superbiæ tumore periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, et ad hoc fuisse cæcatos, ut non intelligerent Dominum loquentem per parabo* Mss. plerique, non quia tanto valet. * Am. Er. et Lov., ut non converterentur. Expungenda hinc negatio, quæ nec est in Mss., nec in antiqua editione

[ocr errors]
« ElőzőTovább »