Oldalképek
PDF
ePub

trem, Spiritus sanctus ad utrosque refertur, quæ cum relative tres personæ dicantur, una tamen natura, id est substantia creditur. Nec sicut tres personas, ita tres substantias prædicamus, sed unam substantiam, tres autem personas f.

IV. Sanctum quoque Spiritum, quem tertiam in A sonarum nominibus, Pater ad Filium, Filius ad PaTrinitate personam unum, atque æqualem cum Deo Patre, et Filio credimus esse Deum unius substantiæ, unius naturæ, non tamen genitum, vel creatum, sed ab utroque procedentem amborum esse Spiritum. Hic etiam Spiritus sanctus, nec ingenitus, nec genitus creditur. Ne si ingenitum dixerimus, duos patres dicamus, aut si genitum, duos filios prædicare monstremus. Quod tamen nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed simul Patris, et Filii Spiritus dicitur. Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio a procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas, sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic igitur Spiritus sanctus b missus ab utrisque, sicut Filius a Patre creditur, sed minor Patre, et Filio non habetur, B sicut, et Filium propter assumptam carnem minorem Patre et Spiritu sancto esse testamur.

V. Hæc est sancta Trinitas, ut fert credi relata narratio, quæ non triplex, sed æternitas et dici, et credi potest. Nec recte dici debet ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas e in relativis pernirel, adeoque recte dicitur summum bonum,fons, et origo omnium rerum, qui fecit mundum et omnia, quæ in eo sunt; hic cœli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur, non indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia (Act., xvII, 24, 25).

Alcuinus Flaccus sic habet de Trinit. lib. 1, cap. 15 Spiritus siquidem sanctus nec ingenitus, nec genitus alicubi dicitur, ne si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres in sancta Trinitate intelligerentur. Si genitus dicere!ur sicut Filius, duo ibidem Filii in eadem æstimarentur esse sancia Trinitate, sed tantummodo procedere de Patre et Filio, salva fide, dicendus. Qui tamen non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sicut quidam male intelligentes credendum esse putabant, sed de utroque procedit,quia Pater talem genuit Filium, ut quemadmodum de se,ita de illo quoque procedat Spiritus sanctus.

b Si forte dicit aliquis: Ideo minor est quia missus legitur, et quid dicturus est cum legit in Isaia propheta ex persona Christi dicentis: Dominus misit me, et Spiritus ejus; et alibi: Spiritus Dominus super me..... Quomodo ergo minor credendus est qui etiam Deus, qui sicut ipse æqualis est Patri. Ita auct. Brev. fidei adversus Arianos. Sirm. pag. 231. B. C.

c Evidentissimum est ex historicis omnibus Socinianos, Macedonianos, atque Arianos, Spiritum sanctum nullum esse præter charismatum munera, quod falsum eorum dogma, tamquam contrarium sacræ Scripturæ et sanctorum Patrum testimoniis Patres concili Nicæni, et Alexandrini ostenderunt, tum Matth. xxvm, 19, et historia Ananiæ Act. v, cum D Pauli verbis labr. 1, I ad Corinthios m, ut omittamus Veteris Testamenti auctoritates pluribus in locis relatas a sanctis Patribus, et conciliis, ut probarent et existentiam S. Spiritus, divinitatem, et eamdem cum Patre, et Filio dignitatem atque majestatem. Hoc dogma illud est, quod Rufinus memorat in sua historia fuisse a concilio Alexandrino definitum (Hist. eccl. lib. 1, cap. 29, pag. 211). Additur, ait, sane in illo concilii decreto etiam de Spiritu sancto plenior disputatio, ut ejusdem substantiæ, ac deitatis, cujus Pater, et Filius etiam Spiritus sanctus crederetur, præferente S. Asterio procuratore Orientis, et S. Eusebio Occidentis Ecclesiæ, quæ autem omnia plane discutiuntur in Breviario fidei adversus Arianos (Bibl. Pat. Galland. tom. VIII, pag. 592 et seq.), adeoque quæ in præfatione notavimus hic clarius probantur.

VI. Quod enim Pater est non a se, sed ad Patrem est. Similiter, et Spiritus sanctus non a se, sed ad Patrem et Filium relative refertur in eo, quod Patris et Filii Spiritus prædicatur. Item cum dicimus Deus non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem, et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus. Nam etsi de singulis personis interrogaremur, Deum necesse est, fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, & singulariter dicitur, non tamen tres Dei, sed unus est Deus.

VII. Item, et Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicuntur, nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Sicut, et unum lumen h unumque princi. pium prædicatur. Singulariter ergo ut unaquæque Quinimmo nemo, ut sciamus, hoc dogma nobis reliquit simillimis verbis conscriptum.

d Nos enim catholici Dominum Deum nostrum Jesum Christum, et minorem dicimus Patre, et æqualem. Minorem propter humanitatem assumptam, quia cum in forma Dei esset, formam servi induere dignatus est. Equalem vero dicimus propter deitatem perpetuam. Ita auctor Breviarii fidei adversus Arianos apud Sirmund. edit. Venet. tom. II, pag. 195. Et paulo post ait: Cum nusquam omnino Deus minor esse legatur, nisi ut dictum est propter dispensationem carnis assumptæ, in qua non solum ab angelis minoratus est, sed et maire sua junior invenitur, sicut jam diximus.

e Alcuinus Flaccus lib. 1 de Fide Trinitatis cap. 4, pag. 710, ait: Quædam de Deo substantialiter dicuntur, ut est Deus magnus omnipotens, quidquid ad se dicitur idem substantiam Divinitatis. Quædam itaque relative dicuntur, ut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem, et Filium, ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus Deus dicitur. Itaque Pater, eo quo Deus est, hoc ipso substantia est, quia ejusdem substantiæ Filius, procul dubio, et Filius Deus, Spiritus sanctus Deus. At vero Deus, eo quod Pater est relative dicitur, quia non substantiæ nomen, sed refertur ad Filium. Non sic dicimus Filium Patrem esse quomodo dicimus Filium Deum esse, nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum esse, quia Deus substantialiter dicitur Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur. Prorsus, et Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium, sed non eodem modo quo inter se Pater et Filius.

f Credantur ergo tres personæ, sed non tres substantiæ; tres proprietates, sed non tres potestates. Brev. fid. adv. Arian. Sirm. tom. I, pag. 225.

8 Nam si Ecclesiam catholicam interrogas de Patre quid sit, dicit Deum, sed et Filium dicit Deum, sed et Spiritum sanctum dicit Deum, et tamen non dicit tres Deos. Ibidem, et apud Galland. Bibl. PP. tom. VIII, pag. 592, quæst. 19.

h D. Numquid aliud lumen est Pater, et aliud Filius ? R. Nequaquam aliud, sed unum lumen est Pater, et Filius sicut una substantia. Ideo recte dicitur lumen de lumine, sicut Deus de Deo, sicut unus Deus est Pater, et Filius, ita unum lumen est. Ita Alcuinus Flac. ad Fredegisum de Trinit. q. 19, p. 764. Quemadmodum enim ex una face multi ignes accenduntur, nec tamen primæ facis ob plures accensas faces lux imminuitur; sic verbum ex Patris potentia prodiens

persona plenus Deus, et totæ tres personæ unus A igitur in personarum distinctione agnoscimus, uni

Deus confitetur, et creditur una illis non divisa, atque æqualis majestas, deitas, atque potestas, nec minoratura in singulis, nec augetur in tribus.

VIII. Quia nec aliquid abest cum unaquæque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius b cum tolæ tres persona unus Deus enuntiatur. Hæc ergo sancta Trinitas, quæ unus est, et verus Deus non recedit a numero, nec capitur numero . In relatione enim personarum numerus cernitur. In divinitatis vero substantia quid innumeratum sit, non comprehenditur. Ergo hoc solum numerum insinua!, quod ab invicem sunt, et in hoc solum numero carent, quod ad se sunt d. Nam ita huic sanctæ Trinitati unum naturale convenit nomen, ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc secundum B illud in sacris litteris dicitur Dominus, Dominus nosler, el magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Nec quia tres has personas esse dicimus unum Deum, eumdem esse Filium, quem Patrem, aut eumdem, quod Spiritus sanctus est, Patrem, vel Filium dicere poterimus.

IX. Non enim ipse est Pater, qui Filius, nec Filius ipse, qui Pater, nec Spiritus sanctus ipse, qui est vel Pater, vel Filius, cum tamen ipse sit Pater, quod Filius, ipse sit Filius, quod Pater, ipse Spiritus sanctus, quod est Pater, et Filius, id est natura unus Deus. Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur.

X. Cum autem dicimus ipsum esse Patrem, quod Filium, ipsum Filium, quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum, quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur. Quoad substantiam unum sunt, personas enim distinguimus, non Deitatem separamus. Trinitatem genitorem verbi expertem non fecit. Sicut Tatianus Assyrius contra Græc. orat. n. 5, apud Galland. Bibl. PP. tom. I, pag. 641, sed et Justinus martyr hoc facis exemplo utitur, ut explicet æternam generationem, in qua Deus totam suam Filio substantiam communicavit Dialog. n. 128, ut observetur a nobis æternam generationem, et processionem a temporaria progressione dijudicari et sic Illam autem virtutem quam, et Deum sermo propheticus, ut multis similiter demonstratum est, et angelum vocat, non solo nomine, ul LUCEM SOLIS, numerari, sed et numero aliud quid esse etiam supra breviter disserui ( ut observaium fuit superius col. 959, num. 2) cum virtutem ilLam, ex Patre unitam dicerem, virtute, et voluntate ipsius, non vero per ABSCISSIONEM quasi Patris substantia divideretur; quemadmodum cætera omnia, quæ dividuntur, et scinduntur non eadem sunt, ac antequam scinderentur. Apud Galland. Bibl. PP. p. 580, tom. I.

a

Apud homines ideo minorem filium generat pater, quia, et ipse minor est, generatur a Patre; idcirco crescente filio pater senescit, et moriente patre filius succedere comprobatur, et melior, ac potentior patre nonnumquam efficitur. Apud Deum vero non ita est, quia ubi crescere, vel senescere divinitas non habet, hoc est dignum ut Filium dilectio habeat æqualem. Brev. fid, adv. Ar. Galland. ut sup. pag. 688. b Supple adest.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

D

e

tatem propter naturam vel substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt natura scilicet, non persona, nec tamen tres istæ personæ separabiles existimandæ sunt, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur. Inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo quod faciunt ; ita inter generantem Patrem, et generatum Filium vel procedentem Spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando præcederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patri, vel Filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa hæc Trinitas a nobis et prædicatur, et creditur. Tres igitur istæ personæ dicuntur juxta quod majores definiunt, ut cognescantur, non ut separetur. Nam si attendamus illud, quod Scriptura sacra dicit de sapientia: splendor est lucis æternæ (Sap. vII, 26; Heb. 1, 3), sicut splendorem & luci videmus inseparabiliter inhærere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse. Tres ergo illas unius, atque inseparabilis naturæ personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus prædicamus. Quandoquidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, cum etiam in his nominibus quibus voluit singillatim personas agnosci, unam sine alia non permittat intelligi, nec Pater absque Filio agnoscitur, nec sine Patre Filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli personas separari vetat, quas etiam dum non simul nominat, simul insinual. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur, et alterum.

XI. Cum igitur hæc tria sint unum, et unum tria,

с

Quicquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis dicitur Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et simul de ipsa Trinitate non pluraliter, sed singulariter dicendum est. Alcuinus de fide cap. 8, p. 712 Id est ut tres personas, et unum Deum intelligas. Non semel dicunt, ne singularitatem credas; non bis, ne Spiritum sanctum excludas; non Sancti Domini Sabaoth, ne tres Deos more gentilium fatearis. Sed dicunt Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 5).

a Ubi enim unus Deus creditur, ibi minor, et major excluditur. Nescit enim numerum unitas, et gradum non admittit æqualitas. Brev. fid. advers. Ar. Sirmund. pag. 215.

e Alcuinus Flaccus lib. 1, cap. 4, p. 617: Scripsit totum illud caput, quo probat S. Trinitatem non esse separabilem in natura, nec in personis.

Sed adhuc forte dicis, sicut habet carnalis intellectus inter gignentem Patrem, et genitum Filium non potuisse fieri nisi, ut aliquod fuisset spatium. Spatium horæ faciunt hora, horæ tempus designant, ac si tempus anteponis Filio non omnia per ipsum facta fateris. Brev. fid. adv. Ar. Sirmund. pag. 224. Et paulo post: Sic ergo fuit Pater sine Filio, sicut tu dicis fuit sine virtute, fuit sine sapientia, fuit sine vita, fuit sine veritate. Sed quia sine his numquam fuisse:Pater credendus est, hoc convenit saluti tuæ, ut juxta fidem catholicam consempiternum Patri,et æqualem Filium fatearis. 5 Hic videtur S. Hil. Pict. lib. vi, de Trin. n. 29, hæc sumpsisse, etsi alio modo, et similitudine ignis utatur, ut in lib. vi, num. 12, de lumine, sen lampade.

est tamen unicuique persona manens sua proprietas. A denda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis.

Pater enim æternitatem habet sine nativitate, Filius
nativitatem cum æternitate, Spiritus vero Sanctus
processionem sine nativitate cam æternitate. De his
tribus personis solam Filii personam pro liberatione
humani generis hominem veram sine peccato a de
sancta el immacolata Maria Virgine credimus as-
sumpsisse, de qua novo ordine, novaque nativitate
est genitus, quia intacta Virginitas virilem coitum
nescivit, et fecunda per Spiritum sanctum carnis
materiam ministravit. Qui partus Virginis nec ra-
tione colligitur, nec exemplo monstratur. Quod si
ratione colligitur, non est mirabile. Si exemplo mon-
stratur, non est singulare. Nec tamen Spiritus sanc-
tus Pater esse credendus est Filii pro eo, quod Ma-
ria eodem Spiritu sancto obumbrata concepit, ne B
Patres Filii videamur asserere, quod nefas est dici.
In quo mirabili conceptu ædificante sibi Sapientia
© domum, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. 1, 14). Nec tamen verbum ipsum in carne
conversum, atque mutatum est, ut desisteret esse
Deus, quod homo esse voluisset. Sed ita Verbum caro
factum est, ut non tantum ibi sit verbum Dei, et ho-
minis caro, sed etiam rationalis hominis anima, at-
que hoc totum, et Deus dicatur propter Deum, et
homo propter hominem. In quo Dei Filio duas cre-
dimus esse naturas, unam Divinitatis, alteram hu-
manitatis.

XII. Quas ita in se una Christi persona univit, ut
nec Divinitas ab humanitate, nec humanitas a Divi-
nitate possit aliquando sejungi. Unde perfectus C
Deus, erfectus Homo in unitate personæ, unus est
Christus. Nec tamen quia duas diximus in Filio Dei
esse naturas, duas causabimus in eo esse personas,
ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas.

XIII. Deus enim verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in æternam personam Divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Item cum unius substantiæ credimus esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate sue persona assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse cre

a S. Hilarius hoc argumentum in tractatu psalm. D CXXXVII, per totum diserte pertractat, et in libro x, n. 17, de Trinitate. Quæ quidem respondent eis que definita fuerunt in concilio Alexandrino, propter quæ S. Eusebius se sub-cribens epistolæ synodice ad Antiochenos missæ a S. Athanasio scribit: Sed etiam incarnationem Salvatoris nostri consensio.

b S. Hilarius de Trin. lib. x, n. 15: Virgo enim nonnisi ex sno sancto Spiritu genuit, quod genuit.

e Ac Verbum caro factum, aut aliud esse, quam nostræ carnis Deus caro factus esset. S. Hilarius de Trin. lib. x1, n. 16, et in libro de Synodis, seu de Fide Orient. anathema n. 11, pag. 384.

[blocks in formation]

Solus tamen Filius formam accepit in singularitate personæ, non in unitate Divinæ naturæ. In id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati, quæ forma illa ad unitatem personæ quidem allata est, adeo ut Filius Dei, et Filius hominis unus sit Christus, id est Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis verbi,quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animæ, quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis su et bumanitatis nostræ. Hic etiam per hoc, quod de Deo Patre sine vitio prodiit nalus tantum. Nam neque factus, neque prædestinatus accipiter.

XIV. Per hoc tamen, quod de Maria Virgine natus est, et prædestinatus esse credendus est. Ambæ tamen in illo generationes mirabiles, quia, et de Patre ante sæcula sine matre genitus, et in fine sæculorum de matre sine patre est generatus. Quod tamen secundum quod est Deus creavit Mariam, secundum quod homo est creatus ex Maria, ipse Pater Marie matris suæ, et Filius.

XV. Item per hoc quod Deus est, æqualis est Patri, per hoc quod homo, minor est Patre. Item et major, et minor esse credendus est. In forma enim Dei etiam ipse Filius d se ipso major est propter humanitatem assumptam. Quia Divinitas major est. In forma autem hominis etiam ipse Filius se ipso major est ad humanitatem, quæ minor divinitate accipitur. Ita secundum divinitatem, quæ æqualis est Patri, ipse, et Pater major est homine, quem sola Filii persona assumpsit. Item in eo, quod quæri potest, Filius sic æqualis, et minor es e creditur. Respondeamus secundum formam Dei servi (Philip. 11, 7) minor et Patre et Spiritu sancto. Quia nec Spiritus Sanctus dicitur Pater e. Sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona ab homine assumpto ex Maria. Item cum in homine una exstat persona, cum Patre vero, et Spiritu sancto natura Divinitatis suæ substantia, missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est. In eo, gelista confirmai omnia a Filio esse creata... Cum tam præsentibus, quam præteritis testimoniis, quæ de Scripturis sanctis prostulata sunt, Deus esse Filius demonstretur, miror cur forte eum aliqui MINOREM dicendo blasphemare non metuunt, cum nusquam omnino Deus minor esse legatur. Breviarium fidei adversus Arianos. e Supple nec assumpsit carnem.

f Scilicet persona discreta ab homine, seu humanitate assumpta ex Maria. Namque posuit semper hominem pro humanitate quotiescumque id nominis usurpavit, ut videre est pluribus in locis, adeoque hic solummodo hoc annotari ab omnibus opto, ne longior sim, quam res postulat.

8 Quod de cœlo descendit, conceptæ de Spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa, partumque corporis omne quod sexus sui est naturale contulerit. Quod vero hominis Filius est, susceptæ in Virgine carnis est partus. Quod autem in cœlis, et naturæ semper manentis potes

tuorum.

XVII. Inde cum sanctis omnibus veniet ad faciendum judicium, reddere unicuique mercedem proprie debitam, prout quisque gesserit in corpore positus, sive bonum, sive malum (I Cor. v, 10).

quod ipse per Prophetam dicit: Et nunc Dominus A finem sæculorum Judex omnium vivorum et mormisit me, et spiritus ejus (Isai. XLVIII, 16). A se ipso quoque missus accipitur a pro eo, quod sine parabolis, non solum voluntas, sed et operatio totius trinitatis agnoscitur. Hic enim qui ante sæcula unigenitus est vocatus spiritualiter, primogenitus est factus. Unigenitus propter Divinitatis substantiam. Primogenitus propter assumptæ carnis naturam, in qua suscepti hominis forma juxta evangelicam veritatem b sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis peccator est factus, id est sacrificium pro peccatis nostris. Et tamen passionem ipsam, salva Divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique judicatus, et cruci veram carnis mortem excepit. Tertia quoque die virtute propria suscitatus de sepulcro sur- B gnum Deo et Patri, participes nos efficiat regni sui, ut qui per hanc fidem illi inhæremus cum illo sine fine regnemus.

rexit.

XVI. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum. Nec in aeria, vel qualibet alia carne c, ut quidam delirant resurrecturos vos credimus, sed in ista, qua vivimus, consistimus et movemus. Peracto hujus sancte resurrectionis exemplo idem Dominus noster, atque Salvator paternam ascendendo sedem repetivit, de qua numquam per divinitatem discessit. Illuc ad dexteram Patris sedens exspectatus in

tas est, quæ initiata, conditoque per se carne, non se ex infinitatis suæ virtute intra regionem definiti corporis coarctavit. S. Hil. de Trin. lib. x, n. 16, p. 331. a Sed forte dicit aliquis : Ideo minor est, quia missus legitur. Et quid dicturus est cum legit Isaiam prophetam ex persona Christi dicentem: Dominus misit me, et Spiritus ejus... Credendum est mitti, qui ubique esse dignoscitur. Brev. fid. adv. Arian, ut sequitur S. Hilarius. A Filio Paracletum missum meminimus, et in principio hoc fides ipsa exposuit. Sed quia frequenter per indifferentis naturæ virtutem opera sua, opera Patris esse dixit dicens, Joan. x, 37. Missurus quoque Paracletum sicuti frequenter spopondit interdum eum et mittendum dixit a Patre, dum omne, quod ageret, pie referre est, solitus ad Patrem, ex quo hæretici occasionem frequenter arripiunt, ut ipsum esse Filium Paracletum mittendum a Patre sit precaturus, differentiam missi rogantisque significet. Sic S. Hilarius lib. de Synodis Orient., seu de fide Orientalium n. 20, pag. 494.; et sequitur, num. 21: Si quis Spiritum sanctum partem dicat Patris vel Filii, anathema sit.

b Quod hic legatur: sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, hæc credo referenda esse ad illamet verba S. Eusebii subscribentis epistolæ synodicæ jam laudatæ a S. Athanasio ad Antiochenos missæ in fine cujus scripsit idem Eusebius: Et excepto peccata omnia, quæ veteris erant nostræ humanitatis, etc.

Ex hoc aperte eruitur pugnare Eusebium contra errorem Origenis docentis non carnem, sed corpora suscitanda, neque eadem, sed alia subtilia aerea cœlestia, quæ indutura sunt animæ loco crassioris illius materialis, et carnei, quod nunc regunt, el animant. Quod dogma, seu hæresim in Com. Psalm. tom. I edit. Venet. recent. pag. 398, 399, tradidit, et in Matth. pag. 344, 446, tom. XIII, seu tom. III, confirmavit. Quam hæresim secuti postea

C

D

Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. Intra cujus gremium constituti unum baptisma credimus; et confitemur in remissione omnium peccatorum. Sub qua fide, et resurrectione mortuorum veraciter credimus, et futuri sæculi gaudia exspectamus.

Hoc tantum nobis orandum est, et petendum ut cum peracto, finitoque judicio tradiderit Filius re

Hæc est confessionis nostræ fides exposita, per quam hæreticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose acceditur, cujus sacrosancto sapore sub triduano dierum jejunio continua relationum collatione ructantes ad ea, quæ subnixa sunt sequenti die exponenda transivimus.

fuerunt Bardesanus Syrus, et alii plures, contra quos Patres Aquileienses in symbolo apostolico addiderunt ad illum articulum carnis resurrectionem pronomen hujus, ut docet Rufinus lib. 1 Invectiv. in S. Hieronym. num. 4 : Sacra aquileiensis Ecclesia Dei spiritu futuras adversum nos calumnias prævidente ubi tradit carnis resurrectionem,addit unius pronominis syllabam, el pro eo, quod dicunt carnis resurrectionem, nos dicimus: HUJUS CARNis resurrectioNEM.

In hoc symbolo nec in aeria, vel qualibet alia carne, ut quidam delirant resurrecturos nos tradit. Ergo contra illos, qui resurrectionem alienæ carnis, seu materiæ, quan hujus nostri corporis docuerunt dogma statuitur, adeoque, sicut jam in præsatione diximus cum S. Hieronymo S. Eusebium commentarios psalmorum Origenis de Græco in Latinum emendatis erroribus dedisse, facile cuique erit hic agnoscere, contra quem hoc dogma definitum fuerit ab auctore hujus confessionis maxime cum in reliquis symbolis, nihil statutum fuerit tam clarum contra errorem Origenis verbo ipsa referentibus, ut hic legitur. De qua Origenis hæresi, sic S. Epiphanius scripsit speciatim in lib. Ancoratus pag. mihi 556 : At de his satis dictum esse puto, paucis e multis exemplis a nobis productis. Cæterum de his, qui Christiani esse videntur, verum Origeni credunt el mortuorum quidem resurrectionem confitentur, tum carnis nostræ, tum corporis Domini, sancti illius ex Maria assumpti, hanc autem carnem non resurgere dicunt, sed etiam pro hac ex Deo dari quomodo non dixerimus magis impiam aliis habere ipsos opinionem, et stolidiorem quam est Græca, quam alibi hæresim ut hic refutavit.

d Etsi in hac periodo videatur auctorem duobus aliis diebus locutum fuisse de hoc mysterio sanctissimæ Trinitatis; tamen in codice nihil aliud adest, et ultimam paginam vacuam habet, alibi hæc for an petenda erunt.

EUSEBIANORUM OPERUM EDITIONIS COMPLEMENTUM,
IN QUO DE AUCTORIS VITA ET SCRIPTIS
NOTANDA QUÆDAM EXPONUNTUR.

I. De Eusebii Vercellensis vita et scriptis, ex Gallandio. A
Eusebius natione Sardus (a), terra sua et cogna-
tione relicta, atque otio domestico peregrinationem
præferens, ut inquit sanctus Ambrosius (b), pri-
mum Ecclesiæ Romanæ lector, deinde Vercellensis
episcopus est ordinatus. Et jure quidem creditum
(c), quod ad munus episcopale divino esset electus
judicio quem enim numquam ante cognoverant
electores, posthabitis civibus, simul ut viderunt et
probaverunt; tantumque interfuit ut probaretur,
quantum ut videretur: adeoque merito vir tantus
evasit, quem scilicet divinitus vocatum omnis elegit
ecclesia. Primus omnium (d) in occidentis partibus
monasticam vitam clericali conjunxit: redux nimi-
rum ex Ægypto, ubi exsulans sanctorum monacho-
rum institutum diligenter perquisierat, ut auctor est B
Baronius (e). Anno autem 354 quo tempore potis-
simum Ecclesiam divexabat Ariana impietas, Libe-
rius papa litteras ad Eusebium dedit (f), quibus ip-
sum rogabat, ut una cum sedis apostolicæ legatis
fidei patrocinium apud Constantium susciperet. Ro-
mano pontifici morem gerens beatus antistes, lega-
tisque Vercellis honorifice comiterque exceptis, viæ
juxta atque legationis comitem sese obtulit, unaque
cum illis ad imperatorem in Gallias contendit. Cujus
rei certior factus summus pontifex, mox ad ipsum
rescripsit (g), significans quanta lætitia fuerit af-
fectus, dum eum ipsius legatis se adjunxisse intellexit.

Alexandriam rogante Athanasio se contulit, ubi et synodo interfuit ab eodem Athanasio coactæ. Sed ea singillatim enarrare quæ in illa synodo Alexandrina gesta sunt, prolixius esse quam instituti nostri ratio ferat. Illud tamen haud prætermittendum existimamus, Eusebium nimirum illius synodi Alexandrinæ actis Latine subscripsisse; quod quidem refert ipse Athanasius his verbis (k): Ego Eusebius, secundum exactam vestram utriusque partis confessionem, qua in eamdem circa hypostases sententiam convenistis, in eamdem quoque conveni: sed etiam circa incarnationem Salvatoris nostri, nempe Dei Filium hominem factum esse, et omnia præter peccatum assumpsisse, cujusmodi erat antiquus noster homo : idque juxta contextum Epistolæ meo suffragio confirmavi. Et quando~ quidem exclusa dicitur Sardicensis concilii tabella, ne ultra Nicænam fidem aliquid exponi videatur: ego huic quoque rei consentio, ne per illam Nicæna fides exclusa videatur, neque proferendam eam esse sentio Opto in Domino vos bene valere. Hactenus Eusebii subscriptio; cui hæc præmittit Athanasius: TouToLS καὶ Εὐσέβιος ὑπέγραψε Ῥωμαϊστί, ὧν ἡ ἑρμηνεία· Ἐγὼ Εὐσέβιος κ. τ. λ. His Eusebius quoque Latine subscripsit, quorum hæc est intepretatio: EGO EUSEBIUS, etc.

Itaque apud Constantium enixius agens Eusebius, quidquid ea legatione petebatur obtinuit, nempe ut concilium celebraretur: quod utique anno insequen- C te Mediolani fuit coactum. Et in eo quidem concilio eminuit Eusebii fortitudo atque animi firmitas (h) : siquidem non minas, non vincula, et ne gladium quidem districtum metuens, exsilium pro ministerii sui officio anno 357 suscepit, Scythopolim relegatus: ubi primum ab Josepho comite perhumaniter exceptus (i); deinceps vero a Patrophilo, Arii quondam socio, homine plane sævissimo, dire fuit vexatus. Quæ autem et quanta fortissimus Christi confessor tunc passus fuerit; scripto ad eumdem Patrophilum Arianum libello, quem litteris illigavit ad suos in Italiam missis, ipsemet Eusebius declarat (j). Scythopoli postea in Cappadociam, atque inde in Ægyptum deportatus; promulgato demum anno 362 Juliani edicto de episcoporum exsulum restitutione, (a) Hieron. de Vir. illustr. cap. 96.

(b) Ambros. epist. 63, § 68, opp. tom. II, pag. 1058, edit. BB. Paris.

(c) Id. ibid., § 2, pag. 1023.

(d) Id. ibid., § 66, pag. 1038.

(e) Baron. ad ann. 328, § 22.

Liber. epist. ad Euseb. Vercell., tom. VIII no. stræ Patrol., col. 1349 et seq. (g) Id. ibid.

PATROL. XII.

D

Hinc vero minus recte arguisse videtur Tillemontius (/), Eusebium fortasse Græcam linguam haud calluisse, propterea quod synodo Alexandrina Latine subscripserit. Scilicet Græce imperitus fuerit episcopus ille Vercellensis, qui teste Hieronymo (m) edidit in Psalmos commentarios Eusebii Cæsariensis, quos Satius ergo fuerit DE GRÆCO IN LATINUM VERTERAT. illud suspicari, Eusebium Græce loqui aut scribere potius nescisse, quam Græcam linguam penitus ignorasse: vel etiam, quod quidem malim, ipsum licet Græce doctum, synodi Græcæ actis Latine subscribere voluisse, quo Ecclesiæ utriusque consensus in dogmatis definiendis plenius evidenti usque con

slaret.

san

Jam vero, celebrata synodo Alexandrina,
ctus Vercellensis antistes, ut habet Socrates (n) post
Rufinum (0) instar præstantis medici orientis provin-
cias peragrans, eos qui in fide infirmi erant, ad inte-
gram valetudinem restituit, ecclesiastica doctrina cos
Instituens atque erudiens. Inde autem digressus in Il-
lyricum venit; tandemque in Italiam delatus, eadem
pietatis ac religionis officia præstare perrexit. Ad cujus

(h) Athan. Hist. Arian. § 34, pag. 363.
(i) Epiph. Hær. 30, § 5.

(i) Euseb. Verc. epist. vid. supra.

(k) Athan. tom. ad Antioch. opp. t. I, part. 11, p. 776.

(1) Tillem. Mem. eccl. tom. VII, pag. 530.

(m) Hieron. de Vir. illustr. cap. 96, et epist. 61 ad Vigilant., § 2.

(n) Socrat. Hist. eccl. lib. in, cap. 9.
(o) Rufin. Hist. eccl. lib. 1, cap. 50, 31.

31

« ElőzőTovább »