Oldalképek
PDF
ePub

salutis nostræ causa Deus sempiternæ virtutis ho- A deficientibus nobis, olim cum victu venire permiserunt. Hac itaque sunt Ariomanitarum opera.

minem perfectum induit, pati voluit, morte trium-
phata tertio die resurrexit, ad dexteram Patris se-
det, venturus judicare vivos et mortuos novit et
Spiritus sanctus: testis est Ecclesia catholica, quæ
sic confitetur: quia non ego in me reus ero,
sed vos,
qui conservos meos necessaria ministraturos prohi
bere voluistis. Et si hoc paraveritis, vos debere con-
temnere non quasi mortem timentem, sed ne post
excessum meum dicatis me voluntaria morte exire
voluisse et quamdam nobis nebulam accusationis
inveniatis conventurum me scitote Ecclesias, quas
bclausis interim litteris possim pertingere; conven-
turum et Dei servos, ut in ipsis concurrentibus, or-
bis terrarum, quid fides integra quæ ab universis
catholicis episcopis comprobata est, ab Ariomanitis B
patiatur quos ante damnavit, possit agnoscere. Item
subscripsi ego Eusebius episcopus.

Adjuro te qui has litteras legeris, per Patrem, Filium et Spiritum sanctum, ut non supprimas, sed alii legendas tradas.

VI. Hi ergo vix quarta die ad hunc libellum mitigati, jejunos ad hospitium in quo manseramus, revertere nos compulerunt. Viderunt interea, quemadmodum nos revertentes populi cum gaudio susceperunt. Lucernis nostrum hospitium circumdederunt. Copimus annuente Domino iterum egentibus ministrare. Non hoc sustinuit ipsorum inhumanitas, et nostrum amorem in suum odium d perdiderunt. Vix fere viginti et quinque tolerare potuerunt dies. Erumpunt denuo, et cum perdita multorum manu ad nostrum hospitium veniunt armati fustibus, per aliena claustra parietem rumpunt, et ad nos e violenti perveniunt. Iterum rapiunt, et in arctiore custodia cum solo charissimo Tegrino presbytero recludunt. Nostros quoque fratres, id est presbyteros et diaconos omnes rapiunt et includunt. Post triduum potestate sua per loca diversa in exsilium mittunt. Alios fratres qui ad nos venerant visitandos, in car cere publico mittunt, per plurimos dies reclusos tenent. Advolantes iterum ad hospitium, omnia quæ aut in sumptu aut pauperibus fuerant comparata, f diruunt. Sed quia hoc publicum ipsorum facinus ab omnibus civibus notabatur, argumento hoc usi sunt, ut aliqua redderent leviora, et se nobis nostra reddidisse jactarent. Sumptus vero apud se tenuerunt et post tantum scelus quærebant, si fieri possit, sic negare, ut nullum de meis ad me venire permitterent, qui escas corpori necessarias afferret. Vix sexta die, clamantibus sibi diversis, unum venire permiserunt. Quantum ad se fuit, ostenderunt homicidæ animos; quem primum, ne a malignitate cessarent, quarta die dimiserunt. Postmodum sexta vix,

[blocks in formation]

VII. Videte, sanctissimi fratres, si non est persecutio, dum hæc patimur qui fidem catholicam custodimus et altius cogitate, num valde etiam deterior sit quam illa, quæ fiebat per hos qui idolis serviebant. Illi mittebant in carcerem, non tamen prohibebant ad se venire suos. Quantum ergo salanas Ecclesias vulneraverit per Ariomanitarum crudelitatem! In custodia publica mittunt, qui liberare debent. Violentiam faciunt, qui ut patiantur justitiæ causa discunt. Aliena diripiunt, qui sua direpta ne repetant, de divina lege docentur. Prætereo quanta illos invasit crudelitas, dum facultatibus temporalibus gaudent. In carcere latronibus clausis a quæstionariis vel a judicibus non denegatur facultas videndi suos a nobis et nostri prohibentur : et devoti fratres ne veniant, non solum ab hospitio arcentur quo tenemur, sed ne adeant s carcerem, comminatione terrentur. Sic cunctos subjugaverunt, ut manifestissime agnoverim. Ab episcopis incipiam dum honorem quidam timent amittere, ipsos fidem perdidisse; dumque facultates terrenas et immunitates nolunt perdere, cœlestes thesauros et veram securitatem nullam judicasse. Sic quoque ducti cæteri, dum episcopos hæc timentes perdere vident, amare cœperunt quæ semper habere non possunt.

L

VIII. Sic Ariomanite divites terrent, dum his proscriptionem minantur: sic pauperes, dum potestatem in carcere recludendi habent. Et quanta inC sania est! In loco quo tenemur, non solum viros qui nobis serviunt in carcerem mittunt, sed et puellas sanctimoniales sine ullo divino timore in custodia publica recludunt. Sed ut gavisi non sunt seniores mali, qui pudicitiam Susanna violare quærebant; ita nec hi gaudebunt semper, qui Ecclesiam persecutione varia et depressione nimia suæ infidelitati conantur subjicere. Dixit enim sanctus Daniel ad illos: Sic timentes filiæ Israel concumbebant vobiscum (Dan. XIII, 57). Sed recedat, sanctissimi, humanus timor a vestris animis, cum habeatis Domini consolationem, qui dicit: Nolite timere illos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. x, 18). Tempus est probationis tempus est, ut probati innotescant i manifesti. Ideo acceperunt humanum adjutorium, quia divinum non ha bent: quod si haberent, numquam potestate terrena innocentium sibi animas subjugarent.

D

IX. Multa de illorum malis, quibus non solus ego, seu plurimi deprimimur, debueramus scribere; sed ne possemus hoc facere, et ipsorum crudelitatem litteris intimare, arctissima custodia servamur ab ipsis. Ideo ad nos, et alii nostri et amici prohibentur

[blocks in formation]

accedere. Sed concessit mihi Dominus hanc episto- A necessitate,scribere non potui. Ita in hac vos omnes,

lam per charissimum nostrum ad vos Syrum diaconum mittere, quem in potestate mittendi habui; quia providentia Domini nostri eo tempore ad videnda loca sancta accesserat, et cum cæteris fratribus inventus non est.

fratres, sed et sanctæ sorores, filii et filiæ, omnem sexum appello, omnem ætatem peto, ut hac contenti salutatione, nostro obsequio, etiam hos qui foris sunt, et nos dignantur diligere, salutare dignemini. Salutant vos fratres nostri qui mecum sunt, presbyteri et diacones, sed et omnes nostri : qui una mecum satis petunt, ut nostri memores, omnes vestros nostro dignemini obsequio salutare. Transmisi præterea litteras, quas ad Patrophilum custodem meum feci, ut ex his agnoscatis, nos Ariomanitarum nec minis posse terreri, neque ipsorum serpentina blanda subtilitate posse ad ipsorum societatem perduci. Divinitas vos protegat, florentesque vivere et hic et in futuro faciat cum omnibus ves

X. Cæterum vix hanc epistolam quomodocumque conscripsimus, Deum semper postulantes, ut custodes in horas refrenaret, et concederet, ne ad vos diaconus nuntium magis laboris nostri, quam qualescumque salutationis litteras ferret. Propter quod satis vos pelo, ut cum omni vigilantia custodiatis fidem, servetis concordiam, orationibus incumbatis, nostri memores sine intermissione sitis: ut dignetur Dominus Ecclesiam suam liberare quæ super universum orbem laborat, et ut nos qui deprimimur, B tris, fratres charissimi et satis desideratissimi.

possimus vobiscum liberati gaudere : quod præstare dignabitur Dominus, petentibus vobis, per Dominum nostrum Jesum Christum qui est secum a benedictus a seculis et in omnia sæcula sæculorum, Amen.

XI. Iterum peto, et vos per misericordiam Dei rogo, ut unusquisque in hac epistola salutationem suam nuncupet; quia singulis, ut solebam, faciente.

EPISTOLA III.

AD GREGORIUM EPISCOPUM SPANENSEM.

Gratulatur Eusebius Gregorio quod restitisset Osio et plurimis cadentibus Arimino in communicatione Valentis et Ursacii.

(Hanc epistolam vide ad tomum X nostræ Patrologiæ, inter opera historica S. Hilarii, Fragm. xi, col. 713. Vide etiam Epistolas Liberii papæ ad Eusebium, Patrol. tom. VIII, coll. 1350, 1355, 1356.)

Deest hæc vox apud Baronium, quam tamen habent alii editi.

SANCTI EUSEBII

VERCELLENSIS EPISCOPI ET MARTYRIS

DE TRINITATE CONFESSIO

Ex ANECDOTIS SACRIS EUGENII de Levis.

MONITUM.

Postquam præfationis initio susceptæ a se Anecdotorum vulgationis cum occasionem tum utilitatem memoravil, sic progreditur vir eruditissimus de Levis: Exordiar, de S. Eusebio Vercellensi episcopo hujus nominis primo (Malleus Arianorum appellatus) confessionem fidei adversus Arianos luci mandandam statui, quam fidei formulam tribus in foliis membranaceis pertinentibus jam ad perinsigne monasterium Sanctorum Michaelis, et Januarii martyris de Lucedio reperi, et exscribi curavi. Quod monasterium conditum fuit sæculo septimo, ut suo loco videre est, et sub speciali tutela episcoporum Vercellensium. Quos autem Vercellensis Ecclesia S. antistites sæculo forsan octavo regimen hujus monasterii sumpsisse, et retinuisse usque ad S. Bonomium vita functum 1026, II kal. Septembris. Verum quidem est, quod nemo, quem sciam ex recentioribus huic sancto Verceliensi epi-copo Eusebio inscripsit aliam confessionem adversus Arianos, quam illam vulgariter appellatam Symbolum quicumque, de quo scribunt Joannes Stephanus Ferrerius Vercellensis Prasul, P. Corbellini, Marcus Aurelius Cusanus, aliique. Sed si attente perpendimus que S. doctor scripsit cum S. Athanasio ad Antiochenos, non possumus huic opinioni consensum præbere adeoque Symbolum quicumque conflatum posterioribus saculis judicandum duxerunt permulti,quibus libenter assentimus. Opus de Unitate Trinitatis scripsisse S. Eusebium tradit laudatus episcopus Ferrerius fide unius Codicis in Vaticana Bibliotheca existentis, quem sequitur Hyacinthus Galizia Vite de' Santi, tom. I, p. 177, scribens exemplar hujus operis in Bibliotheca PP. Oratorii S. Philippi Nerii Taurini asservari ex dono abbatis Laurentii Scoti. Quod exemplar vidi anno 1762, ex quo aliud transcribere curaveram. Quo exscripto didici alium librum scripsisse de optimo genere interpretandi sacram Scripturam super illa verba: Ex Ægypto vocavi filium meum, ut in fine libri v legitur post professionem Arianorum. Consultis tamen hisce quinque libris, seu opere de Unitate Trinitatis cum operibus S. Athanasii reperi hos libros, seu opus Faustino presbytero attributum, etsi diverso ordine quam in editis distributum sit. Perscrutatus etiam fui maxima cum diligentia si quae in hoc opere adessent, quæ nobis certum auctorem indicarent, et maxime in epistola Auguste Flaccille data, quá opis suum dicavit ; nihil tamen inveni; nisi variantes plures lectiones, el post

Professionem Arianam, quæ hic in quinto libro exstat, reperiuntur plura inedita, inter quæ, ut jam dixi, memorat suum librum de optimo genere interpretandi sacram Scripturam. Num vero hoc opus a S. Eusebio conscriptum sit a multis sapientissimis viris dubitatum fuit, inter quos non est omittendus cl. F. Joannes Baptista Audifredi ex Ordine Præd. Casanatensis bibliothecæ præfectus, qui cum eum rogavissem, jam ab anno 1771, ut sua pervigili cura perscrutaretur in Vaticana hunc codicem, mihi sua epistola de die 29 novembris 1776, responsum dedit in codice sign. 1319, p. 253, exstare opus.... S. Eusebii episcopi incipit liber de Unitate Trinitatis. Initium operis hisce verbis incipit: Tu unus Pater, et Filius, et S. Spiritus, qui unitatem, deitatem nobis declarasti, etc., explicit quatuor libris. Liber ultimus finit his verbis: Unita est eorum operatio in factura, et sequitur immediate: Explicit liber quartus. Incipit liber de professione Catholica, et immediate alter liber De professione impia Arianorum qui finit hisce verbis: Si aures surdæ sunt cæterorum, etc., in qua sua epistola non dubitavit affirmare Faustini presbyteri non esse, sed potius S. Eusebii. Quinimmo in alia sua epistola de die 13 junii 1778 epistolam, seu libellum de Canonibus Evangeliorum, qui legitur in pluribus editionibus S. Scripturæ, esse ejusdem auctoris affirmavit, etiamsi pluribus S. Scripturæ editionibus Græce tantum hæc legatur: tandem observavit in editione Orthodoxographorum hanc epistolam exstare Græce et Latine scriptam ex veteri versione Latina, et in linguam Latinam in tomo VI Bibliothecæ Greca Fabricii, quæ quidem omnia maturiori consilio tractanda erunt, ut veritas oriatur. Nam etiamsi hisce observationibus perpensis exemplar Taurinensis Congregationis S. Philippi Nerii reperissem conforme quoad substantiam, cum tamen siluisset, num codex ille Vaticana Bibliothecæ sit in membrana conscriptus necne, siluisset characterum formam, el codicis ætatem reticuisset, mih; visum hic fuit utendum non esse hujusce operis auctoritate, ad ostendendam doctrinæ unitatem S. Eusebii adversus Arianos in hac confessione a nobis edenda, neque etiam opportunum edere ea omnia, quæ inedita reperta sunt in hoc opere Faustino attributo. Quanti sit facienda confessio fidei hujus nostri S. doctoris Eusebii, lectorem remitto ad præfatiunculam appositam ante textum, et ad parva commentaria super ipsam confessionem facta, in quibus certa et evidentiora argumenta habentur de vero auctore hujusce symboli, deque vera suæ fidei professione, et catholico dogmate, ita ut lectorem a consilio, et sententia mea discessurum non credo hisce omnibus perpensis. Nam in illis quam consona sit doctrina S. Eusebii ille S. Athanasii Alexandriæ, reliquorum sanctorum Patrum, probatum est. Quas vero peculiares sententias protulerit S. Eusebius et conformes sacræ Scripturæ, antiquis Patribus, et conciliis demonstratum in illis fuit. Hisce sic editis habebit lector nova argumenta ad Arianorum hæresim confutanda, novas circumstantias ad illustrandam historiam illius temporis.

DISQUISITIO PRÆVIA

DE EUSEBII VERCELLENSIS FIDEI EXPOSITIONE,
SEU DE AUCTORE HUJUS SYMBOLI.

Acriter jam a multis clarissimis viris disputatum fuit de symbolo Quicumque, aliis S. Athanasio vindicantibus illud, aliis Anastasio Sinaita, multis ab auctore Latino adornatum fuisse pugnantibus, nonnullis a Gallico scriptore confectum contendentibus, ex quibus Vigilium Tapsitanum multi contendunt auctorem, alii Vincentium Lirinensem; et suas sententias fulciunt ostendendo in illo symbolo damnatas hæreses Eutychetis, et Nestorii post obitum S. Athanasii exortas. At quid inde si quis diceret sanctos Patres præoccupasse, et præcavisse has hæreses, ut jam observatum est ab historicis, penes plures S. Patres antiquiores? Tunc nullius momenti essent hæ rationes. Quod autem alicujus negotii a pluribus Theologis judicatum fuit, illud esse dicam, quod auctoritate illius symboli nequaquam Latini usi sunt ad demonstrandam adversus Græcos schismaticos originem illam Spiritus sancti a Filio, seu processionem, ut docent Theologi. Cui rationi facile quisquam opponere posset S. Basilium Magnum, et Didymum Alexandrinum hanc processionem agnovisse, et tradidisse, quorum auctoritates contra Græcos fuerunt

relata a Theologis. Hos autem Patres ætate S. Athanasii, et S. Eusebii Vercellensis episcopi fuisse nemo inficiatur adeoque necesse non fuit omnes Patres, et scripta eorum illis objicere, et maxime forsan quæ in omnium ore versabantur, ut probetur, quæ traditione dabantur, auctoritate Patrum roborata fuisse. Nam, etsi ex his, qui pro supra enarratis auctoribus pugnant, pauci sint, qui pro S. Eusebio Vercellensi scripserint, et sententiam hanc tamquam communem retulerint : scimus tamen antiquissimo tempore symbolum illud in Ecclesia Vercellensi recitari consuevisse, et traditionem illius Ecclesiae nos edocere hoc symbolum Latine scriptum fuisse Alexandriæ præsentibus SS. Athanasio, et Asterio, et S. Eusebio laudato, et cum actis illic celebratis Latine redditis ab eodem oblatis summo pontifici Liberio. Omnes scriptores de Ecclesia Vercellensi tradunt in ritu Eusebiano, et in horis canonicis antiquitus præscriptam fuisse recitationem hujusce symboli, et festum celebrari de sanctissima Trinitate, ex quo ritu Alcuinus Flaccus tempore Caroli Magni, ut novitiis sacerdotibus traderet facilem methodum

celebrandi sacrum, Missam de sanctissima Trinitate A emendatis erroribus, ut quisque impolluto et inof

in Ecclesia Vercellensi recitari pluries consuetam,
diebus dominicis præscripsit (ne dicam alium Alcui-
num episcopum Vercellensem hac ipsa tempestate Ec-
clesiam illam administrantem) donec facili modo
possent illi scerdotes novitii ediscere usum aliorum
plurimorum codicum. Cui opinioni robur quam ma-
ximum affert epistola synodica missa ab Athanasio
ad Antiochenos, circa finem hæc habens: Hæc qui-
dem nos tum quia nefas est quicquam ultra Nicænum
concilium requirere, aut contentiosas sententias recipe-
re, tum vel ob pacem solum, et ne qui recte sentiunt
pro rejectis habeantur ad istum modum censuimus, et
eorum CONFESSIONEM qualis fuerit, nos, qui relieti su-
mus Alexandriæ, paucis indicavimus; idque in com-
mune una cum reliquis comministris sacrorum Asterio B
et Eusebio. Nam reliqui ex nostris quisquam ad suas
provincias abierunt. Vos rursus in commune, ubi sole-
tis conventus agere, ista videbitis pervulgari, eoque om-
nes evocate. Æquum est enim ut in eo loco primum
epistola recitetur, etc. Ergo ex hac auctoritate et con-
fessione S. Eusebii et Asterii indicata Antiochenis ab
Athanasio probatur, et suum symbolum cum epistola.
Quænam fuerunt illæ confessiones, seu symbola
nobis incompertum est, num symbolum Quicumque,
vel hæc confessio, quam typis mandamus. De primo
contendunt scriptores inter se, ut observatum supe-
rius fuit. Altera vero, de qua quæstionem institui-
mus confessio hæc est, quam sine auctoris nomine
tribus in foliis maximis conscriptam sæculo Ix, ut
characteris forma nobis indicare videtur, quæ qui-
dem tribus foliis membranaceis inter alia, quæ ad
monasterium SS. Michaelis et Januarii M. de Luce-
dio diœcesis Vercellensis pertinebant relata sunt,
exscribi curavimus. Parum quidem differunt inter
se symbolum Quicumque, et hæc confessio, si de
stylo loquimur, tamen in multis sunt dissimilia, et
hanc antiquiorem illo crederem. Si vero considere-
mus, hypostasis dogma eisdem Græcis verbis illud ex-
plicat, quibus S. Athanasius in sua epistola synodica
jam laudata, adeoque ὁμοούσιον, οὐσίας leguntur in
hoc symbolo ad explicandam Filii, et Patris substan-
tiam unam, eamdemque esse, et loquendo S. Eu-e-
bius de hypostasibus in sua confessione facta in syn-
odo Alexandrina, et relata in fine ejusdem epistolæ
jam laudatæ ad Antiochenos ait : Quantum attinet ad
hypostases, fateor me quoque idem sentire, neque in id
solum calculum meum addo, sed etiam incarnationem
Salvatoris nostri consentio, eum videlicet, cum Filius
Dei esset, hominem esse factum, et excepto peccata om-
nia, quæ veteris erant nostræ humanitatis assumpsisse.
Idque prout habet epistolæ argumentum meis suffra-
giis confirmo.

Quid ergo clarius habere desideramus, tum ex S. Athanasio, tum ex ipsomet S. Eusebio approbante ea omnia, que S. Athanasius scripsit. Quinimmo ex S. Hieronymo edocti sumus S. Eusebium Verceilensem antistitem Origenis commentarios in Davidis salmos de Græco in Latinum transtulisse, ejusque

C

D

fenso pede eos legere posset. In hac vero confessione de hujus nostræ carnis resurrectione pertractans errorem Origenis circa corporum resurrectionem corripit. Ergo nulli melius quam S. Eusebio tribuendum hoc symbolum crederem. Et hoc forsan illud esse, ex quo conflatum posterioribus temporibus illud vulgariter appellatum Quicumque.

Si tandem acta ejusdem S. Eusebii considerentur ab Ughello Ital. Sac. tom. IV, p. 759, edita, ipsamet nos instruunt confessionem suam Liberio papæ dedisse Romæ, antequam iter suum Vercellas dirigeret, Sanctus autem Eusebius athleta Christi data confessione fidei suæ, et posita Romæ in sacro scrinio valefaciens Liberio papæ cum cæteris fratribus iter aggressus est. Quæ autem omnia consona videntur esse eis, quæ scripsit Rufinus hist. 1, cap. 28, 29, 30, etc. Narrat enim Eusebium Alexandriam perrexisse cum aliis confessoribus fide integris ibique mitius cum lapsis egisse, et procurationem Occidentis eidem delata, u Asterio Orientis, additur sane in illo concilii decreto etiam de Spiritu sancto plenior dispulatio, ut ejusdem substantiæ, ac deitatis, cujus Pater, et Filius, etiam Spiritus sanctus crederetur (cap. 29, p. 211), nec quidquam prorsus in Trinitate, aut creatum, aut inferius, posteriusve diceretur. Sed et de diffe. rentia substantiarum, et subsistentiarum sermo ejus per scripturam motus est. Græci οὐσίας, οἱ ὑποστάσεις vocant, quidam etenim dicebant substantiam, et subsistentiam unum videri: et quia tres substantias non dicimus in Deo, nec tres subsistentias dicere debeamus..... Sed, el de incarnatione Domini comprehensum est, quia corpus quod susceperat Dominus, neque sine sensu, neque sine anima suscepisset. Quibus omnibus caute, moderateque compositis unusquisque itinere suo cum pace perrexit. De hisce omnibusin hac confessione pertractatur. Quinimmo Rufinus et Eusebium eodem lib. cap 30, circumeuntem Orientem, atque Italiam medici pariter, et sacerdotis fungentem officio de scribit, qui singulas quasque Ecclesias abjurata infidelitate ad sanitatem recte fidei revocabat, maxime quod Hilarium (Pictaviensem), quem dudum cum cæteris Episcopis in exsilium trusum esse memoravimus, regressum jam, et in Italia positum hæc eadem erga instaurandas Ecclesias, fidemque patrum reparandam reperit molientem. En quomodo apud Italos et Gallos dogma contra Arianos diffusum et promulgatum fuit.

Neque crederem me deceptum dicentem hanc confessionem, seu symbolum auctori Breviarii fidei notum, quod Breviarium fidei adversus Arianos Ballerini fratres Leoni I. S. P. in fide duorum codicum tribuendum volunt, etsi olim Sirmundus, Gallandius, et nonnulli alii incerto auctori. Nam plures sententiæ de verbo ad verbum transcriptæ leguntur in illo. Alcuinus vero Flaccus in suo libro de fide Trinitatis ad Carolum Magnum, et in Quæstionibus ad Fredegesium sparsim quædam retulit sine auctoris nomine, pauca autem indicata sunt suis in locis, ne sim prolixior quam res postulat.

DE S. TRINITATE CONFESSIO.

I. Confitemur, et credimus sanctam, atque individuam Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Dominum naturaliter esse unius substantiæ, unius naturæ, unius quoque majestatis, atque virtutis; et Patrem quidem non factum, non creatum, non genitum profitemur. Ipse enim a nullo originem duxit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus sanctus processionem accepit. Fons ergo, et origo ipse est totius Divinitatis, ipse quoque Pater essentiæ suæ, qui de ineffabili substantia filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud, quam quod ipse est, genuit; Deus Deum, lux lucem.

A

II. Ab ipso ergo est omnis paternitas in cœlo, et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante sæcula natum, nec tamen factum esse fatcmur. Quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando B exstitit sine Patre, et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre. Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater quidem Filii, non Deus de Filio. Ille autem Filius Patris, et Deus de Patre, æqualis tamen per omnia

To duoovorov significat Filium non solum similem esse Patri, sed ejusdem omnino cum illo naturæ, et essentiæ, adeoque hic profligatur Ariana hæresis, quam S. Athanasius in omnibus suis operibus, et in sui exsilio detestatus est, ut probaret cum Nicenæ synodi patribus veram consubstantialitatem Filii Dei,de qua fide Patrum hujus sacrosanctae synodi historiam scripsit idem sanctus doctor Athanasius, ut videre est pag. 415 suorum operum.

b Plures numero, qui Arimini, aut Niceæ adfuerunt sub auctoritate vestri nominis ad Usi licentiam sunt coacti, quod verbum a vobis quondam contra Ariomanitarum hæresim inventum a nobis semper sancte, fideliterque sumptum est. Ita Patres concilii Parisiensis anno 362 celebrati, ut inter fragmenta S. Hilarii Pictaviensis legitur tom. II, pag. 533.

Interea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit Imperator uniri hæreticorum communioni, eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit verbis fallentibus involutam, quæ catholicam disciplinam perfidia_latente loqueretur. Nam USIÆ verbum tamquam ambiguum, et temere a Patribus usurpatum, neque ex auctoritate scripturarum profectum sub specie false rationis adhibebat, ne unius cum Patre substantiæ Filius crederetur, eadem fides similem Patri Filium fatebatur: sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset æqualis. Ita Sulpitius Severus in sua Historia sacra, lib. n, cap. 43, apud Gallaudium, Bibliotheca PP. tom. VIII, pag. 389.

En ergo sancti Eusebii sensus adeo clarior contra hoc edictum, hujus synodi ne fraudi patrocinaretur, et usia unum, et omousion, id est eadem substantia, Latine scribendo, Græcas voces adhibet noster sanctus doctor, ut clarius se explicet, juxta mores suorum temporum, quod et fecit S. Hilarius ejus discipulus lib. 1 de Fide Trinitatis, n. 12.

[ocr errors]

De hac naturæ dissectione nemo ante Tatianum orat. contra Græcos hanc explicavit impossibilem esse hoc modo: Natus est autem per communicatio- D nem, non per abscissionem, et hic prosequitur S. Justinus contra Triphonem: Filius proprie ideo genitus dicitur, qui Patrem habet, qui eum genuit. Et sequitur

Filius Deo Patri, quia non esse cœpit aliquando, nec desiit..... Filius unius cum Patre substantiæ creditur, sic quod a et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem cum Patre substantiæ: OMO enim Græce bunum, USIA vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum sonat unam substantiam. Non enim de nihilo, neque de alia substantia, sed de Patris utero, id est, de Substantia ejusdem Filius genitus, vel naturæ credendus est.

III. Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius; quod si Pater semper fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset, et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur. Nec eumdem Filium Dei pro eo, quod de Patre sit genitus dissectæ naturæ a portiunculam nominamus. Sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inæqualem Filium non habere. Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nulla in Deo necessitas capit, nec voluntas sapientiam prævenit.

Alcuinus Flaccus lib. 1 de Fide S. Trinit. n 5, cap. 15, pag. 717 edit. Andree Quercetani, sed non inter Patrem, et Filium DIVISIO, vel SCISSIO, quia alter in altero est.

S. Justinus martyr, Dialogo contra Triphonem Judæum, num. 70 : Quale est, quod in nobis fieri videmus; aliquem enim sermonem proferentes, sermonem gignimus, nec tamen cum ABSCISSIONE: ita ut sermo ille, qui in nobis est, dum eum proferimus, imminuatur. Quale est etiam quod videmus ex igne alium ignem nasci non imminuto eo ex quo iste accensus est; et qui ex eo accensus est, exstat ipse, et apparet, nec eum imminuit, ex quo accensus est. Testis mihi erit VERBUM SAPIENTIÆ, ipse esse Deus ex Patre universorum genitus, qui et verbum, et sapientia, et virtus, et gloria est Salvatoris.

d Sabelli hæresim profligatur hic S. Eusebius, ut etiam in operibus S. Hilarii, frag. x1, seu de fide catholica exposita apud Larissam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos, n. 2: Nam HoMOUSION sermonem ad veram, et legitimam ex Deo Patre unigeniti Dei nativitatem sumus amplexi detestantes secundum Sabellii blasphemias ipsam unionem, neque ALIQUAM PARTEM Patris esse Filium intelligentes: sed ex toto, atque perfecto innascibili Deo totum perfectum unigenitum Deum natum, unius a nobis idcirco, vel usiæ, vel substantiæ cum Deo Patre confessum, nec creatura potius, aut ADOPTIO, aut appellatio videretur.

elic refellit Arianorum hæresim, de qua Hilarius lib. vi de Trinitate, n. 26, contra hanc sic scripsit : Quamquam igitur sola simplex confessio naturæ nomina ostendat, ut de quo dictum est HIC EST FILIUS MEUS, ad quem dictum est Pater meus hoc sint quod nuncupantur, tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre videamus, quæ proprietates per Filium ad Filii nomen adjectæ sint. Et idem doctor contra Constantinum imp. n. 9: Clamat ille: Hic est Filius meus dilectus, etc., et tu decernis non esse Fi lium, neque esse Patrem, sed adoptionis externas nuncupationes.

Non esset summum bonum Deus si aliquo indigeret. Neque esset æternus Deus, nec immensus, neque principium, vel origo omnium bonorum esset, si aliquo indigetet, vel si voluntas tapientiam præve»

« ElőzőTovább »