Oldalképek
PDF
ePub

vagari, Neque enim satis fuit divino Scriptori dicere, A exemplar, sed plura pro manibus habuisse dicen

v

dum sit, unde totidem variantes desumerent. Sed nihil certius, quam sacrorum Librorum, Novi præsertim Foederis locos plerumque e memoria penu, aliquando etiam tumultuario, ut res ipsa, aut tempus ferrent, Ecclesiæ Patres adtulisse. Nisi si forte ad assertum aliquod probandum præcisa sacri Textus auctoritate opus foret. Tunc enim exacte, ac per partes efferebant ; quod in laudatis aliquibus Tertulliani locis observabamus.

in principio Verbum fuisse; et apud Deum, et cum Deo Deum. Sed rursus inculcat: Hoc erat in principio apud Deum, quod pariter repetit Epist. I, 1, 'O an' apxus. Ac propterea, quod dicere pergit, omnia per ipsum facta, et sine ipso nihil eorum factum, quæ sunt, a prima illa, quam assertam voluit, veritate, quasi a fonte rivus, emanat. Sed nemo melius Tapádačov istud Grotii, quam Grotius ipse emendavit. Cum enim plura, exquisita, ut sæpe assolet, eruditione adnotasset ad prima illa, Ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ Aoyos, concludit tandem Rejicitur hic a Joanne Gnosticorum figmentum, qui ἐκ τῆς προαρχῆς post multa sæcula natum voɔ̃v aiebant. Deinde ex vov natum μονογενῆ, et ab eo λόγον. Vim veritatis illius sensit pariter in commate sequenti οὗτος ἦν ἐν ἀρχῇ πρὸς τὸν Β μετατιθέντες. Quod licentius multo a pluribus factum Ozov. Repetit hoc, inquiens, quia Deum jam vocavit; hoc volens ila Deum esse intelligendum, ut et illud maneat, fuisse eum apud Deum. Id est ut non fuerit hoyos omne id quod est Deus. Hypostaseon distinctionem Origenes, et post eum alii vocavere.

Si hæc expendisset Clericus, grammaticæ leges, quas vel invitas ad locum istum pertraxit, præteriisset. Sed illi statutum erat, evangelistam ad Philonis aliorumque Platonicorum verba respicientem inducere. An felicibus auspiciis, legentes videant. Hoc unum addam, in versione illa sua obscuram omnino Clericum, dubiamque reddidisse Hypostaseon distinctionem. Et fortasse hoc sentiens, cum Rationem, ut VERBUM explicare vellet, RATIOCINATIONIS Vocabulo expressit. Immo in Animadversionum suarum altera C hoc ipsum adducto Platonis loco e Timæo confirmat; ubi philosophus ille Λόγον appellat τοῦ Θεοῦ hoyou; quod idem est, (ut jam diximus), ac VERBUM divinæ mentis, per essentiam equidem RATIO, at per hypostasin VERBUM.

Satius itaque fuerat Clericum, cum Latinis omnibus vetustum interpretem sequi, quam evangelistæ locum, sensu ipso aliter exigente, sic vertere.

Sed jam sepositis scholiastis hisce, quorum neque exactior opera in reddendis divini Scriptoris verbis, neque commodior evasit, ad multiplicem illam interpretum seriem rediens, quos Huetius in ecclesiasticis scriptoribus invenisse sibi videbatur, non verebor affirmare, aliter illum sensurum fuisse, si argumentum hoc maturius pertractasset. Ego sane D cum argentei codicis nostri collationem cum Tertulliano, ac Cypriano instituissem; quod inter Latinos scriptores ad ea Ecclesiæ tempora propius accederent, quibus puriora veterum interpretum exemplaria esse debuerant, locis omnibus, quos illi ex Evangeliis adduxerant, mature perpensis, fundum mihi aliquem parasse putabam, unde lectiones dicti codicis illorum auctoritate firmare possem. Ast ubi aliquando dies diei illuxit, falsum me, et fundum nullum certum labore illo mihimet comparasse tandem cognovi. Ita easdem pericopas (uti observatum est) haud iisdem verbis, et nunc pluribus, modo paucioribus, efferunt; ut propterea non unum, alterumve

At Latina antigrapha, etiam vetustiora, in pluribus differunt. Esto. Num Græca ab bisce varietatibus libera? Haud equidem. Neque aliter esse potuit; si, Clemente Alexandrino teste, ut observat Millius (Proleg., n. 287), jam non defuerant τὰ τῶν Εὐαγγελίων

scribit Origenes Homil, viu in Matth. (cujus locum nobis commodavit Erasmus laudata præfatione ad Edit. v. N. T.). Verba illius sunt: Multam enim differentiam inter exemplaria invenimus, sive per negligentiam scribentium, sive ex temeritate quorumdam, sive propter eos, qui negligunt emendare Scripturas, vel propter eos, qui, quod ipsis videtur, in emendatioribus vel adjiciunt, vel subducunt. Hinc nihil mirum, si, in re alicujus momenti variantibus inter se exemplaribus, ad dióρłwτa Græci ipsi provocarc solebant; ea scilicet, quae in male feriatos emendatores non incidissent. Ad hæc tamen, fallente memoria, non advertit animum Erasmus ipse, quando in eadem præfatione suspicari se ait, si quid mutatum est in Græcorum libris, id a Latinis exemplaribus fuisse profectum, posteaquam Romana Ecclesia cœpit absorbere Græciam. Qua suspicione nihil profecto levius. Sicuti infirmius nibil iis, quæ de antiqua versione ibidem commentus est, inquiens: Sed hanc recepit Ecclesia Romana. Ne id quidem simpliciter verum est. Observet, qui volet, quid legat ecclesia Romana; comperiet multa dissonare. HÆC VIDETUR FUISSE GALLORUM, quæ, quum jam tæderet infinitæ varietatis, locum oblinuit.

Et verum equidem est, in tot exemplaribus N. T. quæ post inventam typographiam prodiere, differre invicem plurima. Sed qua de causa, ipsemet, qui pluries edidit, scire poterat. Nempe ex diversitate codicum, ad quorum fidem exigebantur. Horum vero diversitas, non ex interpretum varietate, sed ex illis, quos Origenes, et post hunc Hieronymus memoriæ prodidere.

Quod autem ait, videri versionem, de qua agimus, fuisse Gallorum; quos prædes de possessione ista conventus Erasmus daturus fuisset non video. Felicitati Galliarum monumenta antiquitatis debemus plurima, hæc inter, etiam N. T. apographa, quæ Hieronymi ætatem antevertunt; plura debituri, nisi, post primam illam cladem, tot alia, quæ servari potuerant, tristior altera occupasset. Quæ tamen illic supersunt, easdem vices, ac Italica, passa sunt, variantibus scilicet obnoxia. Cæterum ex eodem fonte omnia, nempe Romanæ Ecclesiæ primigenia illa ver

sione, quæ ex imperii ac religionis sede in Occidentis A autographa aliquot Novi Foederis monumenta, alia provincias se late diffuderat.

Cur inter se differant, ex parte diximus. Diversitatem hanc ad statuendas tot alias versiones haud satis esse, non sine veritatis specie conjecimus. Differunt inter se Græca profundæ antiquitatis. Versiones ex hoc plures in Orientali Ecclesia factas sanus nemo affirmaverit. Si primorum interpretum ectypon aliquod purum intactumque se sisteret, collatis invicem, quæ supersunt, veritatem hanc facilius adsequeremur. Sed post infelicitatem illorum temporum, cujus mentionem fecimus, nova clades eetypa puriora intervertit. D. Hieronymo videlicet, urgente Damaso, N. T. librorum instituta correctio. Hanc etenim statim, ac vulgari cœpit, cum viri summi toto orbe Christiano celeberrimum nomen, B ac proinde expectatio ingens, tum operis magnitudo, et, quæ fuit semper humanis ingeniis illex, gratia novitatis, commendare primum, deinde non privatis solum, sed Ecclesiis ipsis ut in pretio esset efficere. Quid inde evenerit, facile est divinare. Conferri cœptum cum vetustis exemplaribus recens opus. Et alii quidem avide arripere, efferre laudibus, sequi. Alii vero, antiqui moris tenaces, mirari hominem qui quod eo usque lectum ab omnibus fuerat revocare ad incudem primus ac refingere vellet. Nonnulli etiam contra niti, spernere, auctori ipsi obtrectare. Neque enim defuere Hieronymo obtrectatores : nec deerunt unquam præclaris ingeniis, quæ urunt splendore suo, prægravantque artes infra se positas. Pars vero maxima, Ecclesiarum præsertim, medium C inter utrosque tenens iter (quod est equidem in rebus agendis sæpe utile, sæpe tamen periculosum, et fallax), neque editionem integram amplecti, neque prorsus rejicere; sed quæ aut purius, aut melius, aut demum plenius adtulisse videbatur, loco motis primorum interpretum verbis, in codices referre. Hinc factum ut, quid nova, quid vetus editio ferrent, secernere difficile post non multum temporis fuerit; nunc vero etiam desperatum omnino sit. İta, dum vetustis novitatem, obsoletis nitorem, omnibus gratiam dare se putant, recens illud vinum, ac fervens, utres veteres, in quos refuderant, pessum dedit; calentibus ubique librariorum scholis ut nova exemplaria quærentibus præsto esse possent. Et septimo jam sæculo passim in occidente obtinuerant; D sepositis vetustioribus, ac subinde neglectis, quæ postea serior ætas, ut plerasque alias veterum monumentorum reliquias, indoctissimis librariis ad repagula, fasciolas, indusia compingendorum codicum paranda deservire vidit. Hic finis Italicæ versionis, hic exitus fuit; non Hieronymi culpa, sed temporum: ut parcamus ingeniis, quæ nec satis provida, et, quam par esset, faciliora, novas merces, quibus suum profecto constaret pretium, sed cum avitis minime comparandas, his ipsis antetulere. Quod dixerim, Hieronymi egregium cætera opus cum Romanæ Ecclesiæ interpretum antigraphis haud comparari posse, nemo, ut puto, inficias iverit. Illi enim

vero ex autographis ipsi ectypa summa fide descripta præ oculis habebant dum verterent. Ast Hieronymus, dum fontes quærit, ex eorum rivulis, et quidem incertum an omni ex parte puris, post trecentos, et amplius annos inde manantibus adtingere est coactus; quod ita Latinam versionem corrigere se posse securius arbitraretur.

An pari securitate idipsum præstare poterat adhibitis Occidentalium codicibus? Immo majori, ut visum est Millio (Proleg. n. 854, et seqq.). Si enim veritas fuerat quærenda de pluribus, cur non ad hos potius quam ad Græcos se convertit, qui nihilo secius ac Latini, seu præsumptorum licentia, ac temeritate, sive librariorum atque operarum incuria parum castigati, et perperam correcti prodierant? Quod enim de Latinis dicebat Hieronymus, tot ferme exemplaria fuisse quot codices, aucta videlicet in majus, ut non raro assolet, summa, hoc de its intelligendum non dubito, qui vulgo ferebantur. Nam secus de vetustioribus dicendum, qui in scriniis Ecclesiarum superesse adhuc poterant; ex quibus diligenter, ait Millius, invicem collatis restitui, et ad primavam integritatem revocari potuisset Italica versio. Sed jam cætera illius verba ut lectu digna, neque nos integra huc adferre, neque eos, qui præclarum opus non legerint, expendisse pigebit. Pergit itaque inquiens:

Verbo dicam, libri qui hac ætate ferebantur, etiam præstantissimi, quique interpolati erant et mixti, ne Origeniani quidem, cæterique probatiores, ad quorum fidem ex occasione provocat Hieronymus, ab assumentis aliisque vitiis vacabant. Soli puri, et immaculati erant, qui ex autographis apostolorum manabant: proximi illis, licet, haud ita puri, quos aliquanto post constitutionem Canonis N. T. describi contigerut. Et ex eorum aliquo expressa erat versio Italica. Adeo ut, ad ipsam emendandam ex Græco, consulendi forent codices, si qui extarent, similes illis, ad quorum textum fuerat composita. Quod autem hos una cum aliis istorum temporum interpolarint magis magisque librarii ante sæculum Hieronymi, frustra ex temporum posteriorum Græcis institui ejus in integrum restitutionem. Cum enim a lectione, quam referebat hæc versio, abierint haud raro libri recentiores, certe quo propius in ea recensenda ad hos acceditur, eo magis Italicam a primigenia sua scriptura reddes alienam; nec reformabis ipsam, sed potius transformabis in novam nescio quam, a genuina vetére Italica penitus discrepantem. Sensit certe jam in limine operis Hieronymus grandem, Latinisque auribus minime ferendam, quæ ex accuratiori ad codices suos recensione contigisset, textus Latini mutationem ; reique magnitudine, et periculo deterritus, tempestive retulit pedem, et in alias, easque haud parum saniores abiit rationes. Nempe emendata a se Evangelia, ne multum a lectionis Latina consuetudine discreparent, ita calamo temperasse se, ait, ut his tantum, quæ sensum vide

bantur mutare, correctis, reliqua manere pateretur, ut A seu mangonibus librariis clarissimum Petri Alexanfuerant. drini nomen, ut splendor merci, ac pretium accederet.

Auctor tamen Chronici Alexandrini et servatum Ephesi vn sæculo, et a fidelibus in veneratione habitum prodidit; quod profecto mirum, seu fama, sive tot illustrium Græcorum consuetudine nescisse Hieronymum. Nihil enim minus IV quam VII seculis notum fuerit. Præterea, Adultera historiam in vetustis plerisque cum Græcis, tum Latinis codicibus omissam, aut obelis notatam, quam facile et ipsi, et aliis fuisset ad archetypi fidem exigere? Cum tamen e tot scriptoribus ante, et post illum id fecerit

nemo.

Quidquid de hac re sit, etiamsi periissent arche

Judicium hoc Millii quamvis in omnibus probare non possim (scis enim quid de constitutione illa Canonis senserim), in iis tamen, quæ de emendanda ad Latinos codices antiqua versione disseruit, et rectum, et luculentissimum puto. Verum, ad quos, inquies, si, Augustino, ac Hieronymo testibus, adeo erant interpolati omnes, ac mixti? Non reponam hic quæ ad argumentum istud adtulimus. Idipsum questus jam fuerat Origenes et tamen non deerant præceden tium sæculorum exemplaria, ad quæ sua ipsemet exegit. Idem de Latinis dicendum. Non quæ passim ab omnibus terebantur, sed ea erant quærenda quæ a privatorum licentia secreta, pura magis, et fontibus propiora esse debuerant. Iloc vero haud difficile B typa, non esset cur miraremur. Pauca erant, tum futurum erat beato Scriptori, si triennio illo, quo Roma: substitit, antiquos principis Ecclesiæ codices, aliosque per Italiam e tenebris erutos inspicere voluisset. Incredibile enim omnino est, in earum secretariis exemplar nullum e vetustioribus superfuisse. Servata fuerant ad Origenis usque ætatem superiorum temporum Græca: cur non apud nostros Latina? An minor fortasse nostratibus sacrorum Voluminum cura, quam Græcis ? non puto. At perierant in tot Ecclesiæ calamitatibus archetypa ipsa, quæ majore profecto cura custodiri par fuerat: quanto itaque magis ectypa primi alteriusve sæculi? eoque amplius, quod trita jam atque obsoleta proclive erat recentium venustate vilescere, ac parvipendi.

Periisse autographa apostolorum monumenta jam C ante Hieronymum, aut ubi delitescerent, ignotum fuisse, id evincere videtur, quod nemo inter ecclesiasticos scriptores ut adhuc superstitum meminerit : nemo etiam ad illa provocaverit : excepto Tertulliano, quem sæculi tertii initiis, adversus Marcionem cum scriberet, ad Pauli Epistolas, quasi in Ecclesiis ipsis, ad quas datæ fuerant, extantes respexisse observabamus. Scientiane facti, an fama tenus, seu quod ita crederet, incertum. Cum aliunde haud improbabile sit earum aliquas, si minus omnes perfuisse. Nondum enim in divinas Scripturas a persecutoribus acriter, ut postea, sævitum.

su

apud paucos. Quo autem pretiosiora, co etiam in tot Ecclesiarum ærumnis huc illuc fortasse translata: seu, ut laterent securius, in penitioribus locis absconsa, mox fato functis, aut alio migrantibus, qui cælaverant, memoriæ hominum subtracta, situ tandem ævoque absumi oportebat. De ectypis illorum diversa penitus ratio. Plurima erant, et apud plurimos. Ubi cœtus fidelium, ibi divinæ Scripturæ in ecclesiis, in domibus privatorum, in urbe, in agris. Præterea non idem ubique persecutionis æstus, qui absumeret neque in Italia ut in Africa, atque Oriente tam fervens. Multo minus in Galliis, ubi Christiana res sub mitissimis principibus Constantio, ac Constantino pacatior. Ab his locis petenda erant primæva exemplaria: non defutura profecto, si sedulo quærerentur. Cujus rei argumentum satis evidens sunt codices vetustissimi, qui adhuc perstant: quos inter Argenteus noster, aliique, quorum ætas nongentos et amplius annos enumerat. Unde conjicere certo possumus, facilius multo fuisse ut primi ac secundi sæculi apographa, summa fide ( ut ferebat Ecclesiarum tunc temporis cura) a notariis descripta, quarto exeunte superessent. Et ita horum subsidio non ea tantummodo quam librariorum oscitantia et privatorum libertas corruperant, primigenia Novi Fœderis translatio, sed corrigi etiam poterant Græca illius ætatis, quæ nihilo secius ac Latina a fontibus abierant. Adde locum jam nullum tot obtrectatoribus relictum iri, qui emendationis novitatem ferre non poterant, ob

De Evangeliis memoria nulla, nisi incertis rumo. ribus fulta, ubi ea divini Scriptores reliquissent: Joannis si demas, quod Ephesi scriptum, in illa D jectis scilicet in faciem, quæ illorum socordia eous

etiam Ecclesia servatum fuisse non dubium est. Quousque tamen, quis divinet?

Quamvis enim Casaubonus Petri Alexandrini fragmentum de Paschate ab Andrea Termario mercatore Græco nactus (In Ann. Baron. Exerc. xvi, 12), velut insigne quoddam celeberrimi illius Ecclesiæ episcopi ac martyris opus suspexerit, atque ita iv sæculo autographum evangeliste Ephesi superstes putaverit; attamen virum eruditissimum fefellit aucto. ris nomen, reliquis haud satis expensis: scilicet a Petro (Vita. Joan. Art. 8) quodam vi aut vII sæculo conscriptum, ut observat Tillemontius. Nisi forte pseudepigraphum usurpantibus sive scriptore ipso,

que neglecta jacuerant, castigatioribus interpretum ectypis, ad quorum fidem opus suum Hieronymus exegisset.

Sed vir maximus rebus hisce aut non adtentis, aut posthabitis, publicorum etiam codicum facie permotus, quod paria in omnibus omnia esse arbitraretur, ac propterea tutius ratus ad originem reverti, Græca, quæ illi præsto erant, adhibere maluit. Quo compendio, e laudata ad Damasum epistola intelligi po. test. Videlicet correctis, quæ sensum mutasse videbantur, cætera non adtigit. Neque aliter accidere illi poterat. Difficillimum enim, ne dicam impossibile erat, institutis ab eo rationibus, antiquæ versionis

immo, quod dicebamus, ut Latinis e penitiori antiquitate manantibus apographis id ab illo præstitutum. Quantum Italicæ versioni lucis ac fidei, quantum eruditionis expectari poterat, si obsoletos interpretum modos, ac genium illustrare voluisset?

statum ad purum redigere. Non solum quia Græca A laude celerius absolvit. Et utinam ne mature nimis: ipsa, quibus utebatur, longo tot annorum intervallo a fontibus distracta, sordium aliquid, ut putabat Millius, contraxerant : sed etiam quia non syntaxis eadem, non simplicitas, non, quos delicatuli præsumplores extruserant, idiotismi priorum temporum restitui poterant, nisi latinis, quæ propiora interpretum sæculo essent, consultis.

Num vero desperata omnino jam sit primigenia versionis in integrum restitutio, clamat res ipsa : subtractis longo ævo subsidiis illis, quorum ope præstari id quondam potuisse non dubitavimus exemplaribus scilicet, quæ propiora archetypis essent. At supersunt etiamnum e vetustioribus non pauca, quorum ætas mille, et amplius annos enumerat. Esto quamvis ego, non quo sæculo exarata, sed e quorum temporum antigraphis descripta fue

Verum, si, quæ Hieronymo erat vitæ ratio, exacte perpendimus, fatebimur provinciam hanc nec commodam illi, neque expeditam tunc temporis contigisse. Erat Damaso ab ecclesiasticis epistolis: iisque et frequentibus, et gravissimarum serie rerum implicitis. Erant cum pluribus nunc coram, modo per litteras implenda humanitatis officia. Distentus præterea familiaribus perpetibus studiis, a quibus divelli B rint, observandum præ cæteris putem. Ast hæc eaminime poterat : tum Damaso ipso, aliisque identidem petentibus, ut Veteris Testamenti locos aut obscuros illustrare, aut explanare difficiles vellet. Accedebat institutio multorum, quos spectata morum integritas, humanarum rerum contemptus, paupertatis amor, abstinentia, humilitas, castimonia, tum, quæ cæteris illius virtutibus affundere quodammodo, et ab iis vicissim decus mutuari videbatur, scientia rerum divinarum adtraxerant. Et quidem horum in censu e principibus familiis nobilissimæ virgines, nuptæ, viduæ : qui omnes, pulcherrimo charitatis exemplo, consiliis ab ipso, exhortationibus, præceptis, et coram, et scripto ad perfectiorem christianæ vitæ statum efformabantur.

Clauserat demum curarum agmen liberrima semper urbis, in qua aiebat Augustus oportere liberas linguas esse, dicacitas, ac licentia: Hieronymo corruptos illius mores, ac invicem redarguentem inolita jam vitia hominem non ferentibus. Et præcesserat dudum, quæ, ut proceras arbores ingentes umbræ, sic aut fortunæ benignitate, aut splendore virtutum insignes viros sequi solet, invidia : quæ in livorem postea, atque odium erupit. Hinc coitiones, et dicteria in ipsum, et probra clam, palam: nec vulgo tantum, sed urgentibus strenue opus symmystis, quos pudor magis ac silentium decuisset, si sapere potuissent: quosque propterea beatus scriptor immortalibus ingenii sui monumentis commendatos voluit, ut profecto meruerant, posteritati.

In illo itaque rerum curarumque ærstu jactatus, avocatusque animus qui posset longum opus, minutum, ingratum etiam adgredi, ac perficere? Sed nec jam integrum illi erat moras nectere in tanta, et Damasi, qui opus injunxerat, et complurium expectatione, qui uberrimi ingenii fructus vix quæsitos decerpere solebant. Tum quod maxime et emendatoris, et emendationis intererat, ut verbis sensus, hisque invicem constaret veritas, ratus adhibitis a se mediis, perinde ac aliis, præstari facile posse distractum propterea per tot exemplarium ambages iter, in quo sistere identidem, et prærupta viarum munire oportebat, per compendia Græcorum codicum, pari equidem legentium utilitate, licet haud pari apud omnes

C

dem quo magis fontibus remota, eo etiam, plus, minusve, aut a librariis male habita, aut scholiastarum licentiam passa. Quid igitur? Compendiumne ex iis nullum, nisi fortasse pretium illud, quod hujuscemodi monumentis conciliare antiquitas solet? Immo longe præstantius. Si enim egregic locatam ab eruditis operam ducimus, qua profanos scriptores, seu injuria temporum, sive antiquariorum negligentia pluribus in locis mancos, luxatosque, ope mss. codicum ad pristinum statum revocare nituntur; quanto laudabilius insumptam putabimus eam, qua sacrorum N. T. librorum princeps Italica versio, adhibitis, quæ etiamnum vigent, apographis, si minus ex integro, at saltem magna ex parte ad nativam simplicitatem, puritatemque revocari commodum potest? An non id ipsum a viris illis doctissimis præstitum, qui, ut Vulgata nostra quantum equidem fieri poterat purior ederetur, curas omnes, atque industriam contulere? Nihil profecto aliud. Vetustioribus enim, quæ inveniri potuerant, antigraphis, atque una SS. Patrum locis diligentissime inspectis; tum cum Græcis melioris notæ exemplaribus comparatione facta, quod olim in primorum sæculorum Ecclesiis lectum fuisse videbatur, hoc summa fide exhibere conati sunt. Fatente propterea Millio (Proleg. n.379), in hac ipsa haud exiguam genuine Italicæ partem superesse. Neque dubitabat, quin, eisdem mediis adhibitis, olim expectari aliquid amplius posset. Indicatis enim codicibus aliquot, qui in BritanD nia Galliisque servantur, tum Vulgata ipsa, hujuscemodi quidem monumentorum, inquit, accurate inter se, et cum textu Græcojcommissorum adminiculo revocari eliamnum posse videtur maxima ex parte Itala hæc qualem eam dedere primi Interpretes. Asscrens subinde, hoc se labore adsecutum, quæ in plerisque N. T. locis fuerint ipsius Italæ genuina; et quibus Græcis Latina ista responderint. Quid postea dicturus si, quæ tu monumenta in lucem hanc publicam efferes, tum quæ fortasse adhuc inexplorata delitescunt, aut penes ignavos harumce antiquitatum dominos inter librorum quisquilias miserrime jacent inspicere potuisset? Ego profecto indicium istud scriptoris inclyti, atque in rebus hisce infinita lec

tum audiatur apud omnes qui de Scripturarum translationibus Latinis sermonem instituunt, cum nullum adhuc exemplar hujusce editionis prodierit in lucem; nullus veterum scriptorum accuratam satis de ca notitiam posteris tradiderit. Ad hujusmodi ergo abigendas tenebras duo vetustissima præsto nunc sunt exemplaria, quæ in monasteriis nostris conservala usque in diem præsentem delituerunt. Horum codicum subsidio, vix aliquid quod antiquam et Italam Matthæi translationem spectat, latere nos poterit. Quid enim scire nobis non licet, quando rerum ipsarum et verborum oculati testes accedimus? Verum ut facilior ac expeditior via esset ad percipienda quæcumque ignorata ante fuerant circa veterem Itali

quasi claves lectori tradere prompto animo studui

mus.

CAPUT PRIMUM.

DE ANTIQUA VULGATA ET ITALICA VERSIONE DIVINARUM
SCRIPTURARUM.

tionis, amplector ita, ut ne minimum quidem dubi- ▲ mirum quod veteris Vulgatæ et Italicae nomen tantem, quin viri docti, si adornandam hanc spartam studia sua conferre aliquando velint, recte illum sensisse experti fateantur. Quamvis fortasse non deerunt, qui inutiles jam nostris hisce temporibus, curas istas fore arbitrentur: quum scilicet N. T. versionem Ecclesiæ omnes, tum privati, in Vulgata præ oculis habeant. Ignari nempe hanc ipsam non dissimili cura elaboratam ac propterea relictum in tam ampla messe aliquem spicilegio locum; neque ab hoc exclusa sequentium ætatum ingenia, quo minus, si qua fortasse in vetustis codicibus inveniant, unde pulcherrimum opus illustrare alicubi possint, inventa eadem publici juris faciant. Paucis. Si acriter expensis, atque invicem attente collatis monumentis omnibus, quæ et jam nota, et nunc primum e tene- B camque translationem, Prolegomenorum nostrorum bris eruta prodibunt, mox e singulis delectu mature habito, N. T. editio institueretur, non dubito, quin Italica nostra nativis distincta coloribus dignosci facillime posset haud equidem eadem omnino puritate, atque castimonia prædita, qua olim incessit, quis enim hoc speret? attamen si, quos longo sæculorum decursu contraxit, nævos, maculasque, judicium criticum detergat, non deformem, non luridam, sed ætate ipsa venerabilem, neque indignam primævis illis, e quibus manavit, fontibus, haberemus. Interea nos, mi Blanchine, quamvis serior votis ætas ad hocce convivium adduxerit, lætemur vel hoc ipso, quod neque asymboli accessimus, nec vacui revertemur. Adtulimus enim rarissimas dapes; eoque etiam pretiosiores, quo perituras aliquando, æternas nunc, C et ad ultimos usque nepotes, cum litteris ipsis, ut superesse possint, effecimus. Laudabili præterea, ni failor, exemplo felicibus trans Alpes ingeniis, in idipsum ut niti velint: depromptis ex opulento amplissimo penu tot ferculis aliis, unde splendidius multo, atque ornatissimum epulum paretur posteritati. Quid vero nos e convivio redeuntes compendii maneat, dicam libere. Pulcherrimum honestis animis præmium, cum optima voluntate, conscientia recte facti, Hoc nostrum est. Favor, et gratia apud æquos harumce rerum æstimatores, ut quisque illorum senserit, sunto. Vale plurimum.

[blocks in formation]

1. Multa nomina obtinuit apud veteres Patres. II. Non unus fuit auctor, seu interpres antiquæ Vulgatæ; sed quotquot sunt anonymi. III. Exemplaria ejus multis additamentis permixta erant.

I. Antiquam sanctorum Bibliorum Latinam translationem multis variisque nominibus insignitam fuisse nemo est qui nesciat: verumtamen citatum passim Hieronymi testimonium Comment. in Is. c. XLIX, tom. iv, quo Vulgata editio dicitur, diu a me frustra ibidem conquisitum ex libro secundo commentariorum in cap. xu Matthæi supplere necesse habui. Nam hic loci sic habet Hieronymus: Legi in nonnullis codicibus, et studiosus lector forte reperiet idipsum; in eo loco ubi nos posuimus, et Vulgata habet editio, ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem, ibi scriptum, etc. Vulgatam igitur editionem Matthæi vocat Hieronymus eam translationem latinam, quæ ante suam ætatem obtinebat auctoritatem in Ecclesiis Occidentalium Christianorum; quæque tempore Gregorii Magni Translationis Veteris nomen tulit, comparata novæ editioni quam ipse Hieronymus Ecclesiæ procurandam suscepit. Consule epistolam Gregorii Magni ad Leandrum, D cap. 5, Exposit. Moral. in Job præfixam.

Prater hæc nomina Vulgatæ editionis et Veteris Translationis, aliud eidem tribuit, et quidem insigne ac speciale, beatus Augustinus, lib. 11 de Doctrina Christiana cap. 15: In ipsis autem, inquit, interpretationibus Itala cæteris præferatur: nam est verborum tenacior cum perspicuitate sententiæ. Erat igitur interpretatio quædam apud Latinos que Itala dicebatur, verborum tenax, et perspicua sententiis; ideoque illam cæteris anteponendam censet Augustinus. Quid vero causæ fuerit ut Itala diceretur, non satis exploratum habemus; etsi eam hoc nomine insignitam velint eruditi homines, quod ipsa uterentur Itali Patres, Ambrosium dico, Gaudentium Brixien

« ElőzőTovább »