Oldalképek
PDF
ePub

citate et credulitate deterius; si quis manifesta, quia sunt manifesta, fastidit.' Et tamen ingens est illud malum, et latissime patet; ut ingenium humanum, cum par rebus esse non possit, supra res esse malit. Jam vero inquirendum utrum motus iste unicus et simplex, in circulo et spira, ab oriente in occidentem, super polos certos australem et borealem, desinat et terminetur cum cælo, an etiam deducatur ad inferiora. Neque enim liberum erit hujusmodi placita confingere hic in proximo, qualia supponunt in cælestibus. Itaque si in his regionibus quoque reperiatur ille motus, apparebit etiam in cælo eum talem esse secundum naturam communem sive cosmicam, qualem nos illam experimur. Primo itaque plane constat, illum cæli terminis non contineri. Verum hujusce rei demonstrationes et evidentias in Anticipatione nostra de Fluxu et Refluxu Maris plene tractavimus; itaque ad illam homines rejicimus; et hoc velut posito et concesso, ad reliquos motus cælestium pergemus. Eos autem non Cosmicos, sed ad invicem esse diximus. Quatuor sunt genera motuum in cælestibus visibilium, præter eum quem diximus Cosmicum, qui cst motus diurnus per spiras intra tropicos. Aut enim attolluntur stellæ altius, et rursus demittuntur humilius, ut sint longius et propius a terra : aut flectunt se et sinuant per latitudinem zodiaci, excurrendo magis ad austrum aut magis ad boream, atque efficiendo eos quos vocant Dracones : aut incitatione atque etiam consecutione motus (hæc enim duo conjungimus) variant, gradiendo aliquando celerius, aliquando tardius, aliquando in progressu, aliquando in regressu, aliquando etiam stando et morando; aut ad distantiam aliquam a sole magis aut minus alligantur et circumscribuntur. Horum causas et naturas reddemus tantum in genere et per capita ; id enim hoc loco nostrum postulat institutum. Verum ad hoc ut viam præmuniamus et aperiamus, dicendum aperte quid sentiamus de quibusdam tam placitis philosophicis quam hypothesibus astronomicis, et de observationibus etiam astronomorum per varia secula, ex quibus artem suam instaurant; quæ omnia videntur nobis esse erroris et confusionis plena. Sunt itaque axiomata sive potius placita nonnulla, quæ a philosophis accepta, et in astronomiam translati!, et male credita, artem corruperunt. Simplex autem erit rejcctio et judicium nostrum ;

fastidii in the original : first corrected, I believe, by Birch.-J. S.

neque enim tempus refutationibus terere convenit. Horum primum est, quod omnia supra lunam inclusive sint incorruptibilia, neque novas generationes aut mutationes ullo modo patiantur. De quo alibi dictum est, quod sit superstitio et vaniloquium. Verum ex hoc fonte illud ingens malum, quod ex omni anomalia novas atque (ut putant) emendatas confingant astronomi theorias, et rebus sæpius tanquam fortuitis applicant causas æternas et invariabiles. Secundum est, quod cælo (cum sit scilicet ex essentia quinta et minime elementari) non competant actiones illæ turbulentæ, compressionis, relaxationis, repulsionis, cessionis, et similium, quæ videntur progigni a mollitia quadam corporum et duritia, quæ habentur pro qualitatibus elementaribus. Hæc vero assertio est abnegatio insolens et licentiosa rerum et sensus. Ubicunque enim corpus naturale positum sit, ibi est antitypia quoque, idque pro modo corporis. Ubicunque vero corpora naturalia et motus localis, ibi vel repulsio, vel cessio, vel sectio; hæc enim quæ dicta sunt, compressio, relaxatio, repulsio, cessio, cum multis aliis, sunt passiones materiæ catholicæ ubique locorum. Attamen ex hoc fonte nobis emanavit illa multiplicatio circulorum perplexorum ad libitum, quos tamen volunt ita et consignari inter se, et alios intra alios moveri et verti tanto lævore et lubricitate, ut nulla nihilominus sit impeditio, nulla fluctuatio; quæ omnia phantastica plane sunt et rebus insultant. Tertium est, quod singulis corporibus naturalibus singuli competant motus proprii; et si plures inveniantur motus, omnes, excepto uno, sint aliunde, et ex movente aliquo separato. Quo falsius quicquid nec excogitari potest, cum universa corpora ex multiplici rerum consensu motibus etiam pluribus prædita sint, aliis dominantibus, aliis succumbentibus, aliis etiam latentibus nisi provocentur; proprii autem rerum motus nulli sint nisi mensuræ exactæ, et modi motuum communium. Atque hinc rursus nobis prodiit primum mobile separatum, et cæli super cælos, et inædificationes novæ continenter, ut motuum tam diversorum præstationibus sufficere possint. Quartum est, quod omnes motus cælestium dispensentur per circulos perfectos; quod onerosum valde est, et portenta illa eccentricorum et epicyclorum nobis peperit; cum tamen, si naturam consuluissent, motus ordinatus et uniformis sit circuli perfecti; motus vero ordinatus, sed multiformis, qualis invenitur in cælestibus compluribus, sit aliarum linearum; mcritoque Gilbertus hæc deridet, quod non verisi

mile sit naturam confinxisse rotas, quæ, exempli gratia, in circuitu contineant milliare unum aut alterum, ad hoc ut feratur pila palmaris.' Tantulæ enim magnitudinis videtur esse corpus planetæ ad eos quos ad deferendum illud fingunt circulos. Quintum est, quod stellæ sint partes orbis sui tanquam clavo fixæ. Hoc vero evidentissime est commentum eorum qui mathemata, non naturam tractant, atque motum corporum tantum stupide intuentes, substantiarum omnino obliviscuntur. Ista enim fixatio, particularis est affectus rerum compactarum et consistentium, quæ firmas habent prehensiones ob pressuras partium. Inopinabile autem prorsus est si transferatur ad mollia vel liquida. Sextum est, quod stella sit densior pars orbis sui; illæ vero neque partes sunt, neque densiores. Non enim homogenea sunt cum æthere, et gradu tantum, sed plane heterogenea, et substantia differunt; atque ea quoque substantia quoad densitatem rarior est et magis explicata quam ætherea. Sunt et alia complura placita ejusdem vanitatis; sed hæc ad id quod agitur sufficient. Atque hæc de placitis philosophiæ circa cælestia dicta sint. Quod vero ad hypotheses astronomorum attinet, inutilis fere est earum redargutio, quæ nec ipsæ pro veris asseruntur, et possint esse variæ, et inter se contrariæ, ut tamen phænomena æque salvent et concinnent. Itaque sit cautum, si placet, inter astronomiam et philosophiam, tanquam fædere convenienti et legitimo, ut scilicet astronomia præhabeat hypotheses quæ maxime expeditæ sunt ad compendia computandi, philosophia eas quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ; atque ut astronomiæ hypotheses rei veritati non præjudicent, et philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomiæ explicabilia. Atque de hypothesibus ita esto. At de observationibus astronomicis que accumulantur assidue, quæque jugiter a cælo tanquam aque scaturiunt, illud omnino homines monitos volumus; ne forte de illis verum sit quod eleganter fingitur de musca Æsopi, quæ sedens super temonem currus Olympici, Quantum, inquit, pulverem ego excito? Ita observatio aliqua pusilla, eaque quandoque instrumento, quandoque oculo, quandoque calculo titubans, quæque possit esse propter veram aliquam in cælo mutationem, novos cælos et novas sphæras et circulos excitat. Neque hæc eo dicimus, quod remitti debeat aliqua industria observationum et historiæ, quam omnibus modis acuendam et intendendam esse dicimus, sed tantummodo ut adhibeatur prudentia et summa et sedata judicii maturitas, in abjiciendis aut mutandis hypothesibus. Itaque patefacta jam via, de motibus ipsis dicemus pauca et in genere. Quatuor autem genera esse diximus motuum majorum in cælestibus. Motum per profundum coeli attollentem et demittentem ; motum per latitudinem zodiaci exspatiantem ad austrum et boream; motum per consequentiam zodiaci, citum, tardum, progressivum, retrogradum, statarium; et motum elongationis a sole. Neque objiciat quispiam, motum illum secundum latitudinis, sive draconum, potuisse referri ad motum illum magnum cosmicum, cum sit inclinatio alternans versus austrum et boream, quod et spiræ illæ de tropico in tropicum similiter sunt, nisi quod ille motus sit tantum spiralis, iste vero etiam sinuosus et minoribus multo intervallis. Neque enim hoc nos fugit. Sed plane non sinit constans et perpetuus motus solis in ecliptica absque latitudine et draconibus, qui tamen sol communicat cum cæteris planetis quoad spiras inter tropicos, nos in hac opinione versari. Itaque alii fontes et hujus et reliquorum trium motuum quærendi sunt. Atque hæc sunt illa, quæ circa motus cælestium nobis videntur minus habere incommodi. Videndum vero quid negent, et quid affirment. Negant terram rotare. Negant esse in cælestibus duos motus ab oriente in occidentem alterum '; atque affirmant anteversionem et relictionem. Negant obliquum circulum et diversam politatem ejus; et affirmant spiras. Negant primum mobile separatum et raptum: et affirmant consensum cosmicum tanquam commune vinculum systematis. Affirmant motum diurnum inveniri non in cælo, sed et in aëre, aquis, etiam extimis terræ, quoad verticitatem. Affirmant consecutionem et volubilitatem illam cosmicam in fluidis, esse verticitatem et directionem in consistentibus, usque quo perveniatur ad immobile sincerum. Negant stellas figi tanquam nodos in tabula. Negant eccentricos, epicyclos, et hujusmodi fabricas esse reales. Affirmant motum magneticum sive congregativum vigere in astris, ex quo ignis ignem evocat et attollit. Affirmant in cælis planetarum corpora planetarum velocius moveri et rotare quam reliquum cæli ubi siti sunt, quod utique rotat, sed tardius. Affirmant ex ea inæqualitate fluctus et undas et reciprocationes atheris planetarum, atque ex üs varios motus educi. Affirmant necessitatem in planetis volvendi celerius et tardius, prout locantur in cælo sublimius aut humilius, idque ex consensu universi. Sed simul affirmant tædium præternaturalis incitationis in planetis et majoris et minoris circuli. Affirmant solisequium ex natura inopiosa in ignibus infirmioribus Veneris et Mercuri; cum etiam inventæ sint a Galilæo stellulæ errantes Jovis asseclæ. Ista autem nos tanquam in limine historiæ naturalis et philosophiæ stantes prospicimus, quæ quanto quis magis se immerserit in historiam naturalem, tanto fortasse probabit magis. Attamen testamur iterum nos hic teneri nolle. In his enim, ut in aliis, certi viæ nostræ sumus, certi sedis nostræ non sumus. Hæc vero interfati sumus, ne quis existimet nos vacillatione judicii aut inopia affirmandi negativas quæstiones malle. Itaque tenebimus, quemadmodum cælestia solent (quando de iis sermo sit), mobilem constantiam.

| Physiologia Nova, ii. 11.

? See Arist. De Cælo, ii, 7.

| So in the original. Supply, according to M. Bouillet's suggestion, alterum ab occidente in orientem. - J.S.

i p“ nobilem " in the original.] The sense requires mobilem, and the antithesis mobilis constantia is I think quite in Bacon's manner.

« ElőzőTovább »