Oldalképek
PDF
ePub

dimus, atque etiam ab antiquis accepimus, et disparitiones, dum aliis hominibus tanquam consumptæ visæ sunt, aliis tanquam assumptæ (utpote quæ ad nos devectæ tanquam in perigæis, postea ad sublimiora remearunt), aliis vero tanquam rarescentes existimatæ sunt atque in æthera solutæ. Verum universam istam quæstionem de stellis novis ad eum locum rejicimus ubi de Cometis dicemus. Superest quæstio altera, de Galaxia videlicet, An Galaxia sit glomeratio astrorum minimorum, aut corpus continuatum, et pars ætheris, mediæ naturæ inter ætheream et sideream? Nam opinio illa de exhalationibus jamdiu exhalavit, non sine nota ingenii Aristotelis, qui tale aliquid confingere ausus est, rei tam constanti et fixæ imponendo naturam transitoriam et variam. Quin et finis etiam hujus quæstionis, prout a nobis proponitur, adesse jam videtur, si iis credimus quæ Galilæus tradidit, qui confusam illam lucis speciem in astra numerata et locata digessit. Nam quod Galaxia non tollit aspectum astrorum quæ intra ipsam inveniuntur, illud certe litem non dirimit, nec rem inclinat in alterutram partem; id tantummodo fortasse abnegat, non collocari Galaxiam inferius æthere stellato. Hoc enim si foret, atque insuper corpus illud continuatum Galaxiæ aliquam haberet profunditatem, aspectum nostrum interceptum iri consentaneum esset. Si vero pari collocetur altitudine cum stellis quæ per eam conspiciuntur, nil obstat quin stellæ spargi possint in ipsa Galaxia, non minus quam in reliquo æthere. Itaque et istam quæstionem recipimus. Atque hæ sex quæstiones pertinent ad substantiam cælestium ; qualis scilicet sit substantia cæli in genere, et qualis ætheris interstellaris, et qualis Galaxiæ, et qualis astrorum ipsorum, sive conferantur ad invicem, sive ad ignem nostrum, sive ad corpus proprium. At de numero, magnitudine, figura, et distantia astrorum, præter phænomena ipsa et quæstiones historicas, de quibus postea dicetur, problemata philosophica fere simplicia sunt. De numero scilicet sequitur quæstio altera. An is sit numerus astrorum qui videtur, quique Hipparchi diligentia notatus et descriptus est, et in globi cælestis modulum conclusus ?? Nam et satis frigida est ratio ea quæ redditur innumeræ illius mul. titudinis stellarum occultarum et tanquam invisibilium, quæ noctibus serenis præsertim per hiemem conspici solet; ut illæ apparentiæ scilicet sint non stellæ minores, sed radiationes tan

Arist. Meteor. i. 8.

? Namely, a thousand and twenty-two.

tum et micationes et tanquam spicula stellarum cognitarum ; et nova jam censa sunt plebeculæ cælestis capita a Galilæo, non solum in illa turma quæ Galaxiæ nomine insignitur, verum etiam inter stationes ipsas et ordines planetarum. Stellæ autem invisibiles fiunt, aut propter corporis parvitatem, aut propter opacitatem (nam tenuitatis nomen non admodum approbamus, cum flamma pura sit corpus eximiæ tenuitatis), aut propter elongationem et distantiam. De auctario autem numeri astrorum per generationem stellarum novarum, quæstionem, ut prius, ad locum de Cometis rejicimus. Quod vero ad magnitudinem astrorum attinet, ea quæ est secundum apparentiam magnitudo pertinet ad phænomena, vera autem ad inquisitionem philosophicam, solo illo contenta problemate duodecimo!: Quæ sit vera magnitudo cujusque astri, vel mensurata, vel saltem collata ? facilius enim est inventu et demonstratu, globum lunæ esse globo terræ minorem, quam globum lunæ in ambitu tot millia passuum continere. Itaque tentandum et contendendum ut exactæ magnitudines inveniantur ; illæ si minus haberi possint, utendum comparatis. Capiuntur autem atque concluduntur magnitudines veræ, vel ab eclipsibus et umbris, vel ab extensionibus tam luminis quam aliarum virtutum quas corpora quæque pro ratione magnitudinis longius aut propius ejaculantur et diffundunt; vel postremo per symmetriam universi, quæ portiones corporum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est. Sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi ? hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda. Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum; globosa et crinita, ut sol; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam); globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga,

I This problem would be the thirteenth if that which relates to the number of the stars is included in the enumeration. I am therefore inclined to think that it is not: the reason of the omission being that it is matter of direct observation.

ant triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima quarta quæstio pertinet ad distantiam ; Quæ sit vera distantia alicujus stellæ in profundo cæli ? Nam distantiæ planetarum tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales sive per ambitum cæli reguntur a motibus earum. Quemadmodum autein superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata; idem de distantiis præcipimus; ut si exacte capi distantia non possit (exempli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem), tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema cæli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neque quæ nunc obtinuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, aut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut ex apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat industria comminisci. Præterea crassitudines sive profunditates sphærarum pertinent etiam ad distantias.

THEMA CELI.

Cum vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos Thema Universi, pro modo historiæ quæ nobis hactenus cognita est; omnia integra servantes judicio nostro, postquam historia et per historiam philosophia nostra inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cælestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit; postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ, disclusisse tenuia a crassis ; atque globum terræ crassis, omnia vero ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cæli usque tenuibus sive pneumaticis assignasse; tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens vel ventus in terra conclusus naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici et crassi vel tangibilis omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est copia et paucitate materiæ pro exporrectione sua. Pneumetica vero quæ hic apud nos inveniuntur (de iis loquimur quæ simplicia et perfecta existunt, non composita et imperfecte mista) sunt plane illa duo corpora Aër et Flamma. Ea vero ut corpora plane heterogenea ponenda sunt, non ut vulgo putatur, quod flamma nil aliud sit quam aër incensus. His vero respondent in superioribus natura #Etherea et Siderea, sicut ct inferioribus Aqua et Oleum, et magis in profundo Mercurius et Sulphur, et generaliter corpora cruda et pinguia, vel aliter corpora flammam exhorrentia et concipientia (sales vero compositæ naturæ sunt ex partibus crudis simul et inflammabilibus).' Istæ vero duæ magnæ rerum familiæ, Aërea

I Salt is mentioned here, because Mercury, Sulphur, and Salt are according to Paracelsus the three constituent principles of all substances. Bacon however, as we VOL, 111.

3D

et Flammea, videndum quo fædere universi partem longe maxi. mam occupaverint, et quas partes habeant in systemate. In aëre terræ proximo flamina vivit tantum vitam momentaneam, et affatim perit. Postquam autem aër cæperit esse ab effluviis terræ defæcatior et bene attenuatus, natura flammæ per varios casus tentat et experitur in aëre consistere, et quandoque acquirit durationem nonnullam, non ex successione ut apud nos, sed in identitate; quod in aliquibus cometis humilioribus ad tempus obtinet, quæ sunt mediæ fere naturæ inter flammam successivam et consistentem ; non tamen figitur aut constat flammea natura, antequam perventum fuerit ad corpus lunæ. Eo loco flamma extinguibile illud deponit, et se tuetur utcunque; sed tamen infirma et sine vigore est ejusmodi flamma, et parum habens radiationis, nec propria natura vivida, nec a contraria natura admodum excitata. Etiam integra non est, sed es compositione cum substantia ætherea (qualis ibi invenitur) maculosa et interpolata. Neque in regione Mercurii admodum feliciter collocata est flamma, cum ex coadunatione sua parvum tantummodo planetam conficere potis sit, eumque cum magna et perturbata varietate et fluctu motuum, tanquam ignem fatuum, laborantem et conflictantem, nec se a solis præsidiis nisi per parva spatia disjungi sustinentem. Atque postquam ad regionem Veneris est ventum, incipit roborari flammea natura et clarescere, et in globum bene amplum congregari; qui tamen et ipse famulatur soli, et longius ab eo recedere exhorret. In Solis autem regione tanquam in solio collocatur flamma; media inter flammas planetarum, fortior etiam et vibrantior quam flammæ fixarum, propter majorem antiperistasin et intensissimam unionem. At flamma in regione Martis etiam robusta cernitur, solis vicinitatem rutilatione referens, sed jam sui juris, et quæ per integrum cæli diametrum se a sole disjungi patiatur. In regione autem Jovis flamma contentionem paulatim deponens, magis placida videtur et candida, non tam ex natura propria (ut stella Veneris, quippe ardentior), sed ex natura circumfusa minus irritata et exasperata ; in qua regione verisimile est, illud quod reperit Galilæus, cælum incipere stellescére, licet

sce in the Historia Sulphuris, Mercurii et Sulis, of which only the aditus or preface bas been preserved, refuses to recognise salt as a co-ordinate principle with the other two, “ duo ex illis, Sulphurem scilicet et Mercurium (sensu nostro accepta) censemus esse naturas admodum primordiales et penitissimos materiæ schematismos. ... Quod vero ad Salem attinet, alia res est."

« ElőzőTovább »