Oldalképek
PDF
ePub

naturæ; Exspatiatio nature; et Ars sive additus rebus Homo; ideoque in historia naturali ea omnia una et continua narrationum serie involvi par est: quod etiam Caius Plinius magna ex parte fecit, qui historiam naturalem pro dignitate complexus est, sed complexam indignissime tractavit. Atque hæc sit Naturalis Historiæ partitio prima.

CAPUT III.

Partitio Historia Naturalis, ex usu et fine suo; quodque finis longe nobilissimus Historia Naturalis sit ministratio prima ad condendam Philosophiam; et quod hujusmodi historia (quæ scilicet sit in ordine ad eum finem) desideretur.

CÆTERUM Historia Naturalis ut subjecto triplex (quemadmodum diximus), ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter cognitionem rerum ipsarum quæ historia mandantur, aut tanquam materia prima Philosophiæ. Nobilissimus autem finis historiæ naturalis is est; ut sit inductionis veræ et legitimæ supellex atque sylva; atque satis trahat ex sensu ad instruendum intellectum. Illa enim altera, quæ aut narrationum jucunditate delectat aut experimentorum usu juvat, atque hujusmodi voluptatis aut fructus gratia quæsita est, inferioris profecto notæ est et genere ipso vilior, præ ea cujus ea est vis et qualitas, ut propria sit parasceve ad condendam philosophiam. Hæc enim demum ea est historia naturalis quæ veræ et activæ philosophiæ solida et æterna basis constituitur, quæque lumini naturæ puro et minime phantastico primam accensionem præbet; cujus quoque neglectus, et Genius non placatus, acies illas larvarum ac veluti regna umbrarum quæ in philosophiis volitare cernuntur, cum maxima et calamitosa operum sterilitate, nobis pessimo fato immisit. Affirmamus autem et plane testamur, historiam naturalem, qualis in ordine esse debeat ad istum finem, non haberi, sed desiderari, atque inter omissa poni oportere.. Neque vero aciem mentis alicujus perstringant aut magna antiquorum nomina aut magna novorum volumina, ut querelam istam nostram minus justam cogitet. Satis enim scimus haberi historiam naturalem, mole amplam, varietate gratam, diligentia sæpius curiosam. Attamen si quis ex ca fabulas, et antiquitatem, atque authorum citationes et suffragationes, lites item inanes et controversias, philologiam denique et ornamenta eximat (quæ ad convivales sermones hominumque doctorum noctes potius quam ad

instituendam philosophiam sunt accommodata), profecto ad nihil magni res recidat.' Itaque thesaurus quidam potius ad eloquentiam a nonnullis quam solida et fida rerum narratio quæri et parari videtur. Præterea, non multum ad rem faciat memorare aut nosse florum iridis aut tulupæ, aut etiam concharum aut canum aut accipitrum, eximias varietates. Hæc enim et hujusmodi nil aliud sunt quam naturæ lusus quidam et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt. Itaque habent cognitionem in rebus ipsis exquisitam; informationem vero ad scientias tenuem et fere supervacuam. Atque hæc sunt tamen illa in quibus naturalis historia vulgaris se jactat. Cum autem degeneraverit historia naturalis ad aliena, et rursus luxuriata sit in superfluis; tamen e contra magnæ utique et solidæ ejusdem partes aut prorsus prætermissæ sunt, aut negligenter et leviter tractatæ. Universa vero inquisitione sua et congerie nullo modo ad eum quem diximus finem (condendæ scilicet philosophia) apta et qualificata reperitur. Id in membris ipsius optime apparebit, atque ex comparatione ejus historiæ cujus descriptiones hominibus sub oculos jam proponemus, ad eam quæ habetur.

CAPUT IV.

Incipit tractatus qualis esse debeat historia desiderata; nempe Historia Naturalis ad condendam Philosophiam. Id ut clarius explicetur, primo subjungitur partitio Historiæ Generationum. Ejus constituuntur partes quinque. Prima, cœlestium, Secunda, meteororum; Tertia, terræ et maris, Quarta, collegiorum majorum, sive elementorum aut massarum. Quinta, collegiorum minorum sive specierum. Historia vero virtutum primarum rejicitur, donec explicatio primæ illius partitionis Generationum, Prætergenerationum, et Artium, sit absoluta.

QUANQUAM vero e fide nostra esse censemus, hujus ipsius historiæ quam desideramus confectionem non aliis relinquere, sed nobis ipsis desumere, propterea quod quo magis hæc res omnium industriæ patere videatur, eo major subest metus ne ab instituto nostro aberrent; ideoque eam ut tertiam Instaurationis nostræ partem designavimus; tamen ut institutum nostrum de explicationibus sive repræsentationibus omissorum perpetuo

So in the original. It should probably be recidet. — J. S.

servemus, atque etiam si quid nobis humanitus acciderit, ut aliquid in tuto positum sit, sententiam nostram et consilia de hac re jam hoc loco subjungere visum est. Historiæ Generationum, sive Naturæ Solutæ, quinque partes constituimus. Ex sunt historia Ætheris. Historia Meteororum et Regionum quas vocant Aëris. Etenim tractum sublunarem ad superficiem usque terræ et corpora in eo locata, historiæ meteororum attribuimus. Etiam cometis cujuscunque generis (utcunque se habeat rei veritas) tamen ordinis causa locum inter meteora assignamus. Tertio subit historia Terræ et Maris, quæ conjuncta globum constituunt unicum. Atque hucusque rerum natura distribuitur ex locis et locatis: reliquæ duæ partes substantias rerum distinguunt, vel massas potius. Congregantur enim corpora connaturalia ad majores et minores massas: quæ Collegia rerum majora et minora appellare consuevimus, habentque in politia mundana rationes inter se tanquam tribus et familiæ. Itaque quarto ordine ponitur historia Elementorum sive Collegiorum Majorum ; quinto et ultimo historia Specierum sive Collegiorum Minorum. Elementa enim eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non exordia rerum, sed tantum corporum connaturalium massæ majores. Majoritas autem illa accidit propter texturam materiæ facilem, simplicem, obviam et paratam; cum species a natura parce suppeditentur, propter texturam dissimilarem, atque in plurimis organicam. Virtutum vero illarum, quæ in natura censeri possint tanquam Cardinales et Catholicæ, Densi, Rari, Levis, Gravis, Calidi, Frigidi, Consistentis, Fluidi, Similaris, Dissimilaris, Specificati, Organici, et similium, una cum motibus ad illa facientibus, uti Antitypiæ, Nexus, Coitionis, Expansionis, et reliquorum (quorum historiam omnino congeri et confici volumus, etiam priusquam ad opus intellectus deveniatur) virtutum et motuum historiam, ejusque conficiendæ modum, tum tractabimus, postquam explicationem triplicis illius partitionis, Generationum, Prætergenerationum, et Artium absolverimus. Neque enim eam scilicet intra triplicem illam nostram partionem inclusimus, cum non proprie sit historia, sed inter historiam et philosophiam veluti terminus medius. Jam vero de Historia Colestium, et deinceps de reliquis dicemus atque præcipiemus.

CAPUT V.

Resumitur tractanda Historia Cœlestium; qualis et esse debeat in genere, et quod legitima hujusce historie ordinatio versetur in triplici genere præceptorum; videlicet, de Fine, de Materia, ac de Modo conficiendæ hujusmodi historiæ.

HISTORIAM Cœlestium simplicem esse volumus, noc dogmatibus imbutam; sed veluti suspensa vi et doctrina theoriarum; quæque solummodo phænomena ipsa sincera complectatur et separata, quæ jam dogmatibus fere concreverunt; denique quæ narrationes proponat eo prorsus modo, ac si nihil ex artibus astronomiæ et astrologiæ decretum esset, sed experimenta tantum et observationes exacte collecta et perspicue descripta forent. In quo genere historiæ nihil adhuc invenitur, quod nostro respondeat voto. Hujusmodi quiddam tantummodo cursim et licenter attigit Caius Plinius: sed optima foret ea historia cœlestium, quæ ex Ptolemæo et Copernico et doctioribus astronomiæ scriptoribus exprimi et erui possit, si artem experimento plane spolies, adjunctis etiam recentiorum observationibus. Quod si cui mirum videatur, nos tanto labore parta, aucta, emendata, rursus ad primam imperitiam et nudarum observationum simplicitatem retrahere velle; nos vero nulla cum priorum inventorum jactura, tamen longe majus opus movemus; neque enim calculos aut prædictiones tantum meditamur, sed philosophiam; eam scilicet, quæ de superiorum corporum non motu solummodo ejusque periodis, sed substantia quoque et omnimoda qualitate, potestate, atque influxu, intellectum humanum informare, secundum rationes naturales atque indubitatas absque traditionum superstitione et levitate possit; atque rursus in motu ipso invenire atque explicare, non quid phænomenis sit consentaneum, sed quid in natura penitus repertum atque actu et reipsa verum sit. Facile autem quis cernat, et eos quibus terram rotari placet, et eos contra qui primum mobile et veterem constructionem tenuerant2, æqua fere et ancipiti phænomenorum advocatione niti. Quin et ille novæ constructionis nostra ætate author, qui solem secundi mobilis, quemadmodum terram primi mobilis, centrum constituit, ut planetæ in propriis suis conversionibus circa solem choreas ducere videantur (quod ex antiquioribus nonnulli

1 doctoribus in the original.-J. S.

? Compare Redargutio Philosophiarum, p. 571. note 1.-J. S.

de Venere et Mercurio suspicati sunt), si cogitata ad exitum perduxisset, belle profecto rem conficere potuisse videtur. Neque vero nobis dubium est, quin et aliæ hujusmodi constructiones ingenio et acri cogitatione adinveniri possint. Neque illis qui ista proponunt admodum placet, hæc quæ adducunt prorsus vera esse, sed tantummodo ad computationes et tabulas conficiendas commode supposita. At nostra ratio alio spectat; non enim concinnationes, quæ variæ esse possunt, sed veritatem rei quærimus, quæ simplex est. Ad hoc vero historia phænomenorum sincera viam aperiret, infecta dogmate obstruet. Neque illud tacemus, nos in hac ipsa historia cœlestium ad normam nostram facta et congesta, spem per se ponere veritatis circa cœlestia invenienda; sed multo magis in observatione communium passionum et desideriorum materiæ in utroque globo. Etenim ista æthereorum et sublunarium quæ putantur divortia, commenta nobis videntur et superstitio cum temeritate; cum certissimum sit complures effectus, veluti expansionis, contractionis, impressionis, cessionis, congregationis ad massas, attractionis, abactionis, assimilationis, unionis, et similium, non solum hic apud nos, sed et in fastigiis cœli et in visceribus terræ locum habere. Atque non alii interpretes magis fidi adhiberi aut consuli possunt, ut intellectus humanus et ad profunda terræ, quæ omnino non cernuntur, et ad alta cæli, quæ plerunque fallaciter cernuntur, penetret. Itaque optime antiqui, qui Proteum illum multiformem, etiam vatem termaximum fuisse retulerunt; qui futura, præterita, et occulta præsentium novisset. Nam qui materiæ passiones catholicas novit, atque per hæc novit quid esse possit, non poterit non nosse etiam quid fuerit, quid sit, et quid futurum sit, secundum summas rerum. Itaque plurimum spei et præsidii ad contemplationem cœlestium in physicis rationibus collocamus per physicas rationes intelligendo, non eas quæ vulgo esse putantur, sed tantum doctrinam circa illos appetitus materiæ, quos nulla regionum aut locorum diversitas distrahere aut disterminare queat. Neque propterea (ut ad propositum revertamur) ulli diligentiæ parci volumus, quæ circa phænomenorum ipsorum cœlestium narrationes et observationes possit impendi. Nam quanto uberior suppetat apparentiarum hujusmodi copia, tanto omnia erunt et magis in promptu et firmiora. De quo

The reference is to Tycho Brahe, and by nonnulli ex antiquis Bacon probably meant Martianus, Capella, and Vitruvius.

2 So in the original. It should probably be operiet. — J. S.

« ElőzőTovább »