Oldalképek
PDF
ePub

relation which is fulfilled also by the earth, is in some respects the most remarkable of the three, and points the most directly to the sun as the great centre of our system. No doubt neither this law, nor all three together, amounts to a positive demonstration : it has sometimes been forgotten that after all they are but approximations to the truth; but of all approximations these laws are the most remarkable, and it would be very difficult to doubt, even without the knowledge we now possess, that they are grounded on a physical basis. This basis is their correspondence with a causal or physical approximation. They would be absolutely true if the lesser bodies of the solar system did not attract one another, and if all were attracted by the sun as if he and they were physical points. It would be possible to crowd together a number of epicycles whereby the orbit of the earth would be better represented than on the elliptic hypothesis ; but such a system would have no physical significance. No doubt too, all the laws might be true and yet the earth at rest ; but we could not adopt such an opinion without doing violence to all our ideas of symmetry and harmony,-ideas which influence our judgments of natural things more than we are aware of. Such a doctrine would be felt “ primam violare fidem.” We may well believe that had Bacon been acquainted with the discoveries of Kepler, he would not only have been impressed by their astronomical importance, but have felt the full force of the lesson which they convey. lle would have felt that they constituted a sufficient reason for transferring the allegiance which had been paid to Mother Earth to a nobler object more justly entitled to the homage which she had so long received. We now know that neither Earth nor Sun is the true Hestia of the old Philosopheme. We know too, that in all the orbs of heaven that we can see or dream of, there can be nothing fully entitled to the appellation, — nothing wholly fixed, or wholly unperturbed. Happy for us if we feel also that there is a Sun of suns whose absolute existence transcends our conceptions of space and time.!

"Deus, sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine indigentia creator, sine situ præsens, sine habitu omnia continens, sine loco ubique totus, sine tempore sempitermus, siue ulla mutatione mutabilia faciens, nihilque patiens. — St. Augustine, De

[ocr errors]

DESCRIPTIO

GLOBI INTELLECTUALIS.

CAPUT I.

[ocr errors]

Partitio universalis Humanæ Doctrinæ in Historiam, Poësin,

Philosophiam, secundum triplicem facultatem mentis, Memoriam, Phantasiam, Rationem; quodque eadem partitio competat etiam in Theologicis : cum idem sit vas (nempe intellectus

humanus) licet materia et insinuatio sint diversa. PARTITIONEM Doctrinæ Humanæ eam deligimus, quæ triplici facultati intellectus respondeat. Tres itaque ejus partes a nobis constituuntur: Historia, Poësis, Philosophia. Historia ad Memoriam refertur: Poësis ad Phantasiam : Philosophia ad Rationem. Per Poësin autem nihil aliud intelligimus hoc loco, quam historiam fictam. Historia proprie individuorum est; quorum impressiones sunt mentis humanæ primi et antiquissimi hospites; suntque instar primæ materiæ scientiarum. In his individuis, atque in hac materia, mens humana assiduo se exercet, interdum ludit. Nam scientia omnis, mentis et exercitatio et opificium ; poësis ejusdem lusus censeri possit. In philosophia mens mancipatur rebus; in poësi solvitur a nexu rerum, et expatiatur, et fingit quæ vult. Hæc vero se ita habere facile quis cernat, qui simpliciter tantummodo et pingui quadam contemplatione intellectualium origines petat. Etenim individuorum imagines excipiuntur a sensu, et in memoria figuntur. Abeunt autem in memoriam tanquam integræ, eodem quo occurrunt modo. Has rursus retrahit et recolit mens; atque (quod officium ejus proprium est) portiones earum componit et dividit. Habent enim individua singula aliquid inter se commune, atque aliud rursus diversum et multiplex. Ea vero compositio atque divisio vel pro arbitrio mentis fit, vel proac invenitur in rebus. Quod si fiat pro arbitrio mentis, atque transferuntur portiones illæ ad placitum in similitudinem quandam individui, phantasiæ opus est, quæ nulla naturæ aut materiæ lege et necessitate astricta, ea quæ in rerum natura minime conveniunt conjungere, quæ vero nunquam separantur discerpere potest; ita tamen ut intra primas illas ipsas individuorum portiones coërceatur. Nam eorum quæ nulla ex parte se sensui obtulerunt, non est phantasia, ne somnium profecto. Quod si eædem individuorum portiones componantur et dividantur pro ipsa rerum evidentia et prout vere in natura se produnt aut saltem pro captu cujusque se prodere notantur, ex partes rationis sunt: atque universa hujusmodi dispensatio rationi attribuitur. Ex quo liquido constat, ex tribus hisce fontibus esse tres illas emanationes Historiæ, Poësis, et Philosophiæ; neque alias aut plures esse posse. Nam sub philosophiæ nomine complectimur omnes artes et scientias, et quicquid denique a singularum rerum occursu per mentem in generales notiones collectum et digestum est. Neque alia censemus ad Doctrinam' partitione, quam illa superiore, opus esse. Informationes enim oraculi et sensus, et re proculdubio et modo insinuandi differunt; sed tamen spiritus humanus unus atque idem est: perinde ac si diversi liquores, atque per divisa infundibula, tamen in unum atque idem vas recipiantur. Quare et Theologiam ipsam aut ex historia sacra constare asserimus, aut ex præceptis et dogmatibus divinis, tanquam perenni quadam philosophia. Ea vero pars quæ extra hanc divisionem cadere videtur (quæ est prophetia) et ipsa historiæ species est, cum prærogativa divinitatis in qua tempora conjunguntur, ut narratio factum præcedere possit ; modus? autem enuntiandi et vaticiniorum per visiones et dogmatum cælestium per parabolas participat ex poësi.

CAPUT II. Partitio Historiæ in Naturalem et Civilem ; Ecclesiastica et

Literaria sub Civili comprehensa. Partitio Historie Naturalis in Historiam Generationum, Præter-generationum, et Artium, ex triplici statu naturve, liberæ videlicet, aberrantis, et constrictæ.

HISTORIA aut Naturalis est, aut Civilis. In Naturali nature res gestæ et facinora memorantur; in Civili, hominum. Elu

See the heading of the chapter, and

i So in the original. It should be Theologica. compare De Aug. ii, 1. - J.S.

? modum in the original.-J. S,

cent proculdubio divina in utrisque, sed magis in humanis, ut etiam propriam in historia speciem constituant, quam Sacram aut Ecclesiasticam appellare consuevimus. Itaque eam Civili attribuimus ; at primo de Naturali dicemus. Naturalis Historia rerum singularium non est; non quod perperam a nobis positum sit historiam versari in individuis, quæ loco et tempore circumscribuntur. Nam proprie ita se res habet. Sed cum promiscua sit rerum naturalium similitudo, adeo ut si unum noris omnia noris, superfluum quiddam esset et infinitum de singulis dicere. Itaque sicubi absit illa promiscua similitudo, recipit etiam historia naturalis individua ; ea scilicet quorum non est numerus, aut natio quædam. Nam et solis, et lunæ, et terræ, et similium, quæ unicæ sunt in specie sua, rectissime conscribitur historia ; nec minus eorum quæ insigniter a specie sua deflectunt, et monstrosa sunt; quandoquidem in illis, descriptio et cognitio ipsius speciei nec sufficit nec competit. Itaque hæc duo individuorum genera historia naturalis non rejicit: ut plurimum autem (quemadmodum dictum est) in speciebus versatur. At partitionem historiæ naturalis moliemur ex vi et conditione ipsius naturæ, quæ in triplici statu posita invenitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est natura ac sponte fusa atque cursu consueto se explicans, cum scilicet ipsa natura per se nititur, nullatenus impedita aut subacta, ut in cælis, animalibus, plantis, et universo naturæ apparatu; aut rursus illa a pravitatibus et insolentiis materiæ contumacis et rebellis atque ab impedimentorum violentia de statu suo plane convellitur et detruditur, ut in monstris et heteroclitis naturæ; aut denique ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur et plane transfertur et tanquam novatur, ut in artificialibus. Etenim in artificialibus natura tanquam facta videtur, et conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera. Itaque tractat historia naturalis aut libertatem naturæ, aut errores, aut vincula. Quod si cuiquam molestum sit Artes dici Naturæ Vincula, cum potius liberatores et vindices censeri debeant, quod naturam in nonnullis suæ intentionis compotem faciant, impedimentis in ordinem redactis; nos vero hujusmodi delicias et pulchra dictu nil moramur; id tantum volumus et intelligimus, naturam per artem, tanquam Proteum, in necessitate poni id agendi quod absque arte actum non fuisset: sive illud vis vocetur et vincula, sive auxilium et perfectio. Partiemur itaque Historiam Naturalem in Histo

riam Generationum; Historiam Prætergenerationum; et Hietoriam Artium, quam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consuevimus. Libenter autem Historiam Artium at historiæ naturalis speciem constituimus; quia inveteravit prorsus mos disserendi et opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, ut artificialia a naturalibus segregari debeant, tanquam toto genere discrepantia : unde et illud mali, quod plerique historiæ naturalis scriptores perfunctos se putant, si historiam animalium aut plantarum aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis (quæ longe maximi ad philosophiam momenti sunt); tum etiam illabitur animis hominum subtilius aliud malum ; nempe ut ars censeatur solummodo ut additamentum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, ut naturam vel inchoatam perficere vel inclinatam emendare possit, minime very radicitus transmutare atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre ; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: ut corpora scilicet naturalia aut admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per se transigere. Itaque ubi datur debita admotio corporum naturalium aut remotio, omnia potest homo atque ars; ubi non datur, nihil. Rursus autem, modo corporum fiat debita illa admotio aut remotio in ordine ad aliquem effectum, sive hoc per hominem et artem fiat sive naturaliter absque homine, parum refert; neque hoc illo fortius est : veluti si quis ex aspersione aquæ simulachrum iridis super parietem excitet, non minus obsequente utitur natura, quam cum idem fit in aëre ex nube roscida : contra vero, cum aurum invenitur in arenulis purum, æque

ministerium hominis excoqueretur. Aliquando autem ministerium ex lege universi aliis animalibus deputatur: neque enim minus artificiale quiddam est mel, quod fit mediante industria apis, quam saccharum, quod hominis: atque in manna (quod similis est generis) natura seipsa contenta est. Itaque cum una atque eadem sit natura, ejus autem vis per omnia valeat, neque unquam illa a seipsa desciscat, omnino tanquam ex æquo subordinata tantum ad naturam poni debent hæc tria, Cursus

Trenulis in the original.-- J. S.

« ElőzőTovább »