Oldalképek
PDF
ePub

cipiuntur, et familiariter occurrunt. Nam si candelam ceream accensam flatu extinguas, et fili illius fumei qui adscendit (in ima parte antequam dispergatur) dimensionem animadvertas ; et candelam prope flammam admoveas, et rursus portionem flammæ quæ primo allabitur contempleris; eam fumi magnitudinem non multo plus quam duplo excedere judicabis ; et tamen ille fumus impurior est et pressior. Quod si pulveris tormentarii corporis dimensionem diligenter notes, aut ad meliorem conjecturam in situla metiaris, atque rursus, postquam flammam corripuerit, dimensionem flammæ suæ advertas; flammam corpus (quomodo hujusmodi res subito intuitu comprehendi possit) mille vicibus superare, non admodum negabis. Atque hujusmodi quædam proportio flammæ ad nitrum, ex iis quæ prius posuimus, debetur. Verum de his, cum ad observationes nostras super hanc historiam ventum erit, clarius expiicabimus.

Aërem ipsum expandi et contrahi ex calore et frigore, in ventosis quibus utuntur medici ad attractionem luculenter videmus. Illæ enim super flamma calefactæ et continuo ad carnem applicatæ, carnem trahunt, contrahente se et restituente paulatim aëre. Atque hoc operatur ex sese, licet stuppa immissa atque inflammata non fuerit, qua ad vehementiorem attractionem uti solent. Quinetiam si spongia frigida infusa ventosis superimponatur exterius, tanto magis se contrahit aër virtute frigoris, et fortior fit attractio.

Salinum argenteum, quale forma companili vulgatissima ad mensæ usum adhibemus, in lavacro aut patera aqua plena collocavimus, aërem depressum secum una ad vasis fundum vehens Tum prunas ardentes duas aut tres in concavo illo parvo quod salein excipere solet posuimus, atque ignem a flatu excitavimus. Evenit autem non multo post, ut aër per calorem rarefactus, et antiquæ sphæræ impatiens, salini fundum ex aliquo latere elevaret, et in bullis adscenderet.

Hero describit altaris fabricam, eo artificio, ut superimposito holocausto et incenso, subito aqua decideret, quæ ignem extingueret. Id non aliam poscebat industriam, quam ut sub altare loco cavo et clauso aër reciperetur, qui nullum alium (cum ab igne extenderetur) inveniret exitum, nisi qua aquam in canali ad hoc paratam impelleret et extruderet. Erant etiam Batavi quidam nuper apud nos, qui organum quoddam musicum confecerant, quod radiis solis percussum symphoniam quandam

cdebat. Id ab aëris tepefacti extensione, quæ principium mots dare potuit, factum fuisse verisimile est; cum certuin sit aëren, vel exigui admodum caloris contactu lacessitum, expansionem statim moliri.

Verum ad magis accuratam expansionis aëris notitiam, al vesicam illam sensibilem versi, vitrum accepimus vacuum (scilicet aëre solo impletum); ei pileum illum ex vesica (de quo jam antea locuti sumus) imposuimus. Vitro autem super ignem imposito, celerius et minore calore se extendebat aër, quam aqua aut spiritus vini ; sed expansione non admodum ampla Hanc enim proportionem ferebat: si vesica ex semisse minoris contenti erat quam vitrum ipsum, aër illam fortiter sane et plene inflabat ; ad majorem expansionem non facile adscendebat ; furamine autem in summitate vesicæ, dum inflaretur, facto, nu. lum exibat corpus visibile.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PREFACE

TO TIE

DESCRIPTIO GLOBI INTELLECTUALIS.

This tract, published by Gruter in 1653, must have been written about 1612. This follows from what is said of the new star in Cygnus', which was first observed in 1600. It is therefore intermediate in date between the Advancement of Learning and the De Augmentis ; and though on a larger scale than either, it is to be referred to the same division of Bacon's writings. The design of all three is the same, namely, a survey of the existing state of knowledge. The commendation of learning which forms the first book of the other two works being in this one omitted, it commences with the tripartite division of knowledge which Bacon founded on the corresponding division of the faculties of man-memory, imagination, and reason. History, which corresponds to memory, is here as in the De Augmentis primarily divided into natural and civil, whereas in the Advancement the primary division of history is quadripartite, literary and ecclesiastical history being made co-ordinate with civil history, instead of being as here subordinated to it.

The divisions of natural history are then stated, and are the same as in the De Augmentis ; and the remainder of the tract relates to one of these divisions, namely the history of things

'Stella nova in pectore Cygni .. jam per duodecim annos integros duravit.

« ElőzőTovább »