Oldalképek
PDF
ePub

aquæ minus disturbaret, non multum aëris adhiberi consultum putavimus. Phiala autem erat ejus figuræ, non quæ collun rectum haberet sine limbo sive labro (nam in hujusmodi phiala aquæ vapor citius destillaret, et in partem vesicæ collo phialz conjunctam ros incumberet et delaberetur), sed quæ collum haberet paululum primo adductum, et deinde tanquam reversum cum labro. Hanc phialam ad dimidiam, non amplius (existimantes hoc etiam ad celeritatem bullitionis conferre), aquâ implevimus, atque pondus aquæ cum phiala ipsa exacte notavimus per arenam in bilance immissam ; deinde vesicam accepimus quæ circiter pintam dimidiam contineret. Eam accepimus non veterem neque siccam, et per siccitatem magis renitentem, sed recentem et molliorem ; vesicam autem primo in sufflando probavimus an integra esset, ne forte foramina haberet; postea ex eadem aërem omnem, quoad fieri potuit, expressimus. Etiam prius vesicam oleo extra oblivimus, et oleum quoque fricatione nonnulla recipi fecimus. Hoc eo pertinebat ut vesica clausior esset, ejus si qua erat porositate oleo obturata. Hanc vesicam circa os phialæ, ore phialæ intra os vesicæ recepto, fortiter ligavimus, filo parum cerato, ut melius adhæresceret et arctius ligaret. Sed hoc ipsum melius fit luto ex farina et albumine ovi facto, et cum papyro nigra ligato ct bene siccato, ut experti sumus. Tum demum phialam supra carbones ardentes in foculo collocavimus. Aqua non ita multo post bullire incepit, ac paulatim vesicam ex omni parte sufflare, et fere ad rupturam usque extendere. Continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus, ne frigore vitrum disrumperetur; et statim in summitate vesicæ foramen acu fecimus, ne vapor cessante calore in aquam restitutus recideret,

sustulimus; lutum autem si adhibitum fuerat, expurgavimus; tum rursus aquam quæ remanserat cum phiala sua ponderavimus; comperimus autem circiter pondus duorum denariorum per vaporem absumptum fuisse. Quicquid autem corporis vesicam cum sufflata esset impleverat, ex illo quod de aqua perditum fuerat factum et productum fuisse cognovimus. Itaque materia cum in corpore aquæ contracta fuisset, tantum implebat spatii quantum pondus 2 denariorum corporis aquæ implebat; at eadem materia in corpore vaporis expansa dimidiam pintam implebat. Itaque secundum dimensionem in Tabula expressam rationes subduximus; vapor aquæ ad corpus aquæ

13

rache

habere potest rationem octogecuplam. Vesica eo quo diximue modo sufflata, si nullum detur spiraculum, sed integra. ab igne removeatur, statim ab inflatione illa decrescit, et subsidet, et contrahitur. Vapor dum vesica turget ex foramine emissus, aliam fere speciem a vapore communi aquæ habebat, magis raram et perspicuam, et erectam, nec cum aëre tam cito se miscentem.

Monita. Ne quis putet, si major fuisset aquæ absumptio, tanto majorem vesicam impleri potuisse; nobis enim hoc expertis res non successit, sed inflatio quæ fit, fere confertim fit, nec gradatim. Id partim adustioni vesicæ tribuimus quæ facta est obstinatior nec cedebat facile, et erat forte porosior (hoc vero calore humido, ut balneo Mariæ, corrigi poterat); sed illud magis in causa esse putamus, quod vapor copiosior factus per successionem continuam, vergit ad restitutionem, et se ipse condensat. Itaque nec est æquiparandus vapor iste qui in vesicam recipitur, vaporibus qui intra clibana' recipiuntur; quia illi se mutuo subsequentes et trudentes densant, isti vero a vesicæ mollitie et cessione, præsertim sub initiis (ut diximus) antequam copia restitutionem incitet, se expandunt ut volunt.

Expansio vaporis aquæ omnino non est judicanda ex adspectu vaporis qui in aërem evolat; ille enim vapor statim cum aëre mistus longe maximam corporis misti dimensionem ab aëre mutuatur, nec sua stat mole. Itaque amplificatur ad molem quampiam aëris in quem recipitur, ad exemplum parvæ portionis vini rubei, aut alterius rei infectæ et coloratæ, quæ magnam quantitatem aquæ tingit. Rationes exactæ in tanta subtilitate, nec sine inutili et curiosa indagine haberi possunt, nec ad id quod agitur magnopere juvant. Satis est, ut pateat ex hoc experimento, rationem vaporis ad aquam non esse duplam, non decuplam, non quadragecuplam, non rursus millecuplam, non ducentuplam etc. Termini enim naturarum, non gradus, in præsentia iovestigantur. Itaque si quis suo experimento in rationem istam octogecuplam) vel propter figuræ vitri differentiam, vel propter vesicæ duritiem aut mollitiem, vel propter caloris modum) non incidat, id rem nullius esse momenti sciat. Nemo erit (esisti

[ocr errors][merged small]

| Clibonu in the original.

I believe it ought to be chibanos

mamus) tam imperitus, qui putet pneumatica et volatilia quz ex corporibus ponderosis evolant, latere in poris eorundem Cor. porum, nec esse illam ipsam materiam quæ ponderosa erat; seda ponderosa parte separari, cum aqua quasi tota consumatur, et ad nihilum evaporet. Pruna ardens si in bilance ponatur, et usque ad extinctionem permittatur ut sit carbo, longe levior invenietur. Metalla ipsa per evolationes fumorum pondere insigniter mutantur. Itaque prorsus eadem materia numero tangibilis est et pondere dotatur, et fit pneumatica et pondus exuit.

Historia.

Modus processus olei talis est; si accipiatur oleum in phiala vitrea vulgari, et ponatur super ignem, tardius multo bullire incipit, et majorem calorem ad hoc ut bulliat desiderat, quam aqua. Ac primo guttulæ quædam aut granula per corpus olei sparsa apparent, adscendentia cum crepitatione quadam; interim nec bulla in superficie ludunt, ut in aqua fit, nec corpus integrum mole insurgit, nec quicquam fere halitus evolat, sed paulo post corpus integrum inflatur et dilatatur proportione notabili, tanquam ad duplum insurgens. Tum demum copiosissimus et spissus evolat halitus: ad illum halitum si flamma admoveatur, ctiam bono spatio supra os phialæ, flammam halitus continuo concipit, atque statim ad os phialæ descendit, atque ibi se figit, et perpetuo ardet. Quod si etiam majorem in modum calefactum fuerit oleum, ad extremum halitus ille extra vitrum flammans, absque flamma aut corpore aliquo ignito admoto, prorsus se ipse inflammat et expansionem flammæ induit.

Monitum. Videndum est ut phiala sit oris angustioris, ut fumos constringat, ne aëri se statim ac largiter miscentes naturam inflammabilem deponant.

Historia.

Modus processus spiritus vini talis est. Ille minore multo calore excitatur? et celerius ad expansionem se comparat, eamque præstat, quam aqua. Ebullit autem magnis utique bullis,

"excitatus in the original.

absque spuma aut etiam totius corporis elevatione; vapor autem ejus dum confertus est, in bona ab ore vitri distantia flamma admota flammam concipit, non tam lucidam certe et bene compactam quam oleum, sed tenuem et jejunam, cærulcam quoque et fere perspicuam. Inflammatus autem fertur ad os vitri, ubi pabuli magis copiosi datur subministratio, quemadmodum et oleum. Verum tamen si inflammetur vapor in parte ab ore vitri nonnihil deflectente in obliquum, fit inflammatio in aëre pensilis, undulata, aut arcuata, imaginem vaporis secuta, et proculdubio longius ipsum comitatura, si vapor ille constipatus maneret, nec cum aëre se confunderet. Atque corpus ipsum spiritus vini, nullo præcedente vapore notabili, flamma admota et parum immorante, in flammam ejusque expansionem mutatur, eo citius et facilius, quo spiritus latius diffusus sit et minorem occupet altitudinem. Quod si spiritus vini in cavo palmæ manus ponatur, et candela accensa inter digitos juxta palmam collocetur (ut pueri cum pulvere resinæ ludere solent), et spiritus ille leviter projiciatur, et prorsum non sursum directo; ardet corpus ipsum in aëre, et accensum interdum descendit recta; interdum nubeculam in aëre volitantem explicat, quæ tamen ipsa ad descensum vergit; interdum ad tecti fastigium, vel latera, vel pavimentum, utique inflammatum, adhærescit et ardet, et sensim extinguitur.

Habent autem acetum, agresta, vinum, lac, atque alii liquores simplices (ex vegetabilibus et animantibus, dico, nam de mineralibus seorsim memorabimus) suos expansionum modos, atque in iis notabiles nonnullas differentias, quas hoc loco referre supervacuum visum est. Versantur autem istæ differentiæ in illis naturis, quas in processibus aquæ et olei et spiritus vini notavimus; gradu nempe caloris ; et modo expansionis, quæ triplex est; vel toto corpore, vel spuma, vel bullis majoribus. Nam pinguia fere toto corpore; succi immaturi, ut agresta, bullis majoribus; succi effæti, ut acetum, minoribus, adscendunt. Etiam congregatio spiritus situ differt. Nam in vini bullitione bulla circa medium, in aceto circa latera, se congregare in ebullitione primo incipiunt; quod etiam in vino maturo, et forti, et vapido rursus aut fugiente, cum infunduntur, fieri solet.

Omnes autem liquores, etiam oleum ipsum, antequam bullire incipiunt, paucas et raras semibullas circa latera vasis jaciunt. Atque illud etiam omnibus liquoribus commune est, ut parva quantitate citius bulliant et absumantur, quam magna.

Monitum. Liquores manifeste compositos, ad historiam expansionis et coitionis materiæ mediante igne, haud idoneos aut proprios existimavimus, quia separationibus et misturis suis rationes simplicis expansionis et coitionis disturbant et confundunt. Itaque illos ad propriam historiam separationis et misturæ ablegavimus.

Historia. Spiritus vini in experimento positus cum pileo illo tensibili (quem cum de aqua loqueremur descripsimus) hujusmodi sortitus est expansionem. Comperimus pondus 6 denariorum consumptum et in vaporem solutum, vesicam grandem quæ 8 pintas capere posset, explevisse et fortiter inflasse ; quæ vesica decuplo-sextuplo erat major quam vesica illa qua ad aquam usi sumus, quæ dimidiam pintam tantum recipiebat. Sed in experimento aquæ ponderis solummodo 2 denariorum facta erat consumptio; quæ tertia tantum pars est denariorum sex. Ita supputatis rationibus, expansio vaporis spiritus vini ad expansionem vaporis aquæ quintuplam rationem habet, et amplius. Neque tamen obstabat immensa ista expansio, quin, vase ab igne remoto, corpus ad se restituendum properaret, vesica continuo flaccescente', et se insigniter contrahente. Atque ex hoc experimento corporis flammæ expansionem æstimare cæpimus, conjectura non admodum firma, et tamen probabili. Cum enim vapor spiritus vini res sit tam inflammabilis, atque ad naturam flammæ tam prope accedat, judicavimus rationes vaporis spiritus vini ad flammam, cum rationibus vaporis aquæ ad aërem convenire. Quales enim se ostendunt rationes rudimentorum, sive corporum imperfectorum et migrantium (vaporum scilicet), tales etiam evadere corporum perfectorum et statariorum (flammæ scilicet et aëris) consentaneum est. Ex quo sequetur, flammam aërem raritate sive expansione materiæ quintuplo et amplius superare. Tanto enim se invicem superant vapores sui, ut dictum est; flamma vero ipsa ad proprium vaporem, non impurum sed summe præparatum, sesquialteram rationem habere potest, ut aërem item ad vaporem aquæ summe præparatum habere posuimus.

Neque hæc multum discrepant ab iis quæ visu obiter per

fuvescente in the original.

« ElőzőTovább »