Oldalképek
PDF
ePub

FRANCISCI BACON
COGITATA ET VISA:

DE

INTERPRETATIONE NATURÆ, SIVE DE SCIENTIA OPERATIVA.'

FRANCISCUS BACON sic cogitavit; Scientiam in cujus possessione genus humanum adhuc versatur, ad certitudinem et magnitudinem operum non accedere. Medicos siquidem morbos complures insanabiles pronuntiare, et in reliquorum cura sæpius errare et deficere: Alchimistas in spei suæ amplexibus senescere et immori: Magorum opera fluxa, nec fructuosa : Mechanicas artes non multum lucis a philosophia petere, sed experientiæ telas, lentas sane ac humiles, paulatim continuare: Casum, authorem rerum proculdubio utilem; sed qui per longas ambages et circuitus donaria sua in homines spargnt. Itaquc visum est ei, Inventa hominum quibus utimur admodum imperfecta et immatura censeri : Nova vero, hoc scientiarum statu, nonnisi per sæculorum spatia expectari; eaque ipsa quæ hactenus humana exhibuit industria, Philosophiæ haud attribui.

Cogitavit et illud ; in his? rerum humanarum angustiis, id maxime et ad præsens deploratum et in futurum ominosum esse; quod homines, contra bonum suum, cupiunt ignorantiam ignominiæ eximere, et sibi per inopiam istam satisfieri. Medicus enim præter cautelas practicæ 3 suæ (in quibus ad existimationem Artis tuendam haud parum præsidii est), hanc generalem veluti totius Artis cautelam advocat; quod Artis suæ infirmitatem in Naturæ calumniam vertit, et quod Ars non attingit, id ex arte impossibile in Natura supponit. Neque certe damnari potest Ars, cum ipsa judicet. Etiam Philosophia ex qua medicina ista (quam

I The title in Gruter's copy is: Francisci Baconi De Verulamio, Coyitalu et Visa de Interpretatione Nature, sive de Inventione Rerum et Operum. ? iis. - G.

: artis. – G.

in manibus habemus) cxcisa est, habet et illa et in sinu nutrit quædam posita aut placita, in quæ si severius inquiratur, hoc omnino persuaderi volunt, Nil arduum aut in natura imperiosum ab arte vel ope humana expectari debere. Ab hoc fonte illud: Calorem Astri sive Solis et calorem Ignis toto genere differre : et illud, Compositionem opus hominis, at Mistionem opus solius naturæ esse, et similia : quæ si diligentius notentur, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificiosam desperationem, quæ non solum spei auguria sed etiam experiendi aleas abjiciat, et omnis' industriæ stimulos et nervos incidat? ; dum de hoc tantum soliciti sunt, ut Ars perfecta censeatur, et gloriæ vanissimæ et perditissime dant operam, scilicet ut quicquid inventum non sit, id nec inveniri posse credatur. Alchimista vero, ad Artis suæ sublevationem, errores proprios reos substituit; secum accusatorie

lexisse, unde ad traditionum et ore tenus eloquiorum susurros animum applicat; aut in practicæ scrupulis, proportionibus et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta fælicioribus (ut putat) auspiciis in infinitum repetit: ac interim, cum inter

ipsa facie nova, aut utilitate non contemnenda impingat, hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat, reliqua spe sustentat. Magus, cum nonnulla supra naturam (pro suo nimirum captu) prorsus effici videat; postquam vim semel naturæ factam intelligit, imaginationi alas addit, remque magis et minus recipere vix putat; quare maximarum rerum sibi adeptionem spondet; non videns esse subjecta certi cujusdam et fere definiti generis, in quibus Magia et superstitio per omnes nationes et ætates potuerit et luserit. Mechanicus autem, si ei contigerit jam pridem inventa subtilius polire, vel ornare elegantius; aut quæ separatim observaverit componere et simul repræsentare; aut res cum usu rerum commodius et fælicius copulare; aut opus majore aut etiam minore quam fieri consuevit mole et volumine exhibere; se demum inter rerum Inventores numerat. Itaque satis constabat ei, homi

' omnes.-G.

2 Compare this with what is said of Galen in the Temporis Partus Masculus (supra, p. 531.).

3 This remarkable phrase occurs also in the Temporis Partus Musculus (see p. 539.); a coincidence which, with other points of resemblance, seems to indicate that the Cogitata et Visa and the Temporis Partus were written about the same time.

94 Connte i etta in
'Evere

bbwcio O

nes rerum Inventionem ut conatum irritum fastidire'; vel
credere, extare quidem Inventa nobilia, sed inter paucos sum-.
mo silentio et religione quadam cohiberi; vel huc descendere,
ut minores istas industrias et Inventorum additamenta pro novis
Inventis æstiment; quæ omnia eo redeunt, ut animos hominum
a legitimo et constanti labore, et a nobilibus et genere humano
dignis Inventorum pensis avertant.

Cogitavit et illud ; homines cum operum varietatem .et pul-
cherrimum apparatum, quæ per artes Mechanicas ad cultum
humanum congesta sit?, oculis subjiciant 3; eo inclinare, ut potius
ad opulentiæ humanæ admirationem quam ad inopiæ sensum
accedant; minime videntes, primitivas hominis observationes et ng
Naturæ operationes quæ animæ aut primi motus instar ad /
omnem illam varietatem sint, nec multas nec alte petitas esse :
cætera ad patientiam hominum, et subtilem et ordinatum manus
vel instrumentorum motum tantum pertinere: atque in hac
parte officinam cum Bibliotheca mire congruere, quæ et ipsa
tantam librorum varietatem ostentet, in quibus si diligentius
introspicias, nil aliud quam ejusdem rei infinitas repetitiones
reperias, tractatu: novas, inventione præoccupatas. Itaque vi.
sum est ei, opinionem copiæ inter causas inopiæ poni: et tum
opera tum doctrinas ad intuitum numerosa, ad examen pauca
esse.

Cogitavit et illud; eas quas habemus doctrinas ea ambitione et affectatione proponi, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in conspectum venire, ac si singulæ artes omni ex parte perfectæ essent et ad exitum perductæ. Hujusmodi enim methodis et iis partitionibus tradi, quæ omnia prorsus quæ in illud subjectum cadere possunt tractatu 6 complecti et concludere videantur. Atque licet membra illa male im- a pleta et quod ad vividum aliquem rerum succum attinet destituta sint, Totius tamen cujusdam formam et rationem præ se ferre: eoque rem perduci, ut pauca quædam, neque illa ex optimno delectu recepta Authorum scripta, pro integris ipsis et propriis Artibus habeantur. Cum tamen primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide ac eventu, Scientiam quam ex rerum contemplatione decerpere et in usum condere statuebant, in Aphorismos fortasse sive breves eas

cio siirron,

| Itaque visum est ei, homines rerum et artium novarum inventionem, ut conatum inanem et suspectum, fastidire.-G.

3 subjiciunt.-G.

4 tantum vin. G, 5 trurtandi modis et structura quadam. -G.

tractata. --G. VOL. III.

QQ

2 sunt.-G.

demque sparsas nec methodis revinctas sententias, conjicere solerent: quæ cum et rerum inventarum nuda simulachra, et rerum non inventarum manifesta spatia et vacua indicarent, minus fallebant; atque hominum ingenia et meditationes ad judicandum et ad inveniendum simul excitabant. At nunc scien. tias iis modis exhiberi quæ fidem usurpent, non judicium solicitent, et authoritate tristi lætis Inventionum conatibus intercedant: Adeo ut omnis successio et devolutio disciplinarum personas Magistri et auditoris complectatur, non Inventoris et ejus qui Inventis addat: unde necessario evenire, ut Scientiæ suis hæreant vestigiis, nec loco omnino moveantur; quod et per multa jam sæcula usuvenit; eousque, ut non solum assertio maneat assertio, sed etiam quæstio maneat quæstio, et eodem plane statu alatur. Quare visum est ei, Colamnas non ultra progrediendi magnopere fixas esse !; et mirum minime esse id haud obtineri, cujus adipiscendi homines nec spe nec desiderio teneantur.

Cogitavit et illud; quæ de hominum tum desperatione tum fastu dicta sunt, quod ad plerosque scientiarum sectatores attinet, nimis alte petita esse. Turbam enim longe maximam prorsus aliud agere: Doctrinam siquidem vel animi et delectationis causa petere, vel ad usum et emolumentum professorium, vel etiam ad ornamentum et existimationis suæ adminiculum: Quæ si ut fines? scientiarum proponantur, tantum abest ut homines id velint, ut ipsa doctrinarum massa augmentum sumat; ut ex ea quæ præsto est massa, nil amplius quærant quam quantum ad usum destinatum vertere et decoquere possint. Si quis autem in tanta multitudine scientiam affectu ingenuo et propter se expetat; invenietur tamen rerum potius varietatem quam veritatem aucupari: Quod si et veritatis sit inquisitor severior, illa ipsa tamen veritas erit hujusmodi, quæ res jam in lucem proditas subtilius explicet; non quæ novam lucem excitet. Sin adhuc studium cujuspiam in tantum expandatur, ut et novam lucem ambiat; eam scilicet lucem adamabit, quæ ex longinquo contemplationes speciosas ostentet, non quæ ex propinquo opera et Inventa nobilia demonstret. Quare visum est ei, eodem rursus referri; scilicet mirum non utique esse curriculum non confici, cum homines ad hujusmodi minora deflectant: multo magis, cum nec ipsa

'fixas esse et quasi fatales.-G.

? finis.-G. 3 There is here perhaps an allusion to the title of one of Cardan's works, De Rerum Varietate; of which Bacon made use in writing the Sylva Sylvarum.

meta adhuc ulli quod sciat mortalium posita sit et defixa : Metam autem non aliam esse, quam ut genus humanum novis operibus et potestatibus continuo dotetur.

Cogitavit et illud; inter ista Scientiarum detrimenta, Naturalis philosophiæ sortem præ omnibus minus æquam esse : ut quæ a laboribus hominum leviter occupata, facile deserta, nec majorem in modum culta et subacta sit. Postquam enim fides Christiana adoleverit et recepta sit", longe maximam ingeniorum partem ad Theologiam se contulisse, hominumque ex hac parte studio et amplissima præmia proposita et omnis generis adjumenta copiosissime subministrata esse: quin et ævo superiore potissimas Philosophorum commentationes in Morali Philosophia (quæ Ethnicis ? vice Theologiæ erat) consumptas esse: utrisque autem temporibus summa ingenia haud infrequenti numero ad res civiles se applicasse, præsertim durante magnitudine Romana, quæ ob imperii amplitudinem plurimorum operis indigebat. Eam ipsam vero ætatem qua Naturalis Philosophia apud Græcos maxime florere visa est, fuisse particulam temporis minime diuturnam: ac subinde contradictionibus ac novorum placitorum ambitione corruptam et inutilem redditam. Ab illis autem usque temporibus, neminem prorsus nominari, qui Naturalem Philosophiam ex professo colat, nec ejus inquisitioni immoriatur; adeo ut virum vacuum et integrum hæc Scientia jamdiu non occupaverit; nisi. forte quis 3 monachi alicujus in cellula aut nobilis in villula lucubrantis exemplum adduxerit, quod et rarissimum reperietur. Sed factam deinceps instar transitus cujusdam et pontisternii ad alia, magnamque istam Scientiarum matrem in ancillam mutatam esse ; quæ Medicinæ aut Mathematicis operibus ministret, aut adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat veluti tinctura quadam prima, ut aliam rursus fælicius et commodius excipiant. Itaque visum est ei Naturalem Philosophiam, incumbentium et paucitate, et festinatione, et tyrocinio, destitutam jacere. Nec ita multo post visum est ei, hoc ad universum doctrinarum statum summopere pertinere. Omnes enim artes et scientias ab hac stirpe revulsas poliri fortassis, aut in usum effingi, sed nil admodum crescere.

Cogitavit et illud; quam molestum ac in omni genere difficilem adversarium nacta sit Philosophia naturalis, Supersti

Tailolerit et recepta est.-G. 3 quis forte.-G.

2 Ethnicis, magna er parte.-G.

fuctum.-G.

« ElőzőTovább »