Oldalképek
PDF
ePub

and flow together, and that they meet about seventy leagues from the Atlantic and thirty from the South Sea. With this statement Acosta is altogether satisfied; and so far from trying to compare the time of high water on the opposite shores of the Atlantic, he remarks that but for the Straits of Magellan it would be impossible to determine experimentally which of the two theories he has mentioned is the true one; as only angels could make observations on both sides of the ocean at once, the eyes of men not reaching far enough to do so, and the distance being too great to be crossed by man in the time of a single tide.

DE FLUXU ET REFLUXU MARIS,

CONTEMPLATIO de causis fluxus et refluxus maris, ab antiquis tentata et deinde omissa, junioribus repetita, et tamen varietate opinionum magis labefactata quam discussa, vulgo levi conjectura refertur ad lunam, ob consensum nonnullum motus ejusdem cum motu lunæ. Attamen diligentius perscrutanti vestigia quædam veritatis se ostendunt, quæ ad certiora deducere possint. Itaque ne confusius agatur, primo distinguendi sunt motus maris, qui licet satis inconsiderate multiplicentur a nonnullis, inveniuntur revera tantum quinque; quorum unus tanquam anomalus est, reliqui constantes. Primus ponatur motus ille vagus et varius (quos appellant) currentium. Secundus motus magnus oceani sexhorarius, per quem aquæ ad littora accedunt et recedunt alternatim bis in die, non exacte, sed cum differentia tali quæ periodum constituat menstruam. Tertius motus ipse menstruus, qui nil aliud est quam restitutio motus (ejus quem diximus) diurni ad eadem tempora. Quartus motus semimenstruus, per quem fluxus habent incrementa in noviluniis et pleniluniis, magis quam in dimidiis. Quintus motus semestris, per quem fluxus habent incrementa auctiora et insignia in æquinoctiis. Atque de secundo illo motu magno oceani sexhorario sive diurno, nobis in præsentia sermo est præcipue et ex intentione; de reliquis solummodo in transitu, et quatenus faciant ad hujusce motus explicationem. Primo igitur, quod ad motum currentium attinet, dubium non est quin pro eo ac aquæ vel ab angustiis premuntur, vel a liberis spatiis laxantur, vel in magis declivia festinant ac veluti effunduntur, vel in eminentiora incurrunt ac inscendunt, vel fundo labuntur æquabili, vel fundi sulcis et inæqualitatibus perturbantur, vel in alios currentes incidunt atque cum illis se miscent et compatiuntur, vel etiam a ventis agitantur, præsertim anniversariis sive statariis, qui sub anni certas tempestates redeunt, aquas ex his et similibus causis impetus et gurgites suos variare, tam consecutione ipsius motus atque latione quam velocitate sive mensura motus, atque inde constituere eos quos vocant currentes. Itaque in maribus, tum profunditas fossæ sive canalis atque interpositæ voragines et rupes submarinæ, tum curvitates littorum, et terrarum prominentiæ, sinus, fauces, insulæ multis modis locatæ, et similia, plurima possunt, atque agunt prorsus aquas earumque meatus et gurgites in omnes partes, et versus orientem et versus occidentem, austrum versus similiter et septentriones, atque quaquaversum, prout obices illi aut spatia libera et declivia sita sint et invicem configurentur. Segregetur igitur motus iste aquarum particularis et quasi fortuitus, ne forte ille in inquisitione quam prosequimur obturbet. Neminem enim par est constituere et fundare abnegationem eorum quæ mox dicentur de motibus oceani naturalibus et catholicis, opponendo motum istum currentium, veluti cum thesibus illis minime convenientem. Sunt enim currentes meræ compressiones aquarum, aut liberationes a compressione: suntque, ut diximus, particulares et respectivi, prout locantur aquæ et terræ, aut etiam incumbunt venti. Atque hoc quod diximus eo magis memoria tenendum est atque diligenter advertendum, quia motus ille universalis oceani, de quo nunc agitur, adeo mitis est et mollis, ut a compulsionibus currentium omnino dometur et in ordinem redigatur, cedatque, et ad eorum violentiam agatur et regatur. Id autem ita se habere ex eo perspicuum est vel maxime, quod motus simplex fluxus et refluxus maris in pelagi medio, præsertim per maria lata et exporrecta, non sentiatur, sed ad littora tantum. Itaque nihil mirum si sub currentibus (utpote viribus inferior) lateat et quasi destruatur, nisi quod ille ipse motus, ubi currentes secundi fuerint, corum impetum nonnihil juvet atque incitet; contra ubi adversi, modicum frenet. Misso igitur motu currentium, pergendum est ad motus illos quatuor constantes, sexhorarium, menstruum, semimenstruum, et semestrem; quorum solus sexhorarius videtur fluxus maris agere et ciere, menstruus vero videtur tantummodo motum illum determinare et restituere, semimenstruus autem et semestris eundem augere et intendere. Etenim fluxus et refluxus aquarum qui littora maris ad certa spatia inundat et destituit, et horis variis variat et vi ac copia aquarum, unde reliqui illi tres motus se dant conspiciendos. Itaque de illo ipso motu fluxus et refluxus sigillatim nc proprie (ut instituimus) videndum. Atque primo illud dari prorsus necesse est: motum hunc de quo inquirimus unum ex duobus istis esse, vel motum sublationis et demissionis aquarum, vel motum progressus. Motum autem sublationis et demissionis talem esse intelligimus, qualis invenitur in aqua bullienti, quæ in caldario attollitur et rursum residet. At motum progressus talem, qualis invenitur in aqua vecta in pelvi, quæ unum latus deserit, cum ad latus oppositum advolvitur. Quod vero motus iste neutiquam sit primi generis, occurrit illud inprimis, quod in diversis mundi partibus variant æstus secundum tempora; ut fiant in aliquibus locis fluxus et augmenta aquarum, cum alibi sint ad eas horas refluxus et decrementa. Debuerant autem aquæ, si illæ non progrederentur de loco in locum sed ex profundo ebullirent, ubique' simul se attollere, atque rursus simul se recipere. Videmus enim duos illos alios motus, semestrem et semimenstruum, per universum orbem terrarum simul perfungi atque operari. Fluxus enim sub æquinoctiis ubique augentur; non in aliis partibus sub æquinoctiis, in aliis sub tropicis; atque similis est ratio motus semimenstrui. Ubique enim terrarum invalescunt aquæ in noviluniis, nullibi in dimidiis. Itaque videntur revera aquæ in duobus illis motibus plane attolli et demitti, et veluti pati apogæum et perigæum, quemadmodum cælestia. Atque in fluxu et refluxu maris, de quo sermo est, contra fit: quod motus in progressu certissimum signum est. Præterea si fluxus aquarum ponatur esse sublatio, attendendum paulo diligentius quomodo ista sublatio fieri possit. Aut enim fiet tumor ab aucto quanto aquarum, aut ab extensione sive rarefactione aquarum in eodem quanto, aut per sublationem simplicem in eodem quanto atque eodem corpore. Atque tertium illud prorsus abjiciendum. Si enim aqua, qualis est, attollatur, ex hoc relinquatur necessario inane inter terram atque ima aquæ, cum non sit corpus quod succedat. Quod si sit nova moles aquæ, necesse est eam emanare atque scaturire e terra. Sin vero sit extensio tantum, id fiet vel per solutionem in magis rarum, vel appetitum appropinquandi ad aliud corpus quod aquas veluti evocet et attrahat et in sublimius tollat. Atque certe ista aquarum sive ebullitio, sive rarefactio, sive conspiratio cum alio quopiam corpore ex superioribus, non incredibilis videri possit in mediocri quantitate, atque adhibito etiam bono temporis spatio, in quo hujusmodi tumores sive augmenta se colligere et cumulare possint.

1 ibique in the original. – J. S. VOL. III.

E

Itaque excessus ille aquarum qui inter æstum ordinarium atque æstum illum largiorem semimenstruum aut etiam illum alterum profusissimum semestrem notari possit, cum nec mole excessus inter fluxum et refluxum æquiparetur atque habeat etiam bene magnum intervallum temporis ad incrementa illa sensim facienda, nihil habeat alienum a ratione. Ut vero tanta erumpat moles aquarum, quæ excessum illum qui invenitur inter ipsum fluxum et refluxum salvet; atque hoc fiat tanta celeritate, videlicet bis in die, ac si terra, secundum vanitatem illam Apollonii ', respiraret, atque aquas per singulas sex horas efflaret, ac deinde absorberet; incommodum maximum. Neque moveatur quispiam levi experimento, quod putei nonnulli in aliquibus locis memorentur consensum habere cum fluxu et refluxu maris ; unde suspicari quis possit, aquas in cavis terræ conclusas similiter ebullire; in quo casu tumor ille ad motum progressivum aquarum referri commode non possit. Facilis enim est responsio, posse fluxum maris accessione sua multa loca cava ac laxa terræ obturare atque opplere, atque aquas subterraneas vertere, etiam aërem conclusum reverberare, qui serie continuata hujusmodi puteorum aquas trudendo attollere possit. Itaque hoc in omnibus puteis minime fit, nec in multis adeo; quod fieri debuit, si universa massa aquarum naturam haberet ebullientem per vices, et cum æstu maris consensionem. Sed contra raro admodum fit, ut instar miraculi fere habeatur; quia scilicet hujusmodi laxamenta et spiracula quæ a puteis ad mare pertingunt absque obturatione aut impedimento raro admodum inveniantur. Neque abs re est memorare quod referunt nonnulli, in fodinis profundis, non procul a mari sitis, aërem incrassari et suffocationem minari ad tempora fluxus maris; ex quo manifestum videri possit non aquas ebullire (nullæ cum cernuntur), sed aërem retroverti. At certe aliud urget experimentum non contemnendum, sed magni ponderis, cui responsio omnino debetur; hoc est, quod diligenter observatum sit, idque non fortuito notatum sed de industria inquisitum atque repertum, aquas ad littora adversa Europæ et Floridæ iisdem horis ab utroque littore refluere, neque deserere littus Europæ cum advolvantur ad littora Floridæ, more aquæ (ut supra diximus) agitatæ in pelvi, sed plane simul ad utrumque littus attolli et demitti.? Verum hujus objectionis solutio

| Philos. Vit. Apoll, Tyan. (See Sylva Sylvarum, Vol. II. p. 640.–J.S.)

? See the note on Nov. Org. 11. 36., where Acosta's name is mentioned in connexion with this statement. (See also the preface ; supra p. 45.]

« ElőzőTovább »