Oldalképek
PDF
ePub

aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione, laratione, ab iisdem discuti ti purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit; cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur: ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ ' vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit. Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod quod corpore racet; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et violare potius quam divulsionem absolutam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a vacuo majoris notæ, sive coacervato, abhorrere prorsus statuit. Contra, cum eandem corporis materiam contrahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspiceret, et spatia inæqualia, interdum majora interdum minora, occupare et complere; non vidit quomodo hujusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis fieri possit, nisi propter vacuum admistum, minus videlicet corpore compresso, plus relaxato. Necesse enim esse, contractionem istam per unum ex his tribus modis fieri; aut eo quem diximus, nempe quod vacuum pro ratione contractionis excludatur; aut quod aliud aliquod corpus prius intermixtum exprimatur; aut quod sit quædam naturalis (qualis qualis ea sit) corporum condensatio et rarefactio. Atque quod ad corporis tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum exitum habere videtur. Nam verum est, spongias, et hujusmodi porosa, expresso aëre contrahi. De aëre ipso autem manifestum est per plurima experimenta, eum spatio notabili contrahi posse. Num ergo et ipsius aëris subtiliorem partem exprimi putandum est ? et deinceps hujusmodi partis aliam, et sic in infinitum ? Nam adversissimum tali opinioni est, quod quo tenuiora corpora sint, eo majorem contractionem sustineant; cum contra fieri oporteret, si contractio per expressionem partis tenuioris fieret. Atque de illo

[ocr errors][ocr errors]

altero modo, corpora scilicet cadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positivum enim quiddam videtur esse, et ratione surda et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui vacuum supponit. Quod si illud quis objiciat: durum videri, et fere incredibile, ut vacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur; is si exempla quæ modo adduximus, aquæ croco, vel aëris odoribus infecti, animo sedatiore consideret, facile perspiciet nullam partem posse assignari aquæ ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquæ antequam miscerentur, corpus aquæ corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diversis corporibus invenitur, multo magis in corpore et vacuo hoc fieri putandum est. Verum in ca parte, Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio, illa Democriti, philosophi clarissimi, inferior fuit: quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe vacuum coacervatum non reperit, ideo illud simpliciter negavit. Nil enim impedit, quominus in regionibus ætheris, ubi proculdubio majores sunt corporum expansiones, etiam vacuum coacervatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturæ subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex æquo supputationi submitti. Tam facile enim quis mille annos dixerit aut cogitarit', quam mille momenta ; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, hæc potius speculationis curiosæ esse, quam ad opera et usum referri. Videre enim est omnes fere philosophos et alios qui in experientia et rebus particularibus sedulo versati sunt et naturam ad vivum dissecuerunt, in hujusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et verior, ob quam philosophia quam habemus effectuum sit sterilis, nisi quod verborum et notionum vulgarium subtilitates captavit; naturæ subtilitatem non persecuta est, nec inquirere constituit.

11.

De æqualitate ac inæqualitate Atomorum sive Seminum. PYTHAGORA inventa et placita talia ex majore parte fuere, quæ ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum,

cogitaret in Gruter's editivu. JS. VOL. II.

quam ad scholam in philosophia aperiendam, accommodata essent; quod et eventus comprobavit. Ea enim disciplina plus in hæresi Manichæorum et superstitione Mahumeti quam apud philosophos valuit et floruit. Opinio tamen ejus, mundum ex numeris constare, eo sensu accipi potest, ut ad naturæ principia venetret. Duplex enim est, atque adeo esse potest, opinio de atomis sive rerum seminibus : una Democriti, quæ atomis inæqualitatem et figuram, et per figuram situm, attribuit; altera fortasse Pythagoræ, quæ eas omnino pares et similes esse asseruit. Qui enim æqualitatem atomis assignat, is omnia in numeris necessario ponit ; qui autem reliqua attributa admittit, is naturas primitivas atomorum singularium præter numeros sive rationes coitionum adhibet. Activa autem quæstio quæ huic speculativæ respondet eamque determinare potest, ea est quam etiam Democritus adducit; utrum omnia ex omnibus fieri possint. Quod cum ille a ratione alienum putasset, atomorum diversitatem tenuit. Nobis vero ea quæstio non bene instituta nec quæstionem priorem premere videtur, si de transmutatione immediata corporum intelligatur. Verum utrum etiam per debitos circuitus et mutationes medias universa non transeant, ea demum quæstio legitima est. Dubium enim non est, semina rerum, licet sint paria, postquam se in certas turmas et nodos conjecerint, corporum dissimilium naturam omnino induere, donec eædem turmæ aut nodi dissolvantur; adeo ut compositorum natura et affectus transmutationi immediatæ non minori impedimento ac obici, quam simplicium, esse possit. Verum Democritus in corporum principiis investigandis acutus; in motuum autem principiis examinandis sibi impar et imperitus deprehenditur; quod etiam commune vitium omnium philosophorum fuit. Atque hujus de qua loquimur inquisitionis de prima conditione seminum sive atomorum utilitas, nescimus an non sit omnino maxima; ut quæ sit actus et potentiæ suprema regula, et spei et operum vera moderatrix. Etiam alia inquisitio inde fluit, cujus utilitas complexu minor, sed rebus et operibus propior est. Ea est de separatione et alteratione; hoc est, quid per separa

It is possible that Bacon may have been led to suggest this view of the Pythagorean philosophy by a passage in Stobæus, Eclog, i. 16. It is there said that Ecphantus, a Pythagorean of Syracuse, took as first principles atoms and vacuum. Tas gàp Muyayopikas uuvádas oŮTOS TIPWTOs à Teovato owuatirás. But as metaphysical conceptions have, so to speak, a natural tendency to assume a merely physical character, the idea of a parallel between Democritus and Pythagoras may, it is not improbable, have occurred to him independently of this or any similar passage,

? See Lucretius, i. 784,

tionem

fiat, et quid alia ratione.

Familiaris enim est animo

robur et incrementum accepit; ut ea separationi deputentur, quæ alio spectent. Exempli gratia ; cum aqua in vaporem transit, facile quis opinetur partem aquæ subtiliorem emitti, crassiorem subsistere; ut in ligno videre est, ubi pars in flamma et fumo evolat, pars in cinere manet. Simile quiddam et in aqua fieri quis putet, licet non tam manifesto. Quamvis enim tota aqua quandoque ebullire et consumi videatur, tamen fæces quasdam ejus, tanquam cinerem, vasi adhærescere posse. Verum et ista ratio cogitationem fallit. Certissimum enim est, totum corpus aquæ in aërem posse mutari, et si quid vasi adhærescat, id non ex delectu et separatione partis crassioris, sed forte ut aliqua pars (licet pari omnino cum ea quæ evolat substantia) situ vas tetigerit, evenire; idque exemplo argenti vivi elucescit, quod totum fit volatile, et rursus totum absque diminutione vel tantilla consistit. Etiam in oleo lampadum et sevo candelarum, totum a pingui fit volatile, nec aliqua fit incineratio; nam fuligo post flammam, non ante flammam, gignitur; et flammæ cadaver, non olei aut sevi sedimentum est. Atque hoc aditum quendam ad Democriti opinionem de diversitate seminum sive atomorum labefactandam præbet. Aditum, inquam, in natura ; nam in opinione aditus ille est multo mollior et blandior, quod philosophia vulgaris materiams suam commentitiam ad omnes formas æquam et communem fingit.

III.

De neglijentia veterum in inquisitione de Motu et Moventibus

rerum Frincipiis. INQUISITIONEM de Natura in Motu contemplando et examinando maxime collocare, ejus est qui opera spectet. Quieta autem rerum principia contemplari aut comminisci, eorum est qui sermones serere et disputationes alere velint. Quieta autem voco principia, quæ docent ex quibus res conflentur et consistant, non autem qua vi et via coalescant. Neque enim ad agendum et potestatem sive operationem humanam amplificandam sufficit, aut magnopere attinet, nosse ex quibus res constent, si modos et vias mutationum et transformationum ignores. Nam sumpto exemplo a mechanicis' (a quarum'

[ocr errors][merged small]

phantasia celebres illæ de principiis rerum inquisitiones flu. xisse videntur), an forte qui simplicia theriacam ingredientia novit, is pro certo theriacam componere potest? Aut qui sacchari, vitri, panni, materialia recte descripta apud se habet, num propterea artem quæ ad eorum præparationem et effectionem pertinet tenere videtur ? Atque in hujusmodi tamen principiis mortuis investigandis et examinandis hominum speculationes præcipue occupatæ sunt; ac si quis cadaveris naturæ anatomiam inspicere, non naturæ vivæ facultates et virtutes inquirere, sibi proponat et destinet. De moventibus autem rerum principiis sermo fere in transitu habetur; ut omnem admirationem superet, si intueamur quam negligenter et dissolute res omnium maxima et utilissima inquiratur et tractetur. Etenim si cogitationem de iis quæ dicuntur paulisper suscipiamus; num stimulus materiæ per privationem ? num efformatio materiæ ad ideam? num aggregatio particularum similium ? num agitatio fortuita atomorum in vacuo ? num lis et amicitia ? num cæli et terræ impressiones reciprocæ ? num elementorum commercium per qualitates symbolizantes ? ' num influxus cælestium ? num sympathiæ et antipathiæ rerum ? num occultæ et specificæ virtutes et proprietates? num fatum, fortuna, necessitas ? num, inquam, hujusmodi generalia, quæ nil aliud sunt quam spectra et simulachra in superficie rerum, veluti in aquis, natantia et ludentia, humanum genus beabunt aut opes humanas efficient auctiores ? Ista enim phantasiam implent, vel inflant potius; sed nil prorsus ad operum effectionem, corporum mutationem, aut motuum regimen faciunt. Atque rursus, de motu naturali et violento, de motu ex seipso et aliunde, de terminis motuum, argutari et subtilitates captare; et hæc quoque nil admodum de corpore naturæ -tringunt; sed potius in cortice describuntur. Itaque his missis, vel ad populares sermones damnatis et relegatis, illi demum rerum appetitus et inclinationes investigandæ sunt, a quibus ista, quam videmus, tanta effectuum et mutationum varietas in operibus et nature et artis conflatur et emergit. Atque tentandum ut naturæ, veluti Proteo, vincula injiciamus. Sunt enim genera motuum recte inventa et discreta, vera Protei vincula. Nam

I Those elements are said to symbolize, or to be allici, which have a primary quality in commor. Thus air symbolizes with fire, inash uch as both are hot; and with water, inasmuch as like water it is moist. In the preceding clauses Bacon alludes successively to Aristotle, Plato, Anaxagoras, Democritus, Empedocles, and Parmenides.

« ElőzőTovább »