Oldalképek
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO EDITORIS.

[ocr errors]

I. De epigraphice.] Universum antiquarum litterarum orbem qui certarum quarundam disciplina

rum ordine et compage in formam artis redacta complecti studuerunt, inter quos principem fere locum tenet vir de his litteris immortaliter meritus, Frid. Aug. Wolfius, meus olim praeceptor, eleganti de antiquitatis studiis commentatione edita; ii in doctrinarum illarum serie posuerunt etiam epigraphicen, quae Wolfio paenultima est in quattuor et viginti artibus. philologicis, post numismaticen proxima (1). Quae sententia tantum abest ut mihi probetur, ut in exordio operis epigraphici confitear, epigraphicen nullam esse peculiarem et suis finibus circumscriptam disciplinam. Nam si philologia antiquitatis classicae, quod philosophis quibusdam in Germania placere non miror plures ob causas, rudi constaret variarum rerum congerie inconditoque digitorum magis quam mentis et cogitationis labore, commoda foret talis divisio ab externa potissimum materie petita: sin ea est antiquitatis cognitio historica et philosopha, summasque notiones indagat veteribus populis natura insitas et singulis antiqui cultus partibus velut adspectabilibus imaginibus expressas, singularum eius disciplinarum constitutio ad notionum normam dirigenda erit, quarum cognitio finem in sese repositum habeat. At materiae epigraphicae, titulis dico lapidi vel aeri vel ligno vel supellectili cuicunque inscriptis, quum nullae insint propriae ipsi et peculiares notiones, efficitur ut haec quae vulgo fertur ars nulla omnino disciplina sit a ceteris separata, neque ullum in sese finem habeat, sed aliarum serviat disciplinarum finibus. Quodsi quis haec studia paulo fuerit altius scrutatus, rem philologicam intelliget quattuor partibus contineri, prima rerum publice gestarum et institutorum civilium cognitione cum temporum et locorum notitia, altera rerum privatarum atque universae oeconomiae et commercii demonstratione, tertia caerimoniarum et artium caerimoniis inservientium divinaque symbola exprimentium doctrina, quarta scientiae omnis historia, tam philosophiae cum mythologia quam ceterarum disciplinarum; qua parte non sine causa etiam litteraturae et linguarum studia comprehendo, quae, dum reliqua scientiae historia notiones intellectas exponit ipsas, separatim docent, quibus formis et stilorum et vocabulorum incluserint veteres, quae conceperunt intellectu (2). Sed ubi, cui parti epigraphice accedat, quaeris, inscriptionum notitiam, ut auctorum, ad historiam litterariam refero: quae quamquam non in enumerandis libris versari, sed formas stilorum et genera scribendi, quibus usi veteres sint, historica via explicare et demonstrare debet, ideoque ea tantum uberius explicare, in quibus maior quaedam formae perfectio compareat, tamen litterata antiquitatis monumenta omnia complectatur necesse est. Ceterum ut ex scriptoribus, sic ex inscriptionibus omnium philologiae partium hauritur materia; ita ut qui vel rerum gestarum memoriam, vel antiquitates civiles et ius, vel privatas res, vel religionum, artium, doctrinarum, litteraturae, linguarum studia, denique qui ullam antiquitatis partem colat, ei inter ceteros fontes adeundae inscriptiones sint, omnibus illae antiquariis disciplinis communes. Neve epigraphicen putes artem quandam titulorum tractandorum propriam esse; omnium antiquitatis fontium tractationem duae docent formales doctrinae, hermeneutice et critice, ad quarum normam sunt etiam inscriptiones interpretandae et iudicandae.

(1) Mus. der Alterthumswiss. T. I. F. I. p. 79. 145. Mitto Sponium (Praef. Misc. erud. antiq.), qui de sola Archaeographia, quam finxit, dicens octo huius partes constituit, Numismatographiam, Epigrammatographiam, Architectonographiam, Iconographiam, Gly ptographiam, Toreumatographiam, Bibliographiam, Angiographiam. Profecto nimium ista rudia sunt.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

ceps

II. De Graecarum inscriptionum collectionibus.] Itaque quum inscriptiones edimus, non singulari alicui disciplinae materiem, sed monumentorum Graeciae litterariorum supplementum paramus universo studio philologico utile; neque operae pretium est inquirere, rebusne cognoscendis an linguae utilius tale opus sit, quum praesertim ipsa lingua iniuriâ opponatur rebus, quippe quae et ipsa pars sit rerum philologicarum (1). Id vero supplementum quum magna ex parte monumenta primitiva contineat, non per incertas multorum intermediorum testium et librariorum manus tradita, quo maior his documentis fides est, eo magis opus videtur, ut in communem haec usum proferantur: et hoc perspicientes ipsi veteres. Graeci hunc lapidum volvendorum inceperunt laborem. Ex quibus, ut omittam scriptores ab Herodoto usque ad Cosmam Indopleusten et hoc recentiores, inscriptionum hinc inde mentionem facientes, prinvidetur fuisse Philochorus Atheniensis, vates et haruspex, Olymp. 118-129. florens, vir de antiquitate Attica imprimis meritus, qui auctore Suida edidit ygάμμμатa 'Aттinά, hoc est varii generis inscriptiones Atticas. Successit Polemo Euegeti f. Graecanicus, periegetes, Aristophanis Byzantii aequalis, ob indefessum circa inscriptiones studium Zrnλonóras vocatus (2): huc pertinent potissimum eius scripta ɛgì τῶν κατὰ πόλεις ἐπιγραμμάτων (3), περὶ τῶν ἐν Λακεδαίμονι ἀναθημάτων (4), quattuor libri περὶ τῆς ̓Αθήνησιν ἀκροπόλεως s. περὶ τῶν ἀναθημάτων τῶν ἐν τῇ ἀκροπόλει (5), Aristodemi, rerum Thebanarum scriptoris, memoratur primus liber τῶν Θηβαϊκῶν ἐπιγραμμάτων (5). His accedunt Alcetas περὶ τῶν ἐν Δελφοῖς ἀναθημάτων (7), Menetoris tò tegi åvanμáτwv (3), Apellas Ponticus (9), Neoptolemus Parianus tegi étiygaμμátwv (1o), ex quibus postea profecerunt Anthologiarum conditores. Ex Philochori autem vel Polemonis et similibus collectionibus afferuntur aliquoties, quae in titulis adhuc superstitibus habentur, sive ex his ipsis titulis sive ex aliis eiusdem generis petita, ut σrádμia xaλnã e recensu donariorum Alcibiade quaestore scripto (11), et κέρας ἔκπωμα ἀργυροῦν, καὶ περισκελὲς πρόςεστιν e donariorum recensu Athenis in arce collocato et inter Anongara recepto (12); quo nomine vetus extabat collectio bonorum publicatorum indices ex inscriptionibus petitos continens, Athenaeo et Polluci cognita (13). Praeterea inscriptiones complexus esse debet Heliodori liber megi ræv ev 'Adývyoi rġiπódwv (14), quorum tripodum titulis mature usi veteres sunt (15): atque etiam didascaliae ex inscriptionibus potissimum collectae sunt (16). Postremo Craterus Macedo, quem Antigoni Gonatae fratrem ex Cratero et Phila natum Niebuhrius (17) censet dignis illum laudibus persecutus, Indioμáτwv ovvaywy (18) sive libros Tegi poμáruv edidit, in quibus res gestas solitus est decretis et auctoribus confirmare (19): horum decretorum et ceterorum documentorum magna certe pars ex inscriptio

(1) Falso grammaticon cum hermeneutice et critice orgáno philologiae annumerari monui pridem et quantum scio primus in Commentt. Acad. Borass. class. hist. et philol. 1822-1823. p.261 sqq. Formam philologiae considerant hermeneutice et critice: grammatice aeque atque historia rerum civilium vel philosophiae est disciplina materialis, cuius constituendae viam monstrant illae formales doctrinae.

(2) Athen. VI. p. 234. C sqq. ubi vide Casaub. Recitantur ibi ex libro eius de parasitis inscriptionum Atticarum fragmenta, item e decreto Alcibiadis, seriba Stephano Thucydidis f. lato et in columna consignato, quae in Herculis fano in Cynosarge collocata erat, et élegum tabulis ac donariis. Etiam p. 235. B. memorabilis locus est ex inscriptione petitus: Τοῖν δὲ βοοῖν τοῖν ἡγεμόνοιν τοῖν ἐξαιρουμένοιν τὸ μὲν τρίτον μέρος εἰς τὸν ἀγῶνα, τὰ δὲ δύο μέρη τὸ μὲν ἕτερον τῷ ἱερεῖ, τὸ δὲ τοῖς παρασίτοις: ubi qui sit βοῦς ἡγεμών, colligas ex iis, quae ad n.1688. p.811. a. dixi.

TO

(3) Athen. X. p. 436. D..p.442. E.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

(4) Athen. XIII. p.574. C. (5) Strab. IX. p.396. Athen. XI. p. 472. B. (ubi verba và xgvoã Θηρίκλεια ὑπόξυλα Νεοπτόλεμος ἀνέθηκεν haud dubie nituntur inscriptione; cf. Inscr. 139, et not. ad k), p.486. D. XIII. p. 587. C. (6) Schol. Apollon. Rhod. II, 906. Cf. Valek. ad Schol. Eurip. Phoen. p. 114 sq. nos Praef. Schol. Pind. p. XIV.

[ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

nibus, reliqua ex tabulario Attico videtur ab illo petita esse (1); ex Crateri autem vel similibus collectionibus, quae ex iisdem fluxerant fontibus, petierunt alii, ut opinor, qui Attica nobis decreta servarunt (2). Quae vero per barbaràs aetates perdurarunt, iis colligendis saeculi decimi quinti priore parte primus operam navavit Cyriacus Anconitanus, vir diligens et verus maleque tanquam falsarius notatus (3): cui ad nostram usque aetatem plurimi successerunt docti, quorum catalogum repraesentabit unus ex indicibus. Per ingentem igitur librorum numerum sparsae materiae, cuius minimam partem ampliora Gruteri, Reinesii, Fabretti, aliorum opera ex Graecis Latinisque titulis mixta comprehendunt, in unum colligendae corpus superiori saeculo consilium ceperat Scipio Maffeius vir et cetera doctrina insignis et inscriptionum peritissimus, qui etsi etiam Latinos titulos edere constituerat, tamen Graecos separatim primo erat volumine complexurus (4), quam hos iucundum foret seiunctos a ceteris intueri etiam postea professus, quum senio confectus universum consilium et spem omnem abiecisset (5). Nec promisso stetit Ios. Carcanius, universalem meditatus inscriptionum collectionem ("); nec Graecarum adornationem susceptam perfecit Ignat. M. Raponus, vir a Graecae linguae cognitione ei rei, ut videtur, haud prorsus impar, qui tantum unam, quantum scio, de Graeco titulo commentationem edidit male Latine scriptam (7). Itaque aucta interim supellectile quum Academiae litterarum regiae Borussicae classis historica et philologica opus Graecas inscriptiones omnes complectens adhuc videret desiderari, idque tum linguae Graecae, imprimis dialectorum cognitioni, tum publicae privataeque Graecorum vitae penitus noscendae magnam allaturum utilitatem intelligeret, quia illud neque unius viri industria commode perfici, nec pro ea, quae nunc est, rei litterariae condicione privato edi sumptu posse videbatur, ante annos plus quam duodecim constituit huic succurrere desiderio, atque inde ab eo tempore in eam rem impendit pecuniam, et universo quidem negotio aliquot ex sociis, Buttmannum, Schleiermacherum, Bekkerum praefecit, mihi vero operis adornandi provinciam demandavit; quam variis licet occupationibus districtus, grassante insuper in me invidia, quae me deterrere ab incepto molestissimo possit, hucusque non deserui.

[ocr errors]

III. Materia quomodo collecta sit.] In materia non solum ex maioribus inscriptionum corporibus, Gruteri, Reinesii, Sponii, Fabretti, Muratorii, Donii, Donati, aliorum, sed etiam ex diariis, museorum catalogis et descriptionibus, itinerariis, denique ex omnis generis libris conquirenda plurimum quidem ipse versatus sum; laboris tamen apographa conficiendi initio participes fuerunt Bekkerus, Buttmannus, Nie

Potissimi de iis loci, quos antea nondum nominavi, sunt Steph. Byz.
ν. Χαλκεία, Χαλκητόριον, Τυρέδιζα, Καρήνη, Αρταῖα, Δηψήμανδος,
Harpocr. v. "Avdgwv, vavrodina, Núupaιov, ágaтeñσa (ubi vulgo
Cratinus), Phot, v. vavrodínai, Phot. et Suid. v. Núμasov, Pollục.
VIII, 126. Schol. Aristoph. Av. 1073.

(1) Coniecturae huic iam olim a me propositae Oec. civ. Athen. T. I. p. 213. hoc addo, n. 143. in tributorum Atheniensibus a sociis pensorum descriptione nominari Tugédigav, cuius libro tertio meminerat Craterus, eundemque nono dixisse de tributo Nymphaei.

(2) Huc referenda videtur magna pars decretorum oratoribus insertorum, et maxime Demostheneae de corona orationi: quae ex tabulario Attico collecta et ex collectione inde facta postea Demostheni addita esse in commentatione de archontibus pseudeponymis doceo. Nec minus ex tali collectione, petita sunt decreta vitis X oratorum annexa. Sic nono libro Craterus dixerat de decreto contra Antiphontem (Harpocr. v. "Avdgwv), quod ipsum in huius vita habemus apud personatum Plutarchum. Sed titulis, ut hoc in transcursu addam, alii quoque usi scriptores sunt, ut Diyllus Atheniensis, quae ex eo Plutarchus refert de Anyti decreto pro Herodoto decemque huic talentis donatis (de malign. Herod. c. 26.), videtur ex inscriptione petisse; ut Isocrates proxeniam et centum minarum donum ab Atheniensibus Pindaro datum (π. άvτid. p.87. ed. Orell.) ex decreto novit eiusmodi, qualia supersunt plurima lapidibus incisa. Etiam Theopompus meminit inscriptionis, quae foedus quod vocatur Cimonium continebat, quam tamen ille, utpote Ionicis litteris exaratam, iudicabat fictam. Vide Hatpocr. v. 'ATTINOIS yeaμ

[blocks in formation]

(3) Permulta, quae ille collegit, adhuc supersunt in lapidibus; alia marmora interim aut oblitterata sunt aut aedificiis inserta aut in calcem conversa. Quod ne fieret, in ipsa Italia Saec. XVI. curandum fuisse docet Bembi epistola XXIX. iussu Leonis X. Pontif. Max. ad Raphaelem Sanctium Urbinatem data (Gor. Inscr. Etrur. T. III. p. 49.).

(4) V.,,Prospectus universalis collectionis Latinarum veterum ac Graecarum, ethnicarum et Christianarum Inscriptionum, quem nova Veronensis Societas totius Europae doctis reique antiquariae studiosis hominibus exhibet ac proponit”, a. 1732. folio volante Italice et Latine editus. Idem Gallice extat (Bibliothèque Italique T. XV. p. 84.), Latineque recusus est a. 1746. a Iul. Caes. Becellio in fine libelli Maffeiani de Graecorum siglis lapidariis p. 121 sqq. Cf. etiam Maffeium Osservaz. letter. T. I. p. 243.

(5) Mus. Veron. Praef. p. VII.

(6) Vide Martini ad Ernesti Archaeol. p. 217.

(7) Ignatii M. Raponi Romani, Acad. litt. Volsc. Velitern. Soc. de epigrammate Graeco Romae in Caelimontanis Matthaeiorum hortis extante. Ad cl. virum Richard. Chandler, Anglum. Velitr. 1788. 4.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

buhrius, Schleiermacherus, et doctis praeterea, qui apud nos studiis operam dabant, iuvenibus usus sum, quorum plures sibi nunc iam eruditione famam paraverunt, Ed. Gerhardo, qui postea Romae, sedem posuit, studiis suis ad archaeologiam artium potissimum translatis, Guil. Aug. Klützio, qui de foedere Boeotico scripsit, Car. Odofr. Müllero; professore nunc Gottingensi, ut in universis antiquitatis studiis egregie spectato, ita inscriptionum in paucis perito, Lud. Bischoffio, gymnasii Vesaliensis nunc directore, Car. Steinharto, scholae Portensi adiuncto, Iul. Pflugkio, qui elegantem libellum de Theopompi vita edi dit, Christ. Petersen, Holsato, auctore commentationis de categoriis Stoicorum, Car. Schmidtio, Saxone, Phil. Ant. Dethierio, Agrippinensi, et duobus adolescentibus immatura morte absumptis, Guil. Heindorfio, Lud. Frid. f. et Eduardo Margerie, Rhenano. Quon certius vero de singulorum titulorum constaret editoribus, catalogum Graecarum inscriptionum, quem eximia cum diligentia confecit Io. Franc. Seguerius (1), multò ante primas huius operis plagulas impressas non sine summa sua molestia transcribendum in nostrum úsum curavit Car. Bened. Hasius, vir egregius et nobis imprimis favens, Theod. Sypsomi, Graeci, usus manu b parum ut videtur fida: quapropter hoc apographum, de cuius integritate dubitamus, non eam, quae exspectabatur, utilitatem praebuit. Ceterum ubi quaeque inscriptio esset edita, in lemmate annotavi; sed neque 'omnes auctores nominari necessarium est, nec nihil latet vel diligentissimos; multos quidem reticui de industria; paucos libros, et maximam partem post plagulas iam impressas editos, in Addendis memoravi. Praeterea haud exiguum ineditarum inscriptionum numerum vel nova editarum exempla miserunt docti: illarum partem, dum non festino, alii interim suo ediderunt jure; alias nunc primum edo. Et de potioribus quidem schedis, sive ex bibliothecarum protractae recessibus sunt, sive exempla e lapidibus' recens transcripta continent, in primo dicetur indice: nunc iis agam gratias, qui de nobis bene meruerunt. Ut igitur a collegis meis incipiam, Imm. Bekkerus a. 1815. Parisios missus Fourmonti transcripsit schedas inscriptionum omnes, exceptis aliquot ficticiis titulis, quos postea Everettus Americanus et alii miserunt; simul Bekkerus chartas Villoisoni excussit: Niebuhrius tum Italica quaedam nobiscum communicavit et alia ex codice qui Romae est Palatino, tum Andr. Mustoxydis Corcyraei schedas, Atticos quosdam titulos a Cyriaco Pittaco Atheniensi, et Peloponnesiacos à Miltiade transcriptos misit: Guil. Uhdenius Italicos aliquot ministravit. Ex meis olim auditoribus F. G. Rinckius, Badensis, marmorum Venetiis asservatorum, Ed. Gerhardus, Theod. Panofka, Franc. Volg. Ullrichius variarum inscriptionum apographa vel miserunt vel dederunt: Frid. Osannus, edita Sylloge de inscriptionibus meritus, partim ex Italia, Gallia, Britannia per litteras nos apographis aliquot impertiit, partim huc redux Elginianorum lapidum quae habebam apographa cum suis tum nondum' editis contulit; cuius laudi eo minus detractum volo, quod ab eius rationibus discedere multis locis coactus sum, idem tamen quae ille bene constituit cupide amplexus: sed plurimum debeo Odofr. Müllero, qui et Parisiis atque in Batavia ac Britannia permulta mihi ex lapidibus et libris manuscriptiș, maxime ex Sherardiano et Askewiano, quos nimis diu latuísse cognoram, meo rogatu apographa confecit, et Gottingae quoque, quae Berolini non poteram nancisci, in meum usum contulit vel transcripsit,

いぐ

1 ..

,་་་་་

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Catalogus hic servatur in bibliotheca regia Parisiensi inter libros Seguerii manuscriptos (Chambre des titres n.37.). Septem sunt volumina, quorum indices excepto Vol. III. IV. non Seguerius, sed Parisiensis bibliothecae praefecti scripserunt. Primo volumine (fol. min.) continentur,, Inscriptiones, quae in diversis Italiae urbibus reperiuntur"; his Graecae insunt paucae. Volumine altero, quaternis scripto, dicitur comprehendi,,Index antiquarum inscriptionum, quae in diversis operibus reperiuntur”, sed insunt potius collectanea ex variis libris, et pauca ex iis ad Graecas pertinent inscriptiones. Neutro volumine usi sumus. Voluminibus tertio et quarto (fol. magn. a. 1749.) praescriptum est:,, Inscriptionum antiquarum index absolutissimus, in quo Graecarum Latinarumque înscriptionum omnium, quae in editis libris reperiri potuerunt, prima verba describuntur, operumque, in quibus referuntur, loca indicantur, Etruscarum et exoticarum indice ad calcem adiecto." At Graecae inscriptiones continentur volumine quinto (fol. min.), cui titulus: „Пæ ̄ ̄v τŵv “Edλ.xvxv iπıygα‹Þŵv пiva", ordine is alphaΠασῶν τῶν Ἑλληνικῶν ἐπιγραφῶν πίναξ”, betico contextus, ultima manu non admota. Separatim scripti insunt tres indices: Tŵv Xρistiavõv šπiyga✩v nívat, „Inscriptiones, quae in antiquis auctoribus continentur",,,Inscriptiones, quae in

[ocr errors]
[ocr errors]

4

gemmis, in sigillis, in statuarum basibus, sub illustrium virorum capitibus etc. sculptae sunt." Ex his eas partes, quae Graecos habent indices, transcribendas curavit Hasius noster, et diu cunctatus Sypsomus perfecit rem ante aliquot annos. Volumina sextum et septimum (4. mai.) continent,, Repertorium auctorum, qui inscriptiones antiquas ediderunt usque ad a. 1770." Insunt fragmenta Gallicae translationis prolegomenorum in opus hoc, et Latina prolegomena ipsa de historia operis, cuius maximam partem Seguerius confecit in itinere, quod cum Maffeio per Galliam, Germaniam, Britanniam, Italiam susceperat; additae sunt notitiae librorum inscriptiones continentium et de iisdem libris iudicia. Haec de voluminibus illis laboriosis rettulit nobis Bekkerus, simul additis variarum partium speciminibus; nunc de Seguerii opere conferri potest epistola ad Hagenbuchium in Io. Casp. Orellii Inscr. Lat. Collect. T. I. p. 558 sqq. Ceterum Nemausi quoque in bibliotheca publica inter Seguerii opera inedita dicitur collectio extare omnium Graecarum inscriptionum, quae usque ad a. 1770. editae sunt, itemque Latinarum et Etruscarum, notis instructarum criticis, duobus voluminibus sat amplis. Haec narrat peregrinator (Dom. de Nostiz) in diario itineris a. 1821. 1822. suscepti (Lips. 1824.).

« ElőzőTovább »