Oldalképek
PDF
ePub

ΕΙ

etiam alibi in Fourmontianis redit (v. ad num. 63.), idque defendit Rochettus: certe in diphthongo est El pro EY, ut in decreto contra Timotheum habetur in libris 'Exeowing p. 'Eλevowías (vide Knight. Ελεισινιας Ἐλευσινίας p. 152.), et λατρειόμενον p. λατρευόμενον in Eleo aere vidimus (n. 11.): sed quod Y in diphthongo patitur, non potest ad simplicem vocalem accommodari. In decreto contra Timotheum est etiam MITO vel MYOO p. μúov, probante Knightio p. 134. sed ex causa non idonea (vide Porsonum in censura

59.

Knightiani libri p. 505.): nec lectio certa est. Iam vide an meliora sint exempla ad num. 63. proposita: equidem pro Y Laconicum esse nec certo affirmaverim nec negarim praefracte. Superest vocis terminatio, in qua E non potest abiectum iudicari: igitur si genuinam inscriptionem esse putes, O debet pro esse, et legendum est Eugungárεw, p. Eugungárov, ex heteroclisia ad num. 45. illustrata. Tamen vel sic residebit Ionica forma a Spartano monumento aliena.

Clypeus anaglyphus eodem quo priores loco, ex lapide glauco subnigro, 3' 8" alt. 2' 8" lat. 6" crass. Editus est cum prioribus. Bekkeri apographum Archidamum in dextra habet, alterum nomen in sinistra.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

circum scriptum est, absurde interpretatur AanadaMovíwv: sed etiam Aaxedaiuwv supervacaneum est adμονίων: Λακεδαίμων ditamentum. Archidamus Agesilai f. Proclides s. Eurypontides, post XXIII annorum regnum Olymp. 108, 3. periit in Italia (Meurs. Regn. Lac. c. XIX.). Non magnam igitur antiquitatem huic titulo tributam vides; sed diversissimae aetatis litterae mirifice mistae reperiuntur. Nam P, M, N, (Gamma) prisca sunt; cetera sunt recentioris scripturae, A, ▲ (Lambda), et imprimis € et C, quae ipsa inter se non conveniunt, quum formae € respondeat C: quamquam hoc non premam, quum eiusmodi inconstantia non sit sine exemplo, sed in recentibus inscriptionibus passim et € coniuncta reperiantur. Є Cet Knightius (p. 114.) non ante Impera torum posteriorum aetatem usitata fuisse immerito perhibet: eius enim vestigia usque ad Alexandri Magni aevum redeunt. Tum enim vixit Aeschrio (Näk. Choeril. p. 193.), apud quem prima Sigma lunati mentio: v. Tzetz. ad Hermogen. ap. Ruhnk. ad Longin. p. 135. et Näk. Choeril. p. 189. Primam dixi apud illum lunati Sigma mentionem esse: nam Euripidis, Agathonis, Xenophontis auctoritates ab Osanno nostro Syllog. p. 121 sq. productas reiicio. Xenophon enim de hac re ne verbulum quidem; Euripides Boorgúxw sixyuévy, Agathon Exu eiλyuévų, Sin Tó comparant Sigma, neuter formam C, sed Tow eam, quae in Sigeensi inscriptione superiore extat, uterque spectantes. Et prioribus quidem temporibus, quam mature nescio, C et Є nonnisi in scriptura cursivae simili usitata fuisse videntur. In inscriptionibus, quarum usus peculiaris, usitata sunt inde ab aetate primorum Ptolemaeorum, non tamen in Graecia, sed in Aegypto; neque in lapide, sed in metallis, quod certam ob causam annoto: Ptolemaeo Aulete regnante et in lapide scripta atramento et incisa reperiuntur. V. Letronn. Recherch. pour servir à l'hist. de l'Égypte p. 147 sqq. Item in Asia est antiquior illorum usus quam in Graecia, ut alibi exponam. Decretum Gelensium in Sicilia, in quo C et promiscue posita sunt, ante Gelam a Phintia tyranno eversam, hoc est ante annum 282. Christi natalibus priorem, exaratum esse contendit Castellus (cf. Inscript. Panormit. p. 237.) itemque Rochettus (Epist. p. 18 sq. coll. Hist. col. Gr. T. III. p. 249.), similiterque fere D'Hancarvillius (Rech. T. II. p. 195.): sed hoc incertum, quum Gelenses vel Ciceronis aetate memorentur. Nec maiorem antiquitatem nummi demonstrant; non dico illum Ptolemaei Philadelphi ap. D'Hancarvill. Rech. T. II. p. 193. tab. 19. a Rochetto citatum, in quo non €, sed E esse contra D'Hancarvillium notavit Letronnius (Rech. pour servir à l'hist. de l'Égypte p. 12.), sed Tarentinos, Agyrienses, alios: Etruscos, in quibus est € (Eckhel. D. N. T. I. p. 97.), non curo, quod Etrusca scriptura ad rotundam formam magis accedit. Alios nummos memorat Paciaudius Mon. Pelop. T. II. p. 256-261. pro Fourmonto militans: sed neque ille nec Benedictini Nov. Tract. dipl. T. I. p. 684. remotiorem quam ego statuo,

p.

formis C et aetatem vindicare potuerunt: nec quidquam amplius Paciaudio demonstravit Villoison. Anecd. T. II. p. 162 sqq. licet ille lunatum & omnium esse antiquissimum pronunciet. Vel sic tamen € in hoc clypeo defendi posset, nisi cum aliarum litterarum formis magis priscis esset compositum. Quamquam nondum ulla inscriptio ex Graecia proprie dicta prolata est, in qua illa aetate usurpatum C vel € sit: nam Laconica inscriptio de Anthusa quo iure a Rochetto ante Romanos Imperatores facta iudicetur, non video; ornamentorum quidem stilus id nullo modo docet. Fourmontum autem nota € non solum in hoc Archidami clypeo repraesentare, sed idem et C vel in primi belli Messeniaci inscriptiones intulisse: quem si D'Hancarvillius et Rochettus C et inscriptionibus fingendis eo minus adhibiturum fuisse arbitrantur, quod eius aetate illae formae vulgo recentiores habitae sint; eam cogites Fourmonti fuisse audaciam, ut fingeret res opinionibus receptis contrarias, quibus receptas convelleret sententias. Vide ad num. 58. Iam ut ad formam C pro E transeam, licet haec quoque valde antiqua habeatur, mihi tamen nondum contigit titulum ullum conspicere, in quo multo ante primum saeculum Christi tempora antecedens compareat. Neque enim valde antiqua est inscriptio apud Clark. T. II. P. II. p. 593. cui insistitur: et quae Paciaudius 1. c. T. I. 33 sq. pro antiquitate illius formae disputavit comprobata Villoisono 1. c. nec plus quam dixi demonstrarent, si vera essent, nec omnia vera sunt: ut quae de Saxiis dicit, qui Vaxii potius sunt. Igitur in eorum nummis C est Digamma, ut in tabulis Heracleensibus. Eckhelius quoque D. N. Prolegg. T. I. p. CII. antiquiorem huius formae auctoritatem quam ex M. Antonii triumviri aetate in nummis non invenit. Sed in duobus nummis Italicis ap. D'Hancary. (Rech. T. II. p. 460 sq. tab. XXX. fig. 8. 9.) conspicitur C. In altero capiti pelle leonina tecto adscriptum KPO, et CY in aversa parte iuxta tripodem; in altero supra proram CEIPI?, et infra diotam in aversa parte K OTON: utrumque nummum D'Hancarvillius argumentis sane speciosis, ex Crotonis cum Sybari et Siri coniunctione antiquissima desumptis, inter annos ante Christum 736–723. ponit. Quod mihi eo minus persuadet, quum eorum laudet fabricam: et suspectam esse D'Hancarvillii fidem norunt, qui hominis vita qualis fuerit sciunt. Nummum quidem illum, in quo KPO et CY, apud Eckhelium, certissimum scriptorem, non reperio. Alter est apud Eckhel. T. I. p. 160. ubi tamen diserte KOT legitur: nec apud D'Hancarvillium est KPOTON: ut adeo omnis de Crotonis et Siris coniunctione disputatio ab hoc nummo aliena sit. Non dicam ipsum Eckhelium dubium iudicasse, an Sirinus hic nummus sit: nam idem alium Sirinum agnoscit, in quo item CEI est, sed incertae hunc quoque aetatis; et hos Sirinos nummos non ultra triumvirum Antonium repetere ausus videtur (Prolegg. T. I. p. CII.). Superest alius nummus

Siciliensis ap. D'Hancarv. T. I. tab. 22. fig. 1. cum inscriptione Meσravíwv sic scripta: M: quem ille T. II. p. 466 sqq. circa Olymp. 3o. factum putat. Sed hic error apertissimus est; Messenii enim non illa aetate, sed post Olymp. 70. quo tempore Anaxilaus vixit, Zanclen pervenerunt, constatque hodie, Pausaniam in Anaxilai aetate ita, ut D'Hancarvillius fecit, definienda lapsum esse turpissime: immo nihil obest, quominus illum nummum multo putemus recentiorem esse, in quo quidem ne una quidem littera vetusti quidquam offerat: nam O pro nihil pro vetustate demonstrat, quum talis scriptura in nummis passim retenta deprehendatur. Postremo in illo nummo vere CC esse ambiguum iudico: apud Eckhelium nihil de hac in Messenae nummis forma reperies (T. II. p. 220 sqq. coll. coll.

60.

Prolegg. T. I. p. CX.): nec D'Hancarvillio temere confidendum esse supra monui. Et haec quidem de formis C et C. Praeterea in hoc clypeo est 00: id si idem est atque W, non potest Archidami aetati tribui; sin duo O sunt pro uno 2, est sine exemplo praeter Fourmontiana, comprobatum licet Villoisono l. c. p. 124. Cf. notam nostram ad num. 49. Postremo in voce 'Ayeríλaos laborat dialectus, non ob simplex E pro duplici sive H (certe 'Ayerías extat in huius ipsius regis nomine apud Plutarch. Cimon. 10. vínas d'Ayeσía Toũ Aanedaμovíov: idem est in aliis epigrammatis, ut Anthol. ed. Iac. prior. T. IV. p. 285. ubi cf. Iacobs. sic et dyerinas apud Callimachum, et nyeσíaos apud alios): sed terminatio offendit, quae Spartano usu haud dubie illa aetate ita formabatur, ut esset 'Ayŋoíλa vel’Ayɛoíña.

Amyclis prope templum Ongae. Ex schedis Fourmonti Bekkerus.

LYSANAFEPLYSAANBOY
TO ANAKO TO A MPLOY TO
TO LYSANDO TO A MAX• To
KÆEOA MOTO LYK FO ATO
точно помповаљу

Λυσανδεες Λυσάνδρου το Ανακο το Δαματριου το ..... το Λυσάνδρο το Ανακο (vel Λαμαχο) το Κλεόδαμο το Λύneogyo to ZioжToμtto Bayos. Lysander Spartae rex quum nullus sit, Bayòs nunc non rex est, ut num. 57. 58. sed dux, σrgarnyós. Hesychio autem Bayòs est et Baσineus et orgαTIÚτns, pro quo scribendum σrgaryos vel σrgarnλárns: etymon enim eo ducit, licet Larcherius ad Herodot. T. I. p. 306. hanc significationem neget. Hic autem dux Lysander decimus a Theopompo est, rege opinor, cuius flos in Olymp. 10. constitui potest: videtur enim stemma usque ad Theopompum deductum, quia is rex fuerit, ceteri maiorum minus insignes: a quo aetatibus satis largiter computatis Lysander hic incidet in belli Peloponnesiaci tempora; et quum Bayos dicatur, vix dubium est, quin celeberrimus intelligatur imperator, qui Athenas cepit et Olymp. 96, 3. apud Haliartum occubuit: excluditur certe Lysander minor, qui circiter Olymp. 134. vixit, unus ex illius posteris, Libyis filius (Pausan. III, 6, 4. Plutarch. Agid. 6.). Illum igitur celeberrimum hominem (quis enim illa aetate alium noverit ducem Lysandrum?) nunc edocemur Lysandri filium esse ex regia gente Eurypontidarum a Theopompo descendentem. Vide mihi fraudem et absurdissimam et impudentissimam: nam Lysander ille patrem habuit Aristocritum, testibus titulis ex illius ipsius aetate Atticis num. 150. 151. 152. et Samio epigrammate, quod Lysandro adhuc superstiti positum erat (ap. Pausan. VI, 3, 6.): idemque patris nomen Pausanias aliquoties praebet

[ocr errors][merged small][ocr errors]

ex libris correctus (V, 6, 4. III, 6, 4. III, 8. bis); olim enim apud illum praeter Αριστόκριτον etiam Agrónλaros fuit, ut apud Plutarchum Lysandr. init. sed verum ex Anthologia docuit iam Palmerius Exercitt. p. 199. Nec Lysander fuit ex regia familia, sed tantum Heraclides (Plutarch. c. 2.), aut secundum Phylarchum vel ex ignobili Mothacum aliqua gente (Athen. VI. p. 271. F.); utrumque ita concilio, ut ob virtutem in Hyllensium tribum adscitus sit. Sed Fourmontus alia plane confinxit, quibus corrigeret historiam (cf. ad num. 58.), Lysandri stemma ex commenticiis componens nominibus, Anaci (quod nomen extat in Analect. Brunck. T. III. p. 184.), Demetrii, rursum aut Anaci aut Lamachi: obscura enim et ambigua vocis lectio: porro Cleodami, Lycurgi, quae nomina prope omnia nimium saepe recurrunt in Fourmontianis titulis et supra propositis et deinceps proferendis. Inauditae formae sunt et soli Fourmonto propriae Ausávong, Auxéogyos (vide ad num. 52.); ΣióToμTOS est sane Laconicum: inconstans tamen Fourmontus, qui in inscriptionibus multo antiquioribus etiam Oεóоμлоν ponat. Postremo scripturae vide mistionem ridiculam: exprimitur binis E, quod ne constat quidem unquam factum esse, et tamen insunt ligaturae usus recentissimi: articulus scribitur TO pro τοῦ, et tamen scriptum est Λυσάνδρου, Aauaтgiou vs. 1. 2. contra inde a vs. 3. constanter exaratum O pro ov in terminationibus, quasi dum nomina antiquiora referuntur, etiam scriptura de

Σιό

beat magis prisca fieri: rursum tamen vs. 2. Ανακο habes inter reliquas voces OY offerentes. Et ipsum OY ea aetate non magis videtur Laconibus usitatum fuisse quam Atticis: certe in decreto contra Timotheum ad illius aevi normam composito in terminationibus his o legitur, non ου. Praeterea et prisca sunt, et tamen vs. 4. in vocis Κλειδαμο ligatura comparet A: quod frustra excusaveris ea inconstantia, qua in duobus titulis Atticis paulo ante

61.

Euclidem scriptis ^ et l commista videbimus: nam Attico alphabeto ad vulgarem scribendi normam paulatim inclinante talem aliquando confusionem natam esse nihil mirum. Si tamen idem de Laconica scriptura dicendo Fourmontum hac in re excusare volueris; tot in hoc titulo alia plane inepta supersunt, ut in nullo quam in hoc manifestior Fourmonti fraus sit.

Prope templum Ongae effossa, ut fertur, inscriptio, a Fourmonto edita Mem. Acad. T. XV. p. 396. tab. II. Repetiit D'Hancarvill. T. II. tab. 23. Knight. tab. VI. Specimen scripturae ex Fourmonti commentatione petitum est in Nov. tract. dipl. T. I. p. 626. cf. p. 632.

[blocks in formation]
[ocr errors]

rint alieni. Quod argumentum tetigit iam Knightius (p. 124.), adversus quem quae Rochettus (p. 95 sqq.) docte disputavit, rem magis etiam confirmant, quippe quum ne epitaphia quidem cuiquam ponere nisi sacris feminis et viris bello caesis ex Lycurgeis institutis licuerit (Plutarch. Lycurg. 27.); quemadmodum trecentis annis post Olympiadum initium eorum, qui ad Thermopylas occiderant, nomina publice inscripta sunt (Pausan. III, 14.). Igitur hi catalogi non possunt prisci esse; nec a Spartanis recentiore aetate fictos esse, post ea quae deinceps dicemus, credere licet. In mediis his titulis anaglypha sunt, quae Fourmontus sigilla dicit, ineptissime de iis disputans: quis enim unquam in inscriptione sigillum expressum vidit? Negat igitur Rochettus (p. 107.) esse sigilla; rotae speciem appellat cum radiis, inscripto urbis nomine, ut in nummo Colonensi Messeniorum tali formae inscriptum KOɅNAN, qui nummus post Fourmontum a. 1767. primum editus (Supplément au Recueil des medailles des peuples et des villes T. II. suppl. 3. p. 103. Eckhel. D. N. T. II. p. 276.), ut in Corcyraeis nummis Musei regii et Gosselliniani et ap. Eckhel. T. II. p. 178. in Etruscis ap. D'Hancarvill. Rech. Τ.Π. p. 240. Lanz. Sagg. T. II. p. 3o. et in nummo Luceriae, quem Rochettus in fronte libri exhibet: quae monumenta quum Fourmontus cognita non habuerit, ex eorum consensu fidem his titulis accedere iudicat. Sed nec certum est Fourmontum nihil huiusmodi in nummis vidisse, nec ista quae fert sigilla rotae formam habent, sed peculiaris sunt speciei, quae vix cuiquam praeter sigillum rei conferri queat.

Ex his igitur titulis duo priores (num. 61.62.) antiquius spectant tempus, quam num. 63. nam in illis rex est Alcamenes, in hoc Alcamenis filius Polydorus: quo argumento in aetatibus definiendis Fourmontus p. 405. non utitur, sive eam rem oblitus est sive de industria reticuit, ut lectores eâ animadversâ de veritate inscriptionum eo minus dubitarent, quod ipsius commentis hoc quoque convenire viderent. Accedit Fourmonto iudice, quod num. 63. novi magistratus instituti reperiuntur, imprimis Hippagretae, quos post num. 61. 62. demum additos reipublicae coniicit. Num. 61. autem prior est altero num. 62. nam num. 61. inter Senatores perpetuum magistratum gerentes Brasidas Cleolai f. est decimus quartus, idemque num. 62. est primus: in intervallo igitur temporis, quod inter utrumque titulum effluxit, tredecim primi et natu maximi Senatores defuncti sunt: reliqui post Brasidam reliqui post Brasidam num. 61. positi conspiciuntur etiam num. 63. tribus exceptis, Charilao Lycurgi f. Cleodamo Lyeurgi f. Cleodamo Demetrii f. qui et ipsi interim diem supremum obisse finguntur: quumque tot interim Senatores defuncti sint, priorem titulum Fourmontus statuit initio, posteriorem in fine regni Alcamenis positum esse: Alcamenes autem regnavit annos XXXVII, et annis post reditum Heraclidarum cccxxv obisse fertur. Fuit is ex familia

Agiadarum, quae prior Eurypontidis habetur, quasi Eurysthenes ante Proclem natus sit (Pausan. II, 2. init.): igitur Alcamenem exspectes priore inter reges loco nominandum fuisse; sed quum ei in utroque titulo Theopompus praepositus sit, Fourmontus (p. 405.) Theopompum iudicat ante Alcamenem esse imperium adeptum: inde eius nomen Alcameni praemitti. Iam vero inscriptionem num. 61. exaratam putat ad conservandam memoriam belli primi Messeniaci Theopompo et Alcamene regnantibus decreti (Pausan. IV, 4, 3.): alteram scriptam esse ob novum decretum de instaurando bello tum quum iidem reges Calamis in Messenia habitarent: tertiam post Alcamenis obitum, superstite tamen Theopompo, qui sane cum Polydoro Alcamenis f. adhuc imperium tenuit (Pausan. IV, 7, 3.), itidem belli memoriae conservandae conceptam putat. Nemo tamen post Fourmontum, qui haec omnia ineptissimis commentis fucata protulit, quomodo his catalogis bellorum decretorum memoriae consuli potuerit, hucusque intellexit aut posthac intelliget.

xxvIII

Eius autem magi

Magistratus num. 61. praeter reges sunt T'égovτες, Ἔφοροι, Πύθιοι, Λοχαγοί, Μωραγοί, Βειδιαῖοι, Αρμο στῆρες, Αρμόσυνοι, Ἐμπέλωροι, Βουαγός, Γραμματεύς, in media parte Avionagárng. Senatores pro xxvii sunt XXIX; scilicet unus est extra ordinem honorarius sive veteranus. Ecce commentum Fourmonto dignissimum, sine exemplo in Graecis rebuspublicis! Bidiaei in hoc titulo quattuor sunt, et totidem Pythi: ac Pythii sane quaterni Spartae fuerunt (Crag. Rep. Lac. II, 9.), sed Bidiaei quini (Crag. ibid.); et tot Fourmontus num. 62. 63. posuit. Excusandus igitur quaternarius Bidiaeorum numerus erat; sed quae Fourmontus ea de re profert, plane sunt nugatoria; variavit ille numerum de industria, ut fecit in Senatoribus. Ceterum Bidiaeos Valckenarium (ad Herodot. VI, 57.) male confudisse cum Nouopúλağı recte notatum est. stratus nomen Pausaniae (III, 11, 2. et 12, 4.) est Bidiator: Fourmontus semper Beidiaíous scribit, quoΒειδιαίους cum consentit Eustathii et Phavorini auctoritas; illi Beídio dicuntur oi vdoo, huic oi ägovтes. Igitur βείδιοι ἄρχοντες. Rochettus (p. 136.) Fourmontiana vel ideo genuina iudicat, quod non consentiant cum notis Pausaniae locis, consentiant cum Eustathio et Phavorino, quorum illum locos ignorasse probabile est. Sed ut taceam El taceam El pro saepe scribi, ut Tε Tμń, quod τειμή τιμή, vel Fourmontus scire potuit adeoque imitari; ante omnia notandum est Cragium dare Badiaíous, non Bidiaíous, et ex eius potissimum libro haurire Fourmontum hanc scripturam potuisse. Rem prope conficiunt genuinae Fourmonti inscriptiones, ex quibus intelligere mihi videor, Spartanos ne Bidiaíous quidem dixisse, ut est apud Pausaniam, sed Bideous: quas inscriptiones neglexit Fourmontus, neque earum ullam usquam in suis commentationibus memorat: suae enim, hoc est, quas ipse fecerat, magis illi placebant. Sunt autem in Fourmontianis praeter unum locum, in quo AEOΣ ex BIAEOΣ mutilatum est, haec illius scripturae documenta:

[ocr errors]
« ElőzőTovább »