Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors]

piens a dextera, ut num. 1. sed tertio versu post indicem tituli novus ordo incipit a sinistra, quod licet inconcinnum sit, non tamen audeo reprehendere, qui versuum rationem in veteribus inscriptionibus variari mirifice videam (num. 20. 21. 27.). Rursum vs. 5. nova series a dextera incipit, quae ex versuum ordine debuerit a sinistra progredi; itidemque deinceps novi articuli omnes a dextera ordiuntur, etiam ubi ordo versuum contrariam suadebat rationem, ut vs. 10. 13. In litterarum formis exigua discrimina non premenda sunt, ut quod K formas paululum diversas habet, ac modo V modo Y est, et pro vs. 21. Rotundatum tamen K adhuc in nullo lapideo titulo vidi; quamquam C pro K in foedere Graeco in hortis Caesaris scriptum fuisse Scaurus tradit p. 2253. Litterae Theta forma, formae litterae O rotundae composita, vix ulla ratione defendi potest, quum illa conveniat formis O, C (pro O, E), quae nonnisi in noviciis post Alexandrum M. titulis, immo ut arbitror non ante saeculum Christi aetatem proxime antecedens inveniuntur: nec conferri potest pro cum O coniunctum num. 11. cuius rei peculiaris in illo aere ratio est. Formam pro Knightius (p. 114.) per errorem ex nummo Gortynio depromptam iudicabat, in quo esset Iota (v. ad num.3.); sed eundem litterae Sigma ductum vel simillimos et nummi (v. Rochettum p. 21 sq.) et plura marmora offerunt. Neque tamen quod haec litterae forma legitima est, et primum in nummis lapidibusque iis inventa, qui post Fourmontum demum in communem notitiam prolati sint, inde pro inscriptionum Fourmontianarum fide potest argumentum desumi: Fourmontus enim ex ipsius titulis genuinis (n. 12. 13. 14. 21. 22. 23. 27. 28. 35.) hanc formam cognoverat. In consonis modo duplicatis modo non duplicatis mira inconstantia est: Απολλονος, Ακακάλις, Καλιστο, Καλλιροεε, Ακακαλλις, ▲aμovaσσa; vetustior ratio est non duplicandi (vide ad num. 2.): nunc utraque ratio commista est. Aspiratae consonae insunt X et O. Pro compositis Zet habetur AΣ et KΣ: posterius veteris est Dorismi et Aeolismi, de quo dixi ad num. 3. 17. ΔΣ pro Z nondum repperi, quod Z longe antiquioris quam et usus est, nec tamen impugnari A potest aut dialecti causa ▲ postulari. Ceterum digamma peritissimus quisque aegre desiderabit: prisci enim Lacones et remotissima aetate Graeci universi non eros dicebant sed Féros, neque opinor Δαμώνασσαν, sed Δαμουάνασσαν: ἔτος enim et ava certum digamma habent, Homero, Pindaro, aliis auctoribus: quo pertinet etiam Bávvas (ava), Baσiλe's Tagà 'Itaúrais ap. Hesych. Quid quod vel in Romanae aetatis inscriptione Laconica de C. Iulio Seimede huius uxor audit Meuuía Eugußávarσa? Μεμμία Εὐρυβάνασσα? At quanta tandem in longis vocalibus huius tituli inconstantia est! Etenim 2 et H non insunt, sed pro illo O, contra pro hoc semper EE, quod nusquam videmus, nisi in suspecto num. 43. ubi vide quae dixi. Quodsi EE pro H est, debebat certe

etiam 00 pro esse: sed neutrum in probis titulis Graecis inveneris, nec Latinorum usus ad Graecum pertinet. Rochettus quidem (p. 57 sqq.) adversus Knightium duplicatas has vocalium formas quattuor exemplis defendit, non tamen ullum EE vel OO afferre potuit, sed tantum H: at haec quoque vix idonea sunt. Primum habet ex nummis Aspendiis (ap. Hunter. Numm. vett. descr. p. 46 sq.), quorum unum ipse (tab. I. fig. 6.) repraesentat: in iis inest barbara forma, non Graeca EETFEAllY, ex sermone indigenarum: in qua voce

cur

pro simplici positum iudicetur, nulla videtur causa esse; neque enim illius sermonis notitia ulla superest. Alterum exemplum petit ex Posidoniae nummo (tab. I. fig. 7.), quae etiam Phistulis dicta: in eo quum sit M↳4¶, Fiis, nullam ego rationem video, unde hoc monosyllabum esse intelligatur. Nam si alibi simplici I scribitur haec syllaba, possunt olim duae fuisse syllabae, quae deinde coaluerunt. Tertium vero et quartum est ex Lilybaetanis et Menarum nummis (ap. Mionnet. Descr. T. I. p. 250. et Torremuzz. Sic. vet. num. T. XLIX. 9.), AIAYBAITAN et MENAIINON: sed ne in his quidem Il est pro 1, sed prius I pars est diphthongi αι ex primitivis Λιλύβαιον, Μεναὶ retentae, ut gentilicia fuerint Außaurns, Mevaivos, quemadmodum 'Axaixés et alia haud pauca, de quibus v. Osann. Syllog. p. 111. Vides igitur nihil pro isto EE posse proferri. Praeterea pro Aɛɛgoα Graecitas postulabat Αεροπα, et contra Πολυμεεστορος pro Πολυμεστ. Obiter arguo dialecti intolerabiles varietates: modo enim Dorica habemus Αεεροπα, Δαμονασσα, κουρα, μα της, modo vulgata Αμυμονες, Καλλιροεε: nec Πολυμεστ. sive Пoλuμɛɛσт. esse debebat, sed Пoλuμaσтogos. Ad Πολυμαστορος. quae excusanda quae Barthelemius disputavit, ea refellam num. 45. Reconditioris autem usus nihil quidquam inest nisi Λαοδάμεια (Λαοδάμνα p. Λαοδά μεια), et ̓Αρχεδαμος p. ̓Αρχίδαμος, quamquam hoc admodum notum: Kλ p. Kλ nonnisi orthographicum est. Illud vero credulitatem meam plane superat, quod OY scribitur constanter; quippe OY, quod in antiquissimis indubitatae fidei et certae lectionis titulis non reperitur, maxime offendit in terminationibus (v. ad num. 34.): nec zouga Laconicum est, sed xóga vel xúpa. Quibus in unum collectis certum fit titulum non esse priscum: superest ut aut a Fourmonto aut a recentioribus Spartanis confictus sit. Neque vero Spartani ipsi vel Imperatorum Romanorum aetate dialecti suae, quam nondum plane exuerant, adeo potuerunt imperiti esse, ut tanta vitia tantamque committerent sive inconstantiam sive negligentiam; quae ne transcribenti quidem tribui potest. Igitur Fourmonti videtur in hoc titulo fingendo fraus grassata esse: quam in rem praeterea vide quae ad num. 45. 46. disputavi ad hanc quoque inscriptionem spectantia.

Iam ut ad argumentum accedam, ex nomine Amyclae regis Spartanisque Argali, Theopompi, Polydori nominibus, item ex similitudine tituli Amyclaei num. 45. Barthelemius merito collegit, de

Amyclaei Apollinis sacerdotio in hac inscriptione agi. Igitur muliebre Amyclaei Apollinis sacerdotium fuerit: de quo aliunde non constat. Nam inscriptiones num. 51. 53. 54. suspectae sunt, genuinae vero de Lauageta et Anthusa ipsi Fourmonto non ad Apollinis ministras, sed Ongae pertinere visae sunt; quod etsi falsum est, eodem tamen iure, quo ad Apollinis, possunt ad Bacchi sacerdotes referri, quemadmodum Aberdeenus (in Walpol. Mem.) recte notavit. Sane Apollini Amyclaeo mulieres Spartae in domo cui nomen χιτῶνι vestem texunt (Pausan. III, 16.): sed vestium confectio mulieribus propria non docet sacerdotes quoque muliebres fuisse. Nec ματέρες possunt hae mulieres vestis confectrices appellari, ut contra D'Hancarvillium monuit iam Rochettus (p. 42.). Sunt Spartae Leucippidum, Hilairae et Phoebes, sacerdotes virgines, et ipsae Leucippides dictae (Pausan. III, 16. init.), sunt aliae Dionysiades (ib. 13, 5.): sed quid hae ad Apollinis Amyclaei sacerdotes? Attamen mares huic sacerdotes fuisse exclusis mulieribus, non potest certo affirmari cupidiusque id ex Pausaniae silentio Aberdeenus collegit. Sed ut ad ipsas unτégwv et novgwv denominationes perveniam, recte Barthelemius μTéga sacerdotem interpretatur; xógŋ putatur Camilla s. navnpógos esse: unτng illa nupta fuisse coniicitur (Barthel. p. 411.). Haec omnino nova sunt, nec possunt idoneis exemplis illustrari. Nam quod in Phliasia inscriptione Targ et négos simili sensu reperitur (n. 46.), non potest in censum venire: si enim ulla Fourmontianarum inscriptio commenticia est, est ista Phliasia. Mithrae sacerdotem Salmasius (ad Lamprid. p. 117.) ex D. Hieronymo et Eunapio, qui aτéga Tns Migianns TeλETS dixit, patrem vocatum esse collegit; ibique notante Rochetto Boissonadus Eunapii interpres trium meminit inscriptionum Latinarum, in quibus pater hierophanta, pater propheta, pater sacerdos (Marin. Fratr. Arval. p. 341. et 529. Inscr. Alb. p. 19.), et alibi (ap. Reines. p. 362.) est Mater sacrorum: sed haec omnia admodum recentia sunt nec satis similia dictioni paτέρες καὶ κοῦραι τοῦ Ἀπόλλωνος. Filiam etiam Romae sacerdotem dictam esse colligitur ex inscriptione hac: DINDIA. MACOLNIA. FILEA (Lanzi Sagg. di ling. Etr. T. I. p. 161.): sed haec mera Visconti coniectura est neque ea magnopere probabilis. Nec sinas te induci, ut credas Spartae sacerdotes esse nógas dictas, quod Pausanias (1. c.) Leucippides sacerdotes nógas Tag Sévous appellat, hoc est, innuptas puellas: haec enim Pausaniae dictio est, non Laconum. Verum assecutus esse Knightius videtur, qui non quidem, ut ait, ex D'Hancarvillio p. 252. alia proferente, sed de suo (v. Rochett. p. 42. Letronn. 1. c. 1819. p. 717.) in Galliae aliquot coenobiis memorat monachas vocatas esse Les mères et les filles du bon Dieu: eam formulam sibi familiarem Graece expressisse Fourmontum. Harum igitur matrum anni designantur, per quos sacerdotium gesserint:

dein quibus usae sint puellis ministrantibus, in unaquaque additur; inter quas Gnatho Lasii f. duabus ministra fuit, et Larissa Azanis f. temporis successu duas Camillas habuit. Complectitur autem hoc fragmentum annos 234: et annis quidem viginti tribus post initium temporis in hac tabula consignati sacerdos fit Amyclae regis filia; ut videas ipsam tabulam ab Amyclae aetate incipere. Ea vero Amyclae filia est Laodamia, de qua Pausanias X, 9, 3. Ἐφεξῆς δὲ Τεγεατῶν ἀναθήματα ἀπὸ Λακεδαιμονίων ̓Απόλλων τέ εστι καὶ Νίκη καὶ οἱ ἐπιχώριοι τῶν ἡρώων, Καλλιστώ τε ἡ Λυκάονος καὶ ̓Αρκὰς ὁ ἐπώνυμος τῆς γῆς καὶ οἱ τοῦ ̓Αρκάδος παῖδες Ἔλατος καὶ Αφείδας καὶ ̓Αζάν· ἐπὶ δὲ αὐτοῖς Τρίφυλος· τούτῳ δὲ ἦν οὐκ Ἐρατὼ Τριφύλῳ dè μήτηρ, ἀλλὰ Λαοδάμεια ἡ ̓Αμύκλα τοῦ ἐν Λακεδαίμονι βα

[ocr errors]

Euσavros. Vides Laodamiam ex Arcade Triphylum enixam dici: haec enim Pausaniae mens est: alia Arcadis uxor Erato, mater Azanis ex Arcade (Pausan. VIII, 4, 2.); huius Azanis filia Larissa succedit Laodamiae. Hanc sequitur alia Laodamia Argali f. Argalus autem Amyclae filius est (Pausan. III, 1, 3. conf. Meurs. Regn. Lac. II. III.). Continuo additae sunt filiae Theopompi, Archidami, mox etiam Polydori. Sunt haec regum Spartae Doricorum nomina; quae nomina in hac inscriptione ita proponuntur, ut iam ante Dores Amyclis usitata fuerint: quae res mirifica, immo absurda. Nimirum Fourmontus haec regum nomina ex Meursii commentario de regno Laconico desumpsit (v. c. XVII.), unde una cum Polydoro etiam Polemarchum postea memoratum hausit (cap. X.), eaque temporibus Doricam invasionem antecedentibus intulit. Quod nisi statueris, debebit dici, vs. 14. interruptam esse seriem, et inde a Theopompi filia in belli primi Messeniaci tempora transiliri; hinc Theopompi filiam memorari et deinde Archidami filiam eius, qui Theopompo natus est et Pausania teste ante patrem obiit. Sed nulla usquam lacunae nota est, nec quidquam in titulo significatur, ex quo omissas intermedii temporis sacerdotes esse pateat; ac ne sic quidem temporum constabit probabilis ratio, quum Polydori filia Sacerdos annis post Theopompi filiam Camillam octoginta quattuor ponatur, et post tantum temporis intervallum etiam per quadraginta septem annos sacerdotio fungatur, licet Polydorus Theopompi collega fuerit. Potior igitur prior ratio, ex qua haec nomina tempori Doricum imperium antecedenti tribuuntur: atque hinc factum est, ut quum Amyclae nomini apposita sit regiae dignitatis nota, haec in Theopompo et ceteris omissa sit: non enim reges cognomines, sed alios intelligi auctor voluit. Vides opinor etiam ipsa nomina fraudem aperire: nam post Amyclae prolem quis non Tyndaridas potius et Atridas quam vacua haec et ex Doricorum regum denominationibus petita nomina expectet? Transeo ad alterum titulum; quo explicato ea proponam, quae de utroque dicenda supererunt.

que

45.

Ex ruderibus templi Apollinis Amyclaei, fragmentis hic illic disiectis, sed congruentibus. Ampliore forma primi ediderunt Benedictini cum explicatione insulsa Nov. tract. dipl. T. I. р. 615-626. contractiore dein Barthelemius cum num. 44. tab. II. qui etiam explicuit. Dedit D'Hancarvill. Rech. T. II. tab. 26. Knightius tah. IV. et codem quo num. 44. modo Lanzius, loco ibi citato. Transcripsit etiam Bekkerus, cuius apographum cum Benedictinorum exemplo ut plurimum consentit.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][merged small][merged small]

Bekkerus retinet, et vs. 15. litt. 5. M pro N habet. Tantae autem illae inter Benedictinos et Barthelemium varietates vix aliunde natae esse possunt nisi ex diversis Fourmonti ipsius apographis; Barthelemium enim contra schedarum fidem illas suas lectiones suo exemplo intulisse, vix mihi persuadeo: nec Benedictinorum apographum auctoritate destitutum esse Bekkeriani consensus docet. Ex utroque optimis delectis contextum hoc est:

...

S. 1. . μθ'. Εναλια το Αμοκελ[α. μα]τεερ ε ́. Kaλιπακσ... το Καλιμακο ματεερ νγ'. Ακια το Καλιμακο ματεες κ'. Καραδερις x'. Kapadegis To Kagadego μateeg nd'. Aμoμova το Δεροσεο ματεερ νε ́. Αμομονα το ..λιπο ματεες μ'. το Αρισετανδες Η το Αρισετομακο ματεερ λα'. Μακρις το Αριτετμακο ματεερ κε'. Απαια το Καλικερατο να'. Αμομονα το Καλιμακο κορα λ. Αμομονα το noga va'. Σεκεπρο ματεερ κ'. Σαλαμις το Σεκεπρο ματεες και (Lanzius κδ'). Σεκολα το Σεκιλο ματεερ νβ'. Σεκεματερ a. ПIEσOTTIS TO Aynidaμo μaτεερ γ ́. Περιμενα το Σερμεβο ματεερ κδ'. Πολοκσο το Πιρανδρο ματεες xd.

νομα το Αλκιδικο

§. 2. Πολύβοια του Αριστανδρου κουρα κ'. Μελανιππα του Μνασονος κορα α ́. Σαλαμις του Αριστομακου κορα κ'. Μελανιππα του Μελανιππου κορα κ'. Μαρπεσα του Πισανδρου κορα β'. Μελανιππα του Πισανδρου κορα θ'. Μεεδεσικαστα του Μελανιππου κορα β ́. Απαια του Λυσιστράτου κορα κα'.

Titulus Bovorgopndov scriptus, initio a dextera sumpto litterarum forma fere ut num. 44. mediae est antiquitatis. De minutis ductuum varietatibus non dicam, ut B non omnibus locis idem est nec K. A et P in versibus a dextera progredientibus parum distincta sunt: O ut plurimum triangulare est, in secunda parte etiam rhomboides aut circulo affinius; est vulgare vel vulgari proximum: denique A, P, O, A saepe similia sunt. lin. 16. in voce Αγκιδαμο vulgare est; etsi potius Αρκιδαμο (Agxidauo) scribendum. O lin. 1. 24. quadratum excuso, quod in hac inscriptione omnia rectis lineis incisa sunt. Ceterum haec aspirata in solis numeris assumpta est; pro consonis aspiratis tenues K, ♫ habes, quod sine exemplo est in genuinis inscriptionibus, sed num. 43. in suspecta cernitur, ubi v. not. Nam ex dialecto formas Καλλίμαχος, Αριστόμαχος in Καλλίμακος, Αριστόμαχος mutatas esse, ut déxquai dénoua, non mihi persuadeo. Nonnulla quidem eiusmodi collegit Osannus Syllog. p. 197. sed potissima ex his ipsis Fourmontianis petita sunt: solum, quod addi potest, ex nummis Lysimachi ap. Mionnet. Descr. T.I. p. 444. 445. petitur, in quibus dicitur AYEIMAKOY esse. Quam causam amplio. Compositae consonae non insunt; pro & habes xσ, quod non reprehendendum esse docui. Pro est O, pro H autem EƐ, ut num. 44. ubi vide nos: sed pro Μαρπεεσα vitiose scriptum Μαρπεσα. Pro duplici consona §. 1. constanter simplex ponitur, ut Kadanos et alia; contra §. 2. novo scripturae genere incipiente duplicatur consona, ubi debet. Praeterea quibus §§. 1. et 2. differunt, sunt fere haec. Primum §. 2. Y suis locis scribitur, sed §. 1. pro

eodem est O: quod, etsi Ypsilon recentioris originis esse alphabeti historia docet, tamen similitudine quincuncis V (Y) et triangularis O uixgo (▼) vix bene defenderis cum priore interprete. Erit igitur statuendum, O non scripturâ, sed pronunciationis diversitate pro Y esse, ut uúan mola, ovuμa čvoμa μύλη ὄνυμα (cf. Villoison. Anecd. T. II. p. 169 sqq. et p. 301.), aut pro v fuisse ou pronunciatum, ut apud Boeotos et in certis vocibus etiam apud Lacones (Müller. Dor. Τ. Π. p. 518.), pro ou autem vetusto usu esse T. scriptum, ut 'Auúnλas audierit 'Auoúnλas. Deinde §. 1. diphthongus v nusquam scripta est, sed o aut pro ou aut pro ω, quod discerni non potest, quoniam Καλιμακο potest et Καλλιμάχου et Doricum Καλλιμάχω esse, et sic in ceteris: contra S. 2. ου etiam in huiusmodi terminationibus comparet, et semel in voce κούρα, quum ceteris locis κόρα (sive mavis κώρα) sit. Sed OY sero in scriptura receptum esse, monui ad num. 44. itaque §. 2. ac proinde universus hic titulus vel hanc ob causam non potest priscus haberi. Porro hoc inter utramque partem discrimen est, quod in sola priore inter duas consonas frequenter inseritur E, cui Schwa Semiticum comparavit Barthelemius: quod si tantum in vocibus ΣΤ continentibus inter Σ et Τ fieret, dicerem Fourmontum >>, quod in marmore fuisset, male SE legisse (v. ad num. 25.); sed et diversa exempla sat multa insunt, nec potest duplex pro simplici & in hoc lapide scriptum esse, ubi ne legitima quidem consonarum duplicatio in Kaλλípaxos et talibus observata est. Iam vero istius E insolenter inserti nullum usquam in titulis exemplum reperio nisi in his Fourmontianis et suspecto Petrizzopuli num. 43. neque ex Graeco sermone multa afferri possunt, quibus miram rem defendas. Neque enim prorsus similia sunt σThEyyis et OTEλεγγίς, ἱκτὴρ et ἱκέτης, τελαμών ac τλάω, quod contulit Viscontus Mus. Pio-Clem. T. II. p. 43. téμɛvos ac Téμvw, a quo illud deducitur ap. Etym. M. qui réuevos pro Téuvos esse dicit; et alia eius generis. Ne unum quidem exemplum praeter Fourmontiana affert Villoisonus Anecd. T. II. p. 124 sq. et quae Rochettus p. 47. Graeca comparavit, suspecta sunt. Nam παρακαλαθεὶς p. παρακληθεὶς in Decreto adversus Timotheum Milesium prava est lectio, quod ex librorum collatione apud Knight. p. 132. facile intelligas, nec si vera esset, posset conferri, quum praesens extet #aganaλéw: ánoxagáT autem an pro avioxagrns dictum sit, in etymi ambiguitate incertum est. Idem Latina quaedam paulo meliora attulit, ex quibus tamen eximendum casteris castris in columna Duilia, in qua potius castreis est: supersunt auceta (aucta), sinisterum, arbiterio, uragum (orcum) apud Festum; cereo p. creo apud Varronem L. L. V, 8. Sed apud Fourmontum E sine etymi ratione promiscue inseritur: in his Latinis vocibus etymi ratio observata cernitur. Nam ut de urago nunc taceam, augeo facit augetum s. aucetum (c enim et g apud priscos Romanos scriptura non distinguebantur), ut deleo de

p.

ngárov, terminationem a Knightio reprehensam, in
qua defendenda doleo quod Rochettus (p. 51 sqq.)
miscet diversissima falsisque Deliaci lapidis et aeris
Petiliensis explicationibus utitur: sufficit ad έrɛgo-
xuríav provocasse satis notam. Zwxgára enim dici-
κλισίαν
tur vel Atticis (v. praeter alios Anecd. Bekk. T.III.
p.1191.); Zwxgάтov Aeolibus tribuitur apud Gramm.
Meerm. p. 662. ed. Greg. Lips. nec rara talia in
inscriptionibus sunt, ut Zwepárou est in Aegyptiaca
insulae Bacchi inscriptione, in Attica KA^^IKPA-
TOY OOPIKIOY, nisi ibi Σ periit, in alia Attica
Elginiana EYDANOY, item EKPATOY, nisi in
his quoque dixeris Σ delevisse tempus; certa sunt
ΜΕΝΕΚΡΑΤΟΥ, ΚΑΛΛΙΚΡΑΤΟΥ, ΕΥΚΡΑΤΟΥ in
Didymaeis titulis, MENEKPATOY in Suniensi Theo-
mnesti titulo, KA^^IZOENOY in alio Attico, EПI-
ΚΡΑΤΟΥ in Chandleriana, ΚΑΛΛΙΚΡΑΤΟΥ in At-
tica de metallis inscriptione, APIETOKPATO in
locatione theatri Piraeensis; in Spartana de Tib.
Cl. Montano est KA^^IKPATOY, et similia passim:
Evxgáry bis erat in Orat. adv. Neaer. p. 1355. 12.
17. quod tamen recte mutavit Bekkerus. Evμévou
ex nummo Syracusano ap. Mionnet. T. I. p. 303.
a Rochetto allatum est.

letum, quam legitimam ab initio secundae coniuga- deatur. Neque impugno formae Kadınɛgato, Kadλıtionis formationem fuisse facile demonstrari potest: sinisterum, arbiterio est a primitivis sinister, arbiter; postremo cereo et ipsum primitivum est, quocum cohaeret cerus (v. Scalig. ad Varron. T. II. p. 151. ed. Bip. Forcellin. Lex. v. cerus): inde per syncopen factum creo. Sed in Fourmontianis nullam eiusmodi analogiam video; immo quo quis melius Graece sciat, eo magis probabit Porsoni iudicium, Fourmontianis istis monstris Graecae linguae analogiam everti pronunciantis. A Latinis quidem in vocibus Graecis ante liquidam, ubi E illud etiam in ceteris exemplis potissimum comparet, aliquoties V inseritur, ut 'Hoanλñs Hercules, 'Aλxμývŋ Alcumena, 'Aσxλπιός Aesculapius (quod postremum contulit Viscontus 1. c. T. VII. p. 98. simul de Fourmonti fide dubitans): sed singularibus huiusmodi formis quis constantem in Fourmontianis usum excusaverit? Igitur recte, opinor, E istud Fourmontiano Hebraismi studio tribuit Knightius; certe Fourmontus nomina Graeca amat ex Hebraicis Phoeniciisve derivare, ut Thyrea, Thalamae, Calamae, et ipsum Tέλos talis illi originis videntur (v. Mem. Ac. T. XV. p. 397. 411.): meritoque Knightius coniecit Fourmontum absurdo de communi Laconum et Iudaeorum origine commento addictum fuisse: unde, ut supra rettuli, decretum Spartanum occasione legationis Iudaicae factum a se esse visum ementitus est. In utraque vero parte numeri sunt litterales, non ut num. 44. decadici: e'. vy'. x'. nd'. ve'. μ'. da'. nɛ'. va'. X'. n'. na'. vß'. a'. y'. nd'. B'. '.: quod tituli antiquitati non magnopere favet, quum in vetustissima quaque inscriptione sola decadica numerorum consignatio recepta inveniatur, qua etiam Solon in legum erat tabulis usus. Mirum autem in numerando assumptas esse litteras, quas in verbis exprimendis dissimulatas videmus: nam aspiralae consonae in verborum scriptura nullae rent; sed in numeris habetur ✪, et numeri omnino eo ordine decurrunt, ut etiam Z numeri septenarii notam esse intelligas, quum tamen num. 44. qui titulus eiusdem et loci et aetatis habendus, Z nondum in usum receptum sit. Quae res ut mihi dubitationem movet, ita poterit ab aliis sic defendi, ut numerales notae vel ante completum alphabetum Graecum ex Oriente ad Graecos translatae esse putentur: quamquam mihi hoc non probabile est. De Graecitate pauca moneo. Primum per universam inscriptionem offendit articulus του. Graeci dicere solent Λύσανδρος ὁ ̓Αριστοκρίτου, vel Λύσανδρος Αριστοκρίτου: rara admodum ratio Λύσανδρος τοῦ ̓Αριστοκρίτου, OTOHOίTOU, ut ap. Pausan. V, 3. extr. 'Aλxidónov rou Σκοπίου: quae tamen in hoc titulo constanter obtinet, atque eo insolentior est, quod remotissimae vel ante Homerum aetati tribuitur, licet constet ipsa Homerica aetate articuli usum fuisse rarissimum. Excusavi istud ro≈ num. 43. sed peculiari de causa. Αρισετανδερ Latinus nominativus est, frequentissimus in Fourmontianis: quem hoc loco non incusabo, quum Αρισετανδερο legendum viINSCR. GR. VOL. I.

compa

a

λιπο

De nominum ratione pauca sufficient. Vs. 2. male Lanzius Kaλλíτα: nam xσ et quae deinceps perierunt, ad idem illud vocabulum, quod ignoramus, pertinent. Ibid. pro Kaλuano Benedictini Kaλuanos, qui soli potuerunt sibi persuadere, esse hoc pro Kaλaxous genitivo a recto Kaλλμaxńs. Vs. 3. 'Axía Lanzio videtur esse 'Acía: Barthelemiųs AXIA vel ПAXIA et AKPAIA coniecit. Sequitur vs. 4. Χάραδρις τοῦ Χαράδρου interprete Barthelemio: Αμομονα est ̓Αμυμώνα. Δεροσεο exponitur Δράσεω vel Δρύσεω, οι Δρόσης, Δρύσης, ut Οδρύσης. Μox .. est ÞíπOU, Kαλλíñoυ aut simile. Paulo post K inversum habetur pro xal, quod in titulis recentioribus solo K ut plurimum paulum immutato significatur; id vero nunc inversum esse dicitur, ne pro numerali haberetur nota: igitur ista femina Aristandri et Aristomachi filia est, alterius natura, alterius adoptione; vel K inversum in TO mutandum, ut Aristander sit Aristomachi filius, etsi avus in hoc titulo alibi non notatur; aut post Agiσεtavdeg omissa est integra linea. AgiεT[0]μano omisso O vitium quadratarii habetur. Dein ubi ego cum Barthelemio 'Aaía, hoc est 'Apaía, Lanzius legit Αγρία: Αφαία in Aegina Dianae nomen (Müller. Aegin. p. 165 sqq.). Σεκεπρο est Σκέφρου (cf. Pausan. VIII, 53.): male Knightius Σεκεπαο legebat (p. 117.), quem sequitur Rochettus (p. 50 sq.). Deinde eκολα p. Σκύλλα: pro Σεκιλο Barthelemius corrigit

exoλo, hoc est Σxúλλov a recte Exúλλns, quod idem ac xús, notum artificis nomen, esse ex Clem. Alex. Protr. p. 31. colligit. Vanum sane commentum: Exúλov potest a recto Exúλos esse: si a nomiΣκύλλου Σκύλλος nativo Σκύλλης vel potius Σκύλλις esset, scribi debebat Σεκολεο (Σκύλλεω) ut Δροσεο, vel Σεκολα (Σκύλλα), vel potius Σεκολιος (Σκύλλιος, Σκύλλιδος). Paulo post

K

« ElőzőTovább »