Oldalképek
PDF
ePub

In qua sententia Buttmanni quoque et Bekkeri consensus me confirmavit.

quum tenuia fragmenta pro integris venditaret tabulis; nec tamen imperitus homo tantum sibi confidere potuit, ut ipsas Solonis leges, Petiti fortasse ope, sibi fingendas sumeret. Etiam alia in Fourmonti narratione falso suspecta sunt; ut quod Eleusine inscriptiones Bouσrgopndov exaratas a sese invenlas dicit (p. 349.): certe una ex eo genere superest (num. 27.). Magis mirifica sunt haec eius verba:

Nunc de Fourmonti ingenio disputaturus, quoniam non accusator sed iudex esse constitui, exordiar ab iis, quibus Fourmontus defendi queat. Non dico laudes ei in parentatione (Hist. Acad. T. XVIII. p. 446.) tributas, ubi in lingua et historia Graeca mediocriter eruditus audit (fuit autem non mediocriter imperitus), praeterea in commercio homi-,,Ensuite, s'estant transporté a Palaeochori, autrenum neutiquam versatus, idem laboriosus, morum libertate et austeritate ad rusticitatem proxime accedens, et multo minus excultus quam honestus; ut colligi queat, potuisse eum per imperitiam pravas inscriptionibus lectiones inferre, non fingere falsa (Roch. p. 3.). Nimirum in huiusmodi laudatione quantum amicorum benevolentiae et decori publico, quantum iustae morum aestimationi tribuendum sit, vix potest diiudicari: et quae ipse Fourmontus (Hist. Acad. T. VII. p. 347.) de morum via narravit, qua sibi Athenis animos hominum conciliavisset, non illam referunt simplicitatem, sed clericum nobis talem, quales tum haud pauci fuerunt, monstrare videntur, astutum, tectum, simulatorem. Nec cum amico quodam, ut Fourmontum absolvam, Graecum Anagnosten culpabo, cuius opera Spartanarum inscriptionum pars collecta erat, eumque dicam Fourmonto confictos obtulisse titulos: una tantum re excusari Fourmontus potest, nimia ipsius imperitia, quam eius schedae in Latinis potissimum interpretationibus, ridiculorum errorum magno numero refertis, Bekkero et Rochetto (p. 132.) testantibus offerunt. Unde etsi horum, quibus diffido, titulorum fidei nullum momentum accedit, quippe qui, quum ex solis nominibus coacervatis compositi sint, fingi ab imperitissimo quoque potuerint, eiusdemque, quae Fourmonti fuit, ignorantiae tot offerant documenta: tamen sunt nonnulla, quae eius non tam nequitiae quam inscitiae tribuenda videantur. Ex quo genere duo tetigi in Oecon. reip. Ath. (T. II. p. 215.). Etenim quum Fourmontus (Hist. Ac. T. VII. p. 548.) decreta sese Amphictyonum de ordinandis civitatum tributis repperisse dixisset, eaque frustra in illius schedis quaesivisset Ste Croix, hic ipse de Fourmonti hac in re et in aliis fide dubitavit (des anc. gouvern. féd. p. 31.); licet Fourmontum acta Amphictyonum Deliacorum, hoc est Marmor Sandwicense et aliud a me (1. c. num. XV.) editum intellexisse, et pro tanta sua imperitia haec pro decretis Amphictyonum de tributis ordinandis habuisse, facile potuerit perspici. Similiter quod acta quaedam Attica ante Euclidem scripta partim integra partim mutila transcripserat, in quibus numeri decadici cernebantur, quales in Solonis legibus scriptos fuisse constat; inde ad inanem videtur Solonis legum edendarum promissionem ibidem propositam deductus esse: qua fraudem fecit Wesselingio (Praef. ad Petit. L. A. p. VII. cf. Wolfii Mus. der Alterthumswiss. T. I. F. III. p. 579.). Et ea quidem in re cum inscitia coniunxit vanitatem,

fois Rhus (in Megaride), que ces voyageurs (Spon et Wheler) ont pareillement décrit; il y trouva encore des Inscriptions qui leur avoient échappé, entr'autres une faite à l'occasion de ces tonnerres qui se firent entendre aux Perses, lorsqu'ils voulurent descendre dans la plaine quelque temps avant la bataille de Platée. Le prestre Grec à la prière duquel on crút que ces tonnerres avoient grondé, et la patrie des troupes, pour lesquels il prioit, y sont désignez; deux choses, sur lesquelles les auteurs ont gardé un profond silence." Sed haec quoque narratio quantumvis absurda, quo ́nitatur, habet; manifesto enim pertinet ad epigramma Simonidis Megaricum ab Helladio pontifice instauratum, quod ante aliquot annos edidi (Ind. Lect. Univ. Berol. aestiv. 1818.): ubi etsi nihil de tonitribus legitur, tamen qui Fourmonti de catalogis Spartanis commenta legerit, eum de istis somniare potuisse concedet. Similiter quae de Laurio, Panormo aliisque Atticae locis a sese ope inscriptionum indagatis iactat (p. 350. extr.), stulta magis quam fraudulenta videntur. Neque tamen omnia, quae rideas, Fourmonti imperitiae tribui possunt. Ut enim unum et alterum iactationis documentum removeris; ut numquam Fourmontus praedicaverit, duo millia hominum Amyclis a sese fodiendo adhibita esse, quod ei Knightium iniuria obiecisse Rochettus (p. 9.) docet: tamen tum in narratione de itinere tum in altera commentatione (Mem. Acad. T. XV.) tot supersunt vanitatis ventosissimae indicia, ut Fourmontum haud verear mendacissimum pronunciare, neque usquam verum, sed suas laudes inventis suis mirifice augendis quaerentem. De qua re ut facilius ipse iudicare posses, potissima sub uno conspectu posui. Statim in priori scripto (p. 344.) de Lesbo haec habentur:,,M. Fourmont y recueillit une vingtaine d'Inscriptions singulières, la pluspart antérieures à la puissance des Romains, d'autres de leur temps, et d'autres concernant les Perses; toutes de conséquence, en ce qu'elles sont la preuve de faits importants citez par quelques auteurs, ou parce qu'elles nous apprennent des choses dont ils n'ont fait aucune mention." Harum neque in Fourmonti schedis extat ulla, nec quae de Persis dicit, facile credet quisquam: neque ullus in Lesbo tales inscriptiones vidit. Item (p. 352. extr.) Argis inter fodiendum titulos Bourgondov exaratos sese repperisse praedicat, eosque in arcis Larissae turri: et verum est partim Larissae partim in vicinia satis antiquas eum inscriptiones (num. 2. 14. 17. 18. 19.) collegisse, sed nullam Bourrgopndov scriptam. Ad Asopi

vero rivulum templum deorum Titaniae et ibidem aram ipsi Titani cum inscriptione Bourgondov ductâ inventa perhibet. Sed maxime indulsit mendaciis in Messeniacis et Spartanis rebus. Quid est enim mendacium, si hoc non est, quod p. 356. legitur: À son retour à Calamata, on luy parla de vieux caractères gravez sur des rochers, que personne, dit-on, n'avoit encore pú lire: d'où il comprit que c'estoient des Inscriptions en Boustrophédon, c'en estoient effectivement, et des Epitaphes de Rois et de Reines de Messène, qui luy fourniront un ample sujet de Dissertation:" quod repetit T. XV. (p. 397.) ubi Epitaphia regum et reginarum Messeniae primae aetatis vocat. Ibidem (p. 395.) Andaniae et Messenae satis amplam se inscriptionum collectionem perfecisse praedicat: sed paucas tantum Messenae repperisse videtur. In Spartanorum vero regione licet sat multos invenerit titulos, permulta tamen in narratione de itinere (p. 358.) prodita fidem superant; neque, sicut commentum de Solonis legibus, excusaverim hoc longe impudentissimum de Agidis legibus:,,Et des Loix d'Agis dont personne n'avoit encore entendu parler, sont un morceau des plus précieux." Crevisse autem successu hominis audacia videtur: nam in commentatione de catalogis Spartanis (Mem. Acad. T. XV.) tot iam insunt nova et inaudita, vix ut oculis confidas. Nam ut hoc loco ea omittam, quae ad num. 48. et 55. de titulis posui, in quibus Ἰκτευκράτεις et Ποιμείτορες legi narrantur; p. 418 sq. Pythios sigillum suum omnibus alicuius momenti decretis imposuisse narrat; id docere inscriptiones plus LX easque varii generis: in qua re absurda neque ullius tituli auctoritate comprobata ita sibi placet, ut eam p. 400. etiam amplificaverit:,, Cette marque se trouvant dans un grand nombre d'Inscriptions, avec les noms des Rois, des Pythii et des Officiers des tribunaux que l'on voit sur ces deux Marbres-ci (num. 61 sq.) pour ordonner les hécatombes aux Prêtres, pour une naturalisation ou lettres de naturalité, pour admettre le culte d'un dieu, en un mot pour des affaires de consequence, et jamais ailleurs:” quae omnia ficta sunt. Ibidem p. 410.: On sçait par les auteurs que plus anciennement leur tribunal (yegóvτwv) étoit appellé réλn (immo TÉλŋ omnes magistratus, non soli Senatores, quod ex Meursio, non tamen hoc docente, per incuriam traxisse Fourmontus videtur: v. Misc. Lac. II, 4.), et nous avons des Inscriptions en Boustrophédon, dans les-quelles ils sont nommez tɛhiało ou Teλało:" addit Phoenicium etymon, ne dowının da desint etiam λñgoι Powininoí. Mox (p. 412.) sex tribus a Cragio (Rep. Lac. I, 6.) fictas, Aegidarum, Limnalarum, Cynosurensium, Messoatarum, Pitanatarum, et quos nominare oblitus est, Heraclidarum in inscriptionibus bene designatas perhibet: sed quattuor tantum ex his nomina in Fourmontianis inscriptionibus separatim posita invenio, Auvawv, ПTavάToυ alicuius et Μεσοάτου, et Κυνοσουρέων; ac Λιμναεῖς et Κυνοσουρεῖς sane puλai dicuntur in titulis M. Aurelii Damarchi et Tib. Claudii Harmonici: Aegidae et Heraclidae INSCR. GR. VOL. I.

[ocr errors]

nusquam memorantur, ex quibus illi, licet ab Herodoto puas denominatione appellentur, tantum obam constituisse videntur, hi raλéwv nomine profecto tribus erant, sed ex antiquiore divisione, ex qua tres Dorum tribus fuerunt, Hyllensium, Dymanum, Pamphylorum (v. Explicatt. ad Pindar. p. 234.): quacum non confundenda est recentior eaque mere geographica puλv distributio. Sed fortasse istud de puλais commentum somniculosae imperitiae tribuere malueris: illud tamen apertum est, quum nonnisi vestigia illarum, quas putabat, tribuum in suis repperisset inscriptionibus, Fourmontum ita locutum esse, quasi universum illud sex tribuum systema ficticium in illis titulis occurreret. Idem paulo post (p.417.), ubi de sex Lacedaemoniorum harmostis, qui numerus ex solis suspectis titulis innotuit, quaedam posuit; tempore Amyclaeae inscriptionis num. 61. hoc est Theopompi aetate, septimum Thyreae Argolicae harmosten fuisse; ex inscriptionibus nusquam extantibus narrat; nec verisimile est ex temporibus adeo remotis tam accuratam notitiam rerum, quas tabulis inscribi tum haud dubie non curabant, servatam esse, sed finxit talia Fourmontus ad eam, quam imbiberat, historiae notionem; harmostasque tum omnino nullos esse peregrinis impositos, sed crescente demum Spartanorum potentia in exteras civitates mitti coepisse, multo videtur probabilius. Similiter in simili re iudicat Müllerus Dor. T. I. p. 94 sq. Fraudulenta sint an nugatoria nescio, quae Müllero referente Fourmontus in schedis scripsit: Unius horae quarta parte ab Eurotae et rivuli alicuius confluentibus Spartam inter et Amyclas in octagono templo admodum memorabiles se vidisse inscriptiones de tributis Laconicae, de Bay Lacedaemoniorum, qui nonnisi in suspectis Fourmonti titulis, in nullo certae auctoritatis nominatur, de nescio quibus quos vocat les Heuertiens, quod nomen se non intelligere fatetur; in iis perscriptum fuisse, quot verveces ovesque exercitus comedisset, quantumque absumpsisset pecuniarum, unde hae collectae essent (fuisse autem partim ex Arcadia contributas), qui peregrini argentum ipsis pro lana mutuum dedissent. Praeterea quum anaglypha ex Fourmonti schedis ap. Caylus. Rec. d'Ant. T. II. tab. 51. edita eaque, ut ait, in templo Ongae reperta humanarum victimarum signa offerant, discerpta hominum membra, brachia, manus, femora, pedes, ossa cum cultris aliisque carnificinae instrumentis: nunc postquam eadem illa Lauagetae sacerdotis et Anthusae hypostatriae s. ornatricis monumenta ab Aberdeeno in Britanniam allata et aere accurate expressa sunt (Walpol. Mem. p. 448.), non alias res quam pateram, facem, cistulas, concham, speculum, pectinem, ampullas, pyxides conspicimus, et inter ea unum pedem: nec mihi satisfacere Rochettus (p. 31 sq.) in hac quoque re Fourmontum absolvens videtur, sed probabilius habeo, Fourmontum haec adeo moesta et horrenda miraculi causa finxisse, quam in delineatione monumentorum vel Amyclis vel domi facta

I

errasse. In qua re quis isti non acclamaverit: Abi dierecte, carnufex. Non dicam de Apollinis Amyclaei et Lycurgi templis, quae etsi hodie non extant, tamen rudera quaedam interim dilapsa potuerunt pro iis venditari; nec Sclavochorium, ubi Fourmontus Amyclas ponit, in harum, ut plurimi putant, loco situm sit, an potius in Brysearum, quam Leakii sententiam esse audio, nunc examinabo: sed templum Ongae manifesto commenticium est. De quo accipe, quae Fourmontus scripsit (Mem. Acad. T. XV. p. 402.). Quingentis a templo Amyclaeo passibus, inquit, inter oleas morosque dumetum aliquod operarius monstraverat, ubi eodem auctore, qui ex moro in eum locum prospexerat, esset ecclesia: sed rubis recisis pro ecclesia quasi antrum quoddam visum est, intus sedecim pedes longum, decem latum: pavimentum ex uno lapide, unumquodque latus ex saxis singulis; hanc molem unum tegebat saxum, sed duo alia insuper alterum alteri imposita tecto formando erant, eaque superius decrescentia: rudia omnia et nigra saxa. Porta lapidi antico incisa, quattuor tantum pedum altitudine; universum aedificium superstructum fundamento ternorum graduum, quibus ad portam escenditur; gradus singuli ex integris lapidibus 1'4" altis: reliqua saxa quinque pedes crassa. Postremo remotis muscis in frontispicio patuit titulus, qui templum docebat O^AI dedicatum esse ab Eurota rege Laconum, qui in hac inscriptione IKETEPKEPATEES audiant. Haec summa est narrationis Fourmontianae: in qua quae ad inscriptionem omnino ridiculam pertinent, ea ad num. 48. et 55. posui: aedificium autem ipsum non aliud videtur esse, quam quod num. 56. ex Fourmontianis chartis dedi, licet in hoc quattuor saxa tectum constituant ianuaque universam lapidis antici altitudinem occupet, postremo alia ibi inscriptio imposita cernatur: nempe mentiendo facile tibi ipse obloquare: et potest altera inscriptio a maiore, altera a minore Fourmonto ficta esse. Utut est, giganteum istud opus nec Fourmonti nec temporis iniuria deleverit: nec tamen id post Fourmontum quisquam vidit, donec Aberdeenus (1. c. p. 448.) doceret, exiguam et semirutam intelligi Christianorum aediculam, quam non posse unquam templum, quale Fourmontus descripsit, fuisse adversus Rochetti dubitationes (p. 29 sq.) etiam Letronnio improbatas Aberdeenus postea exposuit. Huius verba haec sunt (in Walpol. Travels p. 493.): This building is a small Greek chapel, possibly two hundred years old. It is constructed like other edifices of the same description, of common masonry, composed of small stones and cement; but from being apparently deserted at present, as well as from having been slightly built at first, it is probable that it may not stand a hundred years longer. The interior dimensions may, perhaps, be nearly correct, and the door not much more than four feet high, as stated by him; but this practice is not uncommon in Greece, and is adopted by the Christian inhabitants in order to prevent the Mussul

[ocr errors]

mans from turning their horses into the churches or houses." Accedit quod minor Fourmontus, patruo moribus par vel similis, Lauagetae et Anthusae monumenta Caylusio affirmavit in templo Ongae reperta esse in utroque latere introitus sanctuarii, ubi in antiquis delubris stetisset sacerdos (Caylus. 1. c. p. 154.), Aberdeenus autem eadem in illa ipsa aedicula in fronte altaris ita posita invenit. Post quae non opus est Avramiofti, medici Graeci Argis habitantis, auctoritatem infringere, qui in libro, Alcuni cenni critici sul Viaggio in Grecia, che compone la prima parte dell' Itinerario da Parigi a Gicrusalemme (Patav. 1816. p. 31.), Chateaubriando lepide exprobrat, quod de Amyclaeis Fourmonti inscriptionibus dubitans non viderit templum Ongae, idque plane ut Fourmontus describit: eum enim hominem, quem Rochettus (p. 124 sqq.) oculatum testem perhibuerat, nonnisi Fourmonto narrationem suam debere, sive ex Actis Academiae sive ex Barthelemii Anacharside in Graecia notissimo desumptam, ante nos Letronnius et Aberdeenus notarunt (Journ. des Sav. 1819. p. 714. Walpol. Travels p. 495 sq.).

Postremo Fourmontus qualis fuerit, epistolae ipsius potissimum docent: in quibus ubi de vastatis a sese Vandalica feritate Graeciae urbibus gloriatur, sive haec vera sunt sive falsa, non potest aut nequissimi aut mendacis hominis notam effugere; si vera partim, partim ficta sunt, utriusque probri macula haerebit. Nam in iis, quae Ste-Croix (Mag. encycl. 1. c. p. 76-78.), Dodwellus (Itin. T. II. p. 407 sq.), Ambros. Firminus Didot (ap. Pouquevill. Itin. T. V. p. 133 sqq.) ex ipsius epistolis excerpserunt, Spartam iactat se funditus eversurum; non cineribus regum suam pietatem pepercisse; Agesilai cineres esse ventis traditos; Lysandri sepulcrum se intrasse, Orestis perfossurum esse; Mantineam, Stymphalum, Pallantium, Tegeam et praecipue Olympiam, quo nunquam accessit, et Nemeam mereri, ut eas plane deleat; Spartam esse quintam Peloponnesi urbem, quam everterit; non se pepercisse Argis, Phliunti, aliis; Hermionen et Trözenem eidem sorti occubuisse: nunc se in diruendo inde a fundamentis Apollinis Amyclaei templo, nunc a sex inde hebdomadibus in ultima et interneciva Spartae destructione occupatum esse. De quibus flagitiis barbarus impensissime laetatur et exsultat, neque alia via iter suum posse illustre reddi quasi aliquis Herostratus praedicat; et in litterarum subscriptione Fourmontum se Σπαρτιατικὸν nominat, credo ut Mummius a Corintho deleta Achaicus vocatus est. Tantum nebulonem, qui, ut vel sibi vel patriae gloriam quaereret, vel imperitiam suam scelere tegeret, talia aut committere aut etiam ementiri potuerit, quis non credat eadem temeritate falsas inscriptiones fingere potuisse, quum praesertim lapides aliquot litteratos terrae sese etiam altius immersisse iactet, quam antea conditi fuerint, atque ita succedentibus peregrinatoribus de ipsius inventis iudicandi facultatem exemptam pu

133

taverit? Concedendum tamen, in his quoque epistolis plurima mendacia inesse, ex quibus obiter unum et insigne addam de columna a sese Spartae reperta, quae occasione legationis a Iudaeis ad Spartanos missae posita esset (Maccab. I, 12. Meurs. Misc. Lac. I, 7.). De ea nihil quidquam in Fourmonti schedis reperio. Sed ne ii quidem, qui Fourmontum ab immanium vastationum crimine absolvere conantur, Firminus Didot et Pouquevillius (T. V. P. sqq. coll. T. IV. p. 127.), fracta ab eo vel sepulta marmora negant, et sua ipsorum defensione nihil aliud effecerunt, nisi ut pro barbaro et nequissimo homine videretur mendacissimus, nec tamen barbariei crimine plane vacuus. Neque vero omittam, et Stuartum et Villoisonum (hic enim est quem Ste-Croix tecto nomine significat) in Graecia edoctos oblitterata a Fourmonto marmora testari, adeoque constantem de hac re famam mansisse, eam ut Dodwellus (T. II. p. 405.) Misithrae communem et pervulgatam esse affirmet: nisi, quod Aberdeenus (Walpol. Trav. p. 499.) coniicit, ille qui et ipsi et Dodwello haec narravit, non popularium traditionem secutus est, sed famam propagavit ex ipsius Fourmonti epistolis dispersam. Utrumcunque verum iudices, certe ex tot genuinis titulis, quos Spartae Fourmontus transcripsit, paucissimi post eum ab aliis reperti sunt; et qui in Walpolii Itineribus (Travels p. 583. n. 49.) ex Aberdeeni schedis editus est, ibi extat mutilus, quum in Fourmonti chartis sit integer: ut eum et hunc et alios fregisse vel oblitterasse probabile fiat.

Hi igitur quum Fourmonti mores fuerint usquequaque improbi, homo imperitus genuinarum inscriptionum a sese collectarum bona germana parum agnoscens, ut vanitati suae satisfaceret, potuit monumenta fingere, quae si nemo posthac reperiret, ab ipso deleta putarentur; gloriae enim cupido perversa, mala mens, malus animus, postremo libido mentiendi quidni istum eo egerint? Neque illud, quod aliquis putet, Fourmontum a suspicione liberat, quod non ipse omnia, quae spuria iudico, in lucem protulit, sed nonnulla in schedis scripta reliquit: nempe eum haec paulatim proferre voluisse probabile est; immo tum, quum haec edere inciperet, nondum confecerat omnia, quae effingere constituerat. Unde Messeniorum regum et reginarum epitaphia et tot alia desiderantur, quae omnia situ et carie in schedis deleta esse non verisimile est. Quodsi ab isto has inscriptiones posse fictas esse demonstratum est: et potuisse vel ab imperitissimo fingi, supra monuimus: superest, ut ipsas spectemus. Et plurima quidem singularum reservo tractationi, quae in unum locum colligi a prudenti lectore, si opus esse iudicet, possunt; in eaque re ita optima utar fide, ut Fourmontiana ipsa, quantum possum, defendam: hoc loco pauca praemoneo. Et primum quidem exterior monumentorum condicio de eorum veritate suspicionem movet: plurima enim tam integra sunt, quantum pauca

quae supersunt, neque ex remota ista quam simulant aetate quidquam adeo incolume perdurasse probabile est, quum praeter Fourmontiana ne ullum quidem aliud illius temporis scriptum monumentum manserit. Accedit clypeorum forma insolita iam a Knightio reprehensa, quae vix potest clypeo in nummis Boeotio defendi cum Rochetto (p. 124.). Quod vocabula magistratus designantia et primos catalogorum versus maioribus litteris exaratos videmus, Knightius iniuria reprehendit, quum talia haud raro in inscriptionibus reperiantur: sed reliqua scriptura in horum titulorum plurimis est eiusmodi, quae quantum iudicare ex certis monumentis licet, tam remotae aetati tribui nullo modo queat: ac siquis uni et alteri formae rationibus ambiguis maiorem antiquitatem assignare non dubitet, certe mirari subibit, Spartanos potissimum, prisci moris tenacissimos, primos novissimo scripturae genere uti coepisse. In plerisque autem harum inscriptionum magnus cernitur ligatorum ductuum numerus, quorum nullum non modo in vetustissimis, sed ne in iis quidem inscriptionibus, quae florentibus Graecorum rebus exaratae sunt, exemplum deprehendimus: quos lusus si quis brevitatis studio Spartanis proprio tribuere velit, videat ne Spartanis illitteratissimis et paucissima vel loquentibus, imprimis iis, qui bello priori Messeniaco vixerunt, non conveniat tam prolixorum catalogorum confectio et magistratuum aliorumque nominum non gravissimorum consignatio, quum ne leges quidem, nisi paucissimas, tum scriptas apud Spartanos esse constet: certe qui Lycurgi instituta litteris concepta antiquitus fuisse putent, pauci hodie reperientur. Nihil saltem nisi regum et regiarum familiarum catalogos (Plutarch. Agesil. 19.), oraculorum a regibus custoditorum tabulas (Plutarch. adv. Colot. 17. coll. Herodot. VI, 57.) et quattuor rhetras antiquissimas ex prisca aetate commemoratas video (cf. Müller. Dor. T. I. p. 134 sq.), in quibus rhetris ipsis inerat un xeñoDai vóμois éyygápas. Deniνόμοις ἐγγράφοις. que hae inscriptiones prope omnes sermone et argumento mirificae et singulares sunt, eaeque nec inter se satis convenientes nec cum Spartana dialecto, nec congruae priscae orationis proprietati, sed in terminationibus potissimum formis portentosis refertae: haud pauca etiam insunt ne Graeca quidem: ac si unum et alterum defendi queat, tamen tot singularium rerum concursus malam hominis fidem satis coarguit. Postremo res ipsae partim cum Spartanorum rebus aliunde cognitis dissentiunt, partim ex Meursio et Cragio, ex falsis quin etiam dubiisve lectionibus sine iudicio petitae sunt. Igitur si me audis, conclamatum est; me inquam, qui non gloriolae captandae causa neque ingenii ostentandi in convincendis his monumentis versatus sim, sed ut Fourmontum absolvere possem non optaverim minus, quam iudex aequus et bonus reum malet innocentem quam noxium inveniri.

[ocr errors]

44.

Ex ruderibus templi Apollinis Amyclaei petitum esse titulum, qui sine loci notitia in Fourmontianis transcriptus extat, Barthelemius censet, qui edidit Mem. Acad. Inscr. T. XXIII. tab. I. ad p. 421. et explicuit. Ex Barthelemio dedit D'Hancarvill. Rech. T. II. tab. 25. Knightius tab. III. et vulgaribus litteris hanc et sequentem inscriptionem repetiit Lanzius Sagg. di ling. Etr. T. I. p. 95 sqq. cum observationibus nonnullis maximam partem ex Barthelemio ductis, et cum speciminibus scriptu

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

VОЈАЛАА

[ocr errors]

AZVA AZ. . J

10

IAAVO

оэ

АЭЭМА 70 A \

Эр тикан ЧТО ДЕОПомпот kovpa
пазэтам VOM АТЭХ 4А АЗ...
KLIO APIONOS KOVA A

AFAKALLIS □EOKLE 04 KOVAA
АЭэтам допогаетза аканомат
гIII ANATO APISTO BOYLOY KOYPA

[subsumed][ocr errors][merged small]

13

20

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »