Oldalképek
PDF
ePub

Venio nunc ad inscriptionem ipsam, quam Petrizzopulus ita vertit:,,Pherontis (imago sum) Mnisicratis fil. Corinthii; ex voto in Leucate Apollinis templum dicavi, et matris nomine urbem condidi.” At nihil inest de imagine; et verborum ex voto nullum reperio vestigium: nam quae vs. 3. extr. et vs. 4. habentur, non possunt ita explicari: quo minus initio est probabile visum, a Petrizzopulo fabricatum esse hunc titulum, qui ne ipse quidem eius verba videretur intellexisse. Sed quum ambiguus haeream, quid de hac inscriptione iudicandum sit, tentabo eam ita explicare, ut explicanda erit, si genuina est: nec tamen, quibus difficultatibus interpretatio prematur, celabo. Et primum ut a scriptura incipiam, quae Bourgondov est et a dextera incipit, convenit ea quidem antiquissimae rationi, quam supra vidimus num. 1. vidimus num. 1. sed potest a falsario ex Fourmontianis expressa esse; plura autem insunt Fourmontianis similia, quae suo notabo loco. Pro K est ?, ut in antiquis Corinthiorum aliorumque nummis et aliquot inscriptionibus; litterarum ↳, M, M, N, P, V formae antiquae sunt: Sigma formam ≤ habere videtur, ut in Hieronis votiva galea (num. 17.): sed potest hoc transcribentis incuriae tribui, quum praesertim vs. 9. Sigma inversum cernatur. Ionicarum litterarum nullum est vestigium, nec consonarum aspiratarum: vs. 7. 8. comparet OO et EE pro et H, more Fourmontianarum inscriptionum. Postremo dialecti ratio adeo est singularis, ut nescias falsarii vel astutiae vel imperitiae, an Leucadiorum ruditati vetustae tribuenda sit. Quodsi antiqua est inscriptio, sic mihi videtur interpretanda: Hagó TO MEVEσingάTOUS τοῦ Κορινθίου, κα[ὶ] οὐκ ̓Ακαρεὶν, ἱερόν τ' ̓Απόλλωνος καὶ πόλειν ὁμωνομάτειν ματῆρος κείτισα τὰν ἐν τῷ Λευnáty, Filius Menesicratis Corinthii, ac non Acarnan, templum Apollinis et urbem cognominem matris condidi in Leucato. Statuendum tum erit, Cypselidas in condenda urbe Leucade usos esse Menesicratis filio, Leucadios autem aliquo tempore post posuisse hoc monumentum, in ipso isthmo vel freto constitutum, ut suum in Leucade ius tuerentur auctoritate eius, quem loquentem faciunt, Leucadis conditoris: qui quum sese Corinthii viri filium, non Acarnanem esse testaretur, Corinthiis vindicaret ius coloniae, Acarnanibus eriperet. Nam ipsum conditorem posuisse talem inscriptionem, neutiquam mihi persuadeo, quum praesertim ab initio Leucadiis Corinthiis immixti Acarnanes fuerint: libentius concesserim, aut paulo post oppidi incunabula positam esse, aut post aliquot saecula. Quodsi id, quod ultimo loco dixi, praetuleris, poterit inscriptio a Leucadiis ipsis ficta esse, assumpto vetustissimo scribendi genere. Talia enim ausos Graecos esse videbimus ad Fourmontiana. Magis tamen eo inclino, ut a Petrizzopulo fictam inscriptionem putem. Sed transeo ad singula.

ΠΑΙΡΟΤΟΜΕΝΕΣΙΟΡΑΤΟΣ] Παῖρ erit pro παῖς, ut apud Lacones. Sed To articulus offendit; dicitur enim vulgo Σωκράτης ὁ Σωφρονίσκου, non τοῦ Σωpgovínov: interim To defendi potest, tum exemplis

[ocr errors]

εος

scriptorum, tum si articulo insigniebatur vox Mɛvɛσxgárovs, quod in ea potissima vis inest. In articulo spiritus negligitur, ut vs. 4. et 7. in vocibus iegòv et ὁμωνομάτειν: sed hoc quoque defendi potest: vide modo inscriptionem Petiliensem (n. 4.), nisi in ea alteram sententiam praetuleris ibi propositam, item Hieronis galeam et aes Eleum (num. 16. 11.), quanquam in hoc id ex dialecti ratione fieri conieci. Menesicratis nomen est inauditum: dicitur Menecrates. Petrizzopulus quidem statuit Mnesicratem esse; ad modum Fourmontianorum nominum Mɛvýμwv, 'Agiσeтóμaxos etc. sed in Dorica hac inscriptione μων, ̓Αρισετόμαχος antiquissima cur non potius Mvaringáτous vel certe Mevaringárous exspectetur? Praeterea quis non potius pro terminatione ous malit eos vel Eus? Desideres etiam Cypseliden potius quam Mnesicratis vel Menesicratis filium, quod Cypselidarum colonia Leucas; et in nostra interpretatione nomen viri ipsius deesse aegre feras. Sed Cypselidarum nomina poterant tyrannorum odio devitari (vide simile quiddam narratum ap. Pausan. V, 2, 4. de Cypselo et Corinthiis); et nomen viri dicas de industria omissum; voluisse enim eos, qui hoc monumentum multis post Leucadem conditam annis posuerint, ipsius conditoris induere personam, quasi is vivus ac videns loqueretur: qui nomen suum tum notum omittere potuerit, neque aliud voluerit significare nisi se esse Corinthii viri prolem:,,Ego, qui hanc urbem condidi, Menesicratis Corinthii filius sum, non Acarnan.' Ita ego iudico de sententia inscriptionis, si genuina sit. Contra editor Phaerontis in ea nomen' invenit, idque genitivo casu expressum: quod absurdum est. Si Phaeron esset notus, dixeris ΠΑΙΡΟ esse p. Φαίρω, ut n sit Φ (cf. ad vs. 3.), et N omissum. Latinis certe Plato est qui Graecis IIάTwv: ac sane Dores N a Latinis in imperativo danto omissum, omiserunt et ipsi dicentes dovrw (v. inscript. Corcyr. coll. Maittair. de dial. p. 227. ed. princ. Intt. Greg. Cor. p. 175. ed. Lips.). Idem dicas factum esse in voce Daígwv, Þaígwvos: atque sic aigu hoc loco esset nominativus. Contra si pro genitivo habeas cum Petrizzopulo, articulus quidem To bene habebit, sed nulla inerit structura: nam siμì non potest suppleri. Attamen non improbabile est, ita accipientem haec Petrizzopulum finxisse verba ex Sigeensis inscriptionis inferioris initio : Davodínov siμì Toũ ́Eguongáтous Toũ ПgоnovΠροκον vnoíou. TOPOPEITIOGA OGAKAPEIN] El, pro quo passim in antiquioribus inscriptionibus habetur E, non offendit: vide num. 1. et 11. Sed KogeíTios p. Kogives mirum est: & pro & habes in йveyna, vεina, et in Teis TÉVTOS, non item pro w, neque ante τιθεὶς τιθέντος, T vel O. Ipsum etiam T pro C insolens est: putatur quidem olim pro aspirata tenuis in usu fuisse sine aspirationis nota H (Barthel. Mém. de l'Acad. d. Inscr. T. XXIII, p. 420. Villois. Anecd. T. II. p.121.): necdum tamen praeter Fourmontiana ullum exemplum prolatum vidi. Si tamen quid huic titulo tribuendum est, placet Bekkeri ratio, qui Κορείτιος assumpto Dorico 7 pro σ a voce Kógios ita forma

pro

[ocr errors]

λωνος

tum iudicat, ut Προβάλινθος Προβαλίσιος. Mox in 9A ductus litterae A propius accedit ad vetustam formam quam in reliquis locis. Suppleo autem PA[I]. 'Axapsiv erit 'Axagvav, omisso N, et A mutato in El, ut Boeoti H mutant in El. Est tamen sine exemplo. Haec autem verba Petrizzopulum vertere ex voto, supra vidimus: itaque eum ipsum haec non intellexisse censeas, et genuinam putes esse inscriptionem. Mox vs. 5. 71 mutavi in TM: nisi prius 7 Petrizzopulus voluit y esse, ut scribitur HIEPOɅXPEMA ΤΟΝ, ἱερῶν χρημάτων: tum debemus ἱερόν γ ̓ ΑπόλAwvos legere. Templum hoc fuisse in promontorio Leucate notissimum est. ΠΟΛΕΙΝΟΜΟΟΝΟΜΑ TEIN] El diphthongus in his vocibus plane nova est: ὁμωνομάτις pro ὁμώνυμος aeque incompertum: sed talia fraudem non evincunt; nam plurimas nos veteris dialecti varietates ignorare vel ex Inscr. 11. patet. 00 pro 2, ut deinde vs. 8. EE pro H, nondum usquam repertum est nisi in Fourmontianis : Homericum désλov Iliad. x, 466. ita est singulare, ut peculiaris videatur ratio subesse; neque alia exempla Villoisonus novit Anecd. T. II. p. 124 sqq. MATEEPOΣ autem, simile Fourmontiano MATEEP, eo magis offendit, quod notus sermo nonnisi μarégos praebet. Verum ut concedamus, etiam μargos dictum esse, ut unorigos, et fuisse olim aliam formam ματὴρ, ματῆρος: nemo tamen quidquam tradi

dit de scriptura litterae Ἦτα duplici E expressa, ne Stephanus quidem Dionysii Thracis scholiastes, quo Villoisonus hac in re abutitur; Latina vero exempla a Villoisono 1. c. prolata et in Prolegg. ad Hom. p. V. VI. cum reliqua disputatione repetita, de quibus conferri etiam Raoul-Rochette Epist. ad Aberd. p. 58. potest, nihil plane conficiunt. Mox xeito a pro ExToα plane novum est: habet tamen analogiam verbi xeμal. Forma structurae fere eadem quae in Sig. Inscr. infra: nàyw ngarīga nåπíστατov καὶ ἡθμὸν ἐς πρυτανήϊον ἔδωκα etc. Vs. 9. 10. EM in EM mutandum: nisi falsarium delusit usus eiusmodi, qualis est in TOMMEN, τὸν μέν. Τῷ Λευκάτῳ plane ignota dictio: adiectivum est ó Aɛvnáτns, ut ὁ Λευκάτης ̓Απόλλων ap. Strab. Χ. 1. c. τὸν Λεύκατον vel To Aɛúnατov non novimus. Videtur autem verbis ev Tu Aεunáτw vel isthmus vel peninsula designari: nam in promontorio Leucate non fuit oppidum Leucas. Etiam obscurius est, quid sibi velit illud óAw oμúvuμov μnтgós. De Nerico oppido explicat Petrizzopulus; id qui condiderit, eius matri idem nomen fuisse quod oppido inditum est. Sed has nugas esse vidimus. Leucadis urbis peninsula Leucas sive Leucadia cognominis est (vide de nominis varietate Cellar. 1. c.): igitur terra Leucadia mater urbis dici videatur.

[ocr errors]

Quamvi

APPENDIX PARTIS PRIMAE.

INSCRIPTIONES FOURMONTI SPURIAE.

[ocr errors]

uamvis, , quas hucusque ex Fourmonti chartis edidimus, inscriptiones (2. 12. 13. 14. 15. 17. 18. 19. 21. 22. 23. 27. 28. 35. 37. 42.), quaeque infra magno numero inde a secunda huius operis parte proferentur, haud incertae sint fidei, et partim iam olim a Cyriaco Anconitano, partim a Chandlero, Dodwello, aliis pluribus denuo reper tae: tamen ancipitem taediique plenum laborem in aliquot Fourmontianis titulis mihi relictum esse praecepta vacuus opinione intellexi, ut quid de eorum auctoritate statuendum esset, uberius exponerem. Ii sunt non pauciores viginti sex: tres a Barthelemio editi, inter se simillimi (44-46.); aliquot minores partim editi partim inediti, ex quibus qui publici iuris facti sunt, aeque atque illi Barthelemiani sunt prisci habiti (47-56.), clypeorum inscriptiones a Fourmonto editae, et aliae haud disparis generis (57-60.); catalogi magistratuum ex Messeniaci belli primi aetate, a Fourmonto editi (61-63.); postremo catalogi varii generis, maxime agonistici, praeter unum inediti (64-69.). De quibus priusquam singillatim dicam, de Fourmonti collectione, ingenio, moribus, quae opus visa sunt, praemoneo.,

Mich. Fourmontus, frater Stephani eius, qui primus in Gallia Sinicis litteris insigniorem dedit operam et orientalium linguarum peritia excelluisse dicitur, cum fratris filio a. 1729. et 1730. magnam Graeciae partem, Atticam, Megaridem, Peloponnesum, insulas aliquot, in his Lesbum, Chium, Aeginam adiit, ut locorum situm indagaret inscriptionesque colligeret: quarum partem ipse diligentius, partem fratris filius pari incuria atque imperitia in chartas coniecit (Ste-Croix Mag. encyclop. Ann. II. T. V. p. 76.). Sed de numero inscriptionum varia traduntur. Nam Fourmontus ipse (Hist. Acad. Inscr. T. VII. p. 358.) plus quam tria millia ineditarum a se collecta praedicat; contra Ste-Croix tot fere solas Peloponnesiacas memorat, quarum tamen vix quarta supersit pars:,,De trois mille cinq cens inscriptions découvertes par Fourmont, dans le Péloponnèse, à peine en existe-t-il le quart dans ses papiers, et aucune n'offre ce qu'il annonce avec tant d'emphase et d'assurance." Nos etsi Graecas omnes Fourmontianas Imm. Bekkeri potissimum felici diligentia transcriptas habemus, de numero plane iudicare non possumus, quod eodem nunciante aliae situ corruptae et deperditae sunt, aliae sunt Latinae aut Hebraicae, quae quot sint ignoramus, alias bis et ter Fourmontus posuit, ut solent qui inscriptiones colligunt: attamen numerus multo, quam qui praedicatur, minor est, nec verisimile videtur

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Je ne compte pas dans ce nombre plus de 300 médailles, dont j'ai dessiné les légendes et plus de 200 morceaux tant géographiques que topographiques que veues de villes, temples et bâtimens publics. Tous sont finis à l'exception du géographique et du topographique. Il me reste encore 200 inscriptions entre les mains et plus de 300 autres morceaux; tous ces travaux pourroient finir en moins de 4 mois, si je ne manquois point de secours." Cum quibus verbis ut ea componam, quae maior Fourmontus in narratione de itinere (Hist. Ac. Inscr. T. VII.) tradidit, Athenis collectas 700, Cephisiae et Menidae, vel in posteriore loco solo 68 praedicat (p. 348.): sed Atticae universae cum Salaminiis, si Christianas pauculas exceperis, vix numero quadringentae in schedis supersunt. Laconicarum numerum a minore et maiore Fourmonto, ab hoc p. 357. traditum, etsi accuratus computus institui a nobis nequit, tamen vero proximum iudico. proximum iudico. Patrenses maior Fourmontus tantum octoginta memorat (p. 354.), quum fratris filius plures dicat; Graecae ethnicae licet nonnisi tres habeantur, tamen Fourmontis in hac re fides non deneganda est, quod constat haud paucas esse Latinas et Hebraicas; nec mentiri licebat in Patrensibus, quae adiutore et conscio Bonneto, proxeno Patrensi, collectae erant. Hermionenses, quas quadraginta septem minor Fourmontus dicit, reperio in schedis Graecas ethnicas quadraginta quattuor, totidemque Argivas, ex quibus quinque inter antiquissimas edidi: ut videas in utrisque verum minorem Fourmontum reperiri. Gortynias tantum duas habeo, sed plures Tegeaticas; Parias quattuor. Praeterea Megaricae supersunt undetriginta, et variarum Peloponnesi regionum et paucarum insularum paucae. Inter has Fourmontus (1. c. T. VII.

p. 351.) in Aegina satis pulchras sese narrat inscriptiones apud templum Iovis Panhellenii repperisse; ego tres tantum invenio Aegineticas. Etiam Phliunte et Asinae perantiquas transcriptas inscriptiones perhibet (ibid.), aliasque Sicyone s. Basilicae (p. 353.): sed Asinaea et Sicyonia Graeca ethnica nulla superest; Phliasiae paucae sane priscae, quas num. 21. 37. edidimus, aliae recentiores, una num. 46. quam ficticiam pronuncio. Coronensium inscriptionum, quas memorat (p. 354.), unam habemus, sed non ex domo Agae, ubi sese plures transcripsisse testatur: idem quae de titulis in urbe Messene (σrais Maugoμariais) repertis dicit, vera invenio (vide eum p. 355.): etiam Calamatae transcripti supersunt, inter quos tamen unum antiquissimum spurium iudico. Contra inscriptionum montis Parthenii, ubi Fourmontus urbes Cyphanta, Belbinam, alias se vidisse narrat (p. 354.), nullam inveni. Taceo de aliis, quarum infra fiet mentio.

Et ex tanto quidem inscriptionum numero, vana, ut videtur, iactatione etiam magis aucto, aliquot, quae summam antiquitatem simulant, in Actis Academiae Inscriptionum, in Novo tractatu diplomatico et apud Caylusium editae, variam sunt fortunam expertae, quum ab aliis summam nactae venerationem sint, ab aliis reiectae. Ex iis, qui de illarum inscriptionum fide plane non dubitarunt, memorasse sufficiet Barthelemium, Benedictinos operis diplomatici editores, Mazochium, Winckelmannum, Castellum Turris Mutiae principem (Inscript. Sic, Prolegg.), D'Hancarville (Recherches sur les arts de la Grèce, T. II. p. 185 sqq.) earum vel patronum, sed adeo superstitiosum, ut nemo illius librum sine summo taedio legere possit, porro Caylusium, Paciaudium (Monum. Pelop. T. II. p. 257.) inania multa adversus eos disputantem, qui iam tum de Fourmonti fide suspicionem moverant, Heynium (antiq. Aufs. P. I. p. 84-94.), Hugium (Erfindung der Buchstabenschrift p. 56-82.) Fourmontiana sollerter et explicantem et defendentem; Lanzium, Villoisonum (Anecd. T. II. hinc inde), Larcherium (ad Herodot. ed. nov. T. I, p. 3o6. T. IV. p. 410.), Ste Croix (Gouv. féder. p. 31. Magaz. encyclop. 1. c. p. 76.), qui licet vanum, stolidum, male fidum hominem Fourmontum fuisse concedat, tamen negat falsarium esse: immo ipse Valckenarius, cuius iudicio plurimum tribuendum videtur, Amyclaeos sacerdotum catalogos (num. 44. 45.) ut genuinos agnoscit (ad Theocrit. Adoniaz. p. 275. A.). Cautius Wolfius (Prolegg. in Hom. p. LIX.) Amyclaeam inscriptionem ante Homerum compositam esse cupide a nonnullis perhiberi pronunciat; fictamne an veram iudicet, non pronunciat. Sed magna vi adversus Fourmontum coortus est Richardus Payne Knight in libro: An analytical Essay on the Greek Alphabet (Londin. 1791. 4.) p. 111-130. Porsoni nactus assensum, cuius censura bis excusa est (Monthly Review Ian. et April. 1794. et in Mus. crit. Cantabr. T. I. p. 489 sqq.): fidemque earum inscriptionum sublestissimam esse inter Gallos so

scri

argu

lus, quantum memini, concessit Boissonadus (ad Gregor. Corinth. p. 496. Lips. adde ad Eunap. T.I. p. 300.). Mox quum illustrissimus comes Aberdeenus (in Walpol. Mem. p. 446 sqq.) Knightii probasset iudicium, popularis sui causam suscepit elegantis et copiosae eruditionis vir mihique et operi nostro imprimis favens, Raoul-Rochette: Deux lettres à Mylord Comte d'Aberdeen sur l'authenticité des Inscriptions de Fourmont, Paris 1819. 4. eique in plurimis assentitur Letronnius, cuius accuratam doctrinam magnopere suspicio, in eius libri censura (Journ. des Savans 1819. Dec. p. 707-719. 1820. Jan.p.47-51. Mart. p. 170-174.): suam tamen causam non reliquit Aberdeenus, secunda de Fourmonti fraudibus commentatione edita eaque et festivitatis et iudicii plena (in Walpol. Travels p. 498–503.). Post quae ne intempestiva modestia meum omittam iudicium, privatis litteris ante annos nescio quot ad Rochettum datis et ab hoc p. 13. ex parte editis haec ego psi:,,Quodsi iam quaeris, quid de antiquissimis, qui feruntur, titulis censeam, insanum dixerim, qui eos Troiano bello priores cum Barthelemio, Lanzio aliisque putet: neque tamen eos a Fourmonto, sed ab ipsis Spartanis circa primum a Christo nato saeculum confictos arbitror;" a Knightii tamen aliorumque sententia me non plane abhorrere, ipse deinceps significavi, licet Knightium mirifice tum et Fourmonto nimium infensum dixerim. In quibus verbis siquis acerbitatem reprehendat, cogitet in privatis litteris non ponderari verba festinanter effusa. Et Knightii quidem etsi eruditionem veneror et permulta ab eo optime annotata ultro concedo; tamen molesta quadam eum subtilitate laborare plurimi concedent: idem et invidiosius adversus Academicos Parisienses disputavit, et Fourmonto plura obiecit, quae dilui facili opera possunt: quod ut post Rochettum uberius explicare supervacaneum erat; ita siquis ea, quae deinceps disputavi, cum Knightianis contulerit, me quoque Fourmontum a Knightii criminationibus hinc inde absolvisse intelliget. Barthelemium vero et Lanzium doctos fuisse quis neget? neque ego illos dixi insanos: sed hodie qui illorum criticis iudiciis credulus insistat, postquam rectior longe harum rerum via a subtilioribus ingeniis, et maxime a F. A. Wolfio monstrata est, is mihi non multum aliter agere videatur, ac si quis chemicus post Lavoisierium eiusque successores ad Theophrasti Paracelsi placita redire praetulerit: eum pro insano facetum dic; mollius vocabulum erit, res eadem. Ceterum, quae ego in istis litteris scripsi, pertinent ad Amyclaeos titulos num. 44. 45. qui soli inter Spartanos aetatem Troicis priorem ementiuntur; eos igitur erat quum a Spartanis confictos putarem, sed a Fourmonto male transcriptos aut fraude interpolatos: pauca enim iis insunt, quae ne recentioribus quidem Spartanis tribui queant, in quibus potissimum Schwa istud sive E est; quod in aliis vocibus, ut in 'Apσeтouano, in marmore fuisse arbitrabar (Agioσтoμano, v. ad num. 45.), in alias deinceps ad earum similitudi

nem a Fourmonto illatum. Quodsi contra monitum est, facilius credi posse, Spartanos antiqua eiusmodi monumenta litteris magis noviciis instaurasse, quod in columna Duilia factum constat, quam eosdem illa ipsa plane finxisse: quo consilio fingi potuerint, non mihi videtur dictu adeo arduum esse. Pruden. ter Tacitus (Hist. II, 4.) in templo Paphiae Veneris Titum dicit spectasse opulentiam donaque regum, quaeque alia laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati afingit: nempe tantum Graecis antiquarum rerum studium fuit, ut ingentem fabularum fingerent numerum, quibus vetustioris memoriae defectum supplerent; unde tot monumenta, tot genealogiae natae sunt, tot provenerunt heroes commenticii, quos qui vere vixisse credat, eum superstitiosum iudico. Sed ut ad inscriptiones redeam, aetate belli Troiani scripturae apud Graecos usum certe rarissimum fuisse, non potest dubium videri: neque ex aetate ante Olympiadum initium, ex quo Olympici victores inscribi coepti sunt, multorum superest titulorum memoria. Quo pertinet discus Iphiti (ap. Pausan. V, 20. Plutarch. Lycurg. 1.), quanquam ei inscripta exexigía potuit etiam post Olympiadum numeratarum principium exarata esse; pertinent fortasse prima initia variarum avaygapuv sive catalogorum, de quibus dixit Müller. Dor. T. I. p. 130. Sed ullam inscriptionem, quae ad fabulosas pertineat personas, nego ex ea, quam isti heroes referant, aetate esse posse: quod apertum est. Non ego commoror in iis, quae de litteratis apud Graeciae habitatores monumentis ante Cadmum, hoc est ea aetate, ex qua nulla plane traditio superesse poterat, Diodori (V, 57.) potissimum figmento inductus Rochettus (p. 65 sqq.) disputavit; non de ipso Cadmo dico, quem numquam fuisse haud temere mihi persuasi; non ad argumenta de litterarum origine et propagatione ex fabulosâ Pelasgicarum migrationum historiâ petita (Knight. p. 119-123. et Rochett. p. 67-87.) descendam, quibus si quidquam, certe nihil aliud confici potest, nisi Pelasgos, quum in Italiam transirent, secum Etruscum vel Latinum alphabetum attulisse. Haec igitur omnia ut omittam, quae Graecae inscriptiones fabulosam aetatem simulantes a certis auctoribus visae sunt, ut Thebis in Ismenio tripodibus impositae, quae Amphitryoni, Scaeo, Laodamanti tribuuntur (Herodot. V, 59.), ut inscriptio thalami Alcmenae (Pausan. IX, 11. cf. Hermann. ad Orph. p. 786.) vel eidem aetati assignata Herculea (Aristot. mirab. auscult. 145.), eae, quum fabulosos heroes spectent, cum Wolfio (Prolegg. Hom. p. LV sqq.) debent pro fictis haberi; fictae autem erant, ut laeta antiquitatibus gens eademque credula monumentis suis remotae vetustatis auctoritatem conciliaret. Quo pertineret etiam columna lapidea in Oratione de Neaera (p. 1370. extr.) memorata, si ea oratoris sententia esset, ut a Theseo positam diceret; sed hoc ille noluit, etsi nuper ita intellectus est: pertineret huc etiam titulus de Coroebo apud Pausaniam (I, 43.), si is, ut Rochetto (p. 66.)

μοι

videtur, ad annum ante Christum 1678. referretur; sed illum nulli certae aetati assignari notavit iam Letronnius (1. c. 1820. p. 50 sq.), nec facile intelligo, quomodo quisquam carmini elegiaco tantam tribuere antiquitatem possit, quum ante Callinum elegiacum distichum aut nondum aut nuperrime inventum fuerit. Aliud exemplum fictae inscriptionis praebet Pausanias (VIII, 14, 4.), ubi de Pheneatis: naí μo καὶ γράμματα οἱ Φενεῖται παρείχοντο ἐπὶ τοῦ ἀγάλματος γεγραμμένα τῷ βάθρῳ, τοῦ Ὀδυσσέως δή τι πρόςταγμα Tois Touαívovσi Tàs iπTOUS: ubi vel Pausanias cetera satis credulus adiecto illo Pheneatarum ridet vanitatem. Optimoque iure Müllerus (Aeginet. p. 39.) monumenta de divisione Peloponnesi post reditum Heraclidarum, ut tradebatur, factâ, quae saxis sculpta et aere prisco ostentabant Messenii (Tacit. Ann. IV, 44.), recentiore aetate composita iudicat: immo dubitari potest, an tɛλɛtǹ twv μezádwv Dewv, quam Aristomenes Messenius circa Olymp. 28. tabulis plumbi albi consignatam in urna defodisse fertur, post Leuctricam pugnam Ithomae reperta (Pausan. IV, 26, 4.), non antiqua fuerit, sed pia fraude conficta. Mitto tabulas aheneas ab Acusilai patre inventas (Suid. v. 'Axcuríhaos): quae narratio ̓Ακουσίλαος): ambiguae certe fidei est. Iam vero Spartani, quorum antiquitas illitteratissima fuerat, quo pauciora prisca monumenta habuerunt, eo potuerunt ad fingenda procliviores esse: ideoque quum mihi nondum certum esset, etiam num. 44. 45. a Fourmonto compositos esse, nec tamen eos viderem tam antiquos esse posse, quam, si genuini essent, haberi deberent, Spartanos conieci ipsos illa duo monumenta recentiore aetate composuisse. Unde quidem vides me iudicium meum de Fourmonti ipsius fraudibus non temere et incaute festinavisse. Idem tamen Fourmonti audaciam satis agnoscens, reliquas inscriptiones, quas hac appendice coniunxi, spectans in Oeconomia reipublicae Atheniensis (T. II. p. 215.) significavi, mea quoque sententia Fourmontum, ut diligens in inscriptionibus colligendis fuerit, non modo imperitum fuisse hominem, sed famam suam flagitiis impudentium mendaciorum, falsi, et antiquorum monumentorum devastationis petulantis contaminasse: quae verba illustrissimi Comitis (in Walpol. Trav. p. 496.) effugerunt notitiam: iterumque in Explicationibus ad Pindarum (P. II. T. II. p. 152. extr.) catalogis magistratuum Spartanorum fidem me denegare non reticui. Nunc vero, post Phliasiam potissimum inscriptionem (num. 46.) cum Amyclaeis accuratius compositam et labefactatam Petrizzopuli fidem, cuius titulus (num. 43.) poterat Fourmontianis succurrere, etiam num. 44. 45. non a 45. non a Spartanis sed a Fourmonto ipso compositos esse, non modo concedo sed confidenter affirmo. Ne tamen cupidius egisse videar, ubi necessarium iudicavero, de utraque re disseram, Fourmontusne monumentum quodque finxerit an Spartani: denique omnibus his titulis sub uno conspectu positis spero prudentibus perspicuum futurum, solum Fourmontum esse falsi incusandum.

« ElőzőTovább »