Oldalképek
PDF
ePub

medii spiritus usus, quum in tabulis Heracleen-
sibus haud raro sit omissus: in quibus quod
spiritus nota pro H adhibita est, in eo discri-
men aliquod quaerit Osannus. At quid notae di-
versitas ad pronunciationem? Sed eam ipsam no-
tam, ut hoc in transcursu moneam, non in solis
non in solis
Magnae Graeciae monumentis (ut in Heracleensibus
tabulis, in vasculis et aliis et Paestanis, nummisque)
reperiri adversus Mazochium docet Osannus: et
testem affert tabulam aheneam Lacedaemone con-
signatam apud Maffei. Mus. Veron. p. ccccxxxiv.
in qua itidem sit spiritus asper. Tu scias istam,
quae Lacedaemone consignata fertur, tabulam esse
ipsam Heracleensem ex binis unam. Postremo quod
in Lithostroto Praenestino est ENHYAPIE, largiar
potuisse ex Italico usu derivatum esse, modo con-
cedas pronunciatum illis temporibus ibi esse Η:
H:
unde frequens in Latinis titulis scriptura Euhodus,
Enhodia, Epanhodus, Proshodus; quorum exemplo
rum nubem congerere poterunt, qui indices The-
saurorum consulent: et in manuscriptis quoque
exhedra et talia reperiuntur. Herodem quidem iis,
quae supra dixi, satis defensum arbitror. Idem
hoc quoque antiqui moris studio dedit, quod pau-
cissima singulis versibus elementa continentur; id
quod priscos Atticos fecisse, vidimus num. 9. Quae
scriptura, ut hic in columnis usurpata est, ita a
columnarum similitudine meruit denominationem
novηdóv. Quodsi eam potissimum scripturam ad-
modum raram, qua series litterarum singularum
alterius infra alteram positarum deducitur, xovydov
appellare docti solent, hoc quoque recte fieri con-
cedo: sed frequentior fuit prior illa scripturae
forma vere xovndóv. Plane falsus autem eorum lo-
quendi usus, qui vulgatam scripturae speciem ita
adornatam, ut uniuscuiusque versus litterae sin-
gulae accurate sub singulis prioris versus elemen-
tis positae sint, nondov appellant; quod potius
xndov dicendum.

Tyrium se iterum ex Phoenicia in Graeciam litteras attulisse iactabat. Sed quaesitum est, quomodo Herodis aequales legere haec obsoleta potuissent: quid enim non quaerunt otiosi homines, in tenuissimis haerentes rebus, dum maioribus impares sunt? Et Biagius (de tessera hosp. Petil.), ut huic difficultati mederetur, vulgaribus litteris conscriptam interpretationem appositam fuisse commentus est: qui nescio cur non etiam Latinam translationem postulaverit, quae admodum poterat utilis esse. Nos in huiusmodi lusu, qui aequalibus haud dubie placuit, explicatione non opus esse intelligimus: nec magis Gothicis litteris, quibus apud nos subinde tituli concipiuntur, interpretationes appositas videmus. Nunc accipe columnae utriusque inscriptionem.

Καὶ οἱ κίονες Δήμητρος καὶ Κόρης ἀνάθημα καὶ χθο νίων θεῶν. καὶ ς οὐδενὶ θεμιτὸν μετακινῆσαι ἐκ τοῦ ΤριοSewv. nai πίου, ὅ ἐστιν ἐπὶ τοῦ τρίτου ἐν τῇ ὁδῷ τῇ ̓Αππίᾳ ἐν τῷ Ἡρώ δου ἀγρῷ· οὐ γὰρ λωϊον τῷ κινήσαντι. μάρτυς δαίμων ἐνδ día. Etiam columnae Cereris ac Liberae sunt donarium et inferorum deorum. Et § nemini fas demovere ex Triopio, quod est ad tertium ad viam Appiam lapidem: neque enim utilius moventi. Testis dea vialis.

Vides me, quam Smetius alteram columnae partem dixit, priorem ponere: quod non omnes fugisset interpretes, si verba et sententiam accurate examinassent. Quattuor enim de his inscriptionibus possunt sententiae proponi: aut enim columnae utriusque et maior et brevior inscriptio per se est absoluta, aut maiorem continuat minor, aut minorem maior, aut desunt aliae, quibus hae continuentur, columnae: utcunque statueris, quod de alterutra statuas columna, de utraque concedendum est. Eadem est enim utriusque inscriptio, nisi quod in altera litterae IENTOI post vs. 12. vitiose omissae sunt, et quod in eadem in fine xaì additum, de quo statim dicam. Iam ex quattuor illis sententiis ut de - ultima primum dicam, Smetius ob ipsum hoc nai coniecit alias desiderari columnas. Sed id minime probabile est; nam tum, quum duae hae columnae eodem reperirentur loco, tantum has duas inter se convenientes et praeterea nullam dissimilem inventam esse, si plures dissimiles fuissent, quis credet? Igitur nullis aliis hae columnae videntur continuatae esse. Neque maiorem inscriptionem continuat minor, ut vulgo putant: nam ineptum est testes vocari deam Hecaten et columnas; in cari deam Hecaten et columnas; in quo etiam μágruges p. μágrus exspectaretur. Superest aut ut longior continuet breviorem, aut ut seiuncta utraque sit. Posterius ideo non probabile, quod et in fine minoris aliquid desideratur et initio prioris: quod eo deducit, ut breviore longiori praemittenda utriusque defectus compleatur. Nempe initio longioris inscriptionis μeTaxiña non habet obiectum, quod subintelligi commode non potest; praemitte minorem, et obiectum erunt oi xíoves. Iam vero in altera columna in fine minoris est xaí: unde Viscontus p. 6. non male coniecit addendum 'Pins: verum neque in illa columna quidquam deesse iam Smetii potest auctoritas docere, qui si oblitteratarum litte

Tib. Cl. Herodes Atticus, patria Atheniensis Marathonius, cuius ingenii monumentum inter oratores Graecos superest, qualis fuerit, ex vita a Philostrato scripta plane perspicitur. Is Hadriano Principe natus usque ad Commodum perduravit, sub M. Antonino Pio a. 145. consul ordinarius, vir eloquentia, eruditione, nobilitate, opulentia, liberalitate, morum singulari indole in paucis tum insignis. Qui quum sese totus antiquis scriptoribus dedisset (goσékeiтo tãσi Tois Tadanois, ait Philostratus vit. Soph. II, 1, 14.), ne criticam quidem neglexit: Tous de xpITIxous Twv λóywv, refert Philostratus, Θεαγένει τε τῷ Κνιδίῳ καὶ Μουνατίῳ τῷ ἐκ Τραλλέων σUVEYÉVETO. Eum igitur consentaneum est in titulis sanctissimis condendis priscae litteraturae robiginem affectasse: quod unum fugit Scaligerum, has formas in Italia diutius perdurasse opinantem. Cave tamen Chishullo p. 10. credas, qui Hadriani Sophistae verba, Пáλw έx Powínns ygáμμata (ap. Philostr. II, in 10, 2.), ad has columnas rettulit: non pertinent ea ad Herodem, sed ad ipsius Hadriani laudem, qui

μάρτυ

rarum vestigia deprehendisset, non coniecisset alias perisse columnas ; neque in altera columna quidquam periit, in qua tamen et ipsa debebat zal P1yians positum esse, si hoc in priore positum erat. Contra xal, quod in altera est, facile potuit in priore omitti, quod tantundem est additum sit necne. Quodsi quis putet, minorem inscriptionem non posse pro priore haberi, quod brevior sit, respondeo quadratarium de industria dedicationis formulam a formula prohibendi seiunxisse, ideoque breviorem factam esse priorem inscriptionem. Denique ipsa res postulat, ut dedicatio prior sit imprecatione et lege, quae vetet, ne dedicata amoveantur. Brevioris autem inscriptionis initium fit a xaí, quod alia quoque dedicata Cereri et Liberae et inferis diis erant. Etiam columnae, inquit, illis dedicatae sunt, ut reliquum Triopium, de quo statim dicam: neve quisquam eas amoveto. Nempe ad introitum Triopii, ni fallor, positae ex adverso hae columnae erant. De singulis minoris inscriptionis verbis non est quod multis dicamus. Xóvia Seol ipsae sunt Ceres et Proserpina, quod in vulgus notum; sed Hecate quoque, quae in fine alterius inscriptionis memoratur, et Pluto et Erinyes et Aegyptiaci aliquot dii xovíos comprehenduntur, quod ex Artemidoro notavit iam Salmasius p. 15 sq. Ridicula Montfauconii ratio, qui xaτaxovíav legebat, + putans esse xará, x ipsum autem omissum esse.

Ut multa Herodes in Graecia liberalitatis suae monumenta condidit, sic in defunctis venerandis prope nimius fuit; qui et Elpinices filiae mortem tulit gravissime et alumnorum mortuorum memoriam multis consignavit lapidibus, ex quibus aliquot edemus in Atticis. Quippe placuit illi ludere in suis marmoribus, èμταiew Toîs kautě Dapíos, ἐμπαίζειν τοῖς ἑαυτῇ λιθαρίοις, ut ipse dicit ap. Philostr. II, 1, 10. Impensissime tamen coluit manes uxoris, Anniae Regillae, feminae nobilissimae. Quae quum duos prius filios totidemque filias enixa, octavo esset mense gravida, iussu Herodis ferebatur ab huius liberto Alcimedonte verberata esse et ex abortu obisse. Quapropter Herodes ab illius fratre App. Annio Bradua caedis postulatus est, sed absolutus. Etenim neque Herodes tale quid adversus Regillam iusserat, et defunctam luctu erat gravissimo prosecutus: nam et theatrum ei dicaverat et mundum eius in Eleusinio suspenderat, totiusque domus facie immutata oecorum picturas atro colore vel pullatis aulaeis induxerat Lesbioque lapide, donec amicorum cedens dicteriis nimium dimitteret luctum (Philostr. ib. 8.). Quae res post consulatum Braduae ordinarium, qui a. 160. accidit, gestae sunt, aliquot ut videtur annorum intervallo. Neque dissimile vero, Herodem post accusationem luctus signa etiam auxisse. In his fuit dedicatio Triopii, cuius in maiore columnarum titulo mentio fit: id in agro Herodis fuisse idem titulus docet: videtur autem ille ager ex Regillae hereditate fuisse, si, quod Viscontus p. 5. non male coniicit, ad eum pertinet inscriptio bilinguis, cuius Graeca satis affectata haec sunt: 'Av

[ocr errors]

νία Ρηγίλλα, τὸ φῶς τῆς οἰκίας, τίνος ταῦτα τὰ χωρία yeyovav. Ad idem Triopium referuntur duo tituli carmine concepti, alter dedicationem septi Triopici, alter consecrationem imaginis Regillae in Cereris et Faustinae ad Triopium continentes: quos vide in Romanis. Ex quibus collatis constat et Minervam et Nemesin Rhamnusiam ibi venerationem habuisse;, nempe Nemesin veneratus est Herodes, quo magis innocens videretur, qui eam coleret deam, quae, si ipse caedis Regillae auctor fuisset, prima eum ultura erat: ut Triopas eius vindictam expertus esse dicitur vs. 36. carminis de consecratione septi. Praeterea Ceres antiqua et nova, Faustina ut videtur minor, culta est in Triopio. Nam ad inferos potissimum deos, inter quos Ceres et Proserpina maxime insignes, Triopica pertinuit religio in TRIO TEμével ab Herode instituta ob ipsum Τριοπίῳ τεμένει Regillae funus. Hinc in minore inscriptione: xaì οἱ κίονες Δήμητρος καὶ Κόρης καὶ χθονίων θεῶν: etiam columnae Cereris et Liberae sunt et inferorum deorum, nempe ut reliquum Triopium. Etiam Triopae ipsius nomen ad Cerealia sacra deducit. Argis enim Cereris Pelasgiae fanum a Pelasgo Triopae f. nomen duxisse fertur (Pausan. II, 22, 2.): Heliades Triopas, quum in Dotio Thessaliae campo Cereris lucum violasset, profugus inde in Cnidio Cariae promontorio condidit Triopium; etsi alii Triopam Phorbantis f. Argivum, vel Triopam Abantis f. (Schol. Theocr. XVII, 69.) eius conditorem ferebant, ab alio ad alium haec sacra transferentibus gentiliciis fabulis (v. Prideaux ad Marm. Oxon. p. 373. ed. Maitt. et imprimis Steph. Byz. v. Tómov, Diod. V, 57, 61. Callim. in Cerer. 25.). Neve te male habeat Triopam Heliaden violatorem potius Cereris fuisse (cf. Iacobs. Anthol. Annott. Vol. II. P. II. p. 569.), haud dubie fabulae finxerant, Triopam ex Thessalia expulsum Triopio Cariae sacro Cereali Cereris placasse iram. Nam etsi Neptunus, Apollo, Nymphae in eo Cariae sacro venerationem habuerunt (Herodot. I, 144. Schol. Theocr. XVII, 69.), tamen dubium non est illud quoque sacrum potissimum Cereale fuisse: neque enim ad aliud licet referre locum Callimachi in Cerer. 32. Ita iam olim iudicavi ad Schol. Pindar. p. 314 sq. et in eadem sententia fuerunt fere Iacobsius (1. c.) et apud eum Eichstadius; nec opus de Salmasio et Visconto dicere, quorum illi sententias examinarunt. Accedit quod ipse Herodeus titulus de consecratione septi vs. 36. Triopae Cereris violatoris mentionem faciens, eundem tamen vocat Anov, Cerealem: ut videas illum agnovisse, Triopam Heliaden s. Aeoliden Erysichthonis patrem, qui Cererem violaverat, fuisse eiusdem cultorem: ubi vero fuerit nisi in Triopio Cariae? Quae quum ita sint, Herodem iudico inferorum deorum cultum ad Triopii Carici exemplum instituisse. Quidni tamen patrium Eleusiniorum sacrum praetulit? Nescio; nisi quod Chishullus p.12. aptam ministrat sententiam. Nam Herodes Atticus in criticis a Theagene Cnidio institutus erat, cui Triopia sacra patria fuerunt: a quo illorum et no

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Prima linea a dextera incipit, altera a sinistra et sic reliquae: mista igitur scriptura ex Bouσrgo'pndov antiquissimo et vulgari ratione. Litterae sunt omnes antiquae. Versus fuerunt manifesto, qui ultima linea intacta relicta sic restituendi videntur:

Δήμῳ 'Αθηναίων ἀ[νέθηκεν ἐὼν Ἑ]κάληθεν
̓Αλκίφρων· [ὁ δὲ τ]όνδε δρόμον ποίησεν [ἄρισ]τον,
Δήμητρός τε χάριν [και] .

Pro ó de poteram etiam os coniicere, et pro girov coniectabam μεμTTOV: sed litterarum dispositio videtur talis fuisse, ut lineae utrinque aequabiliter crescerent; quo posito ea, quae statui, probabiliora sunt. Vide, quid velim, hoc exemplo maiusculis vulgatis expresso:

[blocks in formation]

28.

collegit Meursius Eleusin. c. 28. et in illo certamine ob fruges inventas, ob ob quas hordeum pro praemio fuit, stadium dicitur primum institutum fuisse: v. Schol. Pind. Olymp. IX, 150. a me editum p. 228. Et stadio ibi iam ante Olymp. 79. vicerant Corinthii Oligaethidae auctore Pindaro Olymp. XIII. extr. adde Explicationes nostras p. 192. Non igitur dubium Eleusine antiquitus stadium (góμov) exstructum fuisse. Sed haec inscriptio stadii Eleusinii recens et splendidius adornati dedicatio esse videtur. Quae quando facta sit, ignoramus: mihi tamen probabile non antiquam narrari rem, sed ut Herodes Atticus Panathenaicum, ita Alciphron quidam Eleusinium magnificentius instaurasse videtur ea aetate, qua Graecorum in gymnicos ludos studia creverant in immensum, hoc est ab Hadriano inde potissimum. Tum igitur, ut in duobus praegressis titulis, ex antiquitatis affectatione assumpta haec litterarum forma fuerit, primis lineis etiam Bovorgopndov scriptis. Alciphronis nomen nihil nos docet: eo nomine plures noti sunt, ut Alciphron Argivus ap. Thucyd. et Magnes Maeandrius ap. Suid. et Athen. Atheniensis nullus in historia celeber Alciphron. Sophista, cuius epistolae supersunt, potest Atheniensis fuisse, immo fuit me iudice, aut certe vixit Athenis; potest et ille, quem M. Antoninus X, 31. nominat: sed nihil de iis constat.

Merendae (Myrrhendae, Myrrhinunte) in ecclesia, in Attica. Ex schedis Fourmonti.

[blocks in formation]

Fragmentum antiquis litteris conceptum, sed hinc inde corruptum; pro fuit aut aut , vel →. Ou plene scriptum, sed tantum in Tre, in quo hoc vel ante Euclidem Athenis usitatum. Non dubito sepulcralem esse inscriptionem, quo ducit oua initio positum; sitne tamen vere antiqua, an ut praecedentes, recentiore aetate priscam ad formam composita, dubito. Ceterum versus erant; nec tamen multa extricari possunt. Primâ est παρὰ θεῶν τοῦτο vel τούτου aut simile. lineâ videtur gaσixλs latere; in quo est muti- monosyllabum, ut solet. lum; sed ipsa, quae sepulta est, virgo videtur;

quod cum priore linea non bene convenit. Nec scio quomodo huic medear malo, nisi ut dicam permulta in dextera parte perisse: ita ut Phrasicles sepulcrum fecisse dictus fuerit, puella autem dicatur id nacta esse. Sic lin. 1. legerim: йua gaσixàñs ảo.............. et lin. 2. nógn nexóμoμa. Lin. 3. fuit ageráv, Dorice: licet lin. 1. sit σñμa, non σãμa: in his enim formis confundi dialectus solet. Lin. 4. Θεῶν est

Φρασικλῆς

[ocr errors]

29.

.....

In galea aerea eleganter fabricata, quam a. 1795. prope Olympiam in Alpheo repperit Britannus Morrit. Aes ex cupri quinque vel sex portionibus unaque plumbi candidi temperatum; galea ipsa clavis tropaeo affixa erat; litterae, ut galeae pars superstes, excepta lacuna perfecte servatae sunt et tam distincte cerni queunt, quam tum quum galea nova fuit: pistillis sunt profunde impressae, altero rotundae lineae, altero rectae; et eodem quidem typo circulus integer et dimidius: ita factum, ut tertia littera posset et D et P et videri. Galeam possidet Rich. Payne Knight; scriptura edita est in Diar. Class. T. I. p. 328 sq. Cf. Walpol. Travels p. 588. n. 53. Welcker. Epigr. Spicil. alt. p. 11.

TA |||||||OIANEOENTOIDIFITONGODINOOOEN

De litteris, quum accuratum exemplum desideretur, dicere supersedeo: pro O, quod in edito est, certe O posui. Dudum est ex quo vidi esse legendum:

Τἀργεῖοι ἀνέθεν τῷ Διὶ τῶν Κορινθόθεν, quod significavi ad Pind. Explicatt. p. 226. hoc est: Argivi dedicarunt Iovi ex spolis Corinthiis. Maxime laboratum est in principio: Porsonus satis infeliciter coniiciebat ráde Xĩa: alius rà pλeiάσio, quae antiquior nummorum scriptura est p. Diário; sed Φλιάσιοι; haec coniectura tum alias ob causas tum quod spatium tanto supplemento non sufficiat, recte damnatur in Diar. class. Argivos intelligi Corinthiorum et vicinos et haud raro hostes, unice probabile est: periit igitur aut El solum, aut fuit APFEIFOI, ut mox Arí: digamma enim quam Argis frequens fuerit, potest ex num. 2. 14. 19. intelligi. Et sic Latine Argivi. Tagyi est rol 'Agyeĩa, ut rayaλua etc. Vetus epigramma ap. Pausan. V, 25, 5.

Τῷ Διὶ τἀχαιοὶ τἀγάλματα ταῦτ ̓ ἀνέθηκαν. Mox mire alii legerunt avéSevro idin, pro quo saltem idia exspectes vel potius nuoria. Avέev, ut ap. Pind. Pyth. III, 65. Tidεv p. ¿Tieσav, item apud τίθεν Hesiodum et Pindarum, edov, čyvov, σTàv, ev. Simonides in Anthol. T. I. p. 254. ed. ult.

Ταῦτ ̓ ἀπὸ δυςμενέων Μήδων ναῦται Διοδώρου ὅπλ ̓ ἀνέθεν Λατοῖ μνάματα ναυμαχίας: ubi vulgo åvéDevTO, pro quo verum restitui olim in Prooem. Catal. Lect. Univ. Berol. aestiv. 1818. p. 6. item Blomfield. ad Aesch. Pers. p. 208. ed. alt. Sequitur Tu A, ut in eo, quod modo attuli, epigrammate, Aaroĩ: additum digamma vides, de quo ne dubites, cogita modo in ipso Zeus (Asus) inesse idem littera Y scriptum: hinc dos Latinis divus. Notavit iam Herb. Marsh in Hor. Pelasg. Διεῖ ab aliis propositum erat, ut Διειτρεφής est in catalogo militari Attico infra edendo; sed hoc loco formam Aĩ excludit versus: neque in Corcyraeo titulo AIEI ferendum, sed corrigendum AIFI. In

fine aut Tov aut Tv Kog. legi potest; sed ad rov quid suppleas, eo magis dubites, quod haec inscriptio non ad solam galeam, sed ad tropaeum universum sive ανonλíav pertinet, ut galeae Hieronis titulus ad plura spolia. Praefero igitur Twv, ex spolüs Corintho sive de Corinthiis captis. Versus est senarius, ut Deliacus titulus, non tamen is elegans. Secundo loco est tribrachus, correpta ultima vocis 'Agyeio ante vocalem: quod in iambico trochaicoqne genere licet apud lyricos in trisyllabis pedibus ad dactyli velocitatem accedentibus. Exempla sunt apud Pindarum: v. Metr. Pind. p. 103. Pyth. VIII, 29. c. nott. critt. et Pyth. XI, 24. Adde Archilochi versum ap. Schol. Pind. Olymp. IX, 1.

COS.

αὐτός τε καὶ Ἰόλαος, αἰχματὰ δύο. Praeterea quarto loco anapaestus est, ut apud comiCeterum Corinthiorum aeris fundendi et cudendi peritissimorum celebres fuerunt galeae (Herodot. IV, 180.); nec probabile est aliam ac Corinthiam galeam pro spoliis, quae de Corinthiis reportata essent, fuisse dedicatam. Sed quum apud Pausaniam VI, 19, 4. Megarensium thesaurus Olympiae exstructus esse dicatur pro victoria de Corinthiis reportata, quod ipsum testabatur clypeus super fastigio affixus, eiusque victoriae socii Megarensibus Argivi fuerint, coniicit Welckerus noster galeam hanc spolium esse ficticium, quippe quod ea victoria ante Olympiadum acciderat initium, quum Athenis essent archontes perpetui. Cui accedo eatenus, ut negem titulum hunc, quod fuit qui diceret, septimo ante Christum saeculo scriptum esse: spolium tamen ficticium non ausim pronunciare. Sero enim illum Megarensium thesaurum conditum esse, et operis ratio docet et Pausanias significat verbis lacunosis: Tov de ev 'OUμπíα Snoαvgòv ĚTEσшV ὕστερον ... τῆς μάχης ἐποίησαν οἱ Μεγαρεῖς: tum igitur, quum thesaurum dedicarent Megarenses, potuerunt etiam Argivi spolium inferre sive ex illa remotae aetatis pugna captum et domi servatum, sive alia

di

quod Dipoenum et Scyllidem perperam Daedali Attici, qui in Creta vixisse aliquamdiu fertur, scipulos esse putavit (II, 15, 1. coll. III, 17, 6.); ut proinde Megarenses vel ante victoriam de Corinthiis illa donaria habuisse statuat. Quod quum vanum sit, vana est etiam de illorum operum antiquitate suspicio. Et omnino Pausanias in temporibus computandis plus semel falsus est. ä Potius

deinceps occasione de Corinthiis reportatum. Atque id quando factum fuerit, potest probabiliter definiri. Nam Pausanias postquam thesaurum diu post illam pugnam conditum a Megarensibus esse dixit, donaria ibi posita tamen ex multo eos tempore habuisse censet, quae quidem Dontas Dipoeni et Scyllidis discipulus Lacedaemonius fecisset: ra δὲ ἀναθήματα ἐκ παλαιοῦ σφᾶς ἔχειν εἰκός, ἅ γε ὁ Λακεδαιμόνιος Δόντας Διποίνου καὶ Σκύλλιδος μαθητὴς ἐποίησε. Dipoenum et Scyllidem circa Olymp. 50. vixisse, et ex Plinio constat et potest ex pluribus in artis historia indiciis colligi: igitur Dontas floruerit circa Olymp. 60. et ponitur fere hac aetate etiam ab artium scriptoribus. Iam vero Pausanias, ut opera illa antiquiora haberet, videtur eo inductus esse,

30.

qua aetate Dontas donaria fecit, ea conditus thesaurus est: tum probabile etiam Argivorum hoc donarium illatum esse. Igitur inscriptionem circa Olymp. 60. posuerim: quamquam res non plane certa, quod etiam alia occasione captum hoc spolium esse de Corinthiis potuit, non in sola illa Megarensium et Argivorum victoria.

In alius cassidis in Alpheo repertae dextera parte. Misit Rosius.'

IE MOMON NPZO

いいいい

Ζηνός Ολυμπίου. Galea fuit votiva.

31.

In parva galea votiva prope Olympiam reperta, apud Leakium. Ed. Walpol. Travels p. 597. n. 62.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

In lebete aheneo septem pollices alto et sedecim in diametrum habente, ex sepulcro Cumarum Magnae Graeciae urbis; in Museo Knightiano. Inscriptio Diar. Class. T. I. p. 329. edita litteras habet similes atque num. 29. sed parum accurate ibi descriptas; eae acuto scalpro incisae perfecte conservatae sunt, ut nullus coniecturae locus relictus sit.

ENITUISONOMASTOTO EIPILEOAOLONEOE EN

Litteras credo esse has: П, MM, & Koppa (non 4) et 0 (non ), item non D sed P, breviore tamen inferiore lineola et arcu latiore; et de ac Did ipsum patet ex editoris explicatione: 'ETίθυῖς Ὀνομάστου τοῦ Κειρίλου ἆθλον ἔθηκεν. Itaque pro , O, D, quae in Diar. class. sunt, dedi ea, quae dixi. Quum autem in eodem sepulcro aliud vaś eiusdem generis ibidem nunc extans inventum sit, idque maius, in cuius operculo viri quattuor nudi currentes, dum quintus in medio stans iudicis videtur munere fungi, rudi omnes et prisca fabrica: editor ambo haec vasa victoris stadiodromi praemia fuisse colligit, et prius quidem datum esse a mu

liere, cuius nomen Epithyis fuerit, viduâ Onomasti Cirilae f. quae id in funeralibus mariti praemium proposuerit; et esse ea vasa una cum victore humata. Quodsi doctus ille vidisset, hexametro heroico conceptam hanc inscriptionem esse, paulo aliter iudicaturus fuisset. Qui quo iure primum T pro O positum putet, non video, quum O bis scriptum in titulo sit: igitur certe Epityis nomen fuerit. Attamen ante nomen potest Ë' aut ɩ fuisse: tum Tuis potius nomen erit, vel si e' esse statuas, Irvis, quod simile est aliis nominibus, qualia Itys et Itylus. Mox manifestum est ovóμaσto ex nota dialecto p. ὠνόμαστο: deinde τὸ Κειρίλεω ἆθλον ἔθηκεν.

« ElőzőTovább »