Oldalképek
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][merged small]

$

seum;

interque has tres fenestrae: quae columnae atque insuper parastatae s. pilae columnis intus respondentes quum stylobate suffultae sint ita alto, ut paulo altius sitae sint quam columnae prostyli, merito colligit Hirtius, Pandrosei pavimentum (Fig. II. F. III. B) aeque altum atque hunc stylobaten fuisse, Minerviique pavimentum (Fig. II. E. III. B) in eadem altitudine atque Erechtheum. Igitur ex Minervio gradibus pauculis ascensum esse in Pandrosub Minervio autem et Pandroseo fuisse conclavia subterranea, et Cecropium sepulcrum in subterraneis Pandrosei fuisse eo loco, ubi Müllerus apposuerat (Fig. I. a); Erichthonii autem sepulcrum sub Minervio (Fig. I. b); et ex Cecropio ad Erichthonii sepulcrum aditum fuisse (Fig. II. C. III. A). Pandroseo vero in austrum adiacet porticus minor, Caryatidibus suffulta (Fig. I. Q), in qua Müllerus aram Iovis Hercei (Fig. I. R) et ad hanc aram oleam sacram ponit: haec porticus pavimentum habet aeque altum ac prostylum; igitur ex eius pavimento in Pandrosei pavimentum gradibus aliquot (S) ascensum esse necesse est. In eiusdem porticus angulo orientali Leakius (Topogr. Ath. p. 263.) docet ianuam fuisse, quae extrinsecus daret aditum (Fig.I. T. IV. a), et ab hac ianua gradus (Fig. I. U) fuisse, quibus descenderetur ad ianuam ex porticu Caryatidum in Pandroseum perviam. Unde quae Leakius colligit, non mihi probanda videntur: potius ianuae hae iis inserviebant, qui subterranea adire vellent; perveniebatur per exteriorem ianuam et gradus appositos in subterranea porticus Caryatidum, deinde hinc per alteram ianuam (Fig. II. D) in Cecropis sepulcrum, atque ex hoc in sepulcrum Erichthonii. Sed ex adverso in septentrionem Pandroseo adiacet stoa maior (Fig. I. V), plano imposita octo pedes quam prostylum inferiori: in ea est ara sacrificuli (Toũ Junnou Fig. I. W): stoa praeter duos parastatas (sive antam et parastaten) sex septa columnis est, ex quibus quattuor sunt in fronte in septentrionem. Ex hac septentrionali stoa aditus insigniter ornatus est ad Pandroseum (Fig.I. X): quod quum pavimentum habuisse multo altius debeat, pone ianuam in ipso Pandroseo gradus fuisse necesse est, quibus in altius Pandrosei pavimentum escenderetur (Fig. I. Y. Fig. III. E). Haec autem septentrionalis porticus, quod omnium maxime stoae formam refert, in titulo simpliciter σroά, item ý góσraσis ʼn #gès Toй Juguμaros dicitur; porticus Caryatidum appellatur ἡ πρόστασις ἡ πρὸς τῷ Κεκροπίῳ, prostylum ἡ πρόστασις gòs έw. Opus est Ionicum, à vulgari paulo differens, summa cura et nitore factum. In tituli ipsius interpretatione sequor potissimum Müllerum: sed post hunc quoque ingentes supererant difficultates, quae me invitum cogerent, ut ab eo multis locis discederem. Igitur dubitationes meas cum ipso communicavi: quo facto ille, qua est ingenuitate, in rebus plerisque omnibus mihi subscripsit. Et Müllerus quidem viam monstravit: itaque fieri non potuit, quin, ubi ab eo discederem, simul causas aperirem: quae tamen adversus eum disputavi, ita ac

1

cipe, ut quae ex communi iam utriusque sententia disputata sint. Idem mihi ultro misit notitiam lapidum aliquot de hoc templo sumptorum, qui in Museo Britannico servantur; et hi quoque meam sententiam ita firmarunt, ut iam omnia plane aperta fierent. Ceterum summa difficultas haec fuit, quod tituli periit maior pars quam ante nos censuerunt docti. Nam col. I. extr. non connecti posse cum col. II. init. paucis infra demonstrabo: deficitque in utraque columna inferior tabula (ut in aliis huius classis lapidibus: v. Introd.), quae haud dubie satis larga fuit. Denique tituli ratio nunc ita comparata est, ut primo adspectu ex ipso non intelligatur, quantum operi tum, quum titulus scriberetur, defuerit: de qua re aliter atque olim Müllerus iudico. Nam quum hic plura deesse statuerit, meo iudicio parietes quidem omnes, praeter paucos australis lapides, exstructi, columnaeque omnes positae erant, et magna ex parte zophorus; tectum stoae Caryatidum pauculis exceptis absolutum erat, stoae maioris coeptum. Deficiebat cellae tripartitae tectum cum zophori et stoae tecti parte; permulta nec scalpta nec polita erant. Sed de his et aliis, quae defecerint, dicemus suis locis.

§. 1. Ἐπιστάται τοῦ νεὼ τοῦ ἐν πόλει, ἐν ᾧ τὸ ἀρ χαῖον ἄγαλμα, Βροσυν..ης Κηφισιεύς, Χαριάδης ̓Αγρυλήθεν, Διώδης Κηφισιεύς, ἀρχιτέκτων [Φι]λοκλῆς ̓Αχαρνεύς, ev, γραμματεὺς Ετέαρχος Κυδαθηναιεύς, [τάδ]ε ἀνέγραψαν ἔργα τοῦ νεὼ ὡς κατέλαβον ἔχοντα, κατὰ τὸ [ψήφ]ισμα τοῦ δήμου ὃ Ἐπιγένης εἶπεν, ἐξειργασμένα καὶ ἡμίεργα, ἐπὶ Διο[κ]λέους ἄρχοντος, Κεκροπίδος πρυτανευούσης πρώτης, ἐπὶ τῆς βουλῆς ᾗ Νικοφάνης Μαραθώνιος πρῶτος ἐγραμμάTEUσEV.

Curatores templi, quod in arce est, in quo vetus signum, Brosyn. Brosyn..es Cephisiensis, Chariades Agrylensis, Diodes Cephisiensis, architectus Philocles Acharnensis, scriba Etearchus Cydathenaeensis, haec descripserunt opera templi ut deprehenderunt habentia, ex populiscito quod tulit Epigenes, perfecta et semifacta, Diocle Archonte, Cecropide prima praesı, dente, eo Senatu, cui Nicophanes Marathonius primus scriba fuit.

Επι

Emirátαι, operum publicorum curatores, σTάTαι Twν dпposiwv egywv (cf. Oec. civ. Ath. T. I. p. 218.): hos autem templo exstruendo praefectos non dubito simul ceteram templi curam praeter sacra habuisse (cf. n. 76.). Architectus notante Müllero fuit simul redemptor operis (egyoλáßos), quod etiam de Pericleis operibus dicendum (Plut. Pericl. 13.). Huius collegii scriba Etearchus titulum incidi curavit. Mox verba xarà тò pioμa то dýμov non ad ἔχοντα pertinent, sed ad ἀνέγραψαν ὡς κατέλαBov xovra: Epigene iubente decreverat populus, ut describerent opera, quo ea statu repperissent. Etenim quum opus videretur nimium dilatum esse, probationem (doxuaσíav) institui iusserat populus, ante perfectum aedificium: ea fit alias post perfectionem, ut n. 102. ubi ci èTITIμTai iidem sunt qui alias doxiarraí. Simile populiscitum de exstructione templi semifacti fuit id, cuius fragmentum

n. 77. superest, et fortasse ibi quoque de aede Poliadis agebatur: certe aliud templum paulo illustrius ea aetate Athenis exstructum esse non memini. Non tamen illud fragmentum ex Epigenis decreto superesse coniecerim, sed si id ad templum Poliadis refertur, potius post probationem hanc factum fuerit, ut, quomodo absolvendum templum esset, constitueretur. Nam huic soli rei unice convenit illud fragmentum. Verba gyaoμéva naì nμíεgyα refer ad exovrα, licet postposita. Diocles archon est Olymp. 92, 4. De primae prytaniae scriba v. ad n. 81. Eius nomen hac ipsa expressum formula, καὶ ἐπὶ τῆς βουλῆς, ᾗ ὁ δεῖνα ἐγραμμάτευε, solet archontis nomini addi ad designandum annum (v. ad n. 74.). Sed nunc etiam ipsa prytania addita est; quod quum in anni designatione non videatur moris fuisse, coniicio ipsius probationis tempus indicari: ut haec facta sit in prima prytania anni Olymp. 92,4. Ceterum insolens est aoristus eygauμárevσe peygaμμáтeve, nec debet is decretis inferri, ut nuper factum est. Epistatae autem, quorum auctoritate hic titulus a scriba confectus est, annuine fuerint necne, mihi incompertum: nec refert scire. Neque enim ea recensentur, quae facta vel infecta ab antecessoribus illi acceperint, quod est agaλaBev, sed quae probatione instituta deprehenderint (κατέλαβον).

Iam priusquam ad singula accedam, de dispositione descriptionis dicam, quae mihi laborem longe maximum creavit. §. 1. docet, descripta ea esse, quae magistratus deprehenderint egyaσueva nai nuiɛgya, idque ex decreto populi. Igitur exclusa ea videntur, quae ne coepta quidem essent; agyà enim describi non dicuntur. Attamen si non dictum esset quousque opus esset perductum, descriptio plane manca foret. Igitur ita censeo. §. 2. quidquid infra zophorum deest, describitur; deinde §. 3. designatur in reliquo opere initium fieri a zophori perfectione: unde sponte patebat, quousque deductum templum in altum esset. Similiter stoa septentrionalis quousque accreverit significatur §. 7. Sed etiam ea, quae plane perfecta essent, omissa sunt: nempe decreti sententia ea fuit, non ut singula quaeque, quae absoluta essent, perscriberentur, sed ut ea, quae essent semifacta vel in partibus iam prope absolutis deficerent, ut in stoa maiore iam factâ ara sacrificuli, praetereaque ea, quae operi infecto parata essent, notarentur. Itaque Curatores descriptionem hanc conficientes duas constituerunt partes: alteram operis deficientis (§. 2-8.), alteram lapidum operi infecto paratorum (§. 9-12.); priore tamen ea sola comprehendentes, quae coepta nec absoluta essent. Ex his prior pars generalem habet inscriptionem (§. 2.), Tou vew Táde naтeλáßoμEv Яuíɛgya, convenientem iis, quae diximus: in qua vev patet universam aedem, non solam cellam vel cellae partem dictam esse. Magis ambigua est vox quíɛgya: itaque hac parte comprehenduntur diversissima. Nam §. 2. enumerantur, quae nondum erant collocata (aerα), sive parati lapides sive non

parati (cf. ad §. 10.); §. 3. pars partim collocata partim nondum collocata inter uíegya est; deinde vero recensentur collocata quidem sed non perfecta, ut §§. 4. 6. 8. item §. 2. k); et rursum §§. 5. 7. quaedam in opere magna ex parte perfecto nondum collocata, sive parati iam lapides erant, ut ii, qui operi §. 7. designato destinati erant (vide §. 12.), sive nondum parati. Haec igitur omnia, varia ratione, uígya dicuntur: quae videamus quomodo ordinata sint. Igitur §. 2. incipitur a lapidibus nondum collocatis ad angulum Pandrosei apud Cecropium, hoc est ab angulo parietum occidentalis et australis, cui proiecta est porticus Caryatidum (litt. a-i. nostri textus); certam ob causam, quam infra aperiam, adduntur litt. k) epistylia collocata quidem sed non perfecta. In qua re ex Mülleri interpretatione subibat mirari, quid esset, quod illi lapides soli deesse operi dicerentur, quum tamen alibi quoque permultos deesse etiam infra zophorum in pariete statueret, qui non enumerantur in iis, quae non collocata sint. In his primum sunt ianuae lapides (S. 12.): qui cur in prima parte omissi sint, non exputo, nisi forte moris fuit, ut ianuae exterioris lapides ultimi collocarentur, atque ita sponte intellectum est, nondum eos posse collocatos esse. De zophoro iam ante dixi, quem non perfectum esse satis patebat et §. 3. indicatum est: sed in septentrionali pariete Müllerus magnum etiam infra zophorum ponebat defectum; desunt enim ex illius interpretatione duo ordines lapidum parietinorum, epicranitides, epistylia: cur igitur ille defectus non designaretur in priore parte? Dixeris, decreto iussum fuisse, ut quae ad angulum propter Cecropium in pariete nondum collocata essent, enumerarentur nominatim: quae enim ibi desunt, pertinere ad parietem Pandrosei et Minervii, quae primum absolvenda fuerint; sed quae in septentrionali pariete deficiunt, ad Erechtheum proprie dictum referri, quod consentaneum sit postea demum absolvendum fuisse. Atque ita omnino statuendum foret, nisi alia succurreret ratio: quomodo vero ista sententia exornari posset, docui ad §. 10. Sed hoc repudio. Omnino enim nego S. quidquam in septentrionali pariete deesse: quippe varia lectio col. I. vs. 97. recens allata rem prorsus expedit (v. ad §. 10.). Nihil parietibus usque ad zophorum deest in ulla parte nisi in ea, quae §. 2. designatur, praeterquam quod §. 5. epistylii cymatium interius peculiari de causa antea omissum additur: ita remota est summa, quae in tituli dispositione reperiebatur, difficultas. Iam in describendo eo,defectu, qui ad angulum apud Cecropium est, quum usque ad epistylia ascensum esset, §. 3. commode est annotatum, reliquum opus universum incipere a zophoro cellae, qui ipse coeptus esset. Nam ultra cellae zophorum in altum nihil factum erat; stoae quidem maioris tectum coeptum iudico, sed nec hoc cellae zophorum superat, et insuper §. 7. accurate definitur, quousque id in altum accreverit. Contra quae sub zophoro desunt, omnia de

scripta esse necessarium est: quod in interpretatione dirigenda imprimis tenendum. Tum §. 4. describitur opus deficiens in columnis Pandrosei ad parietem fenestratum iam collocatis; S. 5. ornamentum deficiens operi iam exstructo in pariete australi interiore. Hoc non prius enumeratum est, quod extrinsecus non conspiciebatur defectus, ideoque introeundum erat, priusquam notari posset. Mox §. 6. comprehenditur, quidquid in templi parte exstructa careat scalptura vel striatura; §. 7. adduntur ea, quae in stoa maiore, ut maximam partem perfecta, nondum posita erant; §. 8. defectus operis ad stoam Caryatidum. Sic quidem constitutis partibus dispositio prodit satis commoda. Secunda vero maiorum illarum partium duarum complectitur, ut dixi, lapides operi infecto paratos. Haec pars incipit a verbis (§. 9.): Aiwa Tavтeλws ¿eigyaouέva, à xapai, hoc est, eatenus perfecta, ut colγασμένα, locari potuerint. Sequuntur col. I. vs. 95-100. lapides nulla defectus nota instructi; sed col. II. omnes imperfecti sunt: et eodem vocabulo utuntur auctores, ut defectum notent, quo usi erant antea, ubi avtελws egyaσμéva dixerunt: dicitur enim τούτων ἑκάστου οὐκ ἐξείργασται ὁ ἁρμὸς ὁ ἕτε gos etc. Immo non elaborato água ne collocari quidem hi lapides poterant. Alia autem μlɛgya dicuntur; in aliis alia imperfecta vel infecta sunt. Praeterea col. I. extr. et col. II. init. aliud plane subiectum est. Nam col. I. extr. subiectum est λÍVSa (S.9.), unde etiam ad vocem parxadiaía intelligendum ivos: et hoc est femininum: sed col. II. init. subiectum est masculinum (§. 10.). Quae quum ita sint, manifesto col. I. extr. perierunt quaedam saxa plane perfecta, deinde novus titulus: Aiwa juiɛgya, à xauai, et horum ipsorum aliqua pars. Igitur §. 9. posui Aiwa illa avteλws Csigyαoμéva; S. Λίθινα παντελῶς ἐξειργασμένα; deinde §. 10-12. Aidwa źμiegya, â xauaí, et §. 10. quidem ea, quae zophori esse puto, §. 11. lapides tecti, §. 12. saxa in interiore aede et ad ianuas ponenda. In his deficit haec tabula, nec quantum lapidei operis descripti perierit, constat. Sed quum S.9. diserte dictum sit Aíva TaνTελws ¿eigyaσμévα, vide ne lapideo operi additum fuerit ligneum: Ehiva, à xauaí; ut tecti trabes quoque ligneae humi iacuerint. Alia enim infra tabula apposita erat, de quo paulo ante monui. Nunc transeo ad singula.

[ocr errors]

PARS PRIOR.
Defectus operis, §. 2-8.

§. 2. Τοῦ νεώ τάδε κατελάβομεν ἡμίεργα

Ἐπὶ τῇ γωνίᾳ τῇ πρὸς τοῦ Κεκροπίου·

f 11 ἀντιμόρω τοῖς ἐπιστυλίοις, μῆκος τετράποδε, πλ[άτος πε]ντεπαλάστω.

g) | xióngavov åDetov, [nai]

h) μέτωπον τὸ ἔσω, μῆ[κος δίπουν], πλάτος τριῶν ἡμιπο[δίων, πάχ]ος τριῶν ἡμιποδίων.

ν Γ ἐπιστύλια ἄθετα, μ[ῆκος ὀκτ]ώποδα, πλάτος δυοῖν [ποδοῖν] καὶ παλαστῆς, πάχος [δίποδα].

7) [1] ἐπιστύλια ἄνω ὄντα [ἔδει] ἐπεργάσασθαι, μῆκος ὀκτώποδα, πλάτος δυοῖν ποδοῖν καὶ παλαστῆς, πάχος δίποδα.

Aedis haec opera semifacta deprehendimus:
Ad angulum apud Cecropium:

IV lapides non collocatos, longos Iv pedes, latos 11 pedes, crassos sesquipedem.

1 lapidem humeralem, longum Iv pedes, latum п pedes, crassum sesquipedem.

v capitella parietina, longa Iv pedes, lata ni pedes, crassu sesquipedem.

I capitellum parietinum angulare, longum vi pedes, latum IV pedes, crassum sesquipedem.

1 lapis rotundus non collocatus, respondens capitellis parietinis, longus x pedes, altus sesquipedem.

11 lapides rotundi, longi v pedes, lati pedem cum quadrante.

1 capitulum columnae non collocatum, [et]

frons pilae intus, longa i pedes, lata sesquipedem, crassa sesquipedem.

v epistylia non collocata, longa VIII pedes, lata п pedes et quadrantem, crassa 1 pedes.

III epistylia iam collocata debebant poliri, longa VIII pedes, lata 11 pedes et quadrantem, crassa 1 pedes.

Mãos est spatium directum per longitudinem parietis, λáros per parietem transversum, Túxos s. os est altitudo ad perpendiculum. Ceterum haec omnia humi iacere putabat Müllerus, exceptis epistyliis litt. k), quae av ovta dicuntur et prioribus opponuntur. At hoc loco non ut humi iacentia referuntur, sed tantum defectus parietis usque ad zophorum (S. 3.) notatur: lapides ipsi operi parati et humi iacentes §. 9 sqq. enumerati erant; et in illis hi, qui §. 2. deesse dicuntur, aut omnes aut magna ex parte ut parati redibant. Vide quae ibi dixi. Sic, et sic quidem unice, commoda prodit tituli dispositio.

a) Nec tegulae sunt neque abaci capitulorum, sed, ut vidit Müllerus, quadrae lapideae parietis australis Pandrosci et Minervii, super tecto porticus Caryatidum, proximae lapidi humerali (b), infra ipsas epicranitides (c). Vide hos lapides Fig. VI. a. Longitudinem lapidum horum Stuartus nusquam

α) 1111 πλίνθους ἀθέτους μῆκος τετράποδας, πλάτος δίποδας, designavit, sed in restitutionibus templi ex arbitrio

πάχος τριἡμιποδίους.

6) 1 μασχαλιαίαν μῆκος τετράποδα, πλάτος τρίποδα, πάχος τριῶν ἡμιποδίων.

c) Γ. ἐπικρανίτιδας μῆκος τετράποδας, πλάτος τρίποδας, πάχος τριῶν ἡμιποδίων.

delineavit, in prostylo (tab. IV.) ne quattuor quidem pedum, in pariete septentrionali (lab. VII.) quinque pedum: australis parietis nullam dedit restitutionem.

b) Lapis est angularis Pandrosei propter Ce

d) | γωνιαίαν μῆκος ἑπτάποδα, πλάτος τετράποδα, πάχος cropium, sub epicranitide parastatae (d). Ad hunc τριῶν ἡμιποδίων.

e) | yoyyúdos hídos ädetos avτíμogos Taïs Eπingavítiσiv,
γογγύλος λίθος ἄθετος ἀντίμορος ταῖς ἐπικρανίτισιν,
μῆκος δεκάπους, ὕψος τριῶν ἡμιποδίων.
INSCR. GR. VOL. I.

et seqq. repete vocem aerov. Latitudo ap. Stuart. est ped. 3, poll. 2, 5. paulo maior quam in titulo. Lapidem vide Fig. VI.B. Fig. V. a.

Mm

« ElőzőTovább »