Oldalképek
PDF

ea utrinque apponenda conciliaveris diversitatem lectionis; idque feci. Vs. 71. Chandl. in fine solum TONIN obscuratum praebet, MiLll. PPOSIONI, quattuor ultimas litteras insuper ut incertas notans. Vs.72. extr. N ex Chandl. addidi. Vs. j5. Chandl. TOAUAOMATOS. Vs. 79. Wilk. TON: dedi ex Chandl. TOM: ibid. Chandl. TOOEOTO, sed obscuris litteris. Vs. 87. in margine III an llll sit, Miill. dicit distingui non posse: tamen Chandlerum et Wilkinsium puto recte legisse III. Vs. 92. puncta non habet Chandl. Vs. 97. extr. Chandl. APIOMO, Wilk. in tabula APOMAT.., quod etiam Miill. ex marmore enotavit: sed in impresso textu Wilk. APOMATAI legendum ex nupera marmoris inspectione nova annotat; postremo ex Rosii schedis mecum communicatis intellexi, in marmore diserte esse APYOMO, idque ipsum nunc Wilkinsium agnoscere: igitur hoc dedi. Col.II. vs.44. Wilk. HETE PON: retinui Chandlerianum HETEPO cum Mullero, qui neutrum in lapide satis dignosci posse nunciat. Vs. 53. bis Wilk. TEN: TEM dedi ex Chandl. Vs. 58. in vitio Chandl. Wilk. consentiunt: recte Mull. in lapide notat legi EPAACIA ... EPAASTO: scribendum est enim [EXSJEPAASTO. Vs. 60. consentiunt Chandl. Wilk. atMull. legebat APAOI£KY MATIO, sed l£ ut incertum notans. Vs. 63. Chandl. PANAPOSO. Vs. 69. Chandl. Wilk. KAITON: Miill. notat legi haec non posse; potuisse esse KA TATON. Vs. 71. Chandl. ATMETO. Vs. 84 Wilk.

EKPEPOIEMENON, Mflll. EKHr . I . Mr ,

Chandl. HEMIEPAOIE. Vs. 86. in margine Wilk. II: dedi I ex Chandl. Vs. g5. Chandl. OYECO.

Templum Minervae Pohadis, de quo historica collegit Miillerus (p. 18-21.), sanctissimum Athenarum delubrum, captis a Persico exercitu Athenis Olymp. 75,1. crematum est (Herodot. Pausan.); cuius instauratio post Periclem coepta, et Olymp. 92,4nondum absoluta erat, sed deficiebant adhuc permulta, quorum partem hic titulus complectitur. Mox idem nuper demum perfectum incendio correptum esse dicitur Olymp.93, 3. auctove chronologo, qui Xenophontem interpolavit, Hell. I, 6, 1. Tw eiriovTi eret, \w v\ re o~ehrvYi e^eXtirev eo-ireoag ttal 0 irakatog Tv\g 'A.$yvag vewg ev 'a-stjwj? eveiro^rSyi, TltTiog jjiev efooevovTog, aoyjsvTog $e KaKKtov iA«S>fv>j(r*i'.] Quae quum Wilkinsius nescio quomodo ad Hecatompedon rettulisset, Miillerus concedit quidem de Poliadis templo dicta esse, sed falsa iudicat: non enim templum nuperrime instauratum posse TraXaiov dici, sed errasse glossematis auctorem, Callia s. Calliade archonte Olymp. 75, 1. cum Callia archonte Olymp. 93, 3. confuso; et ineptum esse illud etnreoag. Mihi hoc non credibile; neque ullam diflicultatem in chronologi verbis video. Nam praeterquam quod constat Olymp. 93, 3. in illis locis lunae defectionem plenam accidisse, qua de re Petavius dixit, additumque illud eo--eoag etsi non magni momenti tamen commodissimum esse; Poliadis templum licet nuper restitutum, ut a Strabone appellatur 0 do%atog vewg T*js IloXidSog, ita etiam tum rectissime

0 naXatog vewg dicebatur, non opere, sed origine, ut a novicio Parthenone distingueretur: in quo fuit novum Palladis simulacrum Phidiacum, quum in Poliadis esset vetustissimum oleaginum: immo me iudice in Poliadis templo licet flammis prope absumpto semper permanserat vetus imago, nec loco mota erat, sed nova aedes ei superstructa est. Igitur quum nova aedes in prisca imaginis sede et ipsius prisci templi solo aedificata esset, aedes nova eadem quae prisca habita est; atque adeo, postquam a Persis vastatum vetus templum est, eius rudera,. donec illud instauraretur, veterem religionem retinuerant. Hinc Herodotus VTH, 55. ern $ ev Tyi dx.ooiroXi TauTri 'Eoe%9yiog rov yyyeveog Xeyofxevov eTvai vv]og: quae etiamsi ante hanc, de qua in hoc titulo agitur, templi restitutionem scripta videntur, non tamen ideo de aedicula lignea templi vices gerente intelligenda sunt, sed de ipsa vetusta aede semiruta. Haec igitur ubi concesseris, satis patet, quomodo templum hoc 0 irakatbg vewg dici potuerit. Quod vero templum adhuc superstes idem est atque illud, de quo nostra inscriplio, inde non colligitur, id templum Olymp. 93, 3. non esse incensum. Non enim absumptum igne dicitur, sed correptum (ad quod non satis attendi Oec. civ. Ath. T. I. p. 473.); et recte Viscontus (de Elgin. p. n3.) iudicat, in opere lapideo non potuisse nisi supellectilem et tectum incendio deleri: ut Pantheon Agrippae post incendium adhuc manet: quodsi quid marmorum laesum erat, facile id potuit restitui. Ceterum templum hodie superstes Wilkinsius et Miillerus adversus Stuartum docuerunt esse id ipsum, cuius exstructionem hic titulus memorat: de cuius templi dispositione a Miillero cap. IV. V. uberius explicita et ipse pauca dicam. Cella est quadrangularis oblonga tripartita, cum prostylo et duabus porlicibus. In orientem patet prostylum hexastylum (Fig. I. E): hinc aditus (F) datur ad Erechtheum (G), in quo Neptuni ara inter aras Vulcani et Butae (H, I} K). Erechtheum cum prostylo aedificatum est in fundamento octo pedes altiore quam fundamentum reliqui templi est: sub illo Miillerus putat Erichthonium sepultum esse, quem constat situm in Poliadis (Clem. Alex. Coh. ad gent. p. 29. B. Sylb.). Pone Erechtheum est Minervae sacrarium pariete olim disiunctum (L). In hoc Miillerus ex Erechtheo putat introiri non potuisse; sed si statua Minervae eo loco posita fuit, ubi apponit Miillerus, et nos quoque apposuimus (M), vultu in orientem verso, probabilior est Hirtii ratio, qui ex Erechtheo in Minervium aditum (N) dat, ut e regione statuae introirent deae cultores. Porro ex Minervio, ut putatur, aditus est ad tertiam cellae partem, Pandroseum (O), ab oriente ad occidentem longe angustius: nec obest huic sententiae hoc, quod sic adytum utrinque pervium fit, modo ne ianuam Pandrosei in medio pariete prope statuam apponas, sed angustam portulam ad latus (P). Iam vero in Pandrosci pariete occidentali fenestrato quattuor sunt columnae dimidiae,

[graphic][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]
[graphic][ocr errors]
« ElőzőTovább »