Oldalképek
PDF
ePub

oxowí[a], funes. F superest ex numero, fuitque, opinor, (drachma): Chandlerus tamen E. Cogitabam etiam de Towía, ab adiectivo rgioxowos: sed nunc id repudio. Nec xovina libenter admiserim, licet supra exтes sint. EXTES sint. Ceterum etsi haec ex

parte incerta sunt, tamen nihil molitus sum, quod non lacunis explendis ad amussim conveniret; et quod in tali fragmento supplendo potissimum est, singula ex eodem genere petita congruunt.

10.

In insula Delo, in hasi quadrata marmorea praegrandi, prope templum Apollinis. Primus ligneo typo edidit Tournefort Itin. T.,I. epist. VII. p. 36o. quem secutus sum, minutissimis quibusdam ex Stuarto correctis; dein ex Tourneforti delineatione Montfauc. Palaeogr. Gr. II. p. 121. minus accurate, itemque ex Tournefortianis Chishull. Antt. As. p. 16. coll. p. 43. Gébelin Monde primit. p. 176. Shuckford. de Harm. sacr. et prof. script. T. I. p. 171. ed. Germ. Nov. tract. diplom. T. I. p. 633. ubi p. 626. aeri incisa inscriptio; Dawes. Misc. crit. p. 125. Lanzi Sagg. di ling. Etrusc. T. I. p. 102. coll. tab. 1. Stuart Antt. Att. T. III. p. 57 sq. ubi aeri incisa, D'Hancarville Recherch. sur les arts T. II. tab. 23. R. Payne Knight in tabulis operis de Alph. Graec. I, fig. 5. coll. p. 72. Ad interpretationem cf. praeterea Bentleium Act. Traj. T. II. p. 16. Anonymum Misc. Obss. Vol. III. p. 200. Dorvillium ibid. Vol. VII. p. 24 sqq. Diarii classici Brit. T. I. p. 95-100. Welckeri Spicil. Epigr. II, p. 11 sqq. Adde Corsin. Not. Gr. Prolegg. p. XVII. Nuperrime interpretatus est Rosius amicus noster Mus. crit. Cantabr. Fasc. VII, p. 390 sqq. In altero latere est :

ONEPTOMS ORMIANAPIASKAITOSOENAS

In altero:

ΝΑΞΙΟΙΑΠΟΛΛΩΝΙ

Posterior inscriptio edita est ap. Wheler. p. 57. Tournefort. p. 359. Le Roy Mon. Gr. T. I. p. 39. tah. XVI. (cf. p. 6.). Stuart. 1. c. p. 58. Riedesel Bemerk, auf einer Reise durch die Lev. p. 60. in qua omnes habent praeter Stuartum, qui I: utroque composito verum reperis. Whel. АПО^^, Le Roy AПOAAONI; verum dederunt Tournefort. Stuart. nisi quod hic in littera desinit, litterae N non nisi primam lineolam addens, apposito signo fracturae lapidis. Ried. AMOɅAINI. Prior titulus easdem fere elementorum formas monstrat quas Sigeensis inferior: Sigma tamen rotundum est, ut apud Latinos et in titulo Attico Archedemi Pheraei (cf. Villois. Anecd. T. II. p. 167.), si Tourneforti apographo et Knightiano fides est; Stuartus enim S praebet: Lambda porro non ↓, sed est. Ou designatur simplici O; nec & plenum scriptum est, sed pro eo E. In altera inscriptione ductus prorsus iidem sunt qui Athenis post Euclidem: quod in tanto praesertim Atheniensium cum Delo commercio consentaneum est: haec vero recentiore tempore addita non immerito censetur. Nec dubito statuam, quae imposita ei basi erat, esse eandem, quam palma aerea a Nicia celebri, quum theoriae dux esset, Apollini dedicata strage sua deiecit. Plutarch. Nie. c. 3. è dè poívię èxeivos úò Tuv πνευμάτων ἀνακλασθεὶς ἐνέπεσε τῷ Ναξίων ἀνδριάντι τῷ μεγάλῳ καὶ ἀνέτρεψε. Nam ut in illa statua, ita in hac Naxii commemorantur: utraque magna dicitur, ea, cui haec inscriptio imposita, ab iis qui fragmenta viderunt: postremo avôgiávra vocat et Plutarchus et titulus, non ayaλua: unde colligo non dei Apollinis statuam fuisse, sed nescio cuius: non tamen credibile mihi, fuisse hominis tum viventis, sed alius. Niciae vero archetheoria quum videatur

Olymp. 90, 3. assignanda (v. Oec. civ. Ath. T. II. p. 230.), nisi antiquior titulus vestutatem ementitur, positus ante illam erat: sed postquam palmae a Nicia donatae ruina statuam Naxiam afflixit, haec haud dubie restituta Naxiis curantibus est et recentiore typo inscriptum Nážia 'Aπóλλwn, si modo integer hic titulus est nec potius fragmentum hexametri heroici: certe lapidis in eo loco partem perisse, ex Stuarti delineatione colligo. Quodsi Wheleri hospiti fides habenda fuerit, colossus tribus demum ante Wheleri adventum annis ex basi deiectus est: quod etsi a Tourneforto non confirmatur, tamen fragmina statuae duo iuxta basin repperit ipse Whelerus. Iam ut ad explicationem antiquioris inscriptionis perveniam, septimum elementum M in ▷ dissolvendum est, ut factum video in exemplo Montfauc. sed de coniectura. Quo facto quae sententia verborum sit, inquiro. Igitur ut Harduinum et Montfauconium mittam, qui priores voces male legerunt, Chishullus initio agnoscit verba où aůrou λídov, statuitque dici: Non eiusdem lapidis esse statuam et basin. Et sunt inscriptiones, in quibus basis et opus impositum diversae materiae esse dicantur; nam apte dicitur: Lucius Apollini statuam aheneam dicavit et basin marmoream. Sed ineptum est inscribere: Non eiusdem lapidis est basis et statua: qua in re nihil quidquam notabile. Quod Bentleius pro sua perspicacitate intelligens legendum addito T docet: Τοῦ αὐτοῦ λίθου εἰμὶ ἀνδριὰς καὶ τὸ σφέλας, Ex codem lapide sun statua et basis: quo simul evitatur vitium orationis, quod in sua interpretatione Chishullus admisit duplex, ut et où pro oủx inferret et aůrõ p. toũ aůtě; οὐκ et id effectum est, ut apta esset sententia: magna enim laus in avôgiávτi povodí (Marini Inscr. Alb. ἀνδριάντι μονολίθῳ p. 10.). Adversus hanc autem sententiam, quae etiam Dawesio, Anonymo (in Obss. Misc. Vol. III.),

[ocr errors]

Lanzio et nuper Rob. Walpolio (Mus. crit. Cantabr. T.I. p. 537.) placuit, Chishullus hoc attulit, Whelero et Sponio ac Tourneforto auctoribus basin nullo fracturae indice perfecte esse quadratam, ut continua basi statua esse non potuerit. At nec certa illa testimonia videntur, atque ut certa sint, quum in restituendo opere statuae pars basi adhaerens, quod pedes ibi laesi essent, resecta esse possit, ex ea quae nunc est lapidis forma de pristino operis statu coniectura capi nequit. Idem Chishullus etiam hoc aliquando excogitaverat, quum opus restitutum non iam μovódov esset, verborum, quae olim inscripta fuissent, Toũ αůrou primam litteram deletam esse, ut non eiusdem lapidis basis et statua esse diceretur: où aut ídov: verum tum non T esset erasum, sed OY praepositum: QỦ Tou aŮTou. Igitur T potius casu perisse tot saeculorum decursu videtur; nec me movent, qui Knightio narraverunt litteras plane easdem esse, quales ipse repraesentat, OAFYTO: illi enim quod viderunt, potuerunt affirmare, non quod non viderunt; illis igitur non credo T non perisse, credo Y post F non a recentiore manu, ut Dawesius putabat, insertum esse. Enimvero Bentleium esse verum assecutum, colligitur vel inde, quod nisi T addas, nihil ex hac inscriptione sani extricari potest. Nollem enim Raoul-Rochette Epist. ad Aberd. p. 51. ingeniosam dixisset istam explicationem, in Diar. class. T. I. propositam, ex qua ὁ αὐτὸ λίθο idem esse dicitur quod ὁ αὐτὸς λίθος: Sigma enim haud raro omitti, ut ἱππότης, ἱππότας, iTTÓτα, ex Aeolismo; sicut in vitiosis aliquot versibus Sigma abiiciendum est, ut metro prospiceretur (quod apud Graecos nunquam non vitiosum habitum); sicut veteres Latini abiecerunt in quibusdam vocibus S finale. Nam si modo operae pretium est adversus talia disputare, multum interest inter formam iTTóта et avrò io; nec si in malis ἱππότα αὐτὸ λίθο; versibus scriptum, ne metrum laboret, pronunciando omittendum erit, id poterit in scriptura omitti, ubi et metri et vocabuli ratio, ut pronuncietur, postulet. Arateo exemplo Diosem. 270. Κρώζῃ πολύφωνος κορώνη nemo peritus abutetur: sive enim ibi Tokúpwva cum libro scripto legendum, sive gravius latet ulcus, illud certum est vitiosum Toλúpwvos non esse ab Arato, qui, quum λanégula sibi optime cognitum scribere posset, cur scriberet Toλúpwvos cum metri dispendio? Istiusmodi ferculis qui delectetur, poterit etiam Dorvillii et Knightii ratiunculis frui, ex quibus ille legit ó autoũ Xídov εiμì åvogias, ut articulus ad nominativum avogias pertineat: hic vero, quod in Prolegg. ad Hom. §. LXXXVI. retractavit, OAFYTO censebat esse pro OHAYTOY, ó aútoũ; ut 'Arions cessit αὑτοῦ; Αείδης in "Adŋs: rursum autem auroũ dicebat esse pro ó auτου per crasin, ut integra dictio esset haec: auτοῦ λίθου εἰμὶ ἀνδριάς, priore articulo ad ανδριάς pertinente. Velim scire quo pertineat alter. Attamen duae supersunt etiam post Bentleium difficultates, articuli in voce avopias omissio et digamma in voce AFYTO. Priorem ut depellas, dixeris legendum INSCR. GR. VOL. I.

с

esse avoiás, per crasin: nam spiritum fuisse littera άνδριάς, H designandum, certa ratione dici nequit, quod nullum eius rei in hoc titulo exemplum cernitur. Sed reiicio hoc remedium; nam quum initio versus crasis τοῦ αὐτοῦ non scriptura (ταὐτοῦ) significata sit, sed legenti relicta; debebat etiam hoc loco certe OANAPIAE scribi, non ANAPIAΣ. Unde simul eluditur ea cuiusdam astutia, qua ó avopias crasi mistum in avôgiàs dixit, deinde Aeolice omissum spiritum esse. Immo priorem articulum omissum esse concedendum; ut tragici duo nomina componunt, prius sine articulo, alterum eodem instructum: idonea exempla Welckero notante collegit Döderlinus noster Spec. ed. Sophocl. p. 50. Nec sine ratione hoc in titulo nostro factum est: loquitur statua, quae ubi sese designat, non opus habet suo nomini addere articulum; a loquente diversa basis debet articulo instrui. Nos plane similiter dicere possumus: Von Einem Steine bin ich Bild, und das Gestell. Sed in voce AFYTO, si abesset Y, diceres digamma eius loco positum esse: nunc quum utrumque habeatur, Knightius (Prolegg. ad Hom.) et Rosio nunciante Porsonus quadratarium, utrum poneret ambigentem, posuisse utrumque iudicarunt. Quod quum probabile non sit, assentiente etiam Buttmanno coniicio in voce avròs aliisque ante T sonum AY paulo crassiorem fuisse, litterâ Y cum spiritu maiore proferendâ, ut hodierni fere Graeci faciunt, hoc est affios: igitur AFY scriptum esse: ut in voce 'Αρί στην ante T duplicatus sibilus est, ΑΡΙΣΣΤΩΝ. Vide ad inscr. 25. Nempe ut ante T mediae in tenues mutantur duriores, ita ibidem Σ et Y (v, w) duriorem accipiunt sonum. Spiritus autem vehementia litterâ digamma optime exprimitur; neque ideo AFY disyllabum fit. Idem factum in dewós, drewós, etsi dispar exemplum, quod digamma consonae additum est. Tamen in hac, de qua dicimus, voce, AYFTO melius scripturum fuisse quadratarium, notat Buttmannus, cui haud invitus accedo: sed AFYTO pro hoc ipso scribere quadratarium potuisse mihi persuasum est.

Aeolicam hanc inscriptionem esse Dawesius (Misc. crit. p. 127. App. p. 327.) pronunciavit: qui non cogitasse videtur, Iones Naxios in Delo Ionica Atticaque nulla plane ex causa Aeolicam potuisse inscriptionem ponere: nec senarios Aeolicos facere moris fuit. Neque quidquam inesse video, quod a formis Ionicae Atticaeque orationi communibus recedat: EMI enim non uì est, sed ex Attica scriptura siuí (v. ad Inscr. Sig.). Digamma autem ex prisca ratione retentum est, quae quum apud recentiores Iones et Atticos exoleverit, mansit sane apud Dores et Aeoles: sed hoc loco ut id Aeolicum dicam, eo minus adducor, quod non peculiarem sonum efficit, sed tantum soni Y asperitatem auget: magis enim me offenderet FΟΙΚΟΣ vel simile. Quid quod, ne de Homero dicam, ipsis Ionibus digamma tribuit Trypho? Vide ad num. 11. Postremo senarium esse Bentleius et Dawesius rectissime perspexerunt; et ille quidem nihil plane mutandum vidit,

D

quum hic temere plura tentaverit. To aurou crasin patitur, siμì autem apostrophum: sexcenties enim in titulis vocalis apostropho abiicienda scripta extat. Sic ad vulgarem normam scriptus versus hic est:

Ταὐτοῦ λίθου εἴμ ̓ ἀνδριὰς καὶ τὸ σφέλας. Si de incisionibus quaesiveris, versus est ex illo genere, de quo Porsonus dixit Praef. Hecub. p. XXIX. ed. Lips. et plane geminum est hoc exemplum:

Κλήσω γραφῇ τῇδ ̓ ἐν σοφῇ πάγκλειτ ̓ ἔπη. Hiatus in voce ou a scenicis evitatus sequitur licentiam arsis trochaicae et iambicae a lyricis admissam, raram quidem illam nec tamen sine exem

11.

plis certis. Vide nos Metr. Pind. p. 102. et imprimis nott. critt. ad Olymp. VIII, 2. p. 383. Senarium donario inscriptum, eumque simili utentem licentia v. num. 29. Denique carmine conceptum Deliacum titulum esse, potest vel rò opéλas, vocabulum fere poeticum, et liberior articuli omissio docere. Non tamen hanc de versus forma sententiam persuasi Rosio; qui quae ex litteris meis Museo critico Cantabrigiensi (p. 393.) inseruit, ea opera. rum vitio commistis transpositisque integris lineis ita perturbata sunt, ut intelligi nequeant.

Lamina aerea, modulo formaque qua infra: Olympiae effossam reportavit a. 1813. G. Gell. Singulari charta accuratissime edidit Rich. Payne Knight: mihi, si bene memini, Creuzerus misit. Recusa est Diar. class. T. XI. p. 348 sqq. cum notis non optimis, meliore forma et commentario Knightii ipsius instructa T. XIII. p. 113. item Mus. crit. Cantabr. T. I. p. 536. cum notis Rob. Walpolii. Excerpta ex commentatione Boissonadi de eadem extant in Daunou Exposé des travaux de la classe d'histoire et de litt. anc. (7. Jul. 1815.) p. 30-33. ubi p. 112. maiusculis vulgatis expressa est. Amplior eiusdem commentarius extat Diar. class. Vol. XX. p. 285-306. Alia alius explicatio mihi quidem non placens excusa ibidem est Vol. XXII. p. 352 sq. Praeterea v. Gell. Diar. class. Vol. XXIV. p. 401 sq. Adde quae ipse dixi Oec. civ. Ath. T. II. p. 390-392.

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

Titulus hic pretiosissimus, quo edendo Knightius optime meritus est, me iudice ceteris ex eo genere longe praeferendus, non stilo exaratus est, sed rectae lineae scalpro sive cuneo incisae sunt, rotundae formae typo incusae, eoque duplici, altero forma O, altero puncta: unde scripturae species singularis est. O est paulo minus, et antiquissimae et recenti aetati commune; ex antiquissimis vide num. 5. A et ▷ antiquo more obliqua sunt; Gamma <, unde nata rotunda forma C num. 7. Cui illa potestate par est, quod in nostra hac inscriptione rotundae formae evitantur; quapropter etiam pro O habetur, quod Knightius in commentario suo perperam dixit O esse. Lambda paululum variat, accedit tamen ad

vulgarem formam, ut M et N: Sigma vs. 1. est,
mox (de illo v. ad Sig.). Pro Y antiquius ob-
tinet V, et pro X item vetustius V,
de quo dixi
ad num. 4. Ionicarum litterarum nulla inest; con-
tra frequens digamma in iis, quibus proprium est,
vocibus.
vocibus. El diphthongus plene scripta: duplices
consonae simplici littera signatae omnes sunt, more
antiquissimo. Interpunctio: vaga est: de ea dixi
ad Sig. Vitia nulla videntur inesse; nam quod
vs. 2. συμμαχία et vs. 6. Ὀλυνπίῳ scriptum reperi-
tur, usus est antiquus (vide num. 3. et 3o.), idem
tamen ille in recentiorum aetatum titulis passim
obvius. Vs. 9. primum Sigma omissum erat; ad-
didit deinde sculptor; ibidem punctum singulare

fortuitum est: sed vs. 2. litterae 7. 8. primum fuerunt Ol, repetitae ex priori Ol: quod quum inter incidendum animadvertisset opifex, ipse correxit statim super incuso S. Ceterum ex iis, quae dixi, vides litteras partim antiquissimas partim magis novas esse, ut certe ob litterarum formam cur titulus a Knightio Olymp. 40. circiter assignetur, non intelligas stili tamen et orationis color admodum priscus videtur. Sed in hoc quantum dialecti rationi tribuendum esset, non satis perpenderunt interpretes, qui uno hunc titulum ore Doricum dixerunt; quum autem Dorica apud Thucydidem foedera (V, 77. et 79.) formas multo minus insolentes offerant, Knightius huic insistens argumento duobus ante Olymp. 90. saeculis scriptam hanc tabulam putat. Cui quamquam non plane obsum, nolim tamen quisquam ex Dorismi comparatione monumenti aetatem constituat: quum re accuratius considerata non Dorice id, sed Aeolice compositum esse liqueat. Foedus est Eleorum et Arcadum Heraeensium: igitur ex horum sermone, qualis in hac formula dialectus sit, erit diiudicandum. Iam vero, licet Dorismus in Peloponneso invaluerit potissimum, tamen neque Elei neque Arçades Dores fuerunt nec in iis censiti sunt, sed inter mixtam illam ex antiquis Graeciae incolis maxime variis gentem Aeolicam referuntur, cuius sermo pro nationum et terrarum discrimine fuit diversissimus: igitur alius prorsus Eleorum et Arcadum affinium Aeolismus, alius Boeotorum, alius Thessalorum; quem vero grammatici Aeolismum dicunt, eius indolem ex Lesbia maxime et Asiaticorum Aeolum sermone poesi celebrato constituerunt: qua de re pluribus dicendi non hic est locus. Sed qui in Peloponneso resedit Arcadum et Eleorum Aeolismus Dorismo, qui ne ab initio quidem ab Aeolica dialecto plane abhorrebat, aliquatenus similis est, quod Dores quoque ab antiquis in Peloponneso colonis multa receperunt: attamen non Dorice, sed plane Aeolice et Arcades et Elei locuti sunt. Instar omnium est Strabo VIII. init. integer legendus; ego haec tantum apponam: Οὕτω δὲ τοῦ Αἰολικοῦ ἔθνους ἐπικρατοῦντος ἐν τοῖς ἐκτὸς Ἰσθμοῦ καὶ οἱ ἐντὸς Αἰολεῖς πρότερον ἦσαν, εἶτ ̓ ἐμίχθησαν, Ἰώνων μὲν ἐκ τῆς ̓Αττικῆς τὸν Αἰγιαλὸν κατασχόντων, τῶν δὲ Ἡρακλειδῶν τοὺς Δωριέας καταγαγόντων, ὑφ ̓ ὧν τά τε Μέγαρα ᾠκίσθη καὶ πολλαὶ τῶν ἐν τῇ Πελοποννήσῳ πόλεων. οἱ μὲν οὖν Ἴωνες ἐξέπεσον πάλιν ταχέως ὑπὸ ̓Αχαιῶν Αἰολικό ἔθνους· ἐλείφθη δ ̓ ἐν τῇ Πελοποννήσῳ τὰ δύο ἔθνη, τό, τε Αἰολικὸν καὶ τὸ Δωρικόν. ὅσοι μὲν οὖν ἧττον τοῖς Δωριεῦσιν ἐπεπλέκοντο, καθάπερ συνέβη τοῖς τε 'Aquáσi nai Tois "Hλeios, Tois μèv ὀρεινοῖς τελέως οὖσι καὶ οὐκ ἐμπεπτωκόσιν εἰς τὸν κλῆρον, τοῖς δ ̓ ἱεροῖς νομισθεῖσι τοῦ Ὀλυμπίου Διὸς καὶ καθ ̓ αὑτοὺς εἰρήνην ἄγουσι πολὺν χρόνον, ἄλλως τε καὶ τοῦ Aioλικοῦ γένους οὖσι καὶ δεδεγμένοις τὴν Ὀξύλῳ συγκατελθοῦσαν στρατιὰν περὶ τὴν τῶν Ἡρακλειδῶν κάθοδον, οὗ τοι Αἰολιστὶ διελέχθησαν· οἱ δ ̓ ἄλλοι μικτῇ τινι ἐχρήσαντο ἐξ ἀμφοῖν, οἱ μὲν μᾶλλον, οἱ δ ̓ ἧττον αἰολίζοντες σχεδὸν δ ̓ ἔτι καὶ νῦν κατὰ πόλεις ἄλλοι ἄλλως διαλέγονται· δοκοῦσι δὲ δωρίζειν ἅπαντες διὰ τὴν συμβᾶσαν ἐπισ

páratav. Igitur in hoc titulo Eleam Arcadicamque Aeolismi speciem tenemus: quem et in aliis multis rebus, de quibus singillatim monemus, et in omisso spiritu cernere licet: ille enim non scriptura tantum omissus videtur, sed etiam oratione. Sic vs. 1. & articulus, et vs. 2. Exaтov, item vs. 1. Ἠρεαοίοις : eodem pertinet ἐπιάρῳ vs. 9. et ἐνταῦτ ̓ vs. 10. Digamma non affero, quum Doribus et Aeolibus commune sit: attamen rgárga vs. 1. vix fuerit Doricum. Quae quum ita sint, ex dialecti indole tempus inscriptionis accuratius definire non licet: constat tamen satis esse antiquam, quod recentioribus temporibus Graeci omnes magis magisque ei orationis formae assueverunt, quae a communi intelligentia minus recederet: neque mihi errare videor, si monumentum inter Olymp. 40-60. posuerim. Qua aetate quae rerum Elearum et Heraeensium condicio fuerit, paucis moneo. Etenim Elei civitatem quidem constituebant, non tamen una urbe comprehensam: post Persica demum, Olymp. 77, 2. ex pagis multis (ex Toλλv duwv) contracta Eleorum urbs est (Strab. VIII, p. 233. Diodor. XI, 54.); puto tamen in iis pagis iam olim principem fuisse Elidem, quam moenibus munitam addendis proximis paganis auxisse iam Oxylus ferebatur (Pausan. V, 4, 1.). Sic Athenae a Theseo demum sublatis oppidorum singulorum prytaneis magnae factae sunt: fuit tamen iamdudum Cecropia Athenarum arx et locus potissimus. Idem dicendum de Heraeensibus, quorum urbs a Cleombroto vel Cleonymo ex novem vicis condita fertur (Strab. VIII, p. 232.): cui rei non obest, quod Heraeensium conditorem heroem Heraeeum Pausanias (VIII, 26, 1.) dicit: nam etsi haec narratio fabulosa est, patet tamen inde, Heraeensium civitatem perantiquam fuisse; nec tamen de urbe illa verba capienda sunt. Recte Pausanias non Heraeae, sed 'Haσ, civitati, conditorem illum fabulosum assignat. Attamen inter novem Heraeensium pagos haud dubie potissimus pridem locus Heraea fuit arce instructa. Arx Heraea fuit Olymp. 101, 2. et manifesto nihil nisi arx, cum subiecto credo pago: illud satis liquet ex Diod. XV, 40. Sed paulo post condita urbs Heraea, quae ut olim (Thucyd. V, 67.), ita tum a Lacedaemoniorum partibus stetisse videtur, quemadmodum Arcadica Orchomenus (Diod. XV, 62.); et occuparant arcem Phigalenses exules, Lacedaemoniorum socii, eo quo dixi anno. Conditor urbis Straboni dicitur Cleombrotus vel Cleonymus: intellige Cleombrotum Spartanorum regem, qui Leuctrica pugna (Olymp. 102, 2.) periit; Cleonymo autem substitue Cleomenem, qui rex factus Spartae est Olymp. 102, 5. (v. Diod. XV, 6ο.). 3. Ceterum multa, quae in hoc foedere constituitur, Iovi Olympio cedit: igitur ea aetate dixeris Eleos Olympiam tenuisse. Sed hoc non necessarium: potest summo illi in ea regione deo multa pendi, etiamsi Elei tum Olympiam non tenuerint, ut nec Heraeenses tenent. Non dubito tamen Eleos tum summum Olympiae imperium habuisse. Ab Olymp. 1,

usque ad Olymp. 26. Elei Olympico et templo et certamini praefuere sine controversia (Strab. VIII, p. 245.), nisi quod Olymp. 8. Phidon Argivus a Pisatis adductus ludos celebravit, ut auctor est Pausanias: sed post Olymp. 26. Pisatas eorum sacrorum curam recuperasse Strabo refert, quae tamen mox ad Eleos redierit. Contra Pausanias (VI, 22, 2.) solam Olymp. 34. a Pisatis duce rege Pantaleonte Omphalionis f. actam narrat; Olymp. 48. autem, Pisatis imperante Damophonte Pantaleontis f. Elei incursionem in horum fecerunt dicionem, precibus tamen et iurisiurandi religione victi recesserunt: mox Pyrrho Damophontis fratre imperium tenente Pisatae, et qui praeterea desciverant in Triphylia Macistii ac Scilluntii, et ex reliquis subditis Dyspontii ab Eleis subacti et deleti sunt. Quo tempore, crescente Eleorum potentia, probabile est Heraeenses sese Eleis adiunxisse, qui priore loco in foedere nominantur, ut potiores: unde circa Olymp. 5o. hoc esse foedus pactum mihi probabile ft. Eius verba mea sententia sic constituenda sunt: 'A Fgáτρα τοῖς Γαλείοις καὶ τοῖς Ἠρεαοίοις. συμμαχία κ' ἔα ἔκατον Γέτεα· ἄρχοι δέ κα τοΐ· αἰ δέ τι δέοι, αἴτε τέπος αἴτε Ράργον, συνέαν κ ̓ ἀλλάλοις, τά τ ̓ ἂλλ καὶ πὰς πολέμω· αἰ δὲ μὰ συνέαν, τάλαντον κ ̓ ἀργύρω ἀποτίνοιαν τῷ Δὶ Ὀλυνπίῳ τῷ καδαλημένῳ λατρειόμενον. αἱ δέ τις τὰ γράφεα ταΐ καδαλέοιτο, αἴτε Γέτας αἴτε τελέστα αἴτε δαμός ἐντ', ἐπιάρῳ κ' ἐνέχοιτο τῷνταῦτ ̓ ἐγραμμένῳ. Hoc est: Ἡ ῥήτρα τοῖς Ἠλείοις καὶ τοῖς Ἡραιεῦσι. συμμαχία ἂν εἴη ἑκατὸν ἔτη· ἄρχοι δ ̓ ἂν τόδε· εἰ δέ τι δέοι, εἴτε ἔπος εἴτε ἔργον, συνεῖεν ἂν ἀλλήλοις, τά τε ἄλλα καὶ περὶ πολέμου· εἰ δὲ μὴ συνεῖεν, τάλαντον ἂν ἀργυρίου ἀποτίνοιεν τῷ Διὶ Ὀλυμπίῳ τῷ καταδηλουμένῳ λατρευόμενον. εἰ δέ τις τὰ γράμματα τάδε καταδηλοῖτο, εἴτε ἔτης εἴτε τελεστὴς εἴτε δῆμός ἐστι, τῷ ἐφιέρῳ ἂν ἐνέχοιτο τῷ ἐνταῦθα γεγραμμένῳ. Pactum Eleis et Heraeensibus. Societas sit centum annos: eam autem incipiat hic ipse: siquid vero opus sit vel dicto vel facto, coniuncti sint inter se et cetera et de bello: sin non coniuncti sint, talentum argenti pendant Iovi Olympio violato donandum. At siquis litteras hasce laedat, sive civis socialis sive magistratus sive pagus est, multa sacra tenetor hic scripta.

§. 1. Α κράτρα τοῖς Γαλείοις καὶ τοῖς Ἠpracίοις] Asper quum nulli voci appositus deprehendatur, nolim omissionem scribae imputare, sed Aeolismo tribuo. Aeoles enim, ψιλωταὶ dicti, dixerunt ημέρα, èσTégα (vel reσTéga), ayios etc. (cf. intt. Gregor. p. 578.637.), et credibile parti Aeolum recte tribui, quod universim pronunciat Grammaticus Vaticanus p. 689. ed. Greg. Lips. ὡςαύτως καὶ πάντα τὰ ἀπὸ φωνήεντος ἀρχόμενα. Hinc & signavi, non a. Γράτρα tem prorsus Aeolicum: sic ronis apud Alcaeum. Trypho ά. λé. §. 11. Mus. crit. Cant. T. I. p. 34. προςτίθεται δὲ καὶ τὸ δίγαμμα παρά τε Ἴωσι καὶ Δωριεῦσι καὶ Λάκωσιν, οἷον ἄναξ Γάναξ, Ἑλένα Γελένα. προςτιθέασι καὶ (1. δὲ τοῖς ἀπὸ φωνηέντων ἀρχομένοις· ἅπαξ δὲ καὶ παρ' ̓Αλκαίῳ τὸ ῥῆξις καὶ πρῆξις εἴρηται. Hinc Aeolibus βράτο nos, Bęódov, Bońrwg: hinc gyos frigus, et alia. Cf. Priscian. I, p. 13. Gregor. et intt. p. 572. Párga primitiva significatione est pactum, conventio, foedus.

vvv exponit Hesych. v. ubi v. intt. Tabulae Heracleenses: narràs gýτgas nai nattàv σuvSýnav. Est ille usus Odyss. E, 393. Xenoph. Anab. VI, 4, 28. Aelian. V. H. II, 7. X, 18. H. A. XV, 25. Sed proprie non huc pertinent Xenoph. Cyrop. I, 6. decretum ap. Demosth. de cor. p. 255. 21. Tyrtaeus ap. Plutarch. Lycurg. 6. ubi magis legis s. decreti sententiaeque notio obtinet. Attamen ipsa legis vis in eo vocabulo ex pacti potestate nata est, quod in legem conveniunt partes civitatis, legemque quasi paciscuntur: hinc Lycurgi leges örgα dictae, non, ut ferunt, quod Apollinis responso debentur. Plura de vocis huius Doricae potissimum et Aeolicae notione v. apud Boissonadum. Rhetram hanc ipsam olim Olympiae positam fuisse, ipse locus docet, ubi reperta est; ipsa quoque multa Olympio Iovi competit, morisque fuit aeri inscripta foedera ibi proponere. Thuc. V, 47. in foedere Atheniensium, Argivorum, Mantinensium, Eleorum: xaraFévτwv dè καὶ Ὀλυμπίασι στήλην χαλκήν κοινῇ Ὀλυμπίοις τοῖς νυνί. Pausan. V, 23, 3. de formula pacis Athenienses inter et Lacedaemonios: ἔστι δὲ πρὸ τοῦ Διὸς τούτου στήλη χαλκῆ Λακεδαιμονίων καὶ ̓Αθηναίων συνθήκας ἔχουσα εἰ ρήνης ἐς τριάκοντα ἐτῶν ἀριθμόν. In τοῖς Ρ finale pro Σest: quod Laconibus frequentatum et aliunde constat et ex decreto adversus Timotheum Milesium. Attamen idem Aeolicum esse testatur Eustathius; et de Eleorum usu auctor Strabo VIII, p. 3o8. ubi de Eretriensibus: Εποίκους δ ̓ ἔσχον ἀπ ̓ Ηλιδος, ἀφ ̓ οὗ καὶ τῷ γράμματι τῷ ῷ πολλῷ χρησάμενοι, οὐκ ἐπὶ τέλει μόνον τῶν ῥημάτων ἀλλὰ καὶ ἐν μέσῳ, κεκωμῴδηνται. Plato Cratyl. p. 434. C. οἶσθα οὖν, ὅτι ἐπὶ τῷ αὐτῷ ἡμεῖς μέν φαμεν σκληρότης, Ἐρετριεῖς δὲ σκληρότης. Ex hoc Eleorum usu emendandus Pausanias V, 15, 4. TOV μÈV In παρὰ Ἠλείοις Θέρμιον (Απόλλωνα) καὶ αὐτῷ μοι παρίστατο εἰκάζειν, ὡς κατὰ ̓Ατθίδα γλῶσσαν εἴη Θέσμιος, ut pro égov corrigit Buttmannus. Hinc ap. Hesych. Ségua, adeia nai énexeipía, h. e. Serua, quod interpretes non ἐκεχειρία, Θέσμα, viderunt. Nec dissimile veri, etiam Aetolorum Oégpov s. Oégua ab eadem esse voce (cf. Müller. Dor. T. I, p. 252.): Aetoli enim Eleorum cognati; et Apollinis quoque in eo loco templum fuit. Ceterum non constans, ut fit in talibus, usus in nostro titulo: sed semel tantum in voce Tog est ante digamma, et infra rig ante T: sed ante idem est åðλáλois, et τοῖς ante Hprαοίοις. Digamma fuisse in voce Ἆλις, docent nummi, in quibus FA et FAAEIÓN (Rich. Payne Knight Alph. Gr. Payne Knight Alph. Gr. p. 12 sq. Eckhel. D. N. T. II. p. 266.). In alterius populi nomine, quod legebatur EYFAOΙOΙΣ, cogitarunt omnes de Εὐαίοις, incolis pagi Argolici Euae (Pausan. II, 38, 6.), qui est in finibus Arcadiae: quod quum mihi non esset probabile, Euam, quam Steph. Byz. dicit móλw 'Agκαδίας, ab illo pago putabam esse diversam, et hanc, quae Elidi propior fuerit, significari. Sed nunc hoc quoque repudio: Argolica et Arcadica Eua haud dubie eadem est, eaque et ignobilis et nimium ab Elide dissita. Nec pro Evaíos facile potuit Evacíos dici: Εὐαίοις denique quod de Oec. civ. Athen. T. II. p. 391. de nummo inscripto EYAEIÓN AXAIÓN ex amici

« ElőzőTovább »