Oldalképek
PDF
ePub

Σωκράτους Λαμπτρέως καὶ συναρχόντων, οἷς .. ων Ἐλευσívios eygaμμáτeve, ev T ve T❤ Exaтoμπédų, agiμ καὶ σταθμῷ.

[ocr errors]

Initio nihil nisi eos videtur scriptum fuisse; n. 139. fuit Deos è......... idemque credo n. 151. θεοῖς cf. etiam ad marmor Sandwic. (n. 158.). Deinde memorabile 'Anváas ex 'Anvaías factum, ut λaía ¿λάa: ante Euclidem semper 'Avaías reperies. Archontes supplevi, ut debent, Aristocratem (Olymp. 95, 2.), Ithyclem (Olymp. 95,3.); Suniades (Olymp. 95, 4.) diserte et hic et ap. Lys. Or. Areop. nèg TÈ Tоũ σчnoй p. 271. servatus est, pro quo Diodorus et ex eo Scaliger in Olymp. descr. male offerunt Lysiadem. De Quaestorum nominibus, qui Ithycle et Suniade archontibus fuerunt, postquam ex Rosii variis lectionibus plurima emendata sunt, paucis nunc dici potest. Singulos quippe denorum Quaestorum ex alia esse tribu quum iam olim notassem, praeclare nuper Osannus Syll. p. 64. ani madvertit, ex constanti tribuum ordine eorum nomina disposita esse, quod in proëdris docui ad n. 111. Ex eo autem ordine tribus hae sunt: Erechtheis, Aegeis, Pandionis, Leontis, Acamantis, Oeneis, Cecropis, Hippothontis, Aeantis, Antiochis. Et sic Ithycle archonte hi Quaestores enumerantur: Epichares Euonymiensis Erechtheidis, alter Aegeidis, Cephisophon Paeaniensis Pandionidis, Charias (Ińλn, Horáμios, Пalovídns) Leontidis, quintus (KepaλñDev, KixuvvóDev) Acamantidis, Diógiton Acharnensis Oeneidis, septimus Cecropidis, non ille Charias nominatus, quem expuli, octavus Hamaxasteensis Hippothontidis, nonus Philocrates Aeantidis, decimus Anaphlystius Antiochidis. Pariterque Suniade archonte primus est Euonymiensis Erechtheidis, alter Charias Araphenius Aegeidis, tertius Pandionidis, cuius nomen excidit, sed eius solius, non etiam alius cuiusdam, ut olim putabam, hoc quidem loco; quartus Eubius Aethalides Leontidis, quintus Euathlus Ceramensis Acamantidis; sequebatur sextus Oeneidis vel septimus Cecropidis, alteruter autem hoc loco a quadratario omissus est, quum duobus restituendis non sufficiat spatium; qui vero omissus erat, eius nomen in vacuo spatio post vs. 10. suppletum esse, probabiliter statuit Osannus. Infertur octavus Philotades Decelensis Hippothontidis Philotadis nomen notum ex Aeschine c. Timarch. p. 127 sqq. Dionys. Halicarnass. in vit. Dinarchi. Nonus fuit Aeantidis;' eius nomen a littera E incipiebat, et vs. 10. extr. scriptum erat. Decimus est Anaphlystius Antiochidis. Anni Olymp. 95, 2. primus tantum Quaestor Socrates nominatur: eius demi nomen latet in lectione AAMI. TENE; correxi ^AMП[T]PENE. Lamptra est Erechtheidis: itaque hic quoque incipiebatur ab Erechtheide. Post Euclidem igitur Quaestorum ordo secundum tribuum seriem fixam disponebatur, longe aliter atque ante Euclidem; nam qui Quaestor in titulis ante Euclidem scriptis ut princeps solus nominatur, modo huius, modo illius tribus est. Ante Euclidem autem princeps

[ocr errors]

videtur Quaestor fuisse, qui esset ex primae prytaniae tribu: nam n. 147. Olymp. 92, 3. prima prytania est Aeantidis, et Quaestor primarius est Callistratus Marathonius, Aeantidis: Marathon enim et antiquis et recentioribus temporibus Aeantidis fuit, non Leontidis: v. Corsin. F. A. T. I. p. 237. Constat vero eiusmodi magistratus, ut Strategos, Poletas, alios, eadem ratione qua Senatores in Senatu, per vices sub alio fuisse praeside; ut in bello Marathonio alio die alius Strategus prytanis collegii fuit (Herodot. VI, 110). Hic igitur prytaniarum quaestoriarum, quae cum prytaniis Senatus non confundendae sunt, ordo ex prytaniarum, quas tribus sortitae essent, ordine definitus ante Euclidem videtur. Dixeris quidem potuisse etiam ipsos Quaestores suas prytanias sortiri, et casu posse accidisse, ut Olymp. 92, 3. Aeantidis, quae primam prytaniam nacta erat, civis in sortitione Quaestorum principem locum obtineret; sed quum post Euclidem ordo Quaestorum ex ordine tribuum constitutus sit, probabile est, etiam prius ordinem tribuum in Quaestorum ordine constituendo observatum esse, nec quidquam mutatum, nisi quod pro variabili tribuum in prytaniis senatoriis obeundis ordine, qui sortitione constitutus est, iam constans valeret tribuum ordo. Quae de hac re Osannus p. 65 sq. disputavit, non recte disputata sunt. Nostram rationem longe verisimillimam ubi amplexus fueris, ex primorum Quaestorum, qui singulis annis fuerint, demis potest primae prytaniae tribus inveniri. Igitur, ut tabulam p. 182. propositam et sufficientibus argumentis munitam sequar, Olymp. 87,4 ubi Quaestor & Ou, prima prytania fuit Leontidis aut Hippothontidis; Olymp. 88, 4. ubi Koλλuteus, Aegeidis (vide num. 115. et Corsinum F. A. T. I. p. 233.); Olymp. 89, 3. ubi Aλαɛús, Cecropidis vel Aegeidis; Olymp. 89,4. si Aaxieds verum est, Oeneidis;' Olymp. 91, 3. ubi Iaiaviɛús, Pandionidis ; Olymp. 91,4. ubi 'Ayagveús, Oeneidis; Olymp. 92, 1. ubi Eunugins, Leontidis. Quae hoc loco exposui ut, si quando plura monumenta, ex quibus aliquid de tribuum ordine constitui possit, in lucem proferentur, inquiri facilius queat, verene an falso iudicaverim. Vs. 11. scribae nomen est Morychus, ex Aristophane, Platone, Grammaticis notissimum. Ibid. extr. duplex vitio quadratarii irrepsit.

Sequitur recensus donariorum, quorum pars redit n. 151. unde utraque inscriptio altera ex altera suppleri potest. Initio describitur aurea Victoria partibus (guμois s. Tάžeσ1) separatis appensa: plures autem aureas Victorias habuerunt Athenienses, quarum partem in nummos vertebant Olymp. 93, 2. cf. Oec. civ. Ath. T. . t. P. 24. Νίκη ἄπτερος fuit ad propylaea arcis; sed haec intelligi nostro loco nequit; nec reliquas, quarum notitia superest, nunc congeram. Si huius, quae nunc describitur, apud scriptores mentio fit, erit potissimum ea, quam memorat Demosthenes c. Timocrat. p. 739.14. ubi v. Ulpian. Erat vero Anva Nixn: quacum non confundendae aliae Athenis Minervae statuae,

Lemnia Phidiae aerea, Poliadis, Προμάχου ̓Αθηνᾶς, Παρθένου (nam Cliduchus ap. Plin. XXXIV, 19, 1. dubium est an Minerva fuerit atque an Athenis posita). Et illa Virginis Minervae statua in manu habet Victoriam quattuor cubitos altam; sed ne hanc quidem Victoriam hoc loco designatam esse inde patet, quod si ea nunc tradita memoraretur, intelligi non posset, quare ipsius magni simulacri aurum non traderetur, quum id Lachares demum abstulerit (Pausan. I, 25. Plutarch. de Is. et Osir. c. 71.). Igitur alia haec nostra Victoria est, fortasse eadem, quae n. 140. 141. e) in donariis Hecatompedi proprie dicti refertur, hoc est in ea templi parte, quae inter Pronaum et Parthenonem proprie dictum est. Alia memoratur §. 18. de qua suo loco dixi. Plura de his statuis v. Oec. civ. Ath. T. II. p. 295 sq.

§. 1. Νίκης χρυσῆς πρῶτος ῥυμός· κεφαλή, στεφάνη, ἐνῳδίω, ὅρμος, ὑποδερὶς, ἥλω δύο χρυσῶ, παρ' ἀριστερὰ ἀμφιδεᾶ, χρυσίδια μικρά ., σταθμὸν τούτων· ΧΧ ΔΔΑΔΗΡΙ

Στεφάνη grammaticis est προκόσμημα γυναικεῖον; cf. Athen. V. p. 201. 202. c. nott. Casaub. De aurea in arce στεφάνῃ vide n. 140. 141. Α). Vit. Sophocl. et Tertullian. de anima 46. De ea scripserat Hieronymus librum περὶ τῆς χρυσῆς στεφάνης. Ponderis primum X addidi collatis ceteris §. 2 sqq. ponderibus; nam T nimium haud dubie pro rerum appensarum ratione pondus est. Nempe caput cavum fuisse non ambigo. Plura v. in Oec. civ. Ath.

§. 2. Δεύτερος ῥυμός· Θώραξ, στρόφιον, σταθμὸν

[blocks in formation]

Απόπτυγμα videtur plicatura de zona dependens esse; Müllerus de aede Min. Poliad. p. 42. interpretatur lacinias diligenter sinuatas e latere ad suras dependulas. Res omnino ambigua est. De περόναις vide eundem Dor. T. II. p. 264. Ποδήρης est vestis pars de zona ad pedes descendens.

§. 4. Τέταρτος ῥυμός· παρὰ δεξιὰ ἀμφιδεῖ, στέφανος, κατωρίδε δύο, σταθμὸν τούτων ΧΡΗΗΗΗ ΔΙΕ

Coronam Victoria haud dubie dextera tenet, quum haec una cum dexteri brachii armilla commemoretur. De coronis Victoriae cf. ad n. 141. e). Κατωρὶς mihi videtur femininum substantivum a voce κατώρης, κάτω έπων (Hesych.), et intelligo duos lemniscos ex corona utrinque demissos. Ad formam cf. vocem ἀντηρὶς ap. Schneider. Lex. c. Suppl.

§. 5. Πέμπτος ῥυμός· ἀκρωτήριον χρυσοῦν ὀπίσθιον, σκέλει δύο, σταθμὸν τούτων XXXΧΕΙ

Οπίσθιον supplevi ex n. 151. Ante id hic legitur ΧΡΥΣΙΟΝ, quod quum n. 151. omittatur, patet id esse additamentum non necessarium: igitur arbitror | vacare, et χρυσοῦν adiectivum reponendum esse. Iunge omnia: ἀκρωτήριον χρυσοῦν ὀπίσθιον, pars postica prominens aurea, hoc est alae binae cum earum ligatura. Demosth. c. Timocr.

p. 739. 14. οἱ τὰ ἀκρωτήρια τῆς Νίκης περικόψαντες, ubi Ulpianus alas interpretatur. Plura de hac re disputavi Oec. civ. Ath. T. II. p. 294 sq.

§. 6. Θυμιατήριον ἀργυροῦν, ὃ Κλεοστράτη ἀνέθηκε Νικηράτου, χαλκᾶ διερείσματα ἔχον, σταθμὸν τούτου ΧΗΗ

Hoc quoque redit n. 151. vs. 11. Διερείσματα sunt laminae, ex quibus craticula suffimento imponendo inserviens formata erat, a voce διερείδειν. Pondus fortasse XHHH fuit; v. var. lect.

§. 7. Χρυσίον ἄπυρον, σταθμὸν τούτου .IC

§. 8. ̓Αμφιδεαῖ χρυσαῖ λεπταί ΙΙ, Πολυΐππη Μελε τεῶνος. τεῶνος..... έως ἀνέθηκεν· σταθμὸν τούτοιν ΗΙΙΙ

Polyippe Meleteonis filia est; si uxor significatur, additur γυνή, ut aliquoties col. B. Si Meleteon idem est, qui in agonistica inscriptione ut pater Eurymenis ex tribu Oeneide memoratur, Αχαρνέως vel alius Oeneidis demus h. 1. restituendus est.

§. 9. Στρεπτὸν περίχρυσον ὑπάργυρον, σταθμὸν τούτου ΕΠΕΙ

Στρεπτόν est catena.

§. 10. Στέφανος χρυσοῦς, ἀριστεῖα τῆς θεοῦ, στα Suòv TOUTOU HHPAAHHIC

Haec corona haud dubie prioribus Panathenaeis magnis (Olymp. 94, 5.) oblata erat, ut infra in ἐπετείοις huius anni (Olymp. 95, 5.) alia redit, eodem nomine insignita. Cf. etiam n. 158. §. 5.

§. 11. Οινοχόαι ἀργυραῖ ΙΙ, σταθμὸν τούτων ΧΗΗΗ ΕΔΔΔΗ

Eadem habes n. 151. vs. 21.

§. 12. Στέφανος χρυσοῦς, ὃν Λύσανδρος Αριστοκρίτου Λακεδαιμόνιος ἀνέθηκε, σταθμὸν τούτου ΡΔ ΗΙΙΙΙ Dedicavit Lysander captis Athenis. De patre Lysandri v. ad n. 6o. Redit haec corona n. 151. 152. §. 13. Στέφανος θαλλοῦ χρυσοῦς, ο Γέλων Τλη σωνίδου Πελληνεὺς ἀνέθηκε, σταθμὸν τούτου ΔΙΗ

Τλησωνίδου correxit Chandlerus ex n. 151. vs. 32. Paulo ante non θαλλόχρυσος scribendum, sed αλλοῦ χρυσοῦς; ν. ad n. 151. 153.

§. 14. Στέφανος θαλλοῦ χρυσοῦς, ὃν Ἱεροκλῆς Φασηλίτης ἀνέθηκε, σταθμὸν τούτου β

§. 15. Στέφανος θαλλοῦ χρυσοῦς, ὃν ἡ πόλις ἀνέ θηκε, τὰ νικητήρια τοῦ κιθαρῳδοῦ, σταθμὸν τούτου ΕΔΔΔΗ

Articulus τά deest n. 151. vs. 33. ΚΙΘΑΡΩΙ ΔΟΣ pro ΚΙΘΑΡΩΙΔΟ vitium quadratarii est. Cur citharoedus non nominatus est? cur victor ipse coronam non accepit? In hoc olim haesi, neque expedit rem locus Aeschinis c. Ctesiph. p. 456. Sed res est simplicissima: corona illa vincenti desti nata erat, sed vicit nemo; igitur deae dedicata est.

§.16. Στέφανος θαλλοῦ χρυσοῦς, ὃν ̓Αριστομάχη Αριστοκλέους ἀνέθηκε, σταθμὸν τούτου ΔΔ ΗΙ

§. 17. Δακτύλιος ἀπείρων χρυσοῦς, ὃν Πλαθο.. Αιγινήτης ανέθηκε, σταθμὸν τούτου IC

ΑΠΕΡΩΝ, ἀπείρων, ut ΙΕΥΓΕ ζεύγει, ΣΚΕΛΕ σκέλει, quae forma dualis p. ζεύγεε, σκέλες hodie ex grammaticis nota. Απείρων δακτύλιος quid sit, discas ex Schol. Ven. Iliad. ξ, 200. Schol. Odyss. a, 98. Mai. Apud Polluc. VII, 79. lege απείρονα, etsi ex Aristotelis auctoritate talis anulus etiam ἄπειρος νο

catus est (v. intt. Polluc.). Hesychius tamen habet sigillis s. emblematis inductum, quae agglutinabantur etiam ἀπέρονα, πέρας μὴ ἔχοντα. ferrumine: ea vero sigilla aurata fuerunt. Cf. etiam n. 151. vs. 44. ubi rursum ἐπίτηκτος et ὑπάργυρος coniunguntur.

§. 18. Στέφανος χρυσοῦς, ὃν ἡ Νίκη ἔχει ἐπὶ τῆς κεφαλῆς, ἡ ἐπὶ τῆς χειρὸς τοῦ ἀγάλματος τοῦ χρυσοῦ, ἄσταθμος.

Haec corona redit n. 151. vs. 3o. et n. 153. ubi tamen ponderata est; neque haec diversitas magni mihi momenti videtur. Victoria haec alia Victoria haec alia manifesto, atque ea quae §. 1-5. describitur: est enim ea, quam in manu tenet magna Minervae statua aurea. Sed in hac re difficultas posita est; cur enim corona Victoriae traditur, nec Victoria ipsa et ipsum magnum Minervae signum? Quod non plane expedit ea ratio, quam Introductio huius classis ministrat, ubi conieci, magnum Miner, vae signum, quod in nulla superstitum tabularum describitur, peculiaribus tabulis consignari solitum esse: nam si aliis tabulis magnae statuae partes consignatae sunt, cur corona de capite Victoriae in his tabulis recensetur, non in illis, in quibus magnae statuae reliqua? Immo quum demonstratum supra sit, in tabulis ante Euclidem consignatis distingui Hecatompedum et Parthenonem; si Olymp. 95. idem qui antea horum vocabulorum usus fuit, quaeritur, quomodo corona Victoriae in manu magni signi, quod in ipso Parthenone fuit, inter opes Hecatompedi recenseri potuerit? Dixeris, detractam Victoriae eam coronam esse et in Hecatompedo suspensam, nec nisi in certis quibusdam sollemnibus impositam Victoriae capiti esse. Quod ut concedam, tamen non video, cur ea corona, nisi in capite Victoriae fixa fuerit, non ponderetur, sed sit Tapes. Nihilominus omnibus consideratis eo inclino, ut hanc coronam capiti detractam et in Hecatompedo servatam putem, unde separatim tradatur, quum ipsum magnum simulacrum cum Victoria sua in Parthenone s. ady to templi positum non possit in his Hecatompedi tabulis recenseri, manente etiamtum utriusque vocabuli veteri discrimine: sed cur ea corona, quae tamen n. 153. iam ponderata videtur, hac aetate fuerit arra uos, nescire me fateor. Ea vero, quam proposui, sententia inde aliquam lucratur confirmationem, quod n. 151. vs. 26. diserte memoratur aliquid ἀπὸ τῆς χειρὸς τῆς Νίκης, ut videas, id demptum de manu et separatim asservatum esse.

§. 19. Φωκαϊκώ στατῆρε ΙΙ. ἕκται Φωκαΐδες .. Phocaici stateres aurei fuerunt: Extα alibi non reperiuntur nisi in hoc ipso titulo §. 22. Quae quum sextam stateris partem constituisse videantur, argenteae fuerint.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

§. 23. Σκάφαι χαλκαΐ Η

Sunt centum pelves aereae, quas portabant μérono σnapnpógoi. Eaedem redeunt n. 151. vs. 26. §. 24. Στάθμια χαλκα ΔΙ

Non undecim, sed duodecim esse docet n. 151. vs. 40. Sunt ponderum normae (vide n. 123. §. 8.), ex plebiscito in arce repositae. Similiter orάua xaλxã in åvaygapy avanuárov Archonte (immo Quaestore) Alcibiade descripta erant: v. Polluc. X, 126.

§. 25. Μάχαιρα ἀργυρᾶ κολεὸν ἀργυροῦν ἔχουσα· ταύτην ἡ βουλὴ ἀνέθηκε· σταθμὸν ταύτης .. Plurima de coniectura dedi, quam tamen spatiorum ratio satis evincit.

§. 26. Καρχήσιον Διὸς Πολιῶς ἀργυροῦν, σταθμὸν TOUTOU HH

Supplevi pondus: haud dubie enim idem vas est atque n. 140. 141. litt. h).

S. 27. .... Αρτέμιδος Βραυρωνίας χρυσ-

........

Haec quoque in Hecatompedo fuisse vix dubito, etsi Brauroniae Dianae templum in arce fuit (Pausan. I, 23, 9.): nam ex quo uno collegio coniuncti Quaestores Minervae et ceterorum deorum sunt, praecipua Deorum cimelia videntur in Hecatompedum delata esse. De Opisthodomo certe non cogitarim, qui col. B. demum commemoratur: licet non negem me offendi hac re, quod in ipso Hecatompedo Dianae res reperiuntur: idem tamen vides in Iove Polieo tum in hac inscriptione §. 26. tum n. 140. 141. Neque unquam Opisthodomus potuit Hecatompedi nomine comprehensus esse, quum Hecatompedus sit solum medium templum. Ante 'Agréuidos suppleri potest ráde éσtí.

[blocks in formation]

illam φιάλην esse aliam, quae n. 150. nondum extat: n. 150. autem intelligo id perscriptum esse, cuius n. 151. vs. 36. init. superest finis: της ἀνέθηκε, ἐφ ̓ ᾗ τὸ Γοργόνειον. Manifesto est μήτηρ ἀνέθηκε, ut Λυσιμάχη Τηλεμάχου μήτηρ n. 15o. Post haec n. 15o. est: ..HITI, hoc est [ἐφ ̓] ᾗ τὸ [Γοργόνειον. Patet igitur quadratarium n. 15o. post vocem μήτης inμήτηρ incuria omisisse verbum ἀνέθηκεν, quasi id iam post nomen Λυσιμάχη posuisset. Quale donarium fuerit, nescio: aut ἀσπὶς aut φιάλη fuit, eaque argentea. De Gorgoneo v. ad n. 151. vs. 56. id vero verisimile reddit Minervae hoc donarium esse oblatum, non Dianae Brauroniae.

§. 53. Δακτύλιος χρυσοῦς ... πινακίῳ, ὃν Κ........ ἀνέθηκεν ̓Αρτέμιδι Βραυρωνία.

H quid sit, nemo facile dixerit. Exspectaveris σὺν πινακίῳ. Πινάκιον exiguam puto tabellam operis tessellati esse, quales nos quoque in anulis ge

stamus.

§. 54. Δακτύλιος χρυσοῦς, καὶ χρυσίον πρόςεστι δεδεμένον· ὃν Φρυνίσκος Θετταλὸς ἀνέθηκε· σταθμὸν τούτων .. FF

Supplementi formulam petii ex vs. 27.

§. 35. Ἐνῳδίω χρυσῶ ΙΙ ̓Αρτέμιδος Βραυρωνίας, ος ανέθηκε, σταθμὸν 111C

§. 36. Στατῆρες κίβδηλοι ...... κατακεχρυσωμένοι, οἱ παρὰ Λάκωνος.

Post κίβδηλοι videtur numerus perisse. Plumbeis stateribus auratis Lacones decepisse Polycrates Samius ferebatur (Herod. III, 56.).

§. 37. Ονυξ μέγας, τραγελαφου πριαπίζοντος, στα θμόν ΔΔΔΗ

Genitivus designat imaginem, quae in onyche scalpta. De tragelapho uberius exposui Oec. civ. Ath. T. II. p. 3o5. eum esse salacem fictum quid obest quo minus statuas? Igitur supplevi πρια[πίζοντος.

[blocks in formation]

§. 59. Τάδε ἐπέτεια παρέδομεν· χρυσίον ὃ Αριστοκλῆς ὁ ἀπο... ὴς ἀπήνεγκεν, τὸ ἀπὸ τοῦ βάθρου τοῦ ἀγάλματος.

Statuam intellige magnam Minervae Virginis, quam Phidias fecit. Eius basin Olymp. 95, 3. refecerat hic Aristocles. De variis hoc nomine artificibus dixi ad n. 23. ubi duos Atticos docui Aristocles fuisse, alterum patrem, alterum filium Cleoetae, qui Phidiae videtur adiutor fuisse. Et minor ille Aristocles potuit Olymp. 95, 3. superstes esse, si non iuvenis, certe senex. Igitur vide ne, ut Olympiae Phidiae posteri Phaedryntae dicti habuerunt ius statuae Iovis purgandae (τὸ ἄγαλμα ἀπὸ τῶν προςιζανόντων καθαίρειν, Pausan. V, 14, 5. coll. Hesych. v. φαιδρυντής), ita hoc negotii Phidiae et Cleoetae posteris Athenis datum fuerit, ut purgarent Parthenonis statuam et reficerent. Et negotii illius designatio inesse videtur illi additamento: ἀπο. . ής. Coniiciebam ὁ ἀποφαιδρυντής: etsi una littera brevius hoc supplementum est. Patriam Aristoclis significatam esse nunc non credo: solet

..

[ocr errors]

enim in patriae notatione articulus in his titulis omitti.

§. 40. Ἕτερον χρυσίον, ὃ παρὰ τῷ χρυσοχόῳ αὐ ρέθη, σταθμὸν IC

Cf. Demosth. c. Androt. p. 615.

§. 41. Στέφανος χρυσοῦς, ἀριστεῖα τῆς θεοῦ, στα θμὸν ΗΗΔΑΔΑΡΙΟ

Haec corona dedicata in magnis Panathenaeis Olymp. 95, 3.

§. 42. Παλλάδιον ἐλεφάντινον περίχρυσον καὶ ἡ ἀσπὶς ἐπίχρυσος, ὃ ̓Αρχίας ἐμ Πειραιεῖ ποιῶν ἀνέθηκε.

Ποιῶν p. ποιήσας modestiae causa, ut ἐποίει Ρ· ἐποίησε. V. Plin. Hist. nat. Praefat.

§. 43. Ανδρων Ελαιούσιος ἀπήρξατο χρυσᾶς Η, Θρά συλλος Εὐωνυμεὺς χρυσῶ στατῆρε ΙΙ Αἰγιναίω.

ΧΡΥΣΟΝ: ΟΙ nihil est; videtur lapicida errasse, ut aliquoties.

§. 44. ̓Αρτέμιδος Βραυρωνίας· χρυσοῦς δακτύλιος, ὃν Αξιοθέα Σωκλέους γυνὴ ἀνέθηκε, σταθμὸν ΗΙΙ

§. 45. ̓Αργύριον σύμμεικτον ἄσημον, σταθμὸν ΠΕΕΕΙΙΙ χρυσίον ἄσημον, σταθμὸν Η

§. 46. Τάδε ἐν τῷ Οπισθοδόμῳ ἐκ τῆς κιβωτοῦ τῆς Βραυρωνίας ἦν· ἱππικὸς κεκρύφαλος, ἐχήνια· Ξενότι μος Καρκίνου ἀνέθηκε.

Ex Brauronia cista haec in Opisthodomum Parthenonis delata sunt. Ἐχήνια idem est quod ἐχῖνοι in fraenis equestribus: vide de εχίνοις Polluc. I, 184. Carcinum Xenotimi f. memorat Thucyd. II, 23. cuius filius hic Xenotimus videtur.

§. 47. Ἐν ἑτέρῳ κιβωτίῳ Εἰρήνη ἐλεφαντίνη κατάΧρυσος.

.... · καττι

§. 48. Ἐν κιβωτίῳ ἥλω δύο, ὑποδερὶς, διόπων δύο ζεύγει, ταῦτα ὑπόξυλα κατακεχρυσωμένα, φυσητὸν, μήλω δύο ὑποξύλω κατακεχρυσωμένω, δακτύλιοι ἀργυροῖ ὀκτώ, προςένι χρυσίον ἄπυρον, πρόςεστιν σφραγὶς τερινὰ ἐνῴδια πέντε . ταῦτα Θαυμαρέτη ἀνέθηκε ........ γυνή. De clavis et ὑποδερίδι cf. §. 1. Υποδερίδα et ibi et hic intellige tegumentum pectoris collo proximi. Δίοποι Hesychio auctore sunt inaures: quas ligneas fuisse mireris. Φυσητὸν haud dubie φυσητήριον est, Mabellum. Προςένι significat, in argenteis anulis infixum esse aurum; adiectum erat sigillum, σφραγὶς λιθίνη vel ὑαλίνη aut σφραγὶς ἴασπις (cf. S. 5o.), aut tale quiddam.

§. 49. Ἐν κιβωτίῳ λύριον ἐλεφάντινον καὶ πλῆκτρον

νον ξύλινον.

In lacuna fortasse ἐπηργυρωμέ]νον fuit; plectrum in utroque fine videtur argenteo tegumento munitum.

...

ενι

§. 50. Ἐγ κιβωτίῳ ποικίλῳ, ὃ Κλειτὼ ̓Αριστο .... . ίου, Κίμωνος γυνὴ ἀνέθηκεν· ἐν τῷ κιβωτίῳ ἔν ἐγκυλιόμενα· σφραγὶς χρυσοῦν δακτύλιον ἔχουσα, Δέξιλλα ἀνέθηκε· ὄχθοιβος χρυσία ἔχων δώδεκα· ἕτερος ὄχθοιβος χρυσία ἔχων ΔΙ· ὄχθοιβος χρυσία ἔχων ΠΙΙ· χλιδών χρυσία ἔχων Δ σὺν τῷ ἀπύρῳ· σφραγῖδε ὑαλίνα ποικίλα ΙΙ, περικεχρυσωμέναι, ἁλύσεις χρυσᾶς ἔχουσαι· ὄνυξ σφραγὶς χρυσοῦν δακτύλιον ἔχων· σφραγὶς ἴασπις χρυ σοῦν δακτύλιον ἔχουσα· σφραγὶς Ιασπις περικεχρυσωμένη· σφραγὶς ὑαλίνη περικεχρυσωμένη, χρυσοῦν δακτύλιον ἔχουσα· σφραγῖδες δύο ἀργυροῦς δακτυλίους ἔχουσαι· σφραγῖδες ὑά

1

λιναι Γ, ποικίλαι, περικεχρυσωμέναι· σφραγὶς περίχρυσος· ὑποδερὶς προς..... ἔχουσα ἐν τῷ μέσῳ ἄπυρον χρυσίον καὶ ἀμφι..

Cimon hic qui sit, ignoratur. Verba ἐν τῷ κιβωτίῳ negligenter ex prioribus repetita sunt. Χρυoía sunt parvae ex auro laminae vel bracteae; de nummis me cogitasse falso tradidit Osannus Syll. p. 100. Verba σὺν τῷ ἀπύρῳ docent, annumerato

hoc decem esse χρυσία. Vs. 55. περικεχρυσωμέναι et ἔχουσαι pro duali est. Ibidem post vocem ὄνυξ addidi σφραγίς: adiectum tamen ἔχων sequitur vocem primo loco positam ὄνυξ. Vs. 57. post alterum σφρα γὶς dele ductum l. Vs. 40. correxi ὑποδερίς, post quod annotatum vacuum spatium est: sed ni fallor, id ipsum occupavit vox ὑποδείς. Quod sequitur ΠΡΟΣ .. ΙΩΙ nescio quid sit.

151.

In pavimento casae in arce repperit Chandlerus, et misit Societati, qui dicuntur Dilettanti. Ipse edidit Inscr. II, 5. p. 46. 47. dein ego Oec. civ. Ath. tab. VI. et explicui T. II. p. 509-523. Marmor est στοιχηδόν scriptum.

[Textum vide p. 240. 241. interpositum.]

Quum lapis, qui superest, ne tertiam quidem partem latitudinis huius tituli complectatur, quod certis argumentis iam olim docui; patet in dexteram appositum fuisse longe maiorem lapidem vel plures lapides. Titulus comprehendit descriptionem donariorum, quae Quaestores Minervae archonte Dexitheo (Olymp. 98, 4.) tradiderant successoribus (Olymp. 99, 1.); igitur praecedente recentior est annis tredecim. Quare nova multa, quae n. 15o. desiderantur, donaria inscripta, alia opinor omissa sunt, quum non superessent; haud pauca tamen redeunt, sed ordine magnopere immutato. Praeterea quae dam, quae in hoc titulo habentur, etiam n. 152. invenies: atque illa inscriptio hac n. 151. videtur antiquior esse, de quo suo dicam loco.

.......

Supra scriptum fuisse videtur θεοῖς ἐπικουρίοις vel simile, ut n. 139. Cf. etiam ad Marm. Sandw. Dein sequuntur praescripta usitata, vs. 1-4. Τάδε παρέδοσαν οἱ ταμίαι τῆς θεοῦ οἱ ἐπὶ Δεξ[ιθέου ἄρχοντος, quattuor Quaestorum nomina,] ..... της Κεφαλῆθεν, Νικόμαχος Αχαρνεύς, Δι..αλ........... [praeter antecedentis Quaestoris nomen mutilatum trium Quaestorum nomina, οἷς ὁ δεῖνα ἐγραμμάτευε, τοῖς] ταμίαις τοῖς τῆς Θεοῦ, τοῖς ἐπὶ Δι[ε]ιτρέφους ἄρχοντος, quinque Quaestorum nomina,] Θερσίππῳ Κοθωκίδη, Α..... Πιθεῖ, Δε[ε]ιέ[ω duorum Quaestorum nomina, οἷς ὁ δεῖνα ἐγραμμάτευε]. ..... Quae vulgo addita reperiuntur, παραδεξάμενοι παρὰ τῶν προτέρων ταμιῶν κ. τ. λ. non videntur addita fuisse. ΔΙΞΙΤΡΕΦΟΣ Osannus Syllog. p. 143. bene monuit in ΔΙΕΙΤΡΕΦΟΣ mutandum esse; vulgaris forma est Διατρέφης, quo nomine hic archon venit ap. Diod. XV, 14. Apud Atticos dicitur usitatius Διτρέφης, et ex reconditiore forma Διειτρέφης, quam praebet titulus militaris Atticus. De Quaestorum nominibus et ordine optime disputavit Osannus Syll. p. 65. docens illos ex serie tribuum ordinaria descriptos esse. Eorum, qui archonte Dexitheo fuerunt, Cephalensis et Acharnensis sunt tribuum quintae Acamantidis et sextae Oeneidis: igitur ante illos interciderunt quattuor. Sed eorum, qui Diitrephe archonte Quaestura functi sunt, unus est Cothocides, alius continuo additus Pithensis. Pithensis est septimae tribus Cecropidis ; igitur Cothocides debet sextae Oeneidis esse: unde patet Cothocidas demum fuisse Oeneidis tribus, et ante Thersippum quinque nomina perisse. Cf. de Quaestorum ordine ad n. 150.

Sequitur vs. 5. 6. χαλκῆν τὴν ἐν τῷ Παρθενῶνι ὁμολογούμενον ἐλέφαντα παρέδομεν πρὸς ἀριθμὸν καὶ σταθμόν. Neutrum intelligi potest; nisi quod primum de ahenea Parthenonis statua, deinde de ebore agitur. Prior non est ̓Αθηνᾶς Προμάχου, quae non in Parthenone, sed sub dio fuit: at fuerunt etiam alia ahenea in arce signa, ut Lemnia Phidiae καλλίμορφος (Pausan. I, 28. Plin. XXXIV, 1.) et aliud signum auratum, quod dedicaverat Nicias (Plutarch. Vit.). Ebur an sit magni in Parthenone signi, nescio. Post vs. 6. relicto spatio incipit iam vs. 7. descriptio eiusdem Victoriae aureae, quam n. 150. vidimus, sed verbis variata, addita vel detracta hinc inde una et altera voce. Quae restitui possunt, sunt fere haec:

(7) Νίκης χρυσῆς πρῶτος ῥυμός· κεφαλὴ, στεφά[νη, ἐνῳδίω, ὅρμος, ὑποδερὶς, ἥλω δύο χρυσῶ, παρ ̓ ἀρι στερὰ ἀμφιδεᾶ, χρυσίδια μικρά σταθμὸν τού των ΧΧΔΔΔΔΗΕΙΙ]

..

[blocks in formation]

Vs. 8. περιτραχήλιον additum est, item vs. 8. extr. 9. init. χρυσίδια μικρά, quae cave putes eadem esse quae n. 150. in primo juu sunt. Potius haec sunt in hoc titulo addita, quum in priore, singulis minus accurate enumeratis, uno vel altero ceterorum vocabulorum comprehendantur: certe pondera eadem fuisse potest ex vs.g. colligi. Vs. 10. post ἀκρωτήριον omissa vox χρυσοῦν. In aliis locis plura videntur addita esse, pro quibus lacunas reliqui, quae tamen etiam in aliis sedibus notari poterant, quod ubi quodque vocabulum exciderit, non constat. Eam quidem, quam statuo, latitudinem tituli fuisse, docent maxime vs. 14 sqq. Sequitur vs. 10. 11. (coll. n. 15ο. §. 6.):

[Θυμιατήριον ἀργυροῦν, ὃ Κλεοστράτη ἀνέθηκε Νικηράτου, χαλ]κᾶ διερείσματα ἔχον, σταθμὸν σὺν τῷ χα[λκαι ΧΗΗ].

Inde a vs. 12. in plurimis discedit hic titulus a n. 151. Primum est: ἀργυροῦν ὑπόξυλον, ἵνα ἡ

« ElőzőTovább »