Oldalképek
PDF
ePub

num ambitio fuit; diis reservabantur publicae imagines, divina simulacra religiosae privatorum mentes dedicabant. Themistoclis quidem parvam imaginem ab ipso, ut videtur, templo Dianae Aristobulae illatam scimus, quod ille templum condiderat (Plutarch. Themistocl. 22.): sed hoc donarium fuit deae dedicatum, quae ipsi optima in bellis Persicis suppeditasset consilia; nec sine offensione illi vel illius templi exstructio fuit. Denique Themistocles non est cum Phanodico comparandus: tempusque Soloneo multo est recentius. Nolo pro mea sententia afferre, quantam Phidiae et Pericli invidiam attulerit, quod eorum imagines in Minervae clypeo agnoscerentur (Plutarch. Pericl. 32.); quod Pisistrato arrogantiae crimen attulit, si Baccho imaginem suam mutuatus est (Athen. XII, p. 533. C.): haec enim a nostra re alieniora. Sed iconicae imagines sero in communem usum receptae sunt; qua de re operae pretium est legere, quae accurate disputavit Hirtius noster in Comment. Acad. Boruss. hist. et philol. a. 1814 1815. imprimis p. 6. ubi quae de foeda Hipponactis imagine a Bupalo et Anthermo elaborata ex historiae fide narrantur, nemo nobis obesse censebit. Theodorus quidem Samius ipse se ex aere fudit, auctore Plinio XXXIV, 19, 22. at ea imago non statua fuit, sed exiguum haud dubie sigillum, quale est Polycratis donarium num. 6. tractatum: talia tum privato usui facta frequenter esse non nego. Contra non valde antiquus artifex videtur Chirisophus Cretensis, qui statuam suam ex lapide factam Tegeae apposuit Apollinis signo a se elaborato (Pausan. VIII, 53, 3.). Postremo si signum Phanodici marmoreum fuit, de quo vix dubites, nova inde oritur difficultas, de qua infra dicam. Quae quum ita sint, recens iudico Sigeense hoc monumentum, quod si tam antiquum esset quam vulgo habitum est, universam artis sculptoriae historiam, qualis nunc constituta est, funditus everteret, illamque artem multo tum latius patuisse demonstraret, quam rebus accuratius perpensis statuere licet. In qua sententia etiam Theoph. Welckerum, virum in artis historia eximie peritum, litteris ad me datis me confirmasse scias. Igitur duplicem hunc titulum, ipsa repetitione suspectum, ad illa tempora relego, quae labentibus Graecorum moribus et insana irrumpente ambitione fora, stoas, curias imaginibus privatorum impleverunt, inscriptionesque has in earum refero classem, quae falsam antiquitatis speciem prae se ferunt, qualis est Delphica num. 25. ex temporis certâ notâ prorsus convicta, cum columnis Herodis, aliisque pluribus, eamque hoc, quo posui loco, nonnisi ductuum priscorum et pristinae auctoritatis causa retineo. Post haec si de Phanodico ipso quaesiveris, unus hoc nomine vir insignis est, Deliacorum scriptor (Schol. Apollon. Rhod. I, 211. 419. Diog. L. I, 31. 82. 83. Serv. ad Virg. Aen. VII. ex emendatione Vossii Hist. Gr. p. 400.), cuius aetas, patria, pater ignotus. Sed Scholiis Apollonii Rhodii, in quibus ad eum provocatur, nullum constat scriptoris nomen contineri,

qui infra Augusteum et Tiberianum saeculum descendat; neque dissimile vero, ea illum aetate vixisse, qua in antiquitate, in rebus civitatum divinis et humanis, denique in philosophorum, poetarum, aliorum virorum clarorum vitis illustrandis Graeci imprimis versati sunt, inde ab Aristotele usque ad Aristarcheos: propius tamen accesserit ad Aristotelis aevum, ut Duris Samius, et credo etiam Satyrus, quibuscum commemoratur; etsi huius aetas itidem incerta est. Et Phanodicus quidem Diogene Laertio auctore nonnulla de Biante et peculiarem sententiam de tripode, qui a septem Sapientibus ad Delphicum deum delatus esse fertur, memoriae prodiderat, non in Deliacis, opinor, sed in alio libro vel de tripode vel de septem Sapientibus: ut eum intelligas non imperitum illius aetatis fuisse, quam Sigeensis tituli scriptura et dictionis simplicitas mentitur. Eundem hominem pium et antiquarum rerum studiosum fuisse argumenta, quae tractavit, suadent. Qualis ingenii viro convenit hoc monumentum. Itaque etsi incerta haec coniectura est, siquis hunc ipsum horum titulorum auctorem esse posse credat, equidem non reluctabor. Etenim non modo illis temporibus sed multo prius antiquitatis specie fucatos titulos dedicatorios esse, ad Inscr. 25. demonstravi.

§. 2. Κἀγὼ κρατῆρα κἀπίστατον καὶ ἡθμὸν ἐς приτανεῖον ἔδωκα μνῆμα Σιγευεῦσι] Εt ego craterem et basin et colum in Prytaneum dedi memoriae causa Sigeensibus. In superiore: Kgnriga de nai útongnrýgiov nai Κρητῆρα καὶ ὑποκρητήριον ηθμὸν ἐς πρυτανήϊον ἔδωκεν Συκεεῦσιν. In inferiore Chish. Hessel. KAOKA: Revettius tandem in lapide vidit esse EAOKA. In additicia vocis HOMON altera littera est O, ut nescias fueritne O an: sed prius probabilius. Etiam O autem satis antiquam esse formam, docet num. 4. Huov in primitiva scriptura vides aspiratum, ut Schol. Apollon. Rhod. I, 1294. Guès darúvera: cui praecepto Bentleius opponit vocem aé, non cogitans ex Ionismo in compositis haud paucis retineri tenuem, ut άŋdiwrns, ¿vtýλios, hεÚTTOS. In additicia distingui nequit, sitne uès an uès pronunciatum: prius statuit Bentleius, sed inconsiderate, qui quidem videatur putasse, si aspiranda vox esset, spiritum etiam in Ionica scriptura apponi debuisse. Mox Ziyεvevo in inferiore non dubito errori lapicidae imputare, qui quum in secunda syllaba deberet El scribere, aberrans ad tertiam occuparit EY, dein errore animadverso etiam tertiae syllabae litteras EY recte addiderit. Nam quum paulo post recte ZLyELES Scriptum sit, intelligis illud eu non posse nisi quadratarii negligentiae tribui. Cave igitur putes prius EY esse pro EF, assumpto Aeolico digamma, de quo Chishullus cogitabat: quod statui non poterit, nisi forte utramque formam de industria adhibitam a grammatico dixeris, ut ostentaret utramque. Sed in additicia vide ne scriptura Zvxɛɛσ non casu sed consilio illata ex loci vulgari et plebeia dialecto sit. Hactenus de grammaticis formis. De structura Bentleius bene monuit, inferioris

lectionem dwxa valde ridiculam esse: nam coepit opus ipsum loqui; nunc homo Phanodicus loquitur. Quae personarum confusio, in additicio titulo posthac evitata, videtur simplicitatis affectationi deberi, nec male a Chishullo defenditur Pausaniae et hodierno quoque usu, quo imago ipsius hominis nomine appellatur: ut ille in Atticis cap. 18. ἀνδριάντες ἄλλοι τε καὶ Αὐτόλυκος ὁ παγκρατιαστής, ριο nai ó pro genitivo Auroλúxov, quo usu nihil apud Pausaniam frequentius. Sed nihil est quod ad Ennii provocatur epitaphium, in quo nulla personae mutatio:

Adspicite, o cives, senis Enni imagini' formam:
Hic vostrum panxit maxuma facta patrum.
Nemo me lacrumis decoret, nec funera fletu

Faxit. Cur? volito vivo' per ora virum. Iam ut ad donariorum vocabula perveniam, etsi VOX Tingnτngídios in Atticis legebatur demiopratis, Atticisque poetis ng non insolens (Aristoph. pr Acharn. 955.), quod etiam Pindarus Doricae maxime dialecto addictus retinuit, tamen xgarng vulgaris Atticorum forma est, docentibus et scriptoribus et inscriptionibus. Igitur hanc prae se fert inferior titulus; gnng Ionicum poetis et Herodoto usitatum habetur in superiore. Rursum crateris basis ibi στατον, hic vocatur ὑποκρητήριον: utroque designatur fulcrum, cui crater imponatur, basis craterae in inscriptione Latina ap. Gruter. p. XLVIII. 'Yπоngητglov vox est Ionibus usitata: igitur crateris fulcrum Herodotus I, 25. úоngnτngídiov vocat; licet etiam in Aeginetica inscriptione extet Bagov imоngaтngiov: quippe ea vox Ionibus non magis propria erat quam Tingnτngídios. Non tamen ea ita pervulgata erat, ut doctis memorabilis ne videretur; unde Plutarchus de orac. def. dicit: Tegiónтos Toũ ngaтρος ἕδρα καὶ βάσις, ἣν Ηρόδοτος ὑποκρητηρίδιον ὠνόμασεν (cap. 14.). Hinc eam devitant alii, ut Pausanias X, 16. vocat iñónμα тоũ ngaτñgos, et edgav τ ngaTйgi, et de eodem vase est ap. Athen. V, p. 210. B. Ηγήσανδρος δ ̓ ὁ Δελφὸς ἐν τῷ ἐπιγραφομένῳ Ὑπομνήματι ἀνδριάντων καὶ ἀγαλμάτων, „Γλαύκου, φησὶ, τοῦ Χίου τὸ ἐν Δελφοῖς ὑπόστημα, οἷον ἐγγυθήκην τινὰ σιδηρᾶν, ἀνά θημα Αλυάττου· οὗ ὁ Ἡρόδοτος μνημονεύει, ὑποκρητηρίδιον auтò xaλwv." Et Atticis quidem, ut in huiusmodi rebus aliud alibi vocabulum frequentius auditur, videtur certe usitatius fuisse ἐπίστατον, ὑπόστατον, ἐπιστάτης, ὑποστάτης. Acta Quaestorum Olymp. 95, 5. ὑπόστατον χρυσοῦν ἄσταθμον· κρατὴρ ὑπάργυρος etc. Pollux X, 46. (coll. 79.) ex demiopratis Atticis: λouτήριον καὶ ὑπόστατον, pro quo ὑποστάτην dixit Pausan. X, 26, 2. Haec de úñoσráτy et úñσTάTY; sed iidem Attici eodem sensu TiσTαtov sive Eπιστάτην dixerint. Non provoco ad titulum de templi Poliadis exstructione vs. 43. ubi TíσTαTOV basin columnae interpretabatur Schneiderus, quum ibi potius ἐπιστάTa operis et templi curatores sint: sed Aristophanes Av. vs. 436. rem conficit, licet ibi, quid sit & πOTάTHS Sive To Tío Tarov, dubitetur. Tria enim Scholiastae proponunt, Vulcanum ex luto fictum, qui quasi Lar familiaris sit, quod praefert cum Kustero Chishullus p. 45. et docte illustrat; trabem vel as

serem ad caminum, unde ex clavis vasa culinaria suspendantur, quod Brunckio probabile videtur; postremo basin sive tripodem, in quo ollae et lebetes igni apponantur, quod Bentleius ad hanc inscriptionem verum iudicat. Rectissime. Nihil enim in illo loco hac significatione aptius: nam Upupa iubet arma suspendi eis Tòv iπvòv slow Tanσíov Toυ 'TISTάTOU, hoc est in camino non prope trabem, ex qua suspenduntur vasa, sed in ipsa trabe prope tripodem ibidem suspensum, ut etiam nunc mulierculae tripodes ibi suspendunt. Nec de ea verbi potestate dubitare sinunt Scholia, licet et ceteras veras statuam. Certe femininum ἐπιστάτη diserte ibi dicitur χαλκοῦς τρίπους χυτρόποδος ἐκτελῶν χρείαν; et rursum, οἱ δὲ τρίποδα χαλκοῦν, ᾧ ἐπιτιθέασι λέβητα ὑποκαιόμενον. Ρostremo de nu crateri adiuncto, sufficit attulisse eandem, de qua supra, Aegineticam inscriptionem, in fine, et Polluc. X, 108. Ev μévтoι Tois Inμorgáτois nai Αθμός τις ἐπικρητηρίδιος πέπραται, ὃς ἴσως τοῖς περὶ τὸν ovov μãλλov πgоsýnε. Ceterum universa haec duplex scriptura et accuratus in utraque verborum delectus non Solonis aevum sapit, sed eruditionem grammaticam saeculo Ptolemaeorum florentem, eamque, ut mihi videtur, satis ludibundam. ὦ Σιγείης]

§. 5. Ἐὰν δέ τι πάσχω, μελεδαίνειν με, Siquid vero patiar, curate me, o Sigeenses. Certa est lectio Hesselii et Chandleri MELEAAINEN:MEO, atque ita etiam Mould, nisi quod pro littera M lacunam habet: Homerus idem refert, nisi quod puncta (3) omittit et pro M habet P. Lisle praebebat MELEAA-INEN-EO, quod et Chishullum induxit, ut ineptam de hiatu Aeolico disputationem p. 15. contexeret, et Bentleium, ut longissime vera lectione aberraret. MELEAAINEN non sine causa supra dixi esse μελεδαίνειν secundum priscam scripturam Atticam: vox ipsa maxime poetica et Ionica est, unde apud Theognidem Herodotumque et Hippocratem legitur: attamen plura huiusmodi vocabula certe in prisca remanserant Attica dialecto. Iam quia μέλειν et μέλεσθαι genitivum personae regit, putes legendum μελεδαίνειν μέο pro μου, ex Ionismo: sed respuit hanc formam inferioris tituli indoles. Igitur cum Chandlero lege μλɛdaívei με, et ΟΣΙΓΕΙΕΣ iunge. Nempe ΣΙΓΕΙΕΣ non accusativus est Σιγειεῖς, sed vocativus Atticus Σιγεις, ut is, in quo Iota non admittendum esse notum est. Est autem priscae Atthidis, ad cuius normam hic titulus compositus est. Sic prodit μeλedaívei μe, ὦ Σιγειῆς, infinitivo, ut solet, imperativam vim habente: cui explicationi siquis putet interpunctionem ante uɛ positam obesse, cogitet aliam nostram, aliam veterum in distinguenda oratione rationem esse. Mɛλedaive cum accusativo haud insolens est. Theocr. Χ, 52. οὐ μελεδαίνει τὸν τὸ πιεῖν ἐγχεῦντα. Inde credo ὁ μeλedawóμevos, qui curatur, passim apud Hippocratem, de morb. mulier. ed. Genev. (1657.) p.616 sq. μɛλɛdawoμévn ev Táxε vylaive, item p. 696. Neque alia credo structura intelligenda est ap. Herodot. VIII, 115. τοὺς δὲ καὶ νοσέοντας αὐτέων κατέλιπε, ἐπιτάσσων τῇσι πόλισι, ἵνα ἑκάστοτε γίνοιτο ἐλαύνων, μελεδαίνειν τε

μελε

nai καὶ τρέφειν (sc. autoús). Quod superest, hic rursum imago ipsa loquitur, sed ita, quasi homo sit: av δέ τι πάσχω, siquid mihi acciderit, μελεδαίνειν με, curetis mc. Sed cura haec potest duplex esse: aut enim vult, at siquis imaginem laedat, ne id Sigeenses inultum transmittant; aut ut, si detrimentum passa imago fuerit, eam reficiant Sigeenses, nec dilabi patiantur. Et quamquam μeλedaível utrumque significat, tamen medica significatio huic verbo propria praeferenda videtur, ut imago quasi homo medica manu curanda dicatur: quod quum auctor dicere vellet, videtur medicum elegisse vocabulum. Hoc vero ut simplici vetustatis sermoni non magnopere convenit, ita simplicitauis affectationi plane congruum est.

§. 4. Καί μ' ἐπόεισεν Αἴσωπος καὶ ἀδελφοί] Ει fecit me Aesopus et fratres. 'ETELJEV mirum est; non Επόεισεν quod ποέω dictum pro ποιέω: hoc enim omnibus Graecis, etiam Atticis, usitatum est: sed quod El est pro E. Boeoticum est éτóσev, cui nullus in hac inscriptione locus: igitur vitium quadratarii esse iudico pro EПOIEZEN: oscitantius enim hanc inscriptionem exaratam esse vel diversa scriptura vocis yεs vs. 6. et 9. docet. Nec mirum errasse aliquoties quadratarium, si, ut ego existimo, hic titulus ea aetate inscriptus est, qua prisca litteraturae ratio pridem exoleverat: turbabatur enim lapicida insolentibus formis. Αδελφοί p. οἱ ἀδελφοὶ crasis Attica est nunc satis nota, ut ávig, Tavogès, Tavogi, avgwTos: quam qui nuper plebeiam dixit, non videtur satis de dialectorum ratione cogitasse. Scio quidem de illo avg adhuc dubitari, nec Buttmannus noster Gram. mai. p. 120. rem transactam putat: immo haud contemnenda obiecit Theoph. Schneider de dial. Sophocl. p. 47 sqq. sed tamen probabilis ille usus est. Idem in voce HAIΣOMOΣ obtinere videtur, si "Awes scribendum est, non AwTos: a enim Αισωπος Αίσωπος: longum fit in ea crasi. Sed in nulla huiusmodi inscriptione nomini artificis articulus praefigitur: itaque pro Aesopo arbitror Haesopum esse sine articulo, ut multa nomina asperum modo omittunt modo assumunt. Aesopum hunc fabularum auctorem esse plurimis persuasit Chishullus, uno dubitante Bentleio, serione an ioco de illo ille cogitaverit. Et profecto subit mirari, potuisse quemquam Aesopum fabulatorem intelligere, cuius si Sigei in publico loco opus superfuisset, in tanta illius fama hominumque studiis credibile non est oblivioni traditum esse, exercuisse illum sculptoriam fratresque opificii adiutores habuisse. Nam quum, quae de illo traduntur, magnam partem fabulosa sint, hoc unum, quod certo auctore constitisset, putas ab antiquis neglectum esse? Vidit has difficultates Chishullus; fratresque amoliturus ἀδελφοὺς non consanguineos, sed fabriles socios interpretatur: quod nemo Graece doctus feret. Idem ad Plutarchi Convivium septem Sapientum provocans, ioci illud et dicteriorum plenum, verbis quibusdam Anacharsidis Aesopi artem oblique stringi putat; sed ipse de ea re ita dixit, ut eum huic

argumento prope nihil tribuere videas. Et hoc bene fecit. Nam ibi (cap. 12.) Diocle de domo verba fieri a convivis postulante, quae omnibus hominibus communis sit, quum Aesopus Scythen Anacharsin eximendum ridens dixisset, quippe qui pro domo plaustro uteretur, Anacharsis domos docet non haec lutea et lignea tecta esse, sed eos, qui intus sunt: nempe Aesopum ita dicere, quasi cochleam putet non id, quod in testa habitet, animal esse, sed testam ipsam, nec suae ipsius meminisse vulpeculae, quae quum apud iudicem cum pardo, uter magis varius esset, certamen iniisset, non externam speciem, sed interna spectanda esse contendisset. Σὺ δὲ, ait, τὰ τεκτόνων καὶ λιθοξόων ἔργα περινοστεῖς, οἶκον ἡγούμενος οὐ τὰ ἐντὸς ἑκάστου καὶ οἰκεῖα, καὶ παῖδας καὶ γάμους καὶ φίλους καὶ θεράποντας, οἷς κἂν ἐν μυρμηκιᾷ τις ἢ νεοττιᾷ νοῦν ἔχουσι καὶ σωφρονοῦσι nai κοινωνῇ τῶν ὑπαρχόντων, χρηστὸν οἶκον οἰκεῖ καὶ μακάριον: in quibus illa, quae Chishullus affert, verba nihil edicunt nisi hoc: Aesopum fabrorum et lapicidarum opera, hoc est aedificia, circumire et in iis domos sibi invenire videri, quas potius familiae constituant. Aesopi nomen quum satis frequens fuerit (v. Fabric. B. Gr. T. I. p. 621. ed. Harl.), quidni artificem ignotum, haud dubie Proconnesium, statuamus Aesopum vocatum esse? Ceterum plures, opificii socios, in uno signo elaborando operam posuisse, Bentleium immerito offendit. Chishullus quidem quod p. 47. attulit exemplum ex Pausan. IX, 11. petitum, melius praeteriisset; sed idem recte notat, duos unius operis artifices non semel memorare Pausaniam: nobis sufficit attulisse Bupalum et Anthermum Hipponactis imaginem fingentes, Hypatodorum et Aristogitonem num. 25. harum inscriptionum coniunctos; et in statuariorum titulis inter Romanos a me positis Aristeam et Papiam, Critonem et Nicolaum, Phidiam et Ammonium Phidiae filios: unde quam usitatum fuerit, ut plures uno in signo elaborarent, satis patet.

Aperui sententiam meam de hoc marmore, quod Chishullus, ut illi maiorem venerationem conciliaret, ex Troiae ruderibus eo tempore sublatum putat, quo Archaeanax Mytilenaeus e materia inde petita Sigeum condidisse a Strabone refertur, aliorum in hac re, ut ipse significat, narrationem sequente. Equidem Troiam dubito ex marmoribus candore admirabili insignibus, qualis ille lapis ab ipso p. 41. esse dicitur, exstructam fuisse; illud scio, nullum marmor praestantius fuisse Proconnesio. Praeter Plin. H. N. XXXVI, 6. XXXVII, 10. Vitruv. II, 8. auctor est Strabo, ubi de Proconneso insula (lib. XIII.): Ἐν δὲ τῷ παράπλῳ τῷ ἀπὸ Παρίου εἰς Πρίαπον ἥτε παλαιὰ Προκόννησός ἐστι καὶ ἡ νῦν Προκόννησος, πόλιν ἔχουσα καὶ μέταλλον μέγα λευκοῦ λίθου σφόδρα ἐπαινούμενον· τὰ γοῦν κάλλιστα τῶν ταύτῃ πόλεων ἔργα, ἐν δὲ τούτοις πρῶτον τὰ ἐν Κυζίκῳ ταύτης ἐστὶ Tsou. Illic mihi non dubium est Aesopum et fratres officinam habuisse, ut fere iis locis, ubi materia elegans suppetit, haud pauci habitant artifices: atque inde Sigeum nave advectum est hoc

[ocr errors]

او

monumentum, quum in Proconneso elaboratum esset. Simul inde concedes verisimile fieri, signum hoc fuisse marmoreum, ut basis est: quod ipsum alio etiam argumento constat. Nam si ex aere fusum esset, quorsum illae tam intentae preces: av δέ τι πάσχω, μελεδαίνειν με, ὦ Σιγειῆς? Vides materiam fuisse eiusmodi, quae laedi facile potuerit. Sed marmoris scalpendi ars Solonis aetate vix coepta erat: qua Plinio auctore (XXXVI, 4, 1.) Dipoenus et Scyllis circa Olymp. 50. primi inclaruerunt: quod si idem paulo post ex Chiorum marmorariorum aetatibus artis eius originem cum Olympiadum initio coepisse colligit, Hirtius noster (Amalth. T. I. p. 238.) recte monuit, non opus esse ob eos artifices, ut marmoris scalpendi artem ultra Olymp. 40. repetamus. Atqui si Solonis aetate Aesopus fratresque ex marmore Proconnesio tantum non primi iconicas imagines fecissent, num probabile est horum nomina in artis historia neglecta esse? Iam vero, si monumentum hoc Proconneso in insula perfectum statuis, ea quidem, quam ad §. 1. significavi, aetate: Phanodicus, qui tum Sigei potissimum vixerit, quum imaginem Sigeum delatam inviseret, inscriptionemque a quadratario Proconnesio in sua urbe hoc monumentum elaborante infimo loco positam conspiceret, videtur tum ab alia manu superiorem inscriptionem addendam curasse: aliam enim in superiore, aliam in inferiore fabricam agnosci, non magis quam Chishullus nego.

Sed Chishullum si in his titulis explicandis non usquequaque felicem fuisse dixerim, infelicior tamen fuit Bentleii perfunctoria opera iisdem impensa: cuius errores et Chishullus oppresso viri nomine in appendice castigavit et nos aliquoties notavimus. Quem virum omnium criticorum longe principem quo magis suspicio, eo magis eum doleo a vero plane aberrasse. Etenim ille ternis, quae Phanodicus dedicavit, donariis singulas putat inscriptiones impositas fuisse, superiorem uni, alteri inferiorem, tertio similem: ex quibus has duas, quae supersunt, in hunc esse lapidem transcriptas, aut ut publice expositae Phanodici liberalitatem latius propagarent, aut ne vasculis detritis et in aliam formam fusis donatoris deleretur memoria: scripturae varietatem diversae, cui singuli artifices assuevissent, scribendi rationi tribuendam esse; Aesopum autem binosque fratres singulos singula vasa elaborasse. Iam primo vasculo inscriptum fuisse:

9.

τι

pavodínov siui et reliqua superioris inscriptionis, ad quem genitivum intelligendum esse dupov. Alteri autem inscriptum fuisse: Havodíxov eiμì Toũ 'EguongáΦανοδίκου τοῦ τους τοῦ Προκοννησίου κἀγώ; quod κἀγὼ ad praecedentia pertineat: Etiam ego (ut alterum vas) Phanodici donum sum. Proinde in inferiore inscriptione pro prima persona EAOKA, vel ut Chishullus legebat KAOKA, reponendam esse tertiam EANKE. Postremo in eadem putat certo legendum esse: àv dé Ti tásxw, peλéda, iv' èvdéw, Ziyɛɛis, hoc est: si quid patiar, remedium (erunt), ubi opus habeam, Sigeenses; quod de reficiendo vase intelligit. Quae commenta Bentleiano ingenio sanequam indigna tribus verbis refutari possunt. Nam primum ex vasculis in lapidem tam ingentem transcriptas duas has inscriptiones esse, omissa praeterea tertia, minime probabile est nec ullo potest exemplo illustrari: nec consentaneum est, singulis donariis omnia reliqua, quae dedicata sint a Phanodico, dona inscripta esse; sed unicuique separatim imponendum erat, hoc ipsum dedicasse Phanodicum, praeterea nihil quidquam. Inscriptionum autem forma et litteraturae genus certe non ex quadratarii arbitrio pendebat, sed quomodo quaeque inscribenda essent, mandabatur quadratariis: ut proinde ex horum consuetudine differentia scripturae explicari nequeat. Deinde sixwv quidem omitti potest, non item dupov, quod ubi omissum fuerit, nemo facile supplebit: et ubi in inferiore titulo vocem zay prioribus adiunxeris, exspectes deinceps nganga dé: ac dura correctio est dwne. Postremo μeλéda s. μeλéon, quod Bentleius idem ac μɛλéтn esse statuebat, vocem nihili esse, scite demonstravit Chishullus p. 46. simul si evdew legendum esset, debuisse HIN scribi, rectissime observans: debebat praeterea Zyɛiɛõσi dativus esse, ut taceam quam hae ridiculae vasculi preces sint: Ubi opus habeam, hoc est, quo loco fractum sim, ibi me reficite, Sigeenses; quod certe multo ineptius, quam quae ex nostra interpretatione imago pronunciat. Sed Bentleium excusatum velim: magis culpanda intempestiva Christoph. Saxii industria, qui festinatas summi viri litteras, quas ille libris suis destitutus currente fuderat calamo, in publicam protraxerit lucem, quum tamen ipsum Bentleium hoc noluisse partim ex ipsa epistola pateat, partim inde possit colligi, quod a Chishullo petitus tacuit.

[ocr errors]

Fragmentum tituli Bourgondov et σdov scripti, ab editore Chandlero (Inscr. II, 28. p. 54.) Athenis in muro repertum : idem simile sed minutum viderat Athenis parieti infixum in platea non longe a monasterio Capucinorum. Chandlerus quum id Societati, qui Dilettanti dicuntur, dedisset, haec Museo Britannico donavit, ubi Spat. XV, n.81.* extat. Aliud apographum misit Müllerus, in quo nonnulla quidem elementa vel desiderantur vel mutila sunt, quae tempus edax corrupisse videtur: sed litterarum ordinem et alia nonnulla ex Mülleri exemplo restitui.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Litterae sunt fere eaedem quae in Sigeensi lapide: pro > tamen Müllerus ≤ habet, et pro Μ Chandlerus M. Ypsilon est V; sed Müllerus praebet Y. Pro X vs. 14. est +, ut in Sigeensi; eo tamen loco Müllerus lacunam habet. Idem + vides vs. 11. ubi Müllerus I. Si + certum est, de quo non dubito, vs. 2. X est in K mutandum, etsi illud uterque legit. Vs. 12. ▲ est vulgare: igitur vs. 6. P, pro quo Müllerus D, est P✩. Item vs. 2. rotundum P apud Chandlerum est: pro quo Müllerus, quasi reliquum ex P. Rursum angulare est vs. 14. at lineola apud Chandlerum superinducta suadet non esse P, sed aliud. Vs. 6. ou est OV; in quo verbo, incertum. Interpunctio binis punctis (:) constituitur; sed vs. 12. est, quod non credo verum esse. Versus videntur brevissimi fuisse, ut in alia quoque perantiqua Attica, et in Herodis Attici columnis priscam formam aemulantibus, ubi quae dixi vide: in hac nostra versus, ut arbitror, quinque litteras non excedunt: immo usque ad vs. 13. quaternis fere elementis constitui videntur, et deinceps, ut passim

ut passim variat numerus, in quina accrescere. Ceterum lapidis figura cum inscriptionis formâ considerata persuadet, ad vs. 13. usque in dextera parte nihil perisse: neque enim supra quintum vs. 14. elementum in tota illa columna vestigia videntur litterarum cerni, etsi ea pars marmoris superest; et litterae integram atque accurate concinnam columnam constituunt. Contra in sinistra pauca perierint necesse est. Argumentum Argumentum tituli obscurum est. Nisi magnopere fallor, fragmentum est rationum, quibus expensae in magno aliquo aedificio exstruendo factae continebantur: ex quo genere fuit templum Iovis Olympii a Pisistrato inchoatum. Enumerantur variae impensae, interpositis numeris, qui magna ex parte obscurati sunt. Vs. 2. 3. agnosco xgi[v]; praecesserat ni fallimur T, ante quod erat Ɔl, hoc est 141⁄2 obol. quod superest ex summa antegressi nominis: ibi vero addidi ex Mülleri apographo. Iam vs. 4. 5.

AJIMIO 15

[ocr errors][merged small]

Et:

in promptu est supplere [He]xτéw[v]. Sic habes xgiv ExTέwv. Lex Regis archontis ap. Athen. VI, p. 235. C. Tous de Tagaσíтous êx тs Bounodías ènλéyew ἐκ τοῦ μέρους τοῦ ἑαυτῶν ἕκαστον ἑκτέα κριθῶν. τὸν δ ̓ ἑκτέα παρέχειν εἰς τὰ ἀρχεῖα τῷ ̓Απόλλωνι τοὺς Αχαρνέων παρασίτους ἀπὸ τῆς ἐκλογῆς τῶν κριθῶν. Ob quem locum cave ne fragmentum hoc nostrum ex Solonis legibus superesse putes: cetera enim non conveniunt, licet Solonis xúpßus, ex quibus esse haec debebant, Bourgondov scripti fuerint et eas continuerint numerorum notas, quas in hoc fragmento fuisse iudico. OYPIOI superest ex nomine eorum, quibus quotidianus victus datus erat: expletur lacuna voce λelougyoïs, [LEJOYPAOI[S], qui marmora poliunt, quae est λeía gyaría in titulo de templo Poliadis. Victum opificibus subinde praeberi docet exemplum ap. Polyb. V, 89. Dari autem quotidiano victui choenix solet (cf. Oec. civ. Ath. T. I. p. 99.): itaque octonis quotidie singuli videntur exTes dati: hinc xv EXTÉWv. Vs. 4. ἑκτέων. Müllerus Kl. Vs. 8. latent numeri. Vs. 9. Chandlerus IOTI: dedi Müllerianum IOII, hoc est HOI. Coniicio οἱ ἔκτυποι, id est τὰ ἔκτυπα, ut ὁ πρότυπος et Tò górʊov: intellige anaglypha ectypa. Articulus in reliquis omissus hic imprimis aptus est. Vs. 10. Müllerus IY. Vs. 11. 12. +Al: superest ex numeris. + est mille, A fuit A, decem, pro quo Müllerus solum habet. Ibidem Chandlerus ::: dedit pro :: Sequitur dia, quod haud dubie est a recto δίπους, δίπος, ut τρίπος τρίπου. Est igitur bipes. Coniicio significari apparatum fabrilem compositum ex duabus trabibus rectis, quae in solo defixae supra coniunguntur alia trabe: ut binis vel pluribus huiusmodi instrumentis iuxta positis imponi possint asseres, quibus fabri insistant. Vs. 14. in TF, pro quibus Müllerus nihil nisi P, latet summa, quae nescio quanta fuerit: in promptu tamen est corrigere P, 50 drachm. nam T integri elementi spatium occupare non constat. Quod sequitur I, videtur: fuisse. Postremo apparent

« ElőzőTovább »