Oldalképek
PDF
ePub

an universi quadriennii in fine simul omnes: prius ego dixeram Oec. civ. Ath. T. II. p. 265. alterum contendit Osannus Syll. p. 61. et provocat ad stili aequalitatem in omnium quattuor annorum recensionibus, quae omnes simul ab eodem quadratario incisas doceat. Verum ut taceam, unum et eundem quadratarium per quattuor annos, singulis annis finitis potuisse hos titulos exarare, atque etiam plures recepto et disciplina tradito charactere uti potuisse: non mihi constat Osannum tum, quum titulos n. 138. et 142. transcriberet, ad stili formam ita attendisse, ut quaternas utriusque partes ab eadem manu exaratas esse liquido possit affirmare, quum praesertim tum harum inscriptionum rationem adeo non perspectam haberet, ut mihi eas integras esse neganti subirasceretur. Quin etiam dispar valde litterarum in singulorum annorum descriptionibus numerus potest eo deducere, ut alio tempore aliae scriptae iudicentur. Sed missis his, quum Quaestores Minervae annui fuerint, rationes constat annuas fuisse, easque intra triginta dies a magistratu abdicato redditas (v. Oec. civ. Ath. T. I. p. 205.): nec qui rempublicam Atticam paulo accuratius norit, credet cuiquam affirmanti, Quaestores universi quadriennii usque ad magna Panathenaea potuisse ullis vinculis ὑπευθύνους teneri, aut iis post magna Panathenaea iterum rationes reddendas fuisse: unde quantum illi damnum facturi fuissent, potest ex Aeschine contra Ctesiphontem disci. Nec minus absonum et civilibus institutis contrarium est, quod idem proposuit (p. 39 sq. p. 61.), Quaestores fuisse quadraginta viros, qui per vices, deni singulis annis, magistratum gesserint et cuncti in fine quadriennii rationes reddiderint. Immo annui Quaestores deni erant annuasque reddebant rationes, quae exacto anno inscriptae sunt. Et annuos quidem fuisse omnia docent et maxime singulorum annorum in tabulis praescripta: sed insignis est auctoritas decreti n. 76. ubi de Quaestoribus deorum: ταμίας δὲ ἀποκυαμεύειν τούτων τῶν χρημάτων, ὅταν περ τὰς ἄλλας ἀρχάς (magistratus autem sorte creati annui omnes sunt), nadáτteg тous Twν Xgnμátwv tys ́AInvaías. Rationes autem annuas fuisse et post singulos annos publice inscriptas, ex eodem decreto constat, ubi quae de Quaestoribus deorum dicuntur, sine haesitatione Minervae Quaestoribus adaptari debent: xai Toλomov ̧åvaygapóvτwv oi αἰεὶ ταμίαι ἐς στήλην, καὶ λόγον διδόντων τῶν τε ὄντων χρημάτων καὶ τῶν προςιόντων τοῖς θεοῖς, καὶ ἐάν τι ἀναλίσκηται κατὰ τὸν ἐνιαυτὸν πρὸς τοὺς λογιστάς, καὶ εὐθύνας διδόντων καὶ ἐκ Παναθηναίων ἐς Παναθήναια τὸν λόγον διδόντων, καθάπερ οἱ τὰ τῆς ̓Αθηναίας Taμεúovтes: ubi v. not. Nam oi aieì rauíaι non possunt hic alii esse quam annui, quum statim sequatur xarà Tov éviautóv, cum articulo, hoc est suo illo anno: nec verba ex Пavanvaíwv nisi de annuis Panathenaeis intelligi posse monui illo loco. Accedit quod tabulae expensi annuae sunt. Quibus in unum collectis etiam donariorum recensiones post exactos singulos annos inscriptas pronun

ου

cio: sed disponebantur per quadriennia, ut facilius perspici singularum descriptionum consensus et discrimina possent. Ut vero singuli anni Panathenaici sunt, et ex Panathenaeis ad Panathenaea rationes redduntur (n. 76. xaì èx Пavanvaív és Пava

...

[ocr errors]

vaia Tov 2óyov didóvTwv): ita cyclus, ex quo disponuntur tabulae, est penteteris Panathenaica, a magnis Panathenaeis ad magna, hoc est a primo mense tertii uniuscuiusque Olympiadis anni usque ad eundem subsequentis Olympiadis. Eundem cyclum sequebatur rauiou rys dianews magistratus (Oec. civ. ταμίου τῆς διοικήσεως Att. T. I. p. 178.). Horum igitur quattuor annorum magistratus vocantur αἱ τέτταρες ἀρχαὶ, αἱ ἐδί δοσαν τὸν λόγον ἐκ Παναθηναίων ἐς Παναθήναια, hoc est singulae a Panathenaeis annuis prioribus usque ad Panathenaea annua sequentia, quod pertinet ad didorav Tov λóyov. Haec formula omnibus ante Euclidem donariorum recensionibus praescripta est, quod nec ipse olim vidi, nec super Sylloges editor; nunc res certa est. Nam ex hac formula haec supersunt n. 137. ...δοσαν τὸν λόγον ἐκ Παναθηναίων ẻ......., n. 138. ... Sídoσav Tòv λó.... x ubi K superest ex vocula ex: n. 139. τáde Tagédoσav ai téttaρες ἀρχαὶ, αἱ ἐδίδοσαν τ..., n. 140. ...ε παρέδο..., num. 141. A. Tάde Tagédoσav ai Tétrages ȧgx... B. A. ἐκ Παναθηναίων ἐς Παναθήναια (v. nott.), postremo n. 142. ...σαν αἱ τέτταρες ἀρ His verbis quae adduntur, ea modo prolixiore, modo breviore formula concepta sunt. Prolixior, quae in solo titulo 138. obtinere videtur, est haec, ut primo loco ponantur ultimi Quaestores penteteridis prioris, qui tradiderint primis Quaestoribus eius cycli, cuius hae rationes sunt; deinde hi ipsi donaria successoribus tradidisse dicantur. Ex contractiore formula autem, quam solam in reliquis titulis spatia patiuntur, omissa prioris magistratus significatione dicitur: Tois Tapíaσi s. Tapiais; ut supplendum sit, oi #góτεgoι тαμíαι Tois 7. et statim ponitur primi in πρότεροι τοῖς τ. penteteride anni magistratus, ut qui acceperit et accepta successoribus tradiderit. De qua re, quae sane aliquid offensionis habet, si quis dubitet, poterit eum titulus n. 141. convincere, ubi ne una quidem littera incerta est; olim, nondum cognita formula ἐκ Παναθηναίων ἐς Παναθήναια, nec ipse huius rei rationem perspexeram, et minus recte pluribus monumentis intuleram verba oi góregoi Tauíaι, quae iam exulant. Deinde in singularum annuarum recensionum capite designantur rursum magistratus et qui tradiderint et quibus traditum sit et a quibus tradentes acceperint: quae designatio duobus modis ft. Modo enim scribae solius nomen appellatur, neque id unquam omittitur; modo unius additur Quaestoris nomen: post Euclidem aliquoties omnes Quaestores nominantur; sed haec mea disputatio ad antiquiora monumenta pertinet. Is autem Quaestor, qui solus nominatur, est primus Quaestorum prytanis, hoc est qui primum eo anno praefuit collegio: eorum autem prytania haud dubie diurna fuit, ut Praetorum (σrgarnyŵv); et prytaniarum quaestoriarum ordo non ex constante

tribuum ordine, sed ex variabili, qui in Senatus prytaniis obeundis quotannis obtineret, videtur constitutus esse (v. ad n. 150.): post Euclidem demum ordo Quaestorum constantem tribuum ordinem sequitur. Postremo iis annis, quibus recens addita (ÉTÉTELα) accesserunt, haec ipsà adscripta sunt, praemissa aut longiore formula 'ETÉTɛia èπteyéveto èì twv Taμiwv, oîs ò deîva éygaμμáтevɛ, quae (excepto n. 138. a. 1.) usque ad n. 140. ann. 2. constans est, aut breviore 'ETÉTεα êtɛyέveto, quae est n. 138. anno 1. deinde rursum a n. 140. anno 3. incipit, et deinceps constanter observatur tam n. 140. quam n.

141. 142.

VI. His expositis vellem de temporibus horum titulorum breviter disputari posset: sed eo longiore disputatione opus est, quo magis Sylloges editor universam rem perturbavit, quae inscriptionibus his nunc rectius restitutis componi potest. Tria autem indicia temporum repperi, de quibus ordine exponam. Primum in aliis est obsoleta forma Tαpiaow, n. 137. 138. 139. 140. in aliis vulgata Tauías, n. 141. 142. . Illi tituli antiquiores, hi recentiores sunt. Deinde donariorum series et numerus in eiusdem loci tabulis temporis ordinem demonstrat. Ita n. 137. 140. 141. sunt Hecatompedi; ex quibus n. 137. tam pauca ostendit donaria, ut reliquis duobus antiquior ille titulus haud paucis annis esse intelligatur: sed n. 140. annus ultimus et n. 141. annus primus eadem donaria habent, quae deinde additiciis crescunt; igitur n. 140. et 141. continuo et sine ullo intervallo sese excipiunt. Similiter n. 138. et 142. Pronai supellectilem continent: in quibus n. 142. continet omnia, quae n. 138. sed praeterea nova permulta vel ante èÉTEα eius penteteridis; igitur n. 138. multis annis antiquior est titulo 142. Tertium indicium magistratus et scribae praebent, quantum eorum nomina servata sunt vel coniectura certa indagari queunt. Quorum ope intellexi n. 139. et 140. eiusdem penteteridis esse, et n. 138. esse praecedentis penteteridis, ita ut hae duae penteterides sese continuo excipiant: quod de n. 138. 139. vidit etiam Osannus. Iam vero n. 137. antiquior est quam n. 140. docentibus donariis; neque n. 137. est eius penteteridis cuius n. 138. quod ex scribis patet: igitur n. 137. est antiquior numero 138. Porro n. 141. est eius penteteridis, quae penteteridem n. 139. 140. sequitur continuo, monstrantibus donariis; et consentit mentio scribae Cydathenaeensis n. 140. ann. 4. quae redit n. 141. ann. 1.: sed penteteridem n. 138. sine intervallo sequitur penteteris num. 139. 140. igitur continuae tres hae penteterides sunt n. 138. n. 139 et 140. n. 141. Atqui n. 142. recentior est numero 138. docente forma Tauíaoi et raμíais ac donariorum serie; neque ille titulus eiusdem est penteteridis, cuius n. 139 et 140. nec cuius n. 141. docentibus magistratibus cum scribis: igitur n. 142. recentior est quam n. 141.

VII. Haec omnia quum geometrice certa sint, vix opus est, ut contrarias Osanni sententias re

moveam, qui neque omnes hos titulos novit, nec quos novit, diligenter examinavit. Ille igitur titulum 142. titulo 138. priorem iudicabat, ita quidem, ut illum hic exciperet sine intervallo, quod num. 142. ann. 4. idem scriba tradentium memoraretur, qui num. 138. ann. 1. ut scriba priorum Quaestorum nominatur: unde mirum esse neque explicari posse, qui tamen tam diversa utriusque tabulae donaria essent (Syll. p. 63.). Sed non modo eadem in utroque titulo donaria sunt, nisi quod num. 142. multo plura continet, quae interim per annos haud paucos accesserant; verum etiam quod de scriba dixit, prorsus vanissimum est. Etenim num. 138. init. Quaestorum praecedentium scriba est Exolos....yeíTovos 'Axagveús: quem Sylloges ediγείτονος Αχαρνεύς: tor eundem esse perhibet qui n. 142. ann. 4. est .........iwvos (vel lovos) Euwvuμsús: sed eum inteίωνος Εὐωνυμεύς: rim demum mutasse. Lepida profecto excusatio diversitatis demi, ex qua sola intelligere poterat rationem suam esse falsissimam. Nam etiamsi ille scriba demum mutasset, quod fieri nisi in nova populi divisione aut per adoptionem non poterat; tamen in his formulis is demus retinendus erat, cui homo, quum scriba erat, accenseretur. Sed magis culpandus is error, quod non vidit editor, omnia quae n. 138. recensentur, ipsa etiam illorum annorum émérɛia, diserte redire n. 142. eaque multis aucta: quippe falsis supplementis utrumque titulum obscuravit: nunc hoc solum moneo, expellenda esse supplementa, quae n. 142. praescriptis anni tertii et quarti intulit. Quodsi n. 138. et 142. qui aliquot Olympiadum intervallo distant, tamen in eiusdem lapidis oppositis lateribus leguntur, hoc et aliis multis modis et simplicissima ratione hac explicari potest. Nam in illo lapidum vallo, de quo supra dixi, uniuscuiusque loci donariorum recensibus sua videtur plaga data fuisse; in qua columnis iuxta positis, iisque haud dubie a sinistra incipientibus, alterius penteteridis tituli iuxta alterius inscribebantur. Iam ubi ad terminum dexterum perventum erat, transgrediebatur quadratarius in aversum valli parietem, ita ut ibi duae continuae penteterides in opposita eiusdem fere lapidis latera coniicerentur, quod in catalogis Hecatompedi contigit n. 140. et 141. Sed ubi pergebatur in averso pariete, accidere debebat, ut eae penteterides, quae pari utrinque intervallo a cardine, in quo ordo inversus erat, distarent, in eorundem fere lapidum opposita latera convenirent. Non accurate, sed fere: quoniam neque unum tantum lapidem quaeque inscriptio obtinebat, nec columnae pariter erant latae: unde nihil mirum, si inter num. 138. et 142. non duas vel quattuor, sed tres Òlympiades intercessisse infra dicam. Accedit quod inter singulas columnas disparia potuerunt spatia vacua relicta esse.

[ocr errors]

VIII. Ceterum Sylloges auctor titulum n. 142. (Mus. Brit. 311. partem alteram) putat esse Olymp. 89, 3-90, 2. et titulum n. 138. (Mus. Brit. 311. in altero latere) Olymp. 90, 3-91, 2. deinde Stuar

tianum n. 139. Olymp. 91, 3-92, 2. et Chandlerianum n. 141. A. Olymp. 93, 3-94, 2. atque inde progressus p. 64. tabulam Quaestorum inde ab Olymp. 89, 3. usque ad Olymp. 94, 2. contexuit, additis etiam posterioris aetatis Quaestoribus et scribis, quotquot certis annis assignari possunt. Sed et illa tabula prorsus falsa est, et argumenta, quibus titulorum aetatem definivit, nulla sunt; quod paucis demonstrabo. Negat enim illa marmora posse vetustiora esse, quod iis vestigia novae scripturae post Euclidem receptae insint, ut diphthongus OY et spiritus asperi H omissio: quorum neutrum comparere in foedere Regino Olymp. 86, 4. scripto (n. 74.). At in Elginianis certe duobus (311. n. 138. et 142.) spiritus H nusquam omissus est, nisi n. 138, vs. 34. in voce os: et potest vel ibi prius N potius H esse, ut eo assumpto habeatur HOI: et in dictione¿ ñs (EXCEC), quae quum pro una voce sit, is spiritus pro intermedio censendus est, qui mature coeptus est omitti. Neque OY diphthongus in illis marmoribus usquam scripta est nisi in OUTOS, TOÚTOU, etiamsi n. 142. etiam TOTO reperitur: et in UTOS OY ante Euclidem multo frequentius est quam O. Quid vero foedus Reginum? Nempe in eo neque ullum vocabulum superest a spiritu aspero incipiens nec pronomen outos: ut mirum fuerit, in eo vel H omitti vel OY scribi, quum neutri rei ibi locus ullus sit. Nec post Euclidem statim OY in omnibus vocibus receptum est, sed aliquot Olympiadibus post. Praeterea tria priora quadriennia n. 142. 138. 139. quae ab Olymp. 89, 3-92, 2. posuit, ideo in iis collocavit annis, quod in iis non reperiatur Callistratus Marathonius, quem constat Olymp. 92, 3. primum Quaestorem fuisse. Iam vide mihi Osanni tabulam, et reperies in secunda et tertia penteteride (n. 138. 139.) in ipso primo penteteridum anno, Olympiadum tertio, vacuum esse Quaestoris locum, et tantum scribae nomen expressum esse, in altero Cephisophontis, in altero Presbiae: quidni igitur alterutro loco Callistratus Marathonius reponendus fuerit, ut proinde et secunda et tertia penteteris Osanniana potuerit ab Olymp. 92, 3. computari? Chandlerianum vero n. 141. A. auctor, ut dixi, ad Olymp. 93, 3-94, 2. rettulit, nec vult in Olymp. 94-95. demovere, quod Pythodorus, qui in illo quadriennio primi anni Quaestor est, possit idem esse, qui anno Anarchiae Olymp. 94, 1. eponymus fuerit, nec idem possit simul Quaestor et Archon eponymus esse (p. 64.), deinde etiam ob genus scripturae Proeuclid eum. De scriptura assentior: sed quae de Archonte Pythodoro dixit, sensu cassa sunt. Nam si lapidem in Olymp. 94-95. rettuleris, Pythodorus Quaestor fuerit Olymp. 94, 3. non eodem anno quo Archon fuit. Sed lapidem illum nec in Olymp. 93, 3-94, 2. referendum esse, ex ipsa scriptura intelligi poterat. Nam quum Ionica litteratura Olymp. 94, 2. Athenis publice recepta sit, titulus autem ille, si eorum annorum esset, ex Osanni rationibus totus Olymp. 94, 3. anno incipiente deberet

[merged small][ocr errors]

IX. Nam quum demonstratum a nobis §. VI. sit, titulos n. 138. n. 139 et 140. ac n. 141. tres continere continuas penteterides, quibus prior sit n. 1 137. posterior n. 142. quaero utrum titulus n. 137. titulum n. 138. praecedat continuo an ex intervallo, item utrum titulus n. 142, titulum n..141. sequatur continuo an ex intervallo. Et primum ex scribarum notatione patet, inter n. 141. et 142. unam minimum penteteridem intercedere: nam n. 141. ann. 4. scriba Quaestorum recipientium est .. XÉA ME... (Aežuμevós vel tale nomen aliud): sed eorum Quaestorum, qui n. 142. ann. 1. ut tradentes memorantur, scriba est Polymedes Cephisii. Igitur hi tituli non continui sunt. Alteram temporum notam praebent étéria, de quibus paulo plura dicenda sunt, ut quot fere quaque penteteride Téra singulis sacrariis accesserint, possit iudicari. Nam in Hetacompedon n. 137. ann. 1. unum illatum videmus; n. 140. ann. 1. unum, ann. 2. unum, ann. 3. unum, ann. 4. duo, in tota hac penteteride quinque: n. 141. ann. 1. tria, ann. 2. unum, ann. 3. unum minimum, triennio quinque. Sed Pronao accesserunt n. 138. ann. 1. unum, ann. 2. duo, ann. 3. unum, ann. 4. tria, in tota penteteride septem; n. 142. ann. 1. unum, ann. 2. unum, ann. 3. nullum, duo per triennium. Ex quibus etsi nihil definiti statui potest, tamen coniicere licet, singulis penteteridibus tria ad octo nova donaria inferri consuevisse. Iam vero Pronai recensus n. 142. a recensu n. 138. tribus minimum penteteridibus separatus est, eâ quae n. 139 et 140. et eâ quae n. 141. continetur, ac tertiâ, ex qua nihil superest; donarla interim accesserunt xII, quibus n. 142. excedit catalogum donariorum tituli n. 138. Probabile est singulis illis tribus penteteridibus plus minus quaterna addita esse; igitur non est verisimile, plus quam unam penteteridem inter n. 141. et 142. intercessisse. Ex altera parte n. 137. ann. 1. in Hecatompedo non plura tribus donaria sunt; accessit quartum, quod num. 140. 141. primo simul comprehensum est. Sed in titulo n. 140. accesserunt iam, x; et hunc titulum continuo praecedit titulus n. 158. Igitur, ubi statuas tribus posterioribus tituli 137. annis quattuor vel tria, et in pentèteride tituli n. 138. quo tempore Pronao septem ÉTÉTELα ἐπέτεια accesserunt, sex septemve addita esse Hecatompedo; n. 137. proximam occupabit penteteridem ante contra ubi dimidia tantum pars in illo annorum spatio addita Hecatompedo fuerit, una intercesserit penteteris inter n. 137. et 138. Sed prius probabilius est, idque unice verum esse paulo post intelligetur.

n. 138.

X. Haec quum ita sint, a n. 137. usque ad n. 142. cum hoc ipso, sex effluxerunt penteterides, n. 137. n. 138. n. 139. et 140. n. 141. deinde alia, ex qua nihil superest, et n. 142. Sed titulus n. 137. ann. 1. tradita a prioribus nonnisi tria donaria continet, quae una haud dubie penteteride collecta sunt

V. n. 141. Olymp. 89, 3-90, 2.
VI. deest, Olymp. 90, 3-91, 2.
VII. n. 142. Olymp. 91, 3-92, 2.
et sic deinceps.

MAGISTRATUS ET SCRIBAE NOTI.

4. Γραμματεὺς Εὔθυνος Αναφλύστιος (n. 137.). 87,2. Γραμματεὺς Εὔκολος .... γείτονος ̓Αχαρνεύς

(n. 138.).

3. Γραμματεὺς Κηφισοφῶν Κηφισοδώρου Ἑρμεῖος
(n. 138.).

4. Ταμίας Φωκιδ... ἐξ Οἴου,
Γραμματεὺς Λυσίστρατος Μορυχίδου Παλλη
νεύς (n. 158.).

88, 1. Γραμματεὺς Σμίκυθος

(n. 138.).

2. Ταμίας Τιμοκλῆς Ἕλειος,
Γραμματεὺς Τελέστης Θεόγνιδος Αγνούσιος
(n. 138.).

3. Γραμματεὺς Πρεσβίας Σημίου Φηγαιεύς
(n. 138. 139. 140.).

4. Ταμίας Εὔφημος Κολλυτεύς,

Γραμματεὺς Νικέας Εὐθυκλέους ̔Αλιμούσιος (n. 139. 140.).

89, 1. Γραμματεὺς Εὐγένης Λυσάνδρου Αἰγιλιεύς (n. 140.).

2. Ταμίας Λύκων.....

....

Γραμματεὺς Λυσίδικος

Te...

.......

(n. 140.).

(§. IX.).. Igitur n. 137. secunda est penteteris ab Olymp. 86,3. Tgaμμateus ...της Λαμπτρεύς (n. 137.). initio horum recensuum, quod a dedicatione magni templi, quem Parthenonem vocamus, repetendum esse non potest ambiguum videri. Iam vero magna in Parthenone statua dedicata est Olymp. 85, 3. haud dubie in magnis Panathenaeis (annum prodidit Philochorus Fragm. p. 54.), neque ante dedicationem statuae et templi donaria illata esse credibile est. Procedunt igitur hae penteterides, quas inde a magnis Panathenaeis computari ex ipsa rẻ collegimus (§. V.), a magnis Panathenaeis Olymp. 85, 3. numero septem, ita ut ultima, quam tenemus, num. 142. sit Olymp. 91, 3-92, 2. Neque haec potest recentior esse. Nam si duabus Olympiadibus recentiorem statueris, quartus eius annus incidet in Olymp. 94, 2. eiusque recensus scriptus fuerit Olymp. 94, 3. quod fieri non potest, quia quartus quoque eius penteteridis recensus (vs. 52. 53.) Atticis litteris, non Ionicis scriptus est. Sin una Olympiade recentiorem dixeris, primus eius annus incidet in Olymp. 92, 3. ubi Quaestor Callistratus Marathonius; at n. 142. primi anni Quaestor est Tisamenus Paeaniensis. Vides quam accurate haec consentiant cum iis, quae ex ÈTETɛív numero paulo ante collegi: nam quod ibi ex ETTETEίOLS probabile iudicavi, inter n..141. et 142. non plus una penteteride intercessisse, id nunc plane confirmatum est. Ac similiter, si inter n. 137. et 138. unam interponeres penteteridem, quod non faciendum dixi; initium harum penteteridum removeretur ultra Olymp. 85, 3. quod fieri non potest. Immo quidquid moliaris, nulla potest penteteris ex eo, quod posui, temporis spatio eximi, neque earum fines ex iis, quos constitui, terminis ultro citrove moveri. Postremo considera etiam hoc. N. 139. clypeos Lesbiacos continet, et Methymnaeorum donarium lyram: quas res iam olim conieci occasione Mytilenaei belli (Olymp. 88, 1.) dedicatas esse, clypeos ab Atheniensibus victoribus, lyram a sociis Methymnaeis: et eae res sub finem primi n. 139. anni memorantur, ut eas pateat ex ETETεíos proximorum priorum annorum esse. Quibus ad amussim conveniunt calculi nostri, secundum quos n. 139. est Olymp. 88, 3-89, 2. Igitur ut veriores tabulas proponam, accipe penteteridum quaestoriarum et ipsorum magistratuum ac scribarum descriptionem.

Statua Minervae Virginis et templum magnum dedicata
Olymp. 85, 3. in magnis Panathenaeis.

PENTETERIDES.

I. deest, Olymp. 85, 3–86, 2.
II. n. 137. Olymp. 86, 3-87, 2.

III. n. 138. Olymp. 87, 3-88, 2.

IV. n. 139. 140. Olymp. 88, 3-89, 2.

5. Ταμίας Πυθόδωρος Αλαιεύς,
Γραμματεὺς Φορμίων ̓Αριστίωνος Κυδαθη
ναιεύς (n. 141.).

4. Ταμίας ̓Αναξικράτης Λακιεύς,
Γραμματεὺς Ε....ενος Εὐφάνους Προςπάλτιος
(n. 141.).

90,1. Ταμίας Δεχ.........

Γραμματεὺς Λυσικλῆς Δρακοντίδου Βατῆθεν (n. 141.).

2. Γραμματεύς ..τας Τι..ίκου Περγασῆθεν (n. 141.).

.....

3. Γραμματεὺς Δεξαμενός (n. 141.). 91,3. Ταμίας Τισαμενὸς Παιανιεύς, Γραμματεὺς Πολυμήδης Κηφισίου Σ......ς (n. 142.)

4. Ταμίας Πολυξενίδης ̓Αχαρνεύς, Γραμματεὺς ...αῖος Κωμάρχου ̓Αφιδναῖος (n. 142.).

92, 1. Ταμίας Κάλλαισχρος Εὐπυρίδης, Γραμματεὺς ...οκλείδης Σωστράτου Φρεάρ ριος (n. 142.).

2. Γραμματεὺς

....

(n. 142.).

[blocks in formation]

3. Ταμίαι Καλλίστρατος Μαραθώνιος (n. 147. init.).

μaxos pavɛús (ib. pryt, IX.).

Post Euclidem.

95,2. Ταμίας τῶν ἱερῶν χρημάτων τῆς Αθηνάας καὶ τῶν ἄλλων θεῶν, Σωκράτης Λαμπτρεύς, Γραμματεὺς . . ων Ελευσίνιος (n. 15ο.).

137.

5

Lapis olim Choiseulianus, Catal. Dubois. n. 18r. ubi duo fragmenta esse dicuntur, unius pedis latitudine, septem pollicum alti-
tudine. Possidet Raoul-Rochette (v. Epist. ad Aberd. p. 69.), qui apographum ad me liberaliter transmisit, litterasque esse
pulcherrimas nunciat. Supplementa ipse addidi utrinque.

ΤΑΔΕ ΠΑΡΕΔΟΣΑΝΗΑΙΤΕΤΤΑΡΕΣ ΑΡΧΑΤΗΑΤΕΔΙΔΟΣΑΝ ΤΟΝ ΟΛΟΝ ΕΚΠ[Α] Ν Α Θ[Ε Ν Α Ι Ο Ν Ε[ΣΠΑΝ
ΑΘΕΝΑΙΑ ΤΟ ΣΤΑΜΙΑΣΙΝΗΟΙΣ. . . ΤΕΣ ΑΜΠΤΕΥΣΕΛΡΑΜΜΑΤΕΥΕΗΟ ΙΔ]ΕΤΑΜΤΑΤΗΟΙΣ
Σ
ΤΕΣ ΑΜΠΤΕΥΣΕΛΡΑΜΜΑΤΕΥΕΝ ΠΑΡΕΔΟΣΑΝ ΤΟΙ]ΣΤΑΜΙΑΣΙΝΗΟΙΣΕ Y [YN]A & A[N]Α Φ Ι ΥΣΤ[ΙΟΣΕ
ΔΡΑΜΜΑΤΕΥΕΝΕΝΤΌΙΝΕΟΙΤΟΙΗΕΚΑΤΟΠΕΔΟΙ ΦΙΑΙΑ ΧΡΥΣΑ ΠΙ ΣΤΑΘΜΟΝ Τ[Ο]ΥΤΟΙΝΧ[.
ΚΟΡΕ ΧΡΥΣΕΕΠΙΣΤΕ ΕΣΑΣΤΑΘΜΟΣΑΠΟ]ΡΑΝΤΕΡΤΟΝΑΡΛΥΡΟ ΝΑ ΣΤΑΘΜΟΝ
ΕΠΕΤΕΙΑΕΠΕΛΕΝΕΤΟ ΕΠΙΤΟΝΤΑΜΙΟΝΗΟΙΣ...]ΤΕΣ ΚΑΜΠΤΕΥΣΕΛΡΑΜΜΑΤΕῪΕΦΤΑ LEX PY
ΣΕ ΣΤΑΘΜΟΝΤΑΥΤΕΣ

ΤΑΔΕ ΟΙ ΤΑΜΙΑ ]ΤΟΝΗΤΕΡΟΝΧ Ρ Ε Μ Α Τ[ΟΝ]. ΤΕ[ΣΑ]Ε Ν Α Τ ΑΣ
ΚΑΙ ΣΥΝ ΑΡΧΟΝΤΕΣ Η Ο Ι Σ Ε Υ Θ Υ]ΝΟΣ ΑΝ[ΑΦ Ε]. ΥΣ[ΤΙΟ]ΣΕΛΡΑΜΜΑΤΕ

[YE, etc.]

« ElőzőTovább »