Oldalképek
PDF
ePub

Dedi litteras, quales Raoul-Rochette maiore et accuratiore quam apud Dodwellum modulo delineavit, nisi quod ea forma proposui, quam Dodwellus diserte repraesentat. Memorabile est Gamma ita factum, ut in nummis Siciliae et Magnae Graeciae, Regii ac Gelae et Agrigenti (cf. Raoul-Rochette Epist. ad Aberd. p. 83.), accedens ad Latinam formam C, quae olim etiam pro littera G fuit (Villois. Anecd. T. II. p. 167.): ▲ est vulgare Lambda tale, quale vidimus in prioribus titulis (num. 3. 4.), idemque in nummis Cauloniae et Lai cerni ex Eckhel. D. N. Prolegg. p. C. notat Raoul-Rochette. Sigma hic quoque M est; et E singulares quidem nec tamen magnopere notabiles figuras habent, et E quidem eiusdem formae vides num. 20.; Iota affine est formae num. 3. tractatae, sed proxime accedit ad formam num. 20. obviam. Praeterea in sexta voce habes Koppa, quod et in titulis infra edendis et in nummis Corinthi eiusque coloniarum aliarumque civitatum, ut Crotonis, comparet: sed in hoc vasculo in secunda quartaque voce quum simul K reperiatur, me iudice quod Koppa habetur, fuerit potius . Quamquam in uno Attico titulo militari, quem vide in Atticis, et Koppa et Kappa habes. Nomina figuris adscripta haec sunt: ̓Αγαμέμνων, ̓Αλκά, Δορίμαχος, Σάκις, Ανδρύτας, Πάφων, Φίλων, Θέρσανδρος: praeter figuras humanas varia insunt ornamenta, aves, quadrupedes, eaeque ferae et monstrosae, etiam sphinges. Ea vero pars, in qua nomina inscripta sunt, in sinistra ostendit Thersandrum, qui aprum ingentem ense petit: sub apro Philo cernitur; eandem feram sa

8.

gitta percussurus est Papho, appropinquante Andryta, qui hasta et clypeo munitus est. Sacis et Alce, inter quas Dorimachus interpositus est, mulieres sunt. In dextera parte post omnes est Agamemnon, qui pro sceptro caduceum gerit. Ex quibus soli Agamemnon et Thersander noti sunt. Primas agere videtur Thersander Sisyphi filius (Pausan. II, 4, 3.); cuius adiutores sunt reliqui: patet enim insigne aliquod Corinthiorum heroum facinus describi, qualis Erymanthii et Calydonii apri strages fuit. Agamemnon haud dubie ideo additus est, quod apud hunc tum summum Corinthi imperium (Iliad. 6, 570. Pausan. II, 4, 2.). Nam Sisyphi filio coaetaneus in fabulis Agamemnon, ut etiam Ulysses Sisyphi est filius habitus. Quamquam cum hoc non magnopere convenit Glauci Lycii eius, qui ad Troiam pugnavit, genealogia, qui quidem Sisyphi abnepos sit. Ceterum Comm. ad Pind. p. 217. Thersandrum cum Ornytione et Almo Glauci filios dicens falsus sum: debebam enim Sisyphi filios et Glauci vetustioris fratres dicere. Qui Glaucus filium habuit Bellerophonten, Corinthi sub Proeti summo imperio olim dominum (Pausan. 1. c.); post Bellerophonten igitur ad patruum Thersandrum Corinthi dominium transiisse statueris, aut ad huius fratrem maiorem Ornytionem, a quo regia stirps ad Aleten usque descendebat (v. Pausan.): etsi Proetus tanto ante Agamemnonem intervallo imperavit, ut illi aequalis Bellerophontes vix posset successorem Agamemnoni coaetaneum habere. Sed in talibus non consentiunt fabulae.

Marmor altum pedes VIII, digitos VII, latum ped. I, digitos VI et paulo plus, crassum ultra X digitos; quod tribus a Sigeo promontorio miliaribus, quo loco olim oppidum Sigeum stetit, repperit Sherardus: in summo lapide medio foramen incisum est digitos plus quam duos altum, tres digitos latum, in quo patet imaginem, quae imposita erat, infixam fuisse. Ingens illud saxum Graeculis villae pauperculae, quam Turcis primum Jeni-hissari, mox Gaurkioi nominasse placuit, sedili olim fuit ante templi fores otiantibus: ex quo inscriptiones Graecas transcripserunt Homerus Graecus, interpres, cui id negotii Sherardus mandaverat, et Sam. Lisle ac deinceps Bern. Mould Britanni; ex his vero apographis edidit Edm. Chishull Antt. Asiat. p. 4. et commentario instruxit usque ad p. 48. plenissimo. Sed ante hoc opus a. 1728. publicatum Sigeensis haec inscriptio eodem edente prodierat Londini 1721. fol. et Lugd. Bat. 1727. 8. Chishulliana commentatio recusa est ap. Murat. Thes. Inscr. T. IV. p. MMCIII sqq. cum exemplo aeri inciso. Maioribus litteris nec tamen verae magnitudinis semissem aequantibus edidit Hesselius Append. Praef. ad Inscr. Gud. C. XXVII. ex schedis Dukeri Hochepiedianis vel Horstianis: sed in eo apographo ductus nimis ad regulam facti sunt, quam ut id plane fidum haberi queat. Ex Revetti deinde delineatione dedit Chandlerus Inscr. P. I. P. 3. quem secuti sumus. Partim ex Chishullo partim ex Chandlero plures descriptam dederunt, ut Shuckford Harm. sacr. et prof. scr. in Hist. Mundi T. I. p. 260. ed. Angl. (p. 174. intp. Germ.), editor Grammaticae Marchicae Graecae, Benedictini in Nov. Tract. Dipl. T. I. p. 626. qui tamen solam sistunt inferiorem, et de ea p. 629 sqq. disputant; Maffeius Crit. lapid. p. 63. et Donatus in Praef. ad illum librum, Thes. Inscr. Noviss. T. I. p. XV. Lanzi Saggio di ling. Etr. T. I. tab. 1. cf. p. 104 sqq. D'Hancarvill. Rech. sur l'orig. l'esprit et les progr. des arts T. II. tab. 20. Rich. Payne Knight de Alphab. tab. II. Minusculis extat ap. Lechevalier Voy. de la Troade T. III. p. 297. cf. T. II. p. 104 sqq. Conferri potest Corsin. Not. Gr. Prolegg. p. XV sqq., item Villois. Anecd. T. II. p. 122. et Placentin. de Sigl. Graec. p. 13. ut alios omittam. Dixit de ea etiam Bentleius in epistola Gallica impressa in Act. Soc. Traiect. Vol. II. n. 1. Mich. Maittaire in Dissertatiuncula in Sig. Inscr. Miscellaneis Graecorum aliquot Scriptorum carminibus inserta p. 180 sqq. et Wasse in Epistola inserta Bibliothecae litter. Londini 1724. 4. no. X. Nostra aetate lapis ad Elginum pervenit (v. Viscont. duas Commentt. de collect. Elgin. n. 53.); nunc est in Museo Britannico n. 199. sed valde detritus. In Angliam quomodo semotus sit, exponitur in Walpol. Mem. p. 97 sq.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

In titulo hoc celeberrimo si post tot doctorum occupationes summam superesse difficultatem dixero, minus me eruditis displiciturum arbitror, quam si ipsius monumenti auctoritatem elevavero. Attamen ut hoc faciam, res ipsa me cogit: sed invitus nec temere confugi ad sententiam de hac inscriptione concipiendam, qua illius venerationi plurimum detrahitur. Et primum quidem, quum duplex hoc lapide titulus contineatur; qui factum sit, ut idem argumentum in eodem marmore bis perscriptum fuerit, porro sitne alter titulus altero vetustior, atque uter vetustior sit, quaerendum est. Quodsi Chishullum audimus, inferior inscriptio superiore plenior, primitiva est; quae quum in prytaneo Sigei iamdudum posita esset, prytanum aliquem vel alium, cui id lege licuerit, refinxisse partem inscriptionis, ut ille ait, ad Simonideas litteras ostentandas (p. 17.), quae nuper admissae fuerint. Nec contemnenda, quae pro hac sententia afferuntur, argumenta sunt ex scripturae ratione petita. Nam superior inscriptio Ionicis, inferior iis litteris perscripta est, quibus ante receptas Ionicas utebantur: illic, quae in hac sex prioribus versibus comprehenduntur, in undecim dilatata sunt: illius lineae litteraeque vagae, ductus enormes, graciles, levissimeque in extrema lapidis superficie superinductae potius quam incisae (p. 43.); inferioris litterae iuste exaratae. Quae argumenta plane invicta sunt; nisi quod dici potest, Ionicis litteris scriptum superiorem titulum eadem quidem, qua inferiorem, aetate incisum esse, sed casui magis quam consilio originem debere, ideoque inferiore inscriptione iam perfecta, levius inscriptum esse : de quo infra iterum dicam. Ceterum litterarum, quas in superiore titulo vides, formae, si Ionicas exceperis, non ita sunt recentes, sed potuerunt simul cum iis, quae inferius habentur, insculptae esse. Igitur etiam Bentleius, cuius ceteras rationes ex tempore fusas nec satis consideratas minime probo, negavit se intelligere, cur inferior titulus antiquior habendus sit: immo neminem tam inepte facere potuisse, ut immenso superiori spatio relicto primitivam inscriptionem infimo prope loco poneret; ubi sane nec legi commode, et pulveris sordiumque aggestu oblitterari poterat. Nam quod Chishullus respondet, cippum hunc novem pedes altum basi trium minimum pedum suffultum fuisse, ut ea monumenti pars legentium staturam et praetereuntium oculos aequaret; mihi quidem prorsus incredibile videtur. Quis enim tantae altitudinis basin imagini ferendae inservientem, hypobathro insuper suffulserit? Quapropter nihil fere Bentleianae rationi opponi potest, nisi lapicidae errore inferiorem inscriptionem eo quo est loco positam esse: ut superior deinceps possit addita esse, aut eodem fere tempore, aut paulo post, aut etiam multis elapsis saeculis. Cur autem superior addita est, et a quonam? A prytanum aliquo vel alio ea potestate praedito, respondet Chishullus, ad ostentandas Simonideas litteras. Quod ut concedamus

(quanquam subabsurdum est, nec potuit nisi ab inepto homine fieri), tamen non intelligitur, cur ille plures voces plane immutaverit, et in ista sua repetitione ultimam inscriptionis partem prorsus omiserit. Priorem difficultatem ut removeret, hoc Chishullus commentum excogitavit: post erectum monumentum mutatam Sigei urbis ditionem esse, quippe Periandri arbitrio ereptam Mytilenaeis et ad Athenienses translatam, tenentibus id oppidum postea Pisistratidis (Herodot. V, 94 sq.): igitur ex Lesbia magis, hoc est Aeolica inferioris inscriptionis forma, transposita verba in magis Atticam esse. Sed haec vana sunt. Sane Sigeum primum Mytilenaeorum fuit usque ad aetatem Pittaci et Alcaei: quo tempore Athenienses id iis eripuerunt, et a Periandro ipsis addictum retinuerunt. Mox necesse est Mytilenaei id recuperaverint: sed iterum iis eripuit Pisistratus, deditque filio Hegesistrato; et tenuit posthac Hippias. Ita recte statuit Valckenarius ad Herod. 1. c. collata Strabonis narratione XIII. p. 600. ed. Cas. At nihil haec huc faciunt, quod quae de utriusque inscriptionis dialecto Chishullus contendit, plane falsa sunt. Inferior enim non Aeolica est sed Attica, nec superior Attica sed plane Ionica. Nec, quod ille statuit, superior clarioribus verbis enunciat, quae inferior insolentibus; sed neutra est alterâ disertior, nisi quod in superiore verbum dwxev grammaticae rationi magis consentaneum est quam inferioris dwxa. Alterum autem scrupulum Chishullus in curis secundis (p. 43.) sic eximere tentavit: superiorem titulum incisum esse, quum ex Phanodici rogatu refecta post aliquod tempus statua esset: merito igitur μvua et av de Ti Tά x. T. λ. omissa esse, quippe quod Phanodici precibus, quae his verbis insunt, iam esset satisfactum. At hinc nihilo magis intelligitur, cur mutatis potissimum verbis reliqua inscriptionis pars repetita fuerit. Itaque quum Chishulli disputatio nulla ex parte satisfaciat, aliud quaerendum est. Etenim quum absonum sit inferiorem inscriptionem, quae sane potior est, ulla praeter lapicidae oscitantiam causa infra adscriptam esse, nec intelligi possit, quare quisquam praeter ipsum, qui inferiorem posuit, hanc aliis verbis et mutilam quidem repetiverit: probabile mihi hoc unum videtur, post incisam inferiorem inscriptionem additam superiorem esse, ne nimium inconcinna lapidis videretur adornatio. Tali autem casui fortuito quum inscriptionis deberetur repetitio, potuit auctor ultimam partem omittendam ducere, quod vel prioribus repetitis satisfactum consilio esset. Iam vero, ne novus hic titulus suis careret dotibus, atque ut aliquam diversitatis speciem prae se ferret, pro Attica inferioris dialecto et scriptura placuit Ionica, et in ipsis verbis variatum est: quae variatio ex nulla fere alia re explicari commode potest. Ceterum additicia huiusmodi opera quum soleant perfunctorie elaborari, nihil mirum est superiorem inscriptionem leviter incisam esse. Sed ad hoc post inscriptiones explicatas redibo: explicatas redibo: quo lectorem ablego. Quodsi

quis dicat idem etiam post Phanodicum fieri potuisse; non tantum puto iuris cuiquam in alieno monumento fuisse, ut quod liberet adderet. Neque enim a Sigeensibus hoc monumentum positum est, sed a Phanodico, ut paulo post demonstrabo. Accedit quod, cur alius praeter hunc Ionica dialecto usus sit, nemo facile docuerit. Phanodicus quidem postquam Attica dialecto in inferiore titulo usus est, in additicia elegit Ionicam, ut duplex dialectus non sine causa usurpata videretur, Ionica pro Phanodici (nam Proconnesii Iones sunt), Attica pro Sigeensium persona et omnium Graecorum, quibus ea sermonis species coeperat communis esse; sicut post Alexandrum Sigeenses tituli, qui supersunt, communem offerunt dialectum. Sed Sigeensibus nulla ratione Ionismus convenit, nec si Sigeensis aliquis superiorem inscriptionem exarandam curasset, alia credo nisi vel Aeolica vel Attica dictione esset usus, quod antiquitus Sigeenses Acoles sunt, ab Atheniensibus posthac in dicionem redacti. Attamen ea aetate, qua Sigeensem lapidem vulgo perscriptum putant, Solonis et septem Sapientum, mihi non credibile in varianda scriptura et dialecto ita, ut dixi, lusisse monumenti auctorem: quae prima causa est, quamobrem Phanodicum illum, qui hoc monumentum posuit, multo post vixisse arbitrer, ea quidem aetate, qua Atticismus, ut paulo ante significavi, plurimis Graecorum erat communis factus, prisca vero scriptura Attica pridem exoleverat et Simonidea sive Ionica vulgo erat recepta. Sed alia accedit ratio, quam §. 1. exponam: nunc hoc solum occupo, priscam in hoc lapide scripturam meo iudicio antiquitatis affectationi, non saeculi cultui deberi; id quod, si uterque titulus eodem fere tempore et ab eodem positus est, statuendum necessario: ipsaque verborum simplicitas quaesita magis quam nativa

videtur.

His praemissis accedo ad palaeographica et dialecti rationem, ad quam in superioribus provocare necessarium fuit. Est autem uterque titulus BovσTopηdov scriptus, incipiente scriptura a sinistra, quae ratio recentioris videtur Bourgoondov esse (cf. ad num. 1.). Sed id genus scripturae non ideo nunc electum esse, quod id ea aetate esset usitatum, ipsa superior inscriptio potest documento esse: nam quo tempore Ionica litteratura usitata fuit, certe Bourgondov non scribebatur nisi antiquitatis βουστροφηδόν affectandae causa: quod etiam de n. 39. dictum esto. Nec quod utraque pars Govargoondov exarata est, iis favet, qui Ionicam putant recentiorem esse: nam siquis posteriore aetate repetere titulum novo scripturae genere voluisset, quidni vulgarem versuum ducendorum ordinem elegisset? Igitur utramque partem simul exaratam iudico, utramque affectatam: quum praesertim ne probabile quidem sit, simpliciorum, hoc est vetustiorum Graecorum aetate quemquam concinnitatis causa idem argumentum bis scripsisse diverso litteraturae genere. Chishulli quidem argumenta nihil moror, Solonis aetati hoc monumentum adiudicantis, quod huius coves erant INSCR. GR. VOL. I.

per

βουστροφηδόν scripti (Harpocr. Suid. v. ὁ κάτωθεν νόô μos, Phot. Lex. p. 237.), vel quod ea scripturae forma in arca Cypseli cernebatur (Pausan. V, 17.). Iam vero litteras inferioris tituli quod Chishullus Aeolicum magis usum referre putat, saeculi illius ignorantiae condonandum est, quo pauciores ex omni genere inscriptiones erutae erant; sunt litterae plane Atticae, quales partim in aliis ante Euclidem titulis partim num. 9. continentur, nec formae admodum insolentes sunt. Iota est vulgare: Gamma et Lambda (^, L) Atticas ante Euclidem figuras repraesentant: A (4), A obliquatum, O decussatum, vetusta sunt, item M et N. Y vulgaris formae est, Σ mediae, qualis in Atticis antiquioribus; sed hoc omnibus locis in sinistram versum est (2), quum in scriptura a sinistra ad dexteram progrediente debuerit potius ad dexteram verti (S): in quo cum Bentleio quadratarii agnoscerem imperitiam, nisi idem in eadem littera aes Eleum vs. 1. et Inscr. 28. item in littera Gamma columna Naniana offerret. Xĩ est +, ut in Attica num. 9. Diphthongus El his duabus litteris scribitur constanter, praeter infinitivum ehedaíve: quod ipsum Attico mori convenit. Nam Attici simili inconstantia diphthongum modo El, modo E scripserunt; unde ipsum E est To Ef vocatum: maxime autem in terminationibus, et in iis formis, in quibus sonus magis ad E simplex accederet, retinuerunt E pro El: in quibus vero formis sonus simplici E affinis sit, cernitur ex dialectis; quo pertinet Aeolica infinitivi terminatio μɛλedaívev. Sic XEPOΣ etiam Attici; nec post Eucliλεδαίνεν. dem desierunt talia. Vide Oec. civ. Ath. T. II. p.202. 261. 293. et saepius. Distinctio in inferiore titulo fit modo binis modo ternis punctis: sed prius videtur transcribentium incuriae tribuendum: ternis autem punctis etiam Attici ante Euclidem vulgo interpunxerunt; binis vel post Euclidem. Ceterum interpunctionis ratio vaga est atque inconstans. Iam vero in superiore distinguitur binis punctis; et Y formas habent etiam vetustiores quam in altera: P est modo rotundatum modo angulare; prius vel sic, ut ad cursivae scripturae modum incurvatum sit, quod festinanti et currenti scalptoris stilo tribuo. Idem dicendum de figura litterae Sigma utrinque arcuata in formam cursivi Zeta, quae species affinis videtur angulari Σ et 3. Pro cu est 0; contra pro & habes E in EMI, quod cave Aeolicum putes; est vulgare siuì, ut in Deliaca basi et in Attico vasculo num. 35. Etiam in ZuxeεUTI E videtur vices diphthongi sustinere. Ut vero in inferiore inscriptione scriptura prorsus Attica illa prisca, in superiore Ionica est, ita et dialectum comparatam esse supra monui: poetici nihil video, nec versus sunt, de quibus somniat Chishullus p. 31. In inferiore sunt Attica haec: To Eguongάrous, crasis nàyw, κρατήρ, Σιγείης, crases κἀπίστατον et αδελφοί, de quibus formis suo loco dicam, quantum necesse est. Contra in superiore vides Ionica rougμongáтeos, nonrng, úπangnтúgιov, πguтavýïov: nec quidquam in alteruτὴρ, ὑποκρητήριον, πρυτανήϊον: tra alieni admistum, nisi in inferiore dixeris vocem C

Mελεdaívε esse Ionicam, et in superiore ex vulgari Sigeensium dialecto pro nomine loci Ziyov insolentiorem esse formam positam. Sed de his et aliis nonnullis rebus deinceps dicetur. Transeo enim ad singula, in quibus inferioris tituli. verba praemitto, superioris additicii subiicio.

zyadμa,

§. 1. Þavodínov eiuì тou 'Equongáтous Tou Пgoxovnσíov] Phanodici sum, Hermocratis f. Proconnesi. In σίου] superiore est: Davodínov eiμì тovguongάTEоs тou Пgоnovvysíov: nam EMI esse siuí, supra monitum. Exiguum discrimen est, quod Proconnesi insulae nomen illic simplex, hic duplex N habet. Duplex est magis ex more. Strab. XIII, p. 425. (ed. Par. 1587.) καλοῦνται δ ̓ Ἑκατόννησοι συνθέτως, ὡς Πελοπόννησος, κατὰ ἔθος τι τοῦ Ν γράμματος πλεονάζοντος ἐν τοῖς τοιούτοις, ὡς Μυόννησος καὶ Προκόννησος λέγεται καὶ ̔Αλόννησος. Usus autem ille maxime metro debetur: v. intpp. ad Greg. p. 60. ubi quae in aliquot libris reperitur scriptura Пeλomóvσos (cf. p. 78.), ei nihil tribuo. Attamen vide ne Пgoxóvnoos, quod in inferiore titulo habes, Atticorum fuerit: certe Aλóvσos ante Bekkerum constanter scriptum erat apud Demosthenem, etiam in ea, quae de Haloneso, oratione si non Demosthenea certe Attica. Forma TougμoxgάTeos terminatione docente Ionica est: crasis in vocis initio Ionibus non inusitata, ut ryaλua, Twλndés; et manifesto Ionismum demonstrat spiritus omissio. Nam ut rò iμátiov, tà iμátia, vulgo sonant Joiμátiov, Jaiμátia: ita nisi Ionicum esset, debebat scribi Dougμongάrous; sed Iones ut in compositione dicunt naτáte, natioτávαι, ita in crasi lenem recipiunt, ut oi ääλo whλ01, ô ägiσtos wpiσTos. In quibus ἄλλοι ἄλλοι, ἄριστος ὤριστος. exemplis etsi spiritus asper prioris est syllabae, tamen compositionis analogia eius, quam dixi, docet ab Ionibus etiam ob sequentem spiritum asperum in crasi tenuem non potuisse in aspiratam mutari. Verba ipsa non Phanodici sunt, sed operis ipsius, quod loquens inducitur, hoc est imaginis supra positae; quod pervulgatum. Vide epigrammata in Hipparcho sive dialogo de lucro p. 229. A. Plat. Phaedr. p. 264. D. et locis ibi ab Heindorfio allatis, Herodot. V, 58. Pausan. V, 20. VI, 8. item in basi Deliaca et saepius in titulis et epigrammatis. Igitur non nominativus Pavodxos positus est, sed secundus casus Φανοδίκου, nempe imago s. simulacrum: in quo genitivo quum Bentleius immerito offendisset, Chishullus p. 44. sufficientia protulit exempla, Βασιλέως Μιθραδάτε et Βασιλέως Νικομήδου ex Deliacis inscriptionibus; adde indidem Barthéws TOU Maxɛdóvos: alibi quoque Chishullo notante extat που Μακεδόνος: Mnτgodugou To 'Eperíov (v. Inscr. statuar. Romanas). Ita et nummi. Imposita igitur imago fuit, negante licet Bentleio, cuius mira commenta in fine paucis tangemus: nec tamen statua fuit, qua voce Chishullus passim utitur, sed protome sive thorax, qualis Hermarum est, cui infigendo inserviebat lapidis in summa parte foramen. Eam vero imaginem Chishullus in prytaneo Sigeensi stetisse arbitratur, idoneis adversus Bentleii dubitationem exemplis demonstrans in prytaneis signa etiam hominum po

sita esse, ut Sapphonis in prytaneo Syracusano (Cic. Verr. act. II. lib. IV, 57.), Autolyci pancratiastae et aliorum Athenis (Pausan. I, 18, 3.). Attamen id signum cum inscriptionibus ornando prytaneo inservisse non ex ipso hoc monumento patet, sed ea res colligitur tantum inde, quod dona, quae hac imagine remunerati Sigeenses essent, ibi collocata erant. At sive in prytaneo sive alio publico loco posita imago fuit, pro donis haud ita magnificis, aereis haud dubie, imaginis honorem publice decretum esse vetustissima praesertim aetate, nemo credet antiquitatis peritus: quod non fugit Bentleium. Athenis quidem, in civitate artibus florentissima, post Solonem Harmodiumque et Aristogitonem primo Cononi urbis restitutori statua posita est: nam quae de Pindari statua fabula circumfertur, eam satis convici in ed. Pind. Vol. II. P. II. p. 18 sq. Nec Soloni constat superstiti statuam positam esse. Plataeis ad pedes Minervae Arimnesti imago fuit, in Marathonia et Plataeensi pugna ducis (Pausan. IX, 4.); sed etiamsi concedimus a Plataeensibus eam positam esse, tamen magnus ille vir fuit, nec eius simulacrum ante Phidiae aetatem dedicatum est. Quis igitur Sigei Solonis aetate pro cratere et basi ac colo imaginem cuiquam decretam putaverit, eique ne civi quidem, sed peregrino? Vides absurdum esse Sigeo, oppido cum Athenis nullo modo comparando, tantam tribuere liberalitatem. Superest, ut Phanodicus ipse imaginem suam dedicaverit, vel ut hoc monumentum sepulcrale sit a propinquis curatum. Ac sane defunctorum monumentis ut anaglypha, ita etiam statuae et protomae impositae sunt, hae recentioribus potissimum temporibus: unde etiam busta vocatae protomae sunt. Exemplo est Titii Gemelli monumentum Massiliae, suo loco edendum: interim v. Visconti Iconogr. Gr. T. I. p. 582 sq. Sed nostri monumenti stilus non sepulcralis est. Igitur vivus Phanodicus imaginem suam Sigei posuit, permittentibus Sigeensibus, quod prytanibus ob dona oblata gratus et dilectus erat: nam sine magistratuum decreto nemini licuisse imaginem in publico loco ponere et res ipsa docet et frequens de talibus decretis in inscriptionibus mentio. Vide modo Attica. Quid quod inepta fuisset precatio, ἐὰν δέ τι πάσχω, μελεδαίνειν πάσχω, μελεδαίνειν με, ὦ Σιγείῆς, si Sigeenses Phanodici imaginem ponendam curassent? Attamen ne sic quidem antiquum hoc monumentum esse concedo. Nam qua aetate respublicae nemini nisi iis, qui de civitate ita essent meriti, ut sine illis ne civitas quidem superfuisset, imagines posuerunt ipsae, ea aetate vix cuiquam, qui modicis donis prytanes demulsisset, ut ipse sibi imaginem poneret, concessum est: nec quod Hieronicis licuit ibi, ubi vicissent, suas statuas dicare, aut quod iis domi imagines positae sunt, potest huc advocari. Immo simplici illa aetate nulla civitas immodicam hanc latura arrogantiam erat, ut, quod hodie reges faciunt, privatus imaginem suam publico donaret, vel ea publice ponenda vanam sibi gloriolam quaereret: neque tum tam inanis homi

« ElőzőTovább »