Oldalképek
PDF
ePub

contra id quod à viro clarissimo toto scripto episcopi archiepiscopis secundùm receptam cathodictum est.

[blocks in formation]
[ocr errors]

DE CONCESSIS A PROTESTANTIBUS. PRIMUM CONCEssum. Ut romanus Pontifex pro supremo patriarcha, seu primo totius Ecclesiæ episcopo habeantur, eique protestantes debitum in spiritualibus obsequium præstent. Quo loco unum rogo, quale ei præstituri sint in spiritualibus obsequium, à quo in ipsâ fidei causâ dissentiant? Ait quidem auctor debitum obsequium præstituros; sed quid sit illud debitum, apud nos quidem ipsa legitima et consensu mutuo constabilita praxis explicat; apud protestantes autem quid illud futurum sit ne ipsum quidem auctorem perspicuis verbis exponere posse putaverim, neque quidquam remanebit præter inane verbum.

Hic etiam longè gravior emergit difficultas de primatu Pontificis et Ecclesiæ romanæ : an ei tribuatur ut Petri successori ac tenenti cathedram Petri apostolorum principis, quod est in Ecclesia etiam Orientali primisque cecumenicis conciliis pervulgatum. Quòd si protestantes iniquum putaverint, ad illud divinum jus à se toties oppugnatum recognoscendum adigi, quantò erit iniquius eò adigi Pontificem ut ad tantos clamores atque ad supprimendum longè antiquissimum ac maximè authenticum Sedis suæ privilegium ac titulum sponte conniveat, neque quidquam hiscat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

licæ Ecclesiæ hierarchiam subjecti maneant.

Quid hic protestantes concedant catholicis non liquet. An ut presbyteri catholici suis episcopis, episcopi catholici suis archiepiscopis ac primatibus atque omnes romano Pontifici subsint? Id quidem jam obtinemus, nullo cujusquam auxilio. An ergo pollicentur, qui apud protestantes episcoporum ac presbyterorum loco sint, romano Pontifici dicto audientes fore? Id quidem fieri nequit, nisi priùs de ipsà fide constet, uti prædiximus. Ita protestantes à romano Pontifice summa ferent, nihil ipsi largientur, quod est iniquissimum.

SUMMA ANTEDICTORUM. His quidem postulatis et concessis, vir clarissimus petit ut romanus Pontifex in suam primæque et apostolicæ atque antiquissimæ Sedis, totiusque adeo catholica

vel

Ecclesiæ communionem admittat lutheranos, à suo cultu, tanquam impio, idololatrico, antichristiano abhorrentes; suamque doctrinam falsam, erroneam, impiam reputantes; neque latum unguem ab iis dogmatibus, quorum gratiâ pretio? nempe ut spondeant se ei in spirituasecessionem fecerint, recedentes. Quo operæ libus parituros, à quo, uti prædiximus, de ipsâ fidei summâ dissentiant, notrosque habeant pro fratribus, quos totamque Ecclesiam nostram in summis fidei capitibus, quale est communio sub unâ specie, insuperabili errore teneri profiteantur. Hoc quidem esset non modò hypotheses aliquas, aut existimationem, sed etiam totam Ecclesiæ romanæ structuram, imò etiam ipsam christianæ sinceritatis ac pietatis rationem formamque evertere.

Fortassis auctor dixerit per secundum postulatum permitti lutheranis, unione quidem præliminari factâ, ut nostris sacris, etiam privatis intersint. At animo intererunt? an oblaturi quo nobiscum pariterque adoraturi consecratum Christi corpus et sanguinem, ac sincerè nostras. frequentaturi missas, ut verum Dei cultum ? Jam ergo sacrificium, idque pro mortuis, reliquiarumque atque imaginum cultum, sanctorum invocationem, omnia denique nostra probaverint, quæ missâ contineri non est dubium.

Quo ergo concilia, conventus, instituti arbitri de controversiis? transacta erunt omnia. An ita intererunt sacris, quæ vocant papisticis, ut corpore adsint, mente abscedant? Ludibrium, hypocrisis, sacrilegium. Jam ergo videat vir clarissimus quàm impossibilia, quàm nulla proponat, fateaturque invertendum agendi ordinem, uti suo loco fusiùs ostendemus. Et tamen cætera hujus scripti prosequamur.

DE MODO AGENDI.

Optimum factu totius imperii conventum institui, qualis hic proponitur, si priùs constiterit animos bene utrinque affectos ad consilia pacis; quod nos docto viro aliisque præstantibus theologis cum imperatore ac principibus agendum relinquimus.

DE TRIBUS CONTROVERSIARUM CLASSIBUS.

Hic incipit necessaria quæstionum tractatio, eæque in triplicem classem accuratissimè distributæ qua quidem in re confitemur multos eosque gravissimos articulos, si vero docto creditur, conciliatos videri; sed non recto ordine. Sumamus, exempli gratiâ, transsubstantiationis articulum, quem omnium gravissimum à viro clarissimo perspicuè ac plenissimè consiliatum credimus. Vel eam conciliationem protestantes, sive eorum pars maxima admissuri sunt, vel non; si nulla spes, quid hic agimus ? sin autem spes est fore ut admittatur, id quidem tentetur antea; sic enim conciliatio procedet faciliùs; sin minùs, aliæ ex aliis difficultates orientur. Esto aliud exemplum de ubiquitate. Sanè vir clarissimus eam à christianis Ecclesiis amovendam censet. Dent igitur operam quibus id cordi est, ut partem lutheranorum longè, maximam, eam scilicet in qua Concordiæ liber obtinuit, ad suam sententiam adducant, ne romanæ Ecclesiæ ab hâc labe usquequaque puræ, tale quoque portentum, absit verbo injuria, tanquam indecisum tolerandum proponatur. Ita de cæteris gravissimis articulis, quos viri doctissimi operâ egregiè et catholicè compositos putamus. Quod postquam de universis præmonuimus, jam descendimus ad singulos.

PRIMA CLASSIS.

De controversiis quæ in æquivocatione seu diversà terminorum acceptione consistunt, ejusque rei exemplis.

PRIMUM EXEMPLUM.

Sitne eucharistia sacrificium? Si cæteri protestantes cum viro docto consentiunt, rem transactam putamus.

ALIUD EXEMPLUM.

De intentione ad valorem sacramentorum.

Ea controversia non modò facilè componi potest, verùm etiam composita jam est; cùm sit communissima sententia inter catholicos, eam intentionem quæ sit necessaria ad valorem sacramenti, eâ in re consistere, ut minister velit actus externos ab Ecclesià præscriptos seriò

peragere, neque quidquam facere quod contrariam intentionem prodat ; quam intentionem nec ipse irritam facere quâcumque secretà incardinalis, in Historiâ concilii Tridentini1, et tentione possit. Testatur autem Pallavicinus alii, sacrum concilium nihil quidquam voluisse definire ampliùs. Porrò de discrimine actualis, virtualis, habitualis intentionis ab eruditò auctore comprobato, nulla controversia est.

ALIUD EXEMPLUM.

De septem sacramentis.

An quinque sacramenta, quæ præter baptismum et eucharistiam Ecclesia romana profitetur, sacramenta dici possint lato significatu, reverà levissima, seu potiùs nulla est quæstio. An sint sacra signa à Christo instituta cum promissione gratiæ justificantis, sive infundendæ primitus, sive augendæ, gravissima est, neque in ambiguo posita controversia. Facilè tamen componenda ex eruditi auctoris ac lutheranorum communibus decretis, ut infrà ostendetur.

Et si autem matrimonium non est à Christo primitus institutum, ab eo tamen instauratum et ad primam formam reductum esse constat, quod sufficit ut inter christiana sacramenta censeatur. Certè Augustinus non modò sacramentum vocat; sed etiam, quo magis sacramenti ratio inesse credatur, baptismo comparat, lib de Nupt. et Concup. cap. x; de quâ re infrà copiosiùs disseremus3? nunc id tantùm agimus, an hæc quæstio in ambiguo sit posita.

II

[blocks in formation]

tituta, ubi lutherani cum amplissimo auctore consenserint, omninò catholicis satisfecerint.

ALIUD EXEMPLUM.

An aliquis possit esse certus de suâ justificatione et perseverantià ad salutem.

De utroque jam diximus ad postulatum tertium'. Quod vir eruditissimus dicit. Qui credit et scit se credere, is potest absolutè esse certus de suâ fide et consequenter de salute, ita interpretatur, ut de salute certi simus duntaxat conditionaliter. Non videmus autem quare necesse sit ut de justificatione certiores simus. Imò quod iterum atque iterum pro rei gravitate inculcandum ducimus, hanc certitudinem maximè prohibent illi Scripturæ loci, queis constat pœnitentiam veramque conversionem debere præcedere, antequàm nobis peccata remittantur. Pænitemini enim et convertimini, ut deleantur peccata vestra. At de pœnitentiâ et conversione verâ, nec ipsi lutherani certos se esse confidunt, verenturque nobiscum, ne, latente aliquo pravæ voluntatis affectu et actu, illa conversio figmentum esse possit animi sibi blandientis. Quâ igitur ratione de sincerà pœnitentiâ dubitare coguntur, eâdem profectò ratione de fide suâ dubitaverint; ut præfidentis animi, ipsi quoque Luthero exosa securitas ac superbia retundatur. Unde illud : Credo, Domine, apud Marcum,

metu incredulitatis addito temperetur: adjuva incredulitatem meam. Quo etiam spectat illud: neque meipsum judico ' ; et illud, Vosmetipsos tentate, si estis in fide, ipsi vos probate"; quæ ejus profectò sunt, cui de statu suo non liquet, eâ quidem certitudine, cui non possit subesse falsum. Atque id viro docto facilè persuasum iri confido, ac per ipsum reliquis Confessionis Augustanæ defensoribus. Quod ad Martinum illum Eisengrinium spectat à conciliatore laudatum, neque nos virum novimus, neque ejus dicta probamus ut sonant.

ALIUD EXEMPLUM.

De possibilitate implendæ legis.

Si protestantes admittant quam eruditus auctor patris Dionysii, in suâ Viâ pacis, laudat sententiam, nulla erit quaestio, nisi forte de verbis; quod etiam evicisse me puto ex apologia Confessionis Augustanæ, ut profecto ea de re nulla. sit difficultas. Scitum etiam illud egredi auctoris ad impossible neminem obligari, atque à fide

1 Sup., n. 6, 13. 2 Act., III. 19. - 3 Marc., IX. 23. I. Cor., v. 3. -II. Cor., XIII. 5. — 6 Hist. des Variat.,

liv. III. n. 30.

libus impleri legem quantùm evangelico fœdere

teneantur.

ALIUD EXEMPLUM.

De concupiscentià, etc.

Placet ea de re ejusdem capucini hic relatus. locus, hoc tamen addito ad elucidationem ; nempe concupiscentiam in actu primo, malam quidem esse per se ac vitiosam, non tamen includere formale peccatum; sed peccatum dici, quòd à peccato orta sit et ad peccatum inclinet, ut sæpe Augustinus; quod eruditi auctoris explicationibus congruit.

ALIUD EXEMPLUM.

An bona opera justorum in se perfectè bona, et ab omni labe peccati pura.

Aliud est opus perfectum esse, aliud à peccati labe purum. Ac de perfectione quidem, omnes consentiunt in hâc mortali vitâ nunquam esse absolutam. Cæterùm dari actus ab omni peccati labe puros, divina aspirante gratia, et Tridentina synodus definivit, neque ullus catholicus inficiabitur, neque existimo æquiores protestantes ab eâ sententiâ dissensuros. Certum enim est in Visitatione Saxonicâ hanc propositionem esse suppressam : In omni opere peccamus, quòd illa à christianis sensibus nimis abhorreret; nec immeritò cùm enim, verbi gratiâ, dicebat apostolus: Quis ergo nos separabit à charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames2, etc.? aut illud Vivo ego, jam non ego, vivit verò in me Christus ; iis in actibus, aliisque juxta, christiano spiritu plenis, subesse aliquam peccati labem christianæ aures ferre non possent;

idque non ad hominis sed ad ipsius Sancti Spiritus intus operantis contumeliam pertineret : nec satis est confiteri bona justorum opera non esse meras iniquitates ac mera peccata, quod per se esset absurdissimum, nisi simul fateare per Spiritum sanctum fieri à justis opera ab omni peccato pura, et si nondum charitate perfecta; quâ de re existimamus nullam aut fere nullam superesse quæstionem, ubi reliqui protestantes viri eruditissimi explicationibus assensum præstiterint.

ALIUD EXEMPLUM.

An renatorum opera Deo placeant.

Huc redit distinctio articuli precedentis. Si imperfectiones ita vir doctus intelligit, ut ad potiora et perfectiora semper enitamur, veramque perfectionem in futurâ vitâ expectemus, eo sensu in quovis actu bono imperfectionem Sess. VI. can. xxv. Rom., VIII 33.3 Gal., 11. 20.

agnoscimus sin autem imperfectionem intelligat aliquam peccati labem, negamus. Placent ergo Deo bona opera justorum, quòd suo modo perfecta, hoc est, ab omni peccato pura esse possint placent autem per Christum, quòd et ab ejus Spiritu in membra influente prodeant, et quòd, licet sancti non in omni actu peccent, non tamen absolutè à peccato liberi, proindeque semper indigent condonatione per Christum, ut ex Tridentina synodo suprà retulimus', credimusque eam in rem protestantes omnes non contentiosos, facilè consensuros.

SECUNDA CLASSIS.

Complectens questiones ita comparatas, ut in alterutra Ecclesia et affirmativa et negativa toleretur.

EXEMPLUM.

De orationibus pro mortuis.

Si pars protestantium eas probat, si cæteri assentiant, si cum erudito auctore fateantur id quod est verissimum, eas in apologiâ comprobari, compositus est articulus ad catholicorum sententiam, ut infrà dicemus 2.

ALIUD EXEMPLUM.

De immaculatâ conceptione beatæ Virginis. Non pars Ecclesiæ, sed tota Ecclesia romana immaculatam beatæ Virginis conceptionem pro re indifferenti habet, neque ad fidem pertinente, quod sufficit.

ALIUD EXEMPLUM.

De merito bonorum operum.

Concilii Tridentini verba retulimus: Quòd proponenda sit vita æterna, et tanquam gratia per Christum misericorditer promissa, et tanquam merces ex ipsius Dei promissione reddenda. Ubi notanda verba, ex ipsius promissione, quæ profectò sufficiunt. Neque Vasquez aliud docet, atque etiamsi doceret, adversùs concilium audiendus non esset.

Facile autem esset Vasquezianam, vero sensu intellectam, illæso Christi merito tueri sententiam; verùm id non hic quæritur. De scotistarum sententiâ, pace summi viri, ea cum communi protestantium opinione non coincidit, cùm Scotistæ admittunt, factà promissione et impletâ conditione, verum ac suo modo propriè dictum meritum, quod nunc plerique omnes protestantes ex Confessione Augustanâ eraserunt ; quò

[blocks in formation]

si redeant, articulus compositus fuerit, ut posteà ostendemus 1.

ALIUD EXEMPLUM.

An bona opera ad salutem necessaria. Simpliciter est dicendum ea esse necessaria, ne vel eorum studium relanguescat, vel apertissimus Scripturæ verbis fides detrahatur, quod etiam vir clarissimus confitetur, contra quod à Confessionis Augustanæ professoribus auctore Melanchtone pronuntiatum vidimus 2. Item confitendum est bona opera id esse propriè, quod Deus æternæ vitæ mercede remuneretur, cùm ubique inculcetur illud: Reddit unicuique secundùm opera ejus 3. Sanè confitemur ea opera quæ vitæ æternæ remunerationem accipiant in fide fieri oportere; cùm scriptum sit : Sine fide impossibile est placere Deo, quo etiam sensu dictum est id quod à viro clarissimo memoratur: Sine sanctimoniâ, hoc est, ipso viro clarissimo interprete, sine bonis operibus nemo videbit Deum. Quod hic lutherani distinguunt de necessitate efficientiæ, præsentiæ, causæ sive principalis, sive instrumentalis, conditionis sine quâ non, humana commenta sunt; neque quemquam compellimus ut tribuat operibus efficientiam physicam, aut ut ea instrumenta vocet consequendæ salutis, nec magis quàm ut ipsam fidem. Id volumus clarè et simpliciter fateantur, mercedem illam ubique promissam sanctis verè dari operibus in fide et gratiâ factis, neque dari fidei sine ejusmodi operibus, quod virum clarissimum aliosque cordatos facilè concessuros putamus. Aliorum vitilitigationes non sunt tolerandæ ; quippe quæ eò spectent ut bonorum operum dignitas aut necessitas infringatur, eludaturque illud: Venite, possidete, quia, etc.; et illud Hoc fac et vives; et illud : Momentaneum et leve tribulationis nostræ æternum gloriæ pondus operatur3, et alia sexcenta prophetarum, apostolorum, Christi ipsius dicta.

ALIUD EXEMPLUM.

De adoratione.

Fictitia est inter catholicos de eucharistiæ adoratione dissentio. Omnes enim consentiunt et ipsa synodus Tridentina profitetur, ut postea videbimus, non nisi ad Christum præsentem terminari cultum ; neque adorari species, nisi merè per accidens, quemadmodum adorato rege, per accidens quoque ea quâ vestitur purpura adoratur. Habet ergo vir clarissimus id quod à

1 Num. 66, 67. —2 Sup., n. 7. ad 3 postul.- -3 Matth., XVI. 27. - Heb., XI. 6. — Ibid., XII. 44. — 6 Matth., xxv. 34. — Luc., x. 28. 8 11. Cor., Iv. 17. — 9 Inf., n. 78.

catholicis postulat. At ille apud protestantes materialis idololatriæ metus, pace eorum dixerim, utcumque intelligatur, imbecillis animi est, cùm cultum non solus ritus externus, sed ipsa ei conjuncta adorantis intentio ac directio faciunt.

ALIUD EXEMPLUM.

De ubiquitate.

Aboleatur ergo quamprimùm, viro clarissimo approbante, illa omnibus catholicis et lutheranorum parti, Calixto scilicet et sequacibus atque academiæ Juliæ exosa ubiquitas, licet ab ipso Luthero, eodem Calixto teste, profecta, et à longè amplissimâ lutheranorum parte propug

nata.

ALIUD EXEMPLUM.

De Vulgatæ auctoritate.

De Scripturæ textu ac versionibus, deque Vulgatæ auctoritate, re bene intellectâ, ut profectò à viro clarissimo intelligitur, nullam existimamus inter æquos eruditosque viros futuram controversiam.

TERTIA CLASSIS.

In quâ recensentur novemdecim articuli, partim ab arbitris ex utrâque parte selectis conciliandi, partim ad futuram synodum remittendi. Horum ultimus de concilio Tridentino ejusque anathematismis, argumento et exemplo Basileensis aliorumque conciliorum seponendis usque ad iteratam concilii œcumenici decisionem, longè erit difficillimus, ut infrà dicetur. Quæ hujus rei exempla vir amplissimus memorat infrà perpendemus, et si quæ huc conferunt exempla quæremus, nihilque omittemus quod ad pacem conducere posse speremus.

Jam ad singula circa tertiam partem à clarissimo auctore proposita veniamus. Ac primùm de arbitris ex utrâque parte selectis. Credo virum doctissimum non eos velle arbitros qui de fide summâ auctoritate decernant. Nihil autem

æquius ac præstabilius quàm seligi arbitros hujus generis quos amicales competitores vocamus, summos theologos, atque moderatos, qui res, ut aiunt, præparent atque inter se prospiciant quousque pars quæque progredi possit, et quàm fieri poterit, rationem instituant quâ difficultates pervinci queant.

De articulis per arbitros componendis, ac primùm de transsubstantiatione.

Recte vir amplissimus Lutheri commemorat sententiam; addemus et apologiam. Quæ autem hic inducitur ab omnibus agnita protestantibus 'Inf., n. 56, 37, 93 et seq.

conversio in pane, ut de communi fiat sacer sacroque usui destinetur, nec zuingliani refugerint; neque erit accidentalis, qualem eam appellat vir doctus, sed metaphorica et figurata mutatio. Meritò ergo addit ea quæ nihil à nostrâ sententiâ distent nisi verbis, ut infrà ostendemus 1.

De invocatione sanctorum.

Hâc de re viri clarissimi postulata jam à concilio Tridentino sponte concessa sunt. Ne autem protestantes dixerint nos parum Christo mediatori fidere, addi potest catholicos ad sanctorum preces confugere ex fraternæ charitatis societate, non quòd metuant ad iratum Deum oculos attollere. Patet enim per Christum accessus; neque tamen diffitemur iræ divinæ metu eò nos provocari ut vota nostra consociemus sanctis divinâ jam luce et charitate perfruentibus. Quòd verò oratio ad Deum directa sit efficacior ac perfectior, omitti potest propter ambiguum. Quòd enim ait vir doctus, eam orationem esse perfectissimam quæ solis attributis divinis inhæreat, eo trahi posset ut etiam ab homine Christo animum abstrahamus. Videremur etiam agnoscere, quodam modo recedere à Deo atque imperfectiores esse, qui fratrum etiam viventium. orationes postulant, cùm id et ipse Paulus fecerit; ac reverà qui dicit: Orate pro me, Fratres, non à Deo recedat, sed ad eum compellandum se fratribus consociet. De precandi formulis ut intercessionaliter intelligantur, verissima sanè est et æquissima viroque pacifico et docto digna, et concilii Tridentini decretis consona catholicæ sententiæ expositio.

De cultu imaginum.

Hic quoque vir doctissimus æquissima postulat: nempe ut in imaginibus nulla alia virtus inesse credatur, quàm Christi rerumque cælestium excitandi memoriam, cultum omeoque nem et cogitationem transferendi, exemplo illius serpentis à Mose erecti, quod etiam conciliis

Nicæno II et Tridentino consonum esse constat.

De purgatorio.

Sanè de purgatorio per ignem, problematicè videtur disputasse Augustinus. Interim hæc non habet pro problematicis : « Orationibus sanctæ >> Ecclesiæ et sacrificio salutari, et eleemosynis >> quæ pro eorum spiritibus erogantur non est >> ambigendum mortuos adjuvari, ut cum eis >> misericordiùs agatur à Domino quàm eorum >> peccata meruerunt; » disertè enim ait non

Inf., II. part. c. 11. n. 76. — 2 Serm. xxx. de dict. Apost. nunc Serm. CLXXII. n. 5. tom. v. col. 827.

« ElőzőTovább »