Oldalképek
PDF
ePub

Elamitarum mentio ex ætate saltem Isaia descendit; sine ratione igitur alius auctor quæritur, quàm Isaias, qui in inscriptione præfertur. 6° Qui contendunt Isaiam non facilè tot vaticinia de unâ Sancheribi irruptione editurum fuisse, non advertunt eventum hunc fuisse maximum et gravissimum, et ad Hebræos in religione confirmandos quamplurimùm contulisse, ut plura vaticinia optimè meruerit, et hæc ab Isaia profecta esse, elocutio et stylus confirmat, qui non magis variat quàm in diversis Hariri consessibus, et in diversis Davidis psalmis. 7° Vaticinium Isa. c. 24-27, in recentiora tempora conjectum est ob paronomasias frequentiores, quæ tamen in oratione Orientalium singularia sunt lumina, quibus coævum Micham non minùs frequenter uti vidimus, ut in argumentum recentioris ætatis eò minùs trahi possint, quia etiam Isaias alibi paranomasiis sæpè utitur, ut Isa. c. 1, v. 7, 23; 3, 1, 5, 7; 7, 8, 22-23; 29, 2; 50, 16, conf. Oseam 1, 4-5; 5, 1, et Mich. 1, 14-15; 3, 12; 4, 10. 8° Caput 34 Isaiæ, quo vastatio Idumææ prædicitur, recentius existimatur, quia eadem vastatio à Jeremiâ c. 49, 7, et Ezechiele c. 25, 12, prædicta, et per Nebucadnezarem demùm completa sit, quæ ab ævo Isaiæ nimiùm distat. Verùm argumentis comprobatum non fuit, Isaiam c. 34, non loqui de aliâ calamitate, per Assyrios Idumææ inferendå, de quà Amos 1, 11-15, ante Isaiam, locutus fuit. 9° Isaiæ caput 35 prorsùs nullum aliquatenùs speciosum recentioris ætatis indicium exhibet, et ætatem Ezechia versus 8, coll. 2 Reg. 17, 25, manifestat.

§ 4. Vaticinium contra Tyrum, Isa. 23. Vaticinium de eversione Tyri per Chaldæos, Isa. 23, ætatem suam, v. 13, innuit, ubi dicitur Chaldæos esse populum recentem, qui ab Assyriis (itaque id temporis prævalentibus) assignatas ad Euphratem sedes obtinuerit; nam cùm Habacuc, qui sub Manasse vixit, Chaldæos quoque novum esse populum, asserat, qui sedes alienas sibi vindicare studeat, liquet vaticinium Isa. 23 ab ætate Habacuc non posse valdè distare. Incertum quidem est, an Isaias usque in ætatem Manassis vixerit : ast quùm Chaldæi longiori profectò temporis spatio ex suis, ad orientales et septentrionales Armeniæ partes sitis sedibus, sæpiùs in meridionales plagas irruperint, dubio procul jam ultimis Ezechia annis has incursiones inchoârunt, quùm regnum Assyriorum clade Sancheribi et internis tumultibus, qui subsecuti sunt, debilitatum esset, quo ad hujusmodi expeditiones alliciebantur.

Sine sufficiente ratione quoque asseritur, commemoratos Isaiæ 23, 10, annos 70 esse numerum propheticum, ex Jerem. 25, 11-12, c. 29, 10, depromptum, adeòque vaticinium Jeremiâ recentius esse; nam si alteruter ab altero hunc annorum numerum mutuatus fuisset, potiùs dicendum esset, Jeremiam, quem constat quæpiam ex antiquioribus prophetis delibasse, ex hoc vaticinio Isaiæ, quem auctorem hujus vaticinii, qui sibi solus constat, ex Jeremia hausisse. Accedit, temporis definitiones

Isaiæ peculiares esse. Nec difficultatem creat longinquitas eventûs prædicti; nam et Amos., ante Isaiam, Tyro excidium denuntiavit. Chaldaismi Isa. 23, 11, disparent, si diverso punctandi modo ille sensus adducatur: Ad perdendos debilitatos vel expulsos ejus. § 5. Vaticinia contra Babylonem.

Vaticinia de eversione regni Chaldæo-Babylonici et de reditu Hebræorum ex captivitate, Isa. 13, 1-14, 23, c. 21, et c. 40-66, conjiciuntur in tempora exilii, et argumenta sunt: 1° Diversitas elocutionis; nam in ultimis 27 capitibus distinguitur potior pars populi tanquàm servus vel cultor Jehovæ, c. 41, 8-9, c. 42, 1, seqq., c. 44, 1, c. 48, 12, 20, c. 49, 7, c. 52, 13, quod in primâ libri parte non observatur.

Idololatria ludibrio et risui exponitur, c. 40, 19-20, c. 44, 9-17, c. 46, 5-7, quod in illis quoque primæ partis locis, in quibus idololatria, ut c. 2, 19, arguitur, frustra quæsiveris. Sæpiùs annotatur, vaticinia antiquiora eventu fuisse comprobata, ut c. 41, 2124, 26-29, c. 44, 6-7, c. 45, 21, c. 48, 5, quod arguit auctorem recentiorem, nec reperitur in priori libri parte, in quâ etiam voces et dictiones sæpiùs recurrunt, quæ in secundâ parte desiderantur. 2o Accuratio vaticiniorum, et distantia eventuum. Ætate Isaiæ nulla erat monarchia Chaldaica, nec celebres erant Medi et Elamitæ seu Persæ, qui Chaldaicam monarchiam eversuri prædicuntur. Ab anno 14 Ezechia elapsi sunt 90 anni, donec conderetur monarchia Chaldaica; et 115 anni, donec nasceretur Cyrus, qui anno post Ezechiam 155 dux exercitus Medorum designatus est, et tandem anno 176 monarchiam Chaldæorum evertit. Propheta autem noster jam videt Judæam et Jerosolyma per Chaldæos vastata, c. 45, 26-28; cernit monarchiam Chaldaico-Babylonicani, quæ strages has Judææ intulit, ad interitum vergentem, et hostes ejus jamjam ex septentrione irruentes, c. 42, 14, 41, 2, 25; imò ipsum quoque Cyrum bis expresso nomine compellat liberatorem Hebræorum, c. 44, 28 et c. 45, 1. 3o Vaticinia usque in ætatem Cyri perspicua sunt; quæ verò ulteriora tempora respiciunt, sunt obscuriora; unde concluditur, auctorem ævo Cyri vixisse; nam si Deo placuisset, hæc clarissima vaticinia in tempora tam remota largiri et ipsum quoque Cyri nomen revelare, cur c. 45, 14, dicuntur Hebræi post reditum in patriam, commerciis Cuschæorum et Sabæorum participes fore, quod, ut ex Esdra, Nehemiâ et Malachiâ liquet, eventu comprobatum non fuit? Nec grandes illæ promissiones c. 60, 6-10 effectum habuerunt. Coævi Isaiæ profectò discernere non potuissent, illa de Cyro verbo tenùs, hæc autem nonnisi ex parte complenda, vel tropicè intelligenda esse.

§ 6. Vaticinia contra Babylonem sunt ab Isaia. 1o Lingua, stylus et elocutio profectò non est ea, quæ ex exilio repeti debeat, et ab Isaiâ proficisci non potuerit; è contrario linguæ puritas, styli sublimitas, et elocutionis elegantia talis est, qualis ex plumbeå linguæ Hebraicæ ætate exspectari nequit, sed ætatem

argenteam prodit. Differentia styli, quæ intercedit, major non est quàm quæ Mich. c. 1-5, et c. 6-7, reperitur; imò minor quàm quæ Oscæ c. 1, et c. 3, atque c. 2, et c. 4-14; vel Amos c. 1-6, et c. 7-8, atque in diversis Davidis psalmis observatur. Dictiones quæpiam, in aliis ætatis Isaianæ scriptis non occurrentes, nihil evincunt ; neque enim in tenui rerum Hebraicarum supellectili exspectari potest, omnes dictiones et voces alicujus certæ ætatis, sæpiùs redire debere. Sunt verò et hujusmodi voces oppidò paucæ. Observatur è contrario in his vaticiniis consueta Isaiæ vehementia orationis, eadem dismembratio objectorum, eadem antithesis Jacob et Israel. Omnis differentia in eo est quòd propheta in priori parte vitia reprehendebat, in his ultimis capitibus magis docere et consolari studet, prout materia substrata exigebat, nonnunquàm tamen in his quoque invehitur in vitia, ut c. 59, 9-57, 12, 58, 1-7, 59, 1-8, 65, 11-14. Si Isaias hæc vaticinia ultimis vitæ suæ annis conscripsit, facilè percipitur, prophetam jam senem (ætate Manassis, quæ passim notatur), in prospectibus solatio plenis, docere maluisse quàm reprehendere; doctorem autem quàm maximè decebat, populum, tanquàm servum Dei, alloqui, potiorem gentis partem distinguere, atque insaniam idololatriæ illustrare, quod autem in parte quoque primâ, non solùm c. 2, 18-19, sed etiam 2, 8, 8, 19-21, etsi paucioribus præstat: Ad doctrinam quoque apprimè faciebat annotatio, antiquiora vaticinia eventu comprobata esse, sive propheta deportationem decem tribuum, sive liberationem Judæorum ab Assyriis, sive alias antiquiores prophetias respexerit; nequaquàm igitur arguit recentiorem ætatem. Id in priori voluminis parte non occurrit, quia propheta in illà non docet, non consolatur, sed reprehendit. Quòd quæpiam dictiones in alterutrâ parte desiderantur, evinceret alium auctorem, si Isaia esset jejunium et sterile ingenium. 2o Accurata eventuum tam longè distantium prædictio est quidem admirabilis; ast propheta idipsum sæpiùs, tanquàm singulare, lectori commendat; unde apparet jam ejus ævo id multis visum fuisse incredibile, atque adeò ipsa hæc temporis distantia, in vaticiniis his annotata, antiquiorem auctorem prodit. Dein supra jam ostendimus, Chaldæos, Medos et Persas seu Elamitas, tempore Isaiæ non fuisse populos tam obscuros, ut propheta de illis loquens, neque eatenùs, quatenùs oportuit, intelligi potuisset. Denique prophetas de remotioribus quoque eventibus locutos fuisse, jam supra exemplis, et quidem ex ipso etiam Isaiâ depromptis, comprobavimus; addimus in ipsâ hâc secundà voluminis parte, prædici c. 52, 13-53, 12, Messiam Jesum, ubi omnes conatus, locum de alio quocumque interpretandi, frustranei sunt, conf. 55, 1-5. Imò mox in primâ visione, c. 6, prospicit propheta om nimodam vastationem Judææ, et novam rerum restaurationem. Denique propagatio religionis, in ipsâ secundâ parte prædicta, à fine quoque captivitatis Babylonicæ remotissima fuit, ut, transmissâ paulisper hypothesi de recentiori origine vaticiniorum, nihilo

minùs adsit prophetia in longinquâ demùm posteritate eventu comprobata, in quâ populus Hebræus, et quidem potior ejusdem pars, per quam complenda fuit prædictio, definita est. Propheta cernit omninò hostile regnum Chaldaico-Babylonicum, urbes Judææ eversas, rudera Jerosolymorum, eversionem monarchiæ Chaldaicæ, et nominat non modò Medos et Elamitas, sed ipsum etiam Cyrum. Ast Isaiam, sub Ezechiâ ve Manasse tales revelationes nactum, potuisse se totum ita in iila longinqua tempora transferre, ut, præsentium oblitus, nonnisi futura scriberet, non negabit qui observavit, Micham, Joëlem, Habacuc et Nahumum, totos in longissimè remotis temporibus versari. Atque de hoc Isaias ipse monet lectorem c. 40, 1; 41, 7, 21; 66, 9, per illud 778, dicet Jehova, conf. quoque Isa. 44, 5. 3° Vaticinia usque in ætatem Cyri magis esse perspicua; illa autem de temporibus remotioribus obscuriora, mirandum non est; nam remotiora objecta in visionibus, uti in prospectibus, minùs accuratè discernuntur.

Cuschæos et Sabæos, magna olim commercia tractâsse, et Hebræis quoque post exilium merces attulisse, dubitari nequit; neque Hebræi id temporis omnes, ut prætenditur, pauperes erant; nam Aggæi c. 1, laquearia construebant, et sumptus pro structura templi, atque ætate Nehemiæ etiam pro munimentis Jerosolymorum suppeditabant. Denique in his locis non adeò de commerciis quàm de conversione horum populorum ad cultum veri Dei, sermo est, ex quibus non paucos Judaismum amplexos esse, et templum Jerosolymitanum visitâsse, ut Isa. 60, 6-10, prædicitur, vel ex Act. Apost. 2, 10, 11; 8, 27-28 constat.

§ 7. An Isaias auctor c. 36-39?

Capita Isa. 36-39, in plerisque verbo tenùs concinunt cum 2 Reg. 18, 13-20, 19; discrepant tamen in aliquibus: sic canticum Ezechiæ, Isa. 38, 9-20, in secundo Regum libro deest; è contrario reconciliatio Ezechia cum Sancheribo, 2 Reg. 18, 14-16, deest in Isaiâ. Quod 2 Reg. 20, 7-8, de massâ ficuum ulceri Ezechiæ imponendâ, legitur, in Isa. 58, loco alieno v. 21-22, intrusum est; nam post v. 6 ponendum fuisset. Sunt et quæpiam aliæ, minoris momenti discrepantiæ, quas allegare opus non est; ex quibus omnibus patet, textum horum locorum adeò differre, et ita convenire, ut uterque ex uno communi fonte haustus esse videatur, nempe ex historia Ezechiæ, quam Isaias scripsit, 2 Paral. 32, 32. Sermones legatorum Sancheribi, Ezechiæ et Isaiæ, et singularis circa minutias cura, innuunt, hæc à teste coævo, qui, ut Isaias, harum rerum ipse particeps fuit, scripta esse. Voces ne et 77, quæ occurrunt, non sunt Isaià recentiores, neque etiam, si П Aramææ originis esset, ævum recentius argueret; nam ætate Isaiæ jam exotica quæpiam in linguam Hebræam illata erant, quæ in Oseâ quoque et Amos observantur. Vox 777 hoc loco non eâ, quâ post exilium, notione gaudet, sed linguam designat Hebraicam, quæ tum duntaxat in regno Juda vigebat.

§ 8. Editio libri Isaia.

Quanquàm omnia vaticinia sunt Isaiæ, quæri tamen potest an volumen, quale nunc est, ab eodem editum sit. Isaiam non omnia quæ per revelationem edoctus fuit, mox chartæ mandasse, liquet ex inscriptione 6, 1: Anno mortis Oziæ, quod ante hanc mortem, quùm nondùm constabat, regem moriturum esse, scribi non potuit ; neque etiam visio hæc post mortem Oziæ contigit, quo casu dictum esset: Anno primo regis Jothami. Inscriptio (juxta propositam conjecturam: Anno mortis Jothami) innuit, jam aliquod temporis spatium, cùm scriberet Isaias, præterlapsum fuisse, quocum consentit inscriptio 7, 1: Accidit tempore Achazi filii Jothami filii Oziæ, quod æquè aliquod temporis intervallum inter factum et scriptionem indicare videtur.

Hinc explicandus est turbatus ordo vaticiniorum, quæ ita collocanda fuissent, ut caput 6 inchoaret librum, dein sequeretur c. 2-5, tandem c. 7-12 cum c. 1. Quidquid sit, Isaias videtur edidisse vaticinia sua sigillatim, ut c. 6; c. 2-5; c. 7-12, et c. 1; c. 14, 24-27, 28-30, et sic porrò. Hæc deinceps, probabiliùs jam defuncto prophetâ, in nostrum volumen collecta sunt. Hinc quæpiam vaticinia deperdita, et quæpiam manca esse vidimus. Quâ autem ætate collectio facta sit, dici nequit. Qui plura vaticinia Isaiæ abjudicant, contendunt, ea sub finem exilii Babylonici, vel post reditum Judæorum in patriam, collecta fuisse, quod idoneis argumentis evinci nequit. Verisimilior est sententia, minores collectiones, ut c. 1-5, c. 6-12, c. 1323, c. 24-35, moriente prophetà jam adfuisse, quæ paulò post in nostrum volumen conscripta sunt. (IAHN.)

IN ISAIAM Commentarium.

CAPUT PRIMUM.

1. Visio Isiæ filii Amɔs, quam vidit super Judam et Jerusalem in diebus Oziæ, Joathan, Achas et Ezechiæ, regum Juda.

2. Audite, cœli; et auribus percipe, terra : quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.

3. Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.

4. Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsùm.

5. Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor

mærens.

6. A plantâ pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. 7. Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.

8. Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vineâ, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.

9. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.

10. Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.

CHAPITRE PREMIER.

1. Vision d'Isaïe, fils d'Amos, qu'il a vue sur le sujet de Juda et de Jérusalem au temps d'Ozias, de Joathan, d'Achaz et d'Ezéchias, rois de Juda.

2. Cieux, écoutez; et toi, terre, prête l'oreille; car c'est le Seigneur qui a parlé. J'ai nourri des enfants et je les ai élevés, et ils m'ont méprisé.

3. Le bœuf connaît celui à qui il est, et l'âne l'étable de son maître ; mais Israël ne m'a point connu, et mon peuple a été sans entendement.

4. Malheur à la nation pécheresse, au peuple chargé d'iniquité, à la race méchante, aux enfants corrompus. Ils ont abandonné le Seigneur; ils ont blasphémé le Saint d'Israël ; ils sont retournés en arrière.

5. Où pourrai-je vous frapper de nouveau, vous qui ajoutez sans cesse à vos prévarications? Toute tête est languissante, et tout coeur est abattu.

6. Depuis la plante des pieds jusqu'au haut de la tête, il n'y a rien de sain dans lui; ce n'est que blessure, que contusion, et que plaie enflammée qui n'a point été bandée, à laquelle on n'a point appliqué de remède, et qu'on n'a point adoucie avec l'huile.

7. Votre terre est déserte, vos villes sont brûlées par le feu, les étrangers dévorent votre pays sous vos yeux, et il sera désolé comme une terre ravagée par ses ennemis.

8. Et la fille de Sion demeurera abandonnée comme une loge de branchages dans une vigne, comme une cabane dans un champ de concombres, et comme une ville livrée au pillage.

9. Si le Seigneur des armées ne nous avait réservé quelques-uns de notre race, nous aurions été comme Sodome, et nous serions devenus semblables à Gomorrhe.

10. Ecoutez la parole du Seigneur, princes de Sodome; prêtez l'oreille à la loi de notre Dicu, peuple de Gomorrhc.

11. Quò mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum et hircorum, nolui.

12. Cùm veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?

13. Ne offeratis ultra sacrificium frustra; incensum abominatio est mihi: neomeniam, et sabbatum et festivitates alias non feram ; iniqui sunt cœtus vestri.

14. Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea; facta sunt mihi molesta; laboravi susti

pens.

15. Et cùm extenderitis manus vestras, avertam oculos meos à vobis ; et cùm multiplicaveritis orationem, non exaudiam; manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

16. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse;

17. Discite benefacere: quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

18. Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

19. Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis.

20. Quòd si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini lo

cutum est.

21. Quomodò facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Justitia habitavit in eâ, nunc autem homicidæ,

22. Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mixtum est aquâ.

23. Principes tui infideles, socii furum; omnes di ligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.

24. Propter hoc, ait Dominus Deus exercituum, Fortis Israel: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.

25. Ut convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.

26. Et restituam judices tuos ut fuerunt priùs, et consiliarios tuos sicut antiquitùs; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.

27. Sion in judicio redimetur et reducent eam in justitiâ :

28. Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

29. Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt ; et erubescetis super hortis quos elegeratis. 30. Cùm fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aquâ.

31. Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla; et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

11. Qu'ai-je aftaire de la multitude de vos victimes? dit le Seigneur ; j'en suis dégoûté. Je n'aime point les holocaustes de vos béliers, ni la graisse de vos troupeaux, ni le sang des veaux, des agneaux et des boucs.

12. Lorsque vous veniez devant moi, qui a demandé que vous vinssiez fouler mes parvis?

13. N'offrez plus de sacrifices inutilement. Votre encens m'est en abomination; je ne puis plus souffrir vos nouvelles lunes, vos sabbats et vos autres fêtes, l'iniquité règne dans vos assemblées.

14. J'ai en aversion vos solennités des premiers jours des mois, et toutes les autres; elles me sont devenues à charge; je suis las de les souffrir.

15. Et lorsque vous étendrez vos mains, je détournerai mes yeux de vous et lorsque vous multiplierez vos prières, je ne vous écouterai point, parce que vos mains sont pleines de sang.

16. Lavez-vous, purifiez-vous; ôtez de devant mes yeux la malignité de vos pensées; cessez de faire le mal:

17. Apprenez à faire le bien; recherchez la droiture; assistez l'opprimé; faites justice à l'orphelin ; défendez la veuve ;

18. Et après cela, venez, et entrons en discussion ensemble, dit le Seigneur. Quand vos péchés seraient comme l'écarlate, ils deviendront blancs comme la neige; et quand ils seraient rouges comme du vermillon, ils seront blancs comme la laine la plus blanche. 19. Si vous voulez m'écouter, vous jouirez des biens de la terre.

20. Que si vous ne le voulez pas, et si vous m'irritez contre vous, l'épée vous dévorera, car c'est le Seigneur qui l'a prononcé de sa bouche.

21. Comment la cité fidèle, pleine de droiture et d'équité, est-elle devenue une prostituée ? La justice habitait en elle, et maintenant c'est la demeure des meurtriers.

22. Votre argent s'est changé en écume, et votre vin a été mêlé d'eau.

23. Vos princes sont des infidèles; ils sont les compagnons des voleurs; ils aiment tous les présents; ils ne cherchent que le gain et l'intérêt. Ils ne font point justice au pupille, et la cause de la veuve n'a point d'accès auprès d'eux.

24. C'est pourquoi le Seigneur Dieu des armées, le Fort d'Israël, a dit : Hélas? je me consolerai dans la perte de ceux qui me combattent, et je serai vengé de mes ennemis.

25. Je retournerai ma main contre vous; je vous purifierai de toute votre écume par le feu, j'ôterai tout Ï'étain qui est en vous;

26. Et je rétablirai vos juges comme ils ont été d'abord, et vos conseillers comme ils étaient autrefois; après cela, vous serez appelée la cité du juste, la ville fidèle.

27. Sion sera rachetée par un juste jugement, et elle sera rétablie par la justice.

28. Dieu brisera à la fois les méchants et les pécheurs, et ceux qui auront abandonné le Seigneur seront consumés.

29. Car ils seront confondus par les idoles mêmes auxquelles ils ont sacrifié, et vous rougirez des jardins que vous aviez choisis:

30. Lorsque vous deviendrez comme un chêne dont toutes les feuilles tombent, et comme un jardin sans

eau.

31. Votre force sera comme l'étoupe sèche, et votre ouvrage comme une étincelle de feu; et l'un et l'autre s'embrasera sans qu'il y ait personne pour l'éteindre.

COMMENTARIUM.

VERS. 1 (1). — VISIO ISALE, etc. Jesaiam (2) dicere deberem, sicut Jeremiam, ut petere videretur analogia et orthographia nominis; attamen in nominibus propriis Vulgatum interpretem sequi malo, quàm innovandis nominibus sacris aurem Christianorum offendere. Prophetiam suam visionem vocavit, quia et prophetæ videntes dicebantur, non solùm quòd ea viderent quæ aliis essent occulta, verùm etiam quia erant veluti aliorum oculi, quorum munus erat quæ præviderant prædicere aliis, ut timerent et caverent ab imminente gladio. FILII AMOS (3). Solemne est prophetis patrum suorum nomina apponere; quibusdam autem et patriam, quod non servârunt scriptores evangelici, fortè quia non tantam carnis et sanguinis rationem habebant. Est autem manifestum, hunc veluti titulum totius voluminis præfixum esse continet enim liber visiones seu visa plurimarum rerum quas Isaias, Spiritu Domini revelante, prævidit multò ante quàm essent. Neque obstitit temporis venturi distantia quominùs visionem vocaret: nam ille cui adsunt ea quæ nondùm sunt, sicut ea quæ sunt, oculos quoque quibus ea viderentur apertè, sicut ea quæ manibus tenemus, dare potuit. SUPER JUDAM (4). Hujus nominis rationem

(1) Nulla extat ratio idonea, cur cum Koppio, Cubio et Bertholdtio (Einleit. p. 1387) hoc capite tres, a se invicem diversas, et vario tempore editas, orationes comprehendi existimemus. Illorum argumenta refutavit, omnesque hujus capitis partes arctissimè invicem cohærere ostendit Gesenius in Commentar. p. 146. Nec minùs supervacanea Vogelii conjectura, mediam hujus capitis partem, à versu 10 usque ad 20 esse epitomen novæ ; à primâ diversa, orationis.

Extant Everardi Scheidii Specimina philologicocritica tria novam versionem capitis 1 et 2 vaticiniorum Isaiæ, adjectis animadversionibus complectentia, quæ prodierunt Harderovici Gelrorum, 1779, 1780, in 4o. (Rosenmuller.)

(2) Nomen nostri vatis, idem significat, ac si diceres: Jova, seu Dominus salvabit. (Rosenmuller.) (3) Amos, pater Isaiæ, inquit S. Hieronymus non, ut plerique autumant, tertius duodecim prophetarum est, sed alius, diversisque apud Hebræos Scribuntur litteris. Iste primam et extremam litteras habet Net 3, ille y el D. Et iste, secundùm quosdam, interpretatur fortitudo sive robustus, ille populo durus et gravis. Cæterùm Amosum, patrem Isaiæ, Amaziæ, regis Judæ (2 Reg. 14, 1) fratrem fuisse, Judæi constanter affirmant ex majorum traditione, cujus jam Hieronymus mentionem facit in Commentar. ad Isai. 20, sub fin. : Tradunt Hebræi, Isaiam socerum fuisse Manassæ, filii Ezechiæ, regis Judæ. Sed infirmissima hæc traditio nullam planè meretur fidem. (Rosenmuller.)

(4) Pro Judâ, in quo significantur duæ tribus, Septuaginta et Theodotio posuere Judæam, quæ totam terram duodecim tribuum ostendit. Et pro eo, quod nos ex Hebræo vertimus, super Judam et Hierusalem, illi interpretati sunt contra Judæam et Hierusalem. Symmachus more suo manifestiùs, de Judâ et Hierusalem, ut nec prospera, nec adversa velit titulo demonstrari, sed ea quæ de Judà et Hierusalem in utramque partem propheticus sermo prædixerit. Ergo Isaias principaliter de duabus loquitur tribubus, Judâ et Benjamin, exceptis decera, quæ in Samariâ erant, et vocabantur Ephraim et Israel, et quas sub Ozià, rege Juda et Hieru

Scriptura declarat Gen. 29, nimirùm à confessione, laude seu celebratione: Pro hoc, inquit, celebrabo Jehova. Ab hoc deinde tota tribus et sors ejus nomen sortitæ sunt. Porrò tribus Jehuda, 2 Sam. 1, domus Jehuda dicitur, super quam initio David inauctoratus est. Reliqua autem populi pars, et undecim tribus, quæ cesserunt Isboseth filio Saülis, dictæ sunt Israel, Sicut apertè dicitur 2 Sam. 2 et 3, et 19; et 1 Reg. 11; sed postea sub Roboam accessit ad regnum Jehuda etiam tribus Benjamin, et reliquæ decem nomen Israelis retinuêre, 1 Reg. 12. JERUSALEM. Olim Salem dicebatur, quæ profanis auctoribus Solyma urbs ; cujus rex et sacerdos fuit Melchisedech, qui Abrahæ benedixit. Porrò cùm duplex esset Salem, altera in campestri sita, altera autem in montibus omnium oculis exposita, dicta est hæc composito nomine Jerusalaim, q. d., duarum Salaim illa quæ conspicua est; illa verò simpliciter Salem, quæ erat in Samariâ; quæ etiam Sichem dicta fuit, Gen. 33. At quia SALEM Hebræis pacem sonat, raa est videre, pacis visionem interpretaberis, seu visam pacem. Ubi tamen in Ps. 76 legis : Factus est in pace locus ejus, ego mallem dicere: Fuit in Salem habitaculum ejus, etc. Erat autem in confinibus Jehuda et Benjamin; quæ duæ tribus regnum Jehuda constituebant, cujus metropolis Jerusalem erat. Atque ob hanc causam cùm Jekudam nominâsset, Jerusalem quoque meminit, quia quæ ad regnum pertinent, ad urbem regiam peculiari quâdam ratione magis videntur pertinere. IN DIEBUS OZIE, etc. Opus est optimè historias horum quatuor regum tenere, ut quæ in hoc volumine continentur possit lector intelligere. Quòd si visio illa quæ infra, cap. 6, describitur, quam habuit propheta anno quo mortuus est Ozias, post ejus obitum fuit, ut SS. Patres annotârunt, licet ex verbis prophetæ id non usque adeò sit manifestum, certè quæ præcedunt cap. 2, 3, 4 et 5, sub Oziâ prophetæ fuerunt revelata. De his autem quæ continentur hoc primo capite quid mihi videatur, jam subjungam. VERS. 2. AUDITE, COELI, etc. Sunt qui prophetiam quæ hoc capite continetur non primam omnium fuisse, neque sub Oziâ contigisse, putent propter ea quæ sequuntur de regionis vastatione, quæ certè sub Oziâ non contigerat. Sed non video quantùm momenti habeat hæc ratio; quæ postea ventura erant, quid obest quominùs multò antea, ut jam transacta, à prophetis commemorentur ? An quæ posteriùs acciderunt, priùs revelata esse non potuerunt ? Nihilominùs, ut semel mentem meam aperiam, ego hoc pri

[ocr errors]
[blocks in formation]
« ElőzőTovább »