Oldalképek
PDF
ePub

auscultate norum prædicationi. Ego enim placido vultu intueor habitaculum illud meum, ut de Sion exeat lex, el verbum Domini de Jerusalem. Abundabit omnibus divitiis spiritalibus, etc., quæ toti orbi sufficient. Tunc temporis hic dilaceratus populus erit munus Domino, et ab ipso quoque vicissim deferentur munera; nam et se et sua omnia Deo offerent. Vide Soph. 3: Ultra flumina Ethiopia, indè supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi, etc. Plenæ sunt historiæ sanctitatis Thebaida et totius illius regionis. PosT QUEM NON FUIT ALIUS. Potest verti post ipsum, et ultra, ut repetatur verbum ite: EXSPECTANTE, EXSPECTANTE. hav kav, lineæ lineæ, id est, qui frequentibus utitur lineis dimensoriis. Quem locum quia verba

CAPUT XIX.

1. Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum, et commovebuntur simulacra Ægypti à facie ejus, et cor Ægypti tabescet in medio ejus.

2. Et concurrere faciam Ægyptios adversùs Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversùs civitatem, regnum adversùs regnum.

3. Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.

4. Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.

5. Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur, atque siccabitur.

6. Et deficient flumina; attenuabuntur, et siccabuntur rivi aggerum ; calamus et juncus marcescet.

7. Nudabitur alveus rivi à fonte suo, et omnis scmentis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.

8. Et merebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rele super faciem aquarum emarcescent.

9. Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.

10. Et crunt irrigua ejus flaccentia; omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

11. Stulti principes Taneos: sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodò dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?

12. Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent, quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.

13. Stulti facti sunt principes Taneos; emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.

14. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.

45. Et non erit Ægypto opus, quod faciat : caput et caudam, incurvantem et refrenantem.

Strabonis illustrant, libuit ea adscribere ex lib. 1ì. Is cùm multiplices divisiones quæ erant in terrâ Ægypti dinumeråsset, Opus, inquit, fuit tam diligenti ac subtili locorum divisione, propter continuas finium confusiones quas Nilus auctus efficiebat, nunc addendo, nunc adimendo, nunc immutando figuras, et signa quædam obruendo quibus proprium discernitur ab alieno, undè iterùm atque iterùm mensurari oportebat. Quare ab illis geometriam ortum credunt habuisse. Quæ quamvis in Ægyptum dieta sint, cùm bona pars Ethiopia eodem modo et flumine irrigaretur, verisimile est eisdem dimensionibus, quæ funibus fieri solent, usos fuisse Æthiopes, quamvis non tantâ peritià quantâ Ægyptii.

CHAPITRE XIX.

1. Prophétie contre l'Egypte. Voilà que le Seigneur montera sur un nuage léger, et il entrera dans l'Egypte, et les idoles d'Egypte seront ébranlées devant sa face, et le cœur de l'Egypte se fondra au milieu d'elle.

2. Et j'armerai les Egyptiens contre les Egyptiens; le frère combattra contre son frère, l'ami centre son ami, la ville contre la ville, le royaume contre le royaume.

3. L'esprit de l'Egypte s'anéantira en elle, et je renverserai toute sa prudence; et ils consulteront leurs idoles, leurs devins, leurs pythons et leurs magiciens.

4. Je livrerai l'Egypte entre les mains de maîtres cruels, et un roi viclent les dominera, dit le Seigneur Dieu des armées.

5. La mer se trouvera sans eaux, et le fleuve deviendra sec et aride.

6. Les rivières tariront, les canaux des chaussées diminueront et sécheront, les roseaux et les joncs se faneront.

7. Le lit des ruisseaux sera sec à la source même, et tous les grains semés le long de ses eaux se séche

ront et mourront.

8. Les pêcheurs seront dans l'affliction; tous ceux qui jettent l'hameçon dans le fleuve seront dans les larmes, et ceux qui étendent leurs filets sur la surface des eaux tomberont dans la défaillance.

9. Ceux qui travaillaient en lin, qui le préparaient, qui en faisaient des ouvrages fins et déliés, seront dans la confusion.

10. Les lieux arrosés d'eau sécheront, et tous ceux qui faisaient des fosses pour y prendre du poisson seront dans l'abattement.

11. Les princes de Tanis ont perdu le sens : ces sages conseillers de Pharaon ont donné un conseil plein de folie. Comment dites-vous à Pharaon: Je suis le fils des sages ; je suis le fils des anciens rois ?

12. Où sont maintenant vos sages? Qu'ils vous annoncent, qu'ils vous prédisent ce que le Seigneur des armées a résolu de faire à l'Egypte.

13. Les princes de Tanis sont devenus des insensés; les princes de Memphis ont perdu courage; ils ont séduit l'Egypte, et le soutien de ses peuples.

14. Dieu a répandu au milieu d'elle un esprit d'étourdissement; et ils ont fait errer l'Egypte dans toutes ses œuvres, comme chancelle un homme ivre, et celui qui rejette ce qu'il a pris.

15. L'Egypte sera dans l'incertitude de ce qu'elle doit faire; les grands comme les petits, ceux qui commandent et ceux qui obéissent.

[blocks in formation]

19. In die illâ erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terininum ejus.

20. Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terrâ Ægypti. Clamabunt enim ad Dominum à facie tribulantis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.

21. Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illà, et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.

22. Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.

23. In die illâ crit via de Ægypto in Assyrios, et intrabit Assyrius Egyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur.

24. In die illà erit Israel tertius Ægyptio et Assyrio benedictio in medio terræ,

25. Cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio: hæreditas autem mea Israel.

1058

16. En ce temps-là, les Egyptiens deviendront comme des femmes; ils s'étonneront, ils trembleront, parmi le trouble et l'épouvante que la main du Seigneur des armées répandra sur eux.

17. Et la terre de Juda deviendra l'effroi de l'Egypte; et quiconque se souviendra de Juda, tremblera de crainte dans la vue des desseins que le Seigneur des armées a formés contre l'Egypte.

18. En ce temps-là, il y aura cinq villes dans l'Egypte, qui parleront la langue de Chanaan, et qui jureront par le Seigneur des armées : l'une sera appelée la ville du Soleil.

19. En ce temps-là, il y aura un autel du Seigneur au milieu de l'Egypte, et un monument au Seigneur, à l'extrémité du pays.

20. Ce sera dans l'Egypte un signe et un témoignage de la puissance du Seigneur des armées; car ils crieront au Seigneur, étant accablés par celui qui les opprimait, et il leur enverra un sauveur et un protecteur qui les délivrera.

21. Alors le Seigneur sera connu de l'Egypte, et les Egyptiens connaîtront le Seigneur en ce temps-là; ils l'honoreront avec des hosties et des oblations; ils feront des vœux au Seigneur, et ils les lui rendront.

22. Ainsi le Seigneur frappera l'Egypte d'une plaie, et i la refermera; ils reviendront au Seigneur, et il leur deviendra favorable, et il les guérira.

23. En ce temps-là, il y aura un chemin de l'Egypte en Assyrie; les Assyriens entreront dans l'Egypte, et les Egyptiens dans l'Assyrie; les Egyptiens serviront les Assyriens.

24. En ce temps-là, Israël se joindra pour troisième aux Egyptiens et aux Assyriens; la bénédiction sera au milieu de la terre,

25. Que le Seigneur des armées a bénie, en disant: Mon peuple d'Egypte est béni; l'Assyrien est l'ouvrage de mes mains, et Israël est mon héritage.

COMMENTARIUM.

VERS. 1. Quòd non omnia quæ hoc capite de Ægypto dicuntur in Ægyptum conveniant, neque juxta historiam de provinciâ illâ intelligenda sint, vide Hieronymum hoc loco. Non dubium autem quin Ægyptus typum gerat mundi, quem Dominus in Evangelio dicit se vicisse. Hinc est quòd nonnulla de victoriâ Verbi Dei intelligi debeant. Certum quoque est et Ægyptum per Assyrios depopulatam fuisse. SUPER NUBEM LEVEM, id est, velocem, ut supra jam dictum est. Dicitur autem Deus vehi nubibus non semel in Scripturis, ut velocitatem adventûs ejus intelligant homines rudes. Sic hoc loco nihil nisi adventum celerem designat. Liquefieri verò cor Hebræis est animo cedere, viribus corporis ac animi destitui. Sicut enim Assyriis resistere non potuerunt, ita neque prædicationi verbi, quâ perierunt idola et cultus eorum interiit. Aniinadverte autem, ante liquefactionem cordis poni idolorum commotionem seu mutationem. Nam cùm dæmones interrogati silerent et adventu Christi fugarentur, quid faceret homo Deo destitutus, nisi trepidare, et illum timere quem videbat diis suis formidabilem? Hinc est quòd nonnulli etiam hodiè ad sanam mentem redeunt cùm collapsos deos suos Dei solius virtute conspiciunt: hùc enim tendit illa li quefactio cordis quam Dominus in hominum cordibus operatur quando ad pœnitentiam adducere eos incipit.

VERS. 2. CONCURRERE FACIAM. Verbum compli

[ocr errors]

cationem et commistionem notat, instar veprium, ut se mutuò pungant, ut cùm acies adversùs aciem concurrit. Committi dicunt Latini. Quemadmodùm dicit Dominus in Evangelio Luc. 21: Insurget gens adversùs gentem, etc. Quando autem hoc impletum sit juxta historiam Scriptura non commemorat; at juxta mysterium hoc illud est quod Dominus in Evangelio dicebat futurum, et non semel factum scimus : Frater in mortem tradet fratrem, et pater filium, etc. Ignem enim et gladium misit Dominus in terram, etc.

VERS. 3.- DIRUMPETUR. Dirumpi seu evacuari spiritum est obstupescere. Huic malo affine est perire, absorberi seu deglutiri consilium (id enim notat verbum bala), ut neque consilium capere possint, neque si ceperint quidquam proficiant, aut juxta consilium efliciant. Hac poenà sæpè puniuntur qui Deum ignorant, aut Deo non fidunt: hanc experti sunt infideles, qui ob contumaciam suam Dei consilium spreverunt, et collum jugo fidei submittere recusârunt. DIVINOS. Hebræum nomen ab arcano scu secreto dicitur, quòd arcanis et secretis verbis artem suam exerceant magos reddere posses. De pythonibus autem et ariolis seu gnotis vide supra 8, 19. Nulla gens autem adeò barbara est, quæ in adversitatibus ad eos quos deos putat non sibi recurrendum esse existimet.

[blocks in formation]

manus dominorum qui asperè cum ipsis agerent. Quâ traditione pleni sunt annales gentium. Est et altera traditio seu conclusio multò illà corporali pejor, de quâ est Paulo sermo, Rom. 1, in passiones ignominiosas, ut faciant ea quæ non decet, etc. DoMINORUM CRUDELIUM, vel dominantium duriter. Nomen enim kaschel adverbium esse videtur; ut 1 Sam. 20: Si responderit tibi pater tuus pertinaciter. Et idem ferè est quod sequitur, REX FORTIS. Oz, pertinax, durus, violentus, qui non flectitur ad misericordiam, aut precibus cedit; sicut quæ condensantur et obdurantur. Hujusmodi est princeps hujus mundi, qui imperium exercet in filios infidelitatis sive inobedentiæ. Cui similis etiam est humana voluntas, quâ, si Deo non serviat et tota ab ipso non pendeat, nullus reperiri potest crudelior tyrannus. Justum autem est ut qui non consentiunt veritati, credant iniquitati et mendacio, etc. Ob hoc claudit sententiam illis suis maximi ponderis verbis: Fidelis sermo Domini Jehova Sabaoth, id est, supremi illius Dei qui est universorum Dominus, et potest commutare regna et imperia, etc. VERS, 5. ET ARESCET, etc. Hyperbolica sunt hæc omnia et figuris referta, in quibus hoc loco multus est Isaias. Quia ex aquis tam maris quàm fluminis Nili pendebant omnes ferè res Ægyptiorum, neque quidquam erat quod sic eorum mentes posset mœrore conficere, quàm si aqua fluminis et maris Rubri exsiccarentur, harum defectu tristissima quæque intelligit atque denuntiat. Ego in versione horum versuum propriam significationem vocum, quantùm potui, expressi. Sensus autem ferè idem est quem Vulg. reddidit. Hic considerare juvat quomodò Deus peccatores puniat in illis rebus quas ipsi magnifaciunt. Quòd si Deo in promptu est fluvium Nili arefacere, mare exsiccare, quid rivulis nostris fidimus, ô miseri ?

[ocr errors]

--

VERS. 6. AGGERUM. Matsor, à verbo tsur, significat obsidionem, munitionem atque propugnaculum. Deut. 20; Ezech. 4: Ponet obsidionem contra eam. Mich. 5, Jer. 52. Quare non malè pro aggeribus vertitur. Nam qui obsident, aggeres excitant. Infra 29, 3: Erigam contra te aggeres. Sunt tamen qui per paronomasiam hic matsor pro mitsraim, id est, Egypto, accipi putent, ab arcibus, munitionibus ac civitatibus, quas ubique ad aquas habuit munitissimas, ut 2 Reg. 19: Siccavi plantis meis omnes rivos MATSOR id est, Ægypti; q. d., munitissima, etc. Quam sententiam secutus sum in versione. Quamvis ergo à filio Ham dicta sit Ægyptus mitsraim, congruit tamen etymon vocis à verbo isur. CALAMUS. A voce Hebræâ kane tam Græci quàm Latini nomen cannæ mutuârunt.

[ocr errors]

VERS. 7. — NUDABITUR ALVEUS, etc. Sensum reddidit Vulg. quasi ad verbum reddendum foret : Nuditates seu evacuationes juxta rivum, juxta os rivi, id est, alvei et concavitates quæ sunt ad ripam fluvii, atque etiam ea quæ proxima sunt ori vel littori fluvii, et omnis sementis fluvii exsiccabitur, et expulsa, et quasi eradicata, non erit. SEMENTIS IRRIGUA. Hebr., semen rivi, id est, sementes rivorum, quæ propè

rivos fieri solent, qui in Ægypto à magno illo flumine derivantur ad irrigandam terram, quæ pluviarum expers est.

[ocr errors]

VERS. 8. PISCATORES. Omne genus hominum enumerat qui beneficio aquarum vitam degebant. Et commoda omnia quæ Egyptiis ex aquis proveniebant enumerando, denuntiat defutura et omninò abolenda; ut nemo sit qui calamitatis sit expers, præter eos qui Dominum venientem susceperant.

VERS. 9. QUI OPERANTUR LINUM. Cultores linorum, id est, qui summo studio et diligentiâ linum nutriunt et educant, ut ex eo quæ necessaria sunt ad humanos usus operantur. Verbum autem cultûs et servitutis his opificibus tribuit, quòd nihil sit ex terræ nascentibus quod tantam industriam requirat quantam linum. Vox verò quæ sequitur, serikot, cum voce quam Latini usurpant convenit, serica, el Græcis anpizòs. Est autem sericum lanæ pretiosissimæ genus, quæ ex arborum frondibus, vel potiùs, ut hic vides, ex herbis depectitur. Hinc puto usu mutuatum nomen ad vermiculi lanificium quod nunc sericum vocamus, quanquàm ignorarent Latini et Græci vocis hujus originem. Quidam enim Seres populum Scythicum dixerunt, apud quem sericum oriretur; alii vermiculum apud Indos dictum op, unde serieum finxerunt; quod facere solent qui aliquid se ignorare fateri verentur. Ego certè vocem Hebræam esse non dubito, vel Ægyptiacam; et mihi verisimile est à sono quem edit, dùm contrectatur aut discinditur, sic dici; quandoquidem et Hebræis sarac est sibilare. Nunc ad nos defertur ab Indis quoddam lini genus quod vocamus pannum ex herbis, quod propriè seri cum esse existimo. Possumus ergo cum lino construere, ut ego verti. SUBTILIA. khorai, sicut legunt Hebræi prokhorim, id est, foramina; atque retia interpretantur. Nam khor foramen est. Possumus et foraminata non retia modò, sed quæcumque feminæ ad ornatum efficiunt ex subtilissimis filis lini, in quibus sunt aliquot suo ordine perforationes, intelligere, etc. Unde non malè Vulg. subtilia dixit. Sed cùm videam nomen khor in plurali nunquam ita accipi, sed tantum pro foraminibus et cavernis, durior aliquanto mihi videtur interpretatio. Esth. autem 1 et 8 video accipi khor pro candido, indumento scilicet, quo utebantur nobiles; unde et khorim candidi, ipsi nobiles et ingenui dicuntur, de quo infra 34. Libenter hic khorai pro candidis accipio, ut ad opificia lini referatur: quod intelligentes Septuaginta byssum verterunt. Potes et hoc referre ad texturam, quæ fit ex candidissimis virgulis ex fruticibus, quæ aquis gaudent. Unde dicuntur Gen. 40 corbes seu canistra khori, id est, candoris; ubi Vulg. farinam vertit. Hebræi nonnulli perforata intelligunt; sed non malè candoris dicas; sunt enim candidissima, præsertim quæ panibus regiis inservirent.

VERS. 10. — IRRIGUA. Vocem schatot Vulg. à ver bo schathah, bibere, deduxit; alii a verbo schut el pro iis quæ ponuntur in imo accipiunt, id est, pro sagenis seu nassis. Ego libenter dicerem esse partici

pium verbi geminati schatat, et pro aggeribus accipi, quòd opponantur ad sustinendum et prohibendum impetum aquarum. LACUNAS AD CAPIENDOS PISCES.Vox secher juxta diversam prolationem diversa significat; unde Septuaginta siceram dixerunt. Sed hoc loco cum sinistro puncto existimo scribendam, esseque adverbium, id est, mercenariè, pro mercede. Vocat autem Hebraismus stagna animæ, vivaria, piscinas, etc. Hæc quidem omnia in Ægyptum illam conveniunt; non quòd aruerit unquàm Nilus, etc., sed his significat Propheta post captivitatem, summam inopiam et terræ desolationem. Quæ omnia facilè fuerit ad alteram Ægyptum accommodare, quam Dominus spiritaliter debellavit.

VERS. 11.Quòd juxta historiam malè sibi consuluerint Ægyptii, eventus rerum satis ostendit. Quapropter aflirmativè accipio particulam ach, quam omisit Vulg. Quàm stulti etiam sapientes mundi fuerint, qui stultitiam reputarunt prædicationem Evangelii et verbum crucis, res ipsa prædicat. In hoc enim conveniebant mundi sapientes, ut dicerent Religionem christianam eversionem esse regnorum, et omnes malè habituros qui eam admitterent. PHARAONI. El Hebræis sæpè idem est quod ad; et ita accepit Vulg. Neque desunt qui de sapientibus hoc dictum velint, quòd quivis ex ipsis diceret Pharaoni se esse filium sapientum, et in maximo pretio habitos sapientes apud reges Egyptiorum; quamobrem meritò sibi fidem adhibendam à Pharaone. Ego diversam interpretationem affero, non quòd eam præferam, sed ut Hebræa aliter posse intelligi videat christianus lector: el enim interdùm accipitur pro de seu pro, ut Gen. 20: Dixit Abraham de Sara, quòd soror, etc. Adulantes enim Pharaoni sapientes ejus sapientiam et nobilitatem in cœlum extollebant; quapropter nihil sibi adversi timeret, duraturumque ejus imperium, quòd antiquissimum esset et sapientià summâ stabilitum. In Timæo leges Ægyptios de sapientia summoperè gloriari solitos.

VERS. 12. UBI NUNC SUNT. Insultat tyrannis et sapientibus mundi, quòd non præviderint quæ super ipsis cogitaverit Deus. Mundi enim sapientia non cognovit sensum Domini; Spiritus tantùm Dei est qui scrutatur arcana Dei. Ad hunc locum alludit Paulus, dùm ait: Ubi sapiens? ubi scriba? etc.

VERS. 13. EMARCUERUNT. Nasa est obrui verbis persuasibilibus et sophisticis; et accipitur semper in malum. Hoc verbo usa est Eva: Serpens decepit me, obruit me fallaciis, etc., de quo infra 36: Non seducat vos Ezechias, etc. Angulum populorum. Non dubium quin pinna angulum significet, non recessum, ut vulgò accipitur, sed flexum scu aciem exteriorem ædificii ; à verbo pana, eò quòd prostet, et sit in conspectu, vel quòd ad diversa loca respiciat. Quia verò in angulis ponuntur majores atque meliores lapides, qui duos parietes conjungant sustententque ælificium, figuratè transfertur ad significandos principes. qui sunt veluti anguli populorum, ut Jud. 20 et 1 Sam. 14; et ita hic accipiendum puto, et in nomi

nandi casu. Ad verbum: Deceperunt Ægyptum, angulus baculorum ejus; id est, quisque angulus et caput familiæ decepit familiam suam, atque ita tota Egyptus decepta est. Unde Septuaginta: Decipient Egyptum per tribus. Neque insolitum est Hebrais nomen sing. cum verbo plur. cunjungere, præsertim si distributionem velint significare, et nomine baculorum familias et tribus designare: de quâ loquendi formâ jam supra locuti sumus. Vel: Itli stulti facti errare fecerunt Ægyptum, angulum familiarum ejus, id est, angulos cujusque familiæ.

VERS. 14. - MISCUIT. Masach verbum Hebræum litteris congruit cum Latino misceo; significat autem infundere è supernis, ut ex cognatis verbis apparet Psal. 102 Potum meum cum fletu infundebam. De hoc supra cap. 5. VERTIGINIS. Nomen est plurale ivim à verbo ava, geminatâ primâ thematis, incurvationes, id est, vertigines. Vertigo autem morbus est quo qui laborant, omnia ipsis videntur circumrotari seu circumferri, tandemque corruunt in terram. Spiritum incurvationum dicere possumus, ut nihil rectum videre aut intelligere possent, ut omnia multò aliter evenirent quàm illi putarent : Spiritum omnia pervertentem atque evertentem; ut sit quod Ezech. 21 nomine avva ter repetito significatur: I curvationem, incurvationem, incurvationem ponam eam: sed hoc non fiet donec veniat cujus est judicium, et cui tradam illud; id est, inclinatio major atque major subindè erit, tam politiæ quàm sacerdotii, donec venerit Christus. SICUT ERRAT. Sensum expressi cum Vulg., vel juxta errorem ebrii. Eadem comparatio est Job. 12, 25. ET VOMENS. Hebr., in vomitu suo, id est, sicut volutatur ebrius in vomitu suo, vel sicut errat ebrius dùm ore egerit ebrietatem, id est, perfectè ebrius, cui neque honesti neque decoris cura est.

VERS. 15. · CAPUT ET CAUDAM. Potest et in nominandi casu verti. Neque magni neque parvi, nobiles neque ignobiles, habebunt quod faciant; vel cum Vulgato in accusativo, non habebunt quod faciant, neque rem parvi momenti, neque magni, etc., id est, nihil remedii, nihil auxilii sperabunt: adeò omnia desperata erunt. Quid autem intelligatur his nominibus, vide supra 9, 14.

VERS. 16. ERIT ÆGYPTUS QUASI MULIERES. Supra quanta mala perpessuri essent Ægyptii narravit; deinde eorum stultitiam, ignorantiam atque cæcitatem multis verbis exposuit. Propter peccata enim affliguntur filii hujus seculi; ac deinceps, si perseverant, majoribus tenebris involvuntur. Deus enim hujus se culi excæcat mentes eorum, ut non fulgeat illis lumen Evangelii, ut est apud Paulum. Ex quibus rursùm tenebris aliud malorum examen oritur, cujusmodi sunt metus, et effeminatus animus, et cætera id genus. Sed ejusmodi mala Propheta commemorat, ex quibus ad mysterium facilior esset transitio. SUPER EUM. In mase. genere legendum est relativum, quia nomen Egypts pro habitatoribus, ut supra dixi, sicut et alia quæ cum utroque genere conjunguntur. Quapropter ega

quoque in masculino transtuli: quod necesse fuisse versu seq. patebit.

VERS. 17. IN PAVOREM. Festivitatem legendum est. Fatetur quodam loco Hieronymus errorem suum, quòd pavorem verterit, cùm festivitatem debuisset interpretari, quòd utrumque dictio significaret. Sicut enim verbum khagag, licet propriè significet gyrare, circumagi, in orbem agi, etc., transfertur tamen ad festivitates quæ celebrabantur in epulis, potationibus, choreis, et circumrotationibus; ità nomen khogga potest ad festivitatem transferri, etsi propriè circumagitationem designat, sicut et khag. Ego circumagitationem dixi eà ratione quam jamjam exponam.Cum intelligerent Egyptii adventum Assyriorum, non minus præ timore inepti facti sunt ad bellum quàm si omnes essent feminæ, quòd iratum adversùs se Deum perciperent, quasi decrevisset Ægyptum totum veluti in oblationem sibi offerri. Est enim tacita allusio in nomi.ne tenupha ad ritum et cæremonias legis, in quà quoddam genus oblationis thenupha dicitur, quæ hinc et indè in sublime agitabatur. Quia autem Deus in Judæâ colebatur, quod de agitatione manus Jehova et pavore qui agitationem illam consequebatur dixerat, nominibus telluris Jehuda, et festivitatis, et consili quod Deus cogitâsset, repetit, ut mysterio campum aperiret. Timor, inquit, ingens universam Ægyptum pervadet, timor, inquam, iratı Dei; adeò ut Judæa (in quâ scilicet Deus colitur et habitat, et unde ad cæteras orbis partes proficisci dicitur) sit Egypto festivitas seu circumagitatio, id est, ut audito nomine Judæa Egyptii circumrotentur, et hùc atque illùc discurrant, sicut in festivitatibus Judæorum fieri solet. Et si quis Judæam commemoret, et populi Dei mentionem ingerat, super sic commemorantem Ægyplii expavescent, intelligentes quid Judæorum Deus super ipsos statuisset. Hæc eò admirabiliora erant, quò reges Ægyptii potentiores erant, et parvi faciebant Judæos. Unde postea sub Josiâ, quem prælio vicerunt, Judæam oppresserunt, et regein quem voluit præfecit illis Pharao. Quamobrem non multo post tempore per Assyrios ipsi oppressi sunt. Adde quòd mundum totum perterruit rex Judæorum, et perinde imbecilles fuerunt ipsi Ægyptii ut verbo Dei et exercitui ejus resisterent, ut feminæ in prælio. Agnoverunt enim esse agitationem manis Domini, et expaverunt ; proindèque terra Jehuda Ægypto fuit terrori, ex quâ prodibat tantæ virtutis exercitus, et super narrantes quæ in Judæâ gesta fuerant expavebant Ægyptii, intelligentes consilium Dei esse, ut crucifixo cederent cultus omnes et religio universa, corruerentque atque perirent dii gentium, sola autem religio à Judæâ profecta et per Apostolos annuntiata obtineret. Quod manifestiùs Propheta mox aperit.

VERS. 18.-LINGUA. Sephat, labium; sed utrumque Hebræis pro loquelà sumitur. Gen. 11: Labii unius, etc. Dixit autem labio Chanaan potiùs quàm Hebræo, ut obscurior esset prophetia, et ne Judæi ad litteram acciperent quòd Hebræâ linguâ locuturi essent Ægyptii, ac si de lege Mosaicâ et litterâ tan

tùm occidente esset sermo. Nihil enim aliud significabat quàm quòd Ægyptii à viris terræ illius, nempe discipulis Domini, fidem Christi edocti, eadem crederent, eadem loquerentur quæ Chananæi illi; quinimò et eisdem Scripturis incumberent, et linguam Hebræam addiscerent, ut Scripturas meliùs penetrarent. Puto autem significari quòd ex omnibus civitatibus Ægypti quinque totæ fidem Christi amplecterentur, ut omnes habitatores earum Christiani essent. JURANTES PER DOMINUM. Vel quòd illi fidem darent ne unquàm à susceptà semel religione deficerent; vel nomine juramenti universa religio intelligitur, ut sæpè alias. Per quem enim juramus, eum pro Deo colimus; unde jurare per Jehova est Jehova religionem amplecti; q. d.: Non per alios Deos jurabunt, sed per Jehova. Sed constructio priori expositioni favet. CIVITAS SOLIS. Optimè vertit Vulg. Non enim legendum est sed ut in margine annotatum invenies in Bibliis Hebræis. Miror autem Judæorum Rabbinorum quorumdam, inter quos est R. David, tamin libro Radicum quàm in Commentariis, incogitantiam, qui aut heres quasi nomen proprium retinentes, quos sequitur Pagninus, aut desolationem interpretantes, quòd civitas Destructionis dicenda esset, quæ scilicet credere nollet, quos sequitur Munsterus, non vident hoc esse figmentum, neque posse intelligi unam illam non esse ex illis quinque quæ fidem excepturæ erant; præsertim cùm docti inter Rabbinos, qualis fuit Helias ille Germanus, sentiant lectionem quæ in margine habetur, esse germanam, et eam esse interpretandam, licet aliter legendum sit. Cui etiamsi omni ex parte non assentior, hoc tamen indubitatum esse debet christiano lectori, frequentiùs germaniorem esse marginalem lectionem quàm sit quæ in textu ha- · betur. Et hoc quidem loco non legendum est: in quibus litteris magna est affinitas et facilis lapsus. Adde quòd Chaldæus Paraphrastes Domum Solis dixit, quamvis Destructionis seu Exsiccationis quoque Jueminerit. Certè Hieronymus in Commentariis unam hanc lectionem tantùm affert, neque alterius meminit. Sed cùm sciamus inter præcipuas civitates Ægypti computatam Heliopolim (id est, civitatem Solis), quid moramur quominùs hic civitatem Solis legendum putemus? præsertim cùm sciamus ex probatis auctoribus, in civitate illà (quæ supra Deltam Ægypti sita est, ad lævam Nili per Nilum ascendentibus, teste Strabone) studia scientiarum floruisse, et ibi gymnasia omnium disciplinarum exstitisse. Nam Herodotus Heliopolitanos omnium Ægyptiorum solertissimos fuisse testatur. Sed audi Strabonem lib. 17: Hæc, inquit, loca ipsius Deltæ proxima sunt. Ibi est Bubastus civitas, et Bubastica præfectura: supra quam est regio Heliopolitana; ubi Solis civitas est in aggere ingenti posita, que Solis templum habet. Nunc urbs deserta est in câ est pervetustum templum Ægyptio more structum,» etc. Atque ubi struendi morem depinxit, addit : «Heliopoli domoć (amplas vidimus, in quibus sacerdotes habitabant Inò dicunt hanc olim habitationem sacerdotum.

[ocr errors]
« ElőzőTovább »