Oldalképek
PDF
ePub

tiochenum Macarium in Monothelitarum errorem induxit; quippe qui Honorium a Deo eruditum, antesignanum ac ducem ubique nominaret'. Quando igitur ex cathedra pronuntiandum fuit, nisi cum a toto Oriente consultum Petri successorem confirmare fratres et teterrimum errorem compescere oportebat? An falli amabat, qui sic interrogatus non eo ritu diceret, quo se falli non posse intelligebat? Hic hæreant necesse est, nisi Bellarmino duce, augurentur « fortasse illas epistolas esse confictas et insertas concilio generali, neque hoc temere dici; » quod quidem tam aperte falsum est, ut nemo probaverit.

LV.

De falsatis actis Binii ex Baronio conficta
narratio.

Restat ergo ut Honorius merito a sancta synodo damnatus esse credatur; co quod compertus sit per omnia mentem Sergii secutus, et impia dogmata confirmarit. Qua de re sic Binius a P. Gonzalez relatus loquitur: « Honorium in actis synodalibus vi et VII concilii velut hæreticum anathematizari, et cum Monothelitis ibidem recenseri, multum huic nostræ communi orthodoxorum sententiæ præjudicaret, si non evidenter constaret Acta vi synodi impostura Theodori C. P. et Monothelitæ episcopi corrupta esse.» Evidenter vero constat, id quod ipsa statim rei narratione falsi deprehenditur. Sic enim ipse Binius, Baronio auctore, rem adornat Theodorus C. P. nactus originale exemplar concilii ea occasione, ut illud auctoritate pontificia confirmandum, ad Leonem II mitteret, suo ubique nomine expuncto, in odium romani Pontificis, nomen Honorii, quem monothelitæ suarum partium esse jactaverant, ubique substituit. » Hæc quidem Baronius, et ex eo Binius, quæ uno verbulo concidunt. Aderant enim legati apostolicæ Sedis, qui synodo præsidentes, nec quid gestum esset ignorabant nec profecto tacuissent, et publicæ fidei Græculos illusisse quererentur, non sane errorem ipso silentio corfirmarent. Sic est illud evidens et constans, quod de vi synodi falsatione commemorant.

LVI.

Actio falsi a Christiano Lupo depulsa quam certis probationibus.

Sed præstat audiri Christianum Lupum ea de falsatione disserentem : « Dura, inquit, ista Conc. vi, act. 8, col. 711, 749.—2 Bell., De R. P., lib. iv, c. 11; Bar., ann 581, tom. vi, p. 549 et pass. -Vid. Conc. vi, act. 12, 13; Bin., tom. IV, in Not. ad Vit. Honor., p. 572, tom. v; in Not, ad conc. vi, col. 366. Gonz., disp. 15, sect. 6, § 2, n. 2. Bar., tom. VIII, ann. 681, p. 551, 552, edit. Rom. - Christ. Lup., Diss. in syn., cap. 6, tom. 1, p. 858.

sunt apostolicos legatos arguunt manifeste, in re longe gravissima, prævaricationis. Quomodo in Vita Joannis V, unius e legatis, Anastasius Bibliothecarius cos reduces affirmat, ab omni Ecclesia romana susceptos fuisse omni gaudio, ob apostolicas vices felicissime gestas? Quomodo dicit de Leone I « Hic suscepit sanctam vi <«< synodum, in qua condemnati sunt Cyrus, <«< Sergius, Honorius? » Quis Theodorus librum Pontificalem (ab Anastasio editum) vitiavit? Quomodo nullus unquam romanus Pontifex, nullus per ea tempora Ecclesiæ latina Pater imposturam detexit, arguit, abrasit? » Videris reliqua, quibus certo constat Honorium, et ab Adriano II, ex authenticis archivis romanæ Ecclesiæ, et in ipsa romanorum Pontificum professione, non nisi ex concilii VI auctoritate damnatum. Quid igitur Binium cogitasse volumus, cum diceret : « Multum præjudicare..... conci'ii vi decreta (alversus Honorium), nisi evidenter constaret falsata? » Atqui nedum consliterit esse falsata, non esse falsata claruit. Quod ergo perfugium superest? Non errasse Honorium, qui veritatem catholicam « inter nova, inepta, a fidei prædicatione eximenda decreverit? » Falsum. Non ex cathedra pronuntiasse, qui rite interrogatus a tribus patriarchis, toto Oriente promulganda responsa prodiderit? Falsum. Corrupta acta synodalia, uti Baronius, et post eum Binius, tanta ope extremi refugii loco statuerint? Falsum; et ut nunc cætera omittamus, a Christiano Lupo certis probationibus et actis confutatum. Quo ergo confugient? Nunquamne tædebit viros egregios et eruditos, Binii, ac si auctores Binii quærimus, Bellarmini ac Baronii fide, ad hæc incondita et absurda cogi? Quos, sint licet viri maximi, tamen satis constat, dum causæ omnibus modis serviunt, et sibi res, non se rebus accommodare satagunt, optima scripta multis mendis dehonestasse. Hæc quidem de Bellarmino, et de celeberrimo Annalium conditore memorare pigeat, nisi causæ necessitas et elucidanda veritas postularet.

[blocks in formation]

Vi fecissent: nempe ut pro recepto omnium conciliorum more, ita omnia communi episcorum deliberatione agerentur, ut etiam de sancti Agathonis Papæ ejusque concilii epistolis quererentur, nec prius admitterentur, quam singuli episcopi de illis rogati sententiam dice

rent 1.

auctoritas demonstratur ex conciliorum Actis, ac primum ex concilio III et IV.

machinam. Quo quidem in concilio exstant Leonis II epistolæ, queis constet Honorium a vI synodo esse damnatum. False, inquit Rocabertus, post Baronium et Binium '. Quis ergo corrupit illas? An aliquis Theodorus Græcus Romam atque in Hispanias penetravit, ut Romana, ut Hispanicorum conciliorum acta corrumperet? Ad hæc nos adactos volunt. In his Sedis apostolicæ ac fidei catholicæ præsidium LIX. De fidei questionibus conciliorum generalium potior reponemus? Absit hoc ab Ecclesiæ majestate! Sane doctissimus Daguirreus, quid de illis sentiret epistolis indicavit his verbis: « Earum ziz cardinalis Baronius expugnare conatus est, et alii post cum . » En conatus tantum, nec plura dixit optimus cardinalis, seque ipse medio in cursu repressit, notasque suas quarum spem injecerat, desiderari est passus; credo, ne pro candore suo rectique judicii æquitate, certis inclytæ Hispaniensis Ecclesiæ monumentis, vi synodi Acta adversus Honorium munire cogeretur.

3.

LVIII. Ex eodem concilio decreta a romanis Pontificibus approbata, non nisi consensione factoque examine reci piuntur.

Atque is mos conciliorum omnium diligentissime observandus. Ante Ephesinam synodum sanctus Coelestinus Papa Cyrilli epistolam dato judicio his verbis probaverat : «Omnia quæcunque sentimus ac tenemus, te itidem sentire, ac tenere perspicimus. » Quin etiam omnia extrema decernit in Nestorium, « nisi ea, inquit, prædices, quæ Cyrillus prædicat : » et tamen de illa Cyrilli epistola in Ephesina synodo in hæc verba quæsitum est: «Rectene et inculpate hæc << scripserit an secus 3. >>

Producta deinde est Nestorii epistola, de qua idem Cœlestinus pro Sedis apostolicæ auctoritate ita pronuntiaverat : « Vidimus tuas litteras apertam blasphemiam continentes; » et tamen posteaquam universale collectum est concilium, in eadem verba quæsitum est : « Nunquid hæc ipsa quoque Nicænæ fidei consonaret an non?» Ex ea interrogandi forma, Patres probanda Cyrilli, damnanda Nestorii scripta ordine censuerunt; nec nisi deliberatione et examinatione facta sancti Cœlestini judicium approbarunt.

Utcunque est, Patres ipsos Toletanos audiamus. Nempe ad eos perlata sunt concilii VI decreta, auctore Agathone gesta, a Leone II confirmata, ad quam quidem vi synodum nec Hispani convenerant, ac ne quidem convocati erant. Probant itaque synodum VI; sed conciliorum Hispaniensium synodico examine; sed discreta auctoritate; sed post illius acta synodica iterum examinatione decocta. Addunt: « Iterato ea gesta probavimus; posteaquam ea examinatione constitit Constantinopolitana et Ephesinæ fidei concordantia, Chalcedonensis vero verbis edita vel libata : » nec nisi sub illius examinis lege, sexta synodo, cujus nulla pars fuerant, suæ consensionis complementum ac robur adjiciunt, eamque aliis quas noverant synodis, adnumerandam putant; usque adeo apud Hispanos, sicut apud omnes, liquebat, probata circa fidem a romanis etiam Pontifici- | LX. bus acta, ita quidem valere, si Ecclesiarum consensus accederet.

Eodem ritu modoque de celeberrima illa sancti Leonis ad Flavianum epistola quæsitum propositumque ita est a judicibus: « Singuli reverendissimi episcopi doceant si expositio CCCXVIII et CL. Patrum consonat epistola sancti Leonis ; » neque eam Anatolius aliique episcopi susceperunt, nisi deliberato et explorato Leonis epistolam antiquioribus conciliis

6

consonare ".

8

7

Bellarmini et Baronii altercatio de decretali sancti
Leonis epistola in concilio IV rite examinata.

Bellarminum et Baronium quæstio singularis1o:
Hic autem exoritur inter egregios cardinales
hic enim, eumque secuti nostrorum magna

Nec mirum a doctissimis ac fortissimis Hispaniensibus episcopis ita gestam esse rem. Cum enim ad vi synodum vocati non essent, ut diximus, ut, quæ sanctæ synodo defuissent, pro sua parte supplerent, id egerunt in synodis suis ejusd. Epist. ad Nestor., c. 18, col. 361; Vid. Conc. Ephes., act. 1, particularibus, quod in ipso generali concilio

[blocks in formation]

[ocr errors]

Vid. Conc. vi, act. 8. 2 Vid. lib. VII, cap. 9 et seq. - Epist. Cal. ad Cyril., part. 1 Concil. Ephes., c. 15, tom. II, col. 348, et col. 461.

[ocr errors]

Epist. ad Nest., loc. cit. — Concil. Ephes., act. 1, col. 493. - Nicænorum. 'Constantinopolitanorum. - Vid. Ep. Leon. ad Flav., act. 2 Conc. Chalc., tom. IV, col. 344; et in Epist. Leon., epist. 24, al. 10. Concil. Chalc., act. 4, col. 471. 10 Vid. 1. VII, c. 18; et Bar., an. 419, tom. VI, p. 80; et Bell, u De cons. aut., c. 19.

9

pars, Leonis epistolam ut fidei normam ac regulam agnoscunt, qua omnes Ecclesiæ tenerentur: Bellarminus vero ipsa examinatione turbatus, quam negare non potuit, sic respondet: « Leo epistolam suam miserat ad concihum, non ut continentem ultimam et definitivam sententiam, sed instructionem qua adjuti episcopi melius judicarent.» Atqui, vir maxime, pace tua dixerim, Leo hanc epistolam, appellante Eutyche, Flaviano postulante, de summa fidei condidit, et ad omnem, quacunque patet, misit Ecclesiam, cum necdum quisquam de synodo cogitaret. Non ergo instructionem ad synodum adornabat; sed apostolicam proferebat sententiam. Scilicet has inter augustias nullum aliud patebat effugium; nec sinit Baronius ut alteri potestati quam summæ et indeclinabili tribuatur epistola, tanta Sedis apostolicæ auctoritate firmala; nec Bellarminus intelligit summæ et indeclinabilis auctoritatis esse, quæ synodali examini deliberationique subjecta sit. In illo ergo conflictu quid superest, nisi ut pariter constet, et tota Sedis apostolicæ auctoritate conscriptam, et tamen concilii universalis examini pro more esse subditam?

LXI. Definitio S. Leonis, etiam ipso tesle, non nisi ex Ecclesiæ consensu vim habet irretractabilem.

Qua in re nullum alium quam Leonem ipsum auctorem sequimur, cujus ad Theodoretum scribentis hæc verba sunt: « Quæ Deus nostro prius ministerio definiverat, fraternitatis universæ irretractabili firmavit assensu, ut vere a se prodiisse ostenderet quod prius a prima omnium Sede formatum, totius christiani orbis judicium recepisset'. » En definitio juxta Baronium, non autem instructio juxta Bellarminum: en orbis universi de Sedis apostolicæ definitione judicium. Pergit: « Nam, ne aliarum sedium ad eam quam cæteris Dominus voluit præsidere, assentatio videretur, aut alia quælibet subrepere posset adversa sus picio, inventi prius sunt, qui de judiciis nostris ambigerent: » neque tantum ab hæreticis, sed etiam ab ipsis synodi Patribus, ut gesta testantur. En in prima Sede assentationis metus, si de ejus judiciis dubitatio vetaretur: denique, « ipsa quoque veritas c'arius renitescit et fortius retinetur, dum quæ fides prius docuerat, hæc postea examinatio confirmaret. » En apertis verbis examinatio synodalis de fide, non in se, ut pessime objiciunt, sed quam epistola decretalis exponeret. Ac demum eadem epistola pro regula editur; sed universæ 1 Vid. 1. vn, c. 17, et Epist. Leon ad. Theod., 93, al. 63.

sanctæ synodi assensu firmata, sive eum in modum quem superius dixerat, postquam universæ fraternitatis irretractabili firmatur assensu. Ex quo tanti Pontificis dicto, clerus Gallicanus sua illa deprompserat: in fidei quæstionibus irreformabile Tertulliani dictis, sive Leonis verbis, irretractabile esse judicium, sed tum, cum Ecclesiæ consensus accesserit. LXII. - Concilii vi et vи acta. VII synodi definitio ac summa auctoritas consensione constans.

Ea consuetudo, sive praxim malueris, omnium conciliorum fuit. In synodo VI, jam diximus decretales sancti Agathonis epistolas, ex Romano, totoque, exceptis Hispanis, occidentali concilio, ad C. P. concilium destinatas, summa quidem reverentia susceptas, sed facto demum examine comprobatas, posteaquam de illis in hanc formam rite quæsitum est : « An earum sensus C. P. episcopo et aliis episcopis conveniret; » qua de re singuli liberam et exquisitam sententiam ferrent. '.

In synodo quoque VII, sic ab ipsis legatis apostolicæ Sedis quæsitum rogatumque est : «Dicat sancta synodus, si admittat litteras sanctissimi Papæ senioris Romæ an non : » ad quam rogationem tam claram, tam liberam, auctore apostolica Sede factam, Tarasius imprimis ac deinde singuli episcopi responderunt : « Se Scripturam scrutatos et patriis doctrinis doctos (facto scilicet examine) apostolicis litteris consentire. »

Inde ergo firmitudo synodalibus gestis, ipsiusque definitionis hoc initium, hoc fundamentum, hæc summa est: «Christus desponsata sibi sancta sua catholica Ecclesia, non habente maculam neque rugam, hanc se conservaturum promissit, sanctisque discipulis suis asseverabat, dicens: Vobiscum sum omnibus diebus. Hanc autem repromissionem, non solum illis donavit, sed etiam nobis, qui per eos credidimus in nomine ipsius'. » Hanc promissionem fundamenti loco ponunt, non profecto solam romani Pontificis venerandam licet definitionem, de qua ipsi deliberant. Quamobrem statim subdunt: « Propter quod Dominus Deus noster.... nos sacerdotii principes beneficio suo undique convocavit, quatenus deifica catholicæ Ecclesiæ traditio communi decreto recipiat firmitatem: » quæ verba clare docent in isto consensu vim ecclesiastici judicii esse positam.

Sup., n 58; Vid. 1. vII, c. 24, Conc. vi, act. 8, tom. vi, col. 728
Vid. 1. vII, cap. 30, Conc. vi, act. 2, tom. VII, col. 127,
Matth., XXVII, 20. Concil. vii, act. 7, Defin., col. 551.
Definit., ibid., col. 554.

et seq. 130.

LXIII.

Concilii VIII eadem praxis.

Pontificibus plena auctoritate dictatas, et a conciliis, nonnisi quæstione habita comprobatas.

Duo ejus decreta. In synodo VIII de fide nihil actum : sed æquiparanda fidei quæstioni exorientis schisQuo etiam argumento necesse est ut concimatis controversia, synodi universalis digna dat, quod nostra credo ætate, commenti sunt examine videbatur. Ergo de epistola Adriani II inane figmentum. Sic nempe Christianus LuPapæ << sanctissimi vicarii senioris Romæ dixe-pus: a Hanc epistolam (ad Flavianum scilicet) runt: Est canonice acta epistola hæc? » Solemnis formula examinis, quam ab anterioribus synodis repetitam, legati apostolici celebrabant. Ad hanc sancta et universalis synodus dixit: « Canonica et ordinata et plena justitiæ est epistola quæ lecta est. » Nisi plena justitiæ, nempe ea haud legitima, neque canonica aut synodica haberetur.

[ocr errors]

3

Actione vi, introducuntur ad synodum ii qui episcopi Photii dicebantur, sive ab ipso ordinati, sive ipsi adhærentes; atque illi quidem Photio se obligatos putabant; sed ea vincula synodus resolvebat his verbis: « Sanctissimi vicarii senioris Romæ et nos qui reliquarum sedium vicarii sumus, hæ omnia dissolvimus, gratia Domini nostri Jesu Christi qui dedit nobis summi sacerdotii potestatem; juste et congruc ligandi atque solvendi. » Cujus rei fundamentum tale adstruunt: «Spiritus enim sanctus, qui locutus est in sancta romana Ecclesia, credimus quod et in Ecclesiis nostris locutus exstiterit. » Sic omnibus, nec tantum romano Pontifici, data a Deo potestas solvendi ligandique auctoritas communi sententia, in eaque Spiritus sancti judicium est. Hæc dicit ea synodus quæ Sedi apostolicæ vel maxime faverit atque obedientissima fuerit. Sed per ea tempora nihil aliud cogitabant.

LXIV.

-

Bellarmini sententia de synodali examine. — Christiani Lupi aliorumque cavillationes. An in conciliis de fide dubitatum, cum de Pontificiis decretis quærerent? Hæc igitur per octo sæcula in generalibus synodis consuetudo, hæc auctoritas viguit. Neque enim in prima, secunda, quintave synodo, ulla quæ ad examen traherentur Sedis apostolicæ decreta præcesserant: in tertia, in quarta, in sexta secutisque synodis, certa ecclesiastical praxis enituit. Sane meminimus Bellarminum

conciliaris examinis auctoritate victum ita sta

tuisse, ut sancti Leonis epistola, quam alii definitionis irretractabilis loco esse voluerunt, instructionis tantum fuerit, cum ea et æquam cæteris præferat auctoritatem, neque alio ritu quam cæteræ omnes recepta legatur. Quare de omnibus æque censendum est, et eas a romanis

[blocks in formation]

Leo permiserat a synodo discuti et cum sanctorum Patrum scriptis conferri, ac tum ex ipsa Eutychianas lites definiri mandarat '; ut illud examen permissionis tantum non etiam auctoritatis et juris esse videatur. » Hæc quidem Lupus judicat, sed præter gestorum fidem. Nam quod in Leonis epistola IV synodus, id postea in Agathonis, id in Adriani I et II decretalibus omnes postea synodi præstiterunt: id in tertia synodo circa sancti Coelestini judicata præcesserat, communi ubique formula certoque et usitato conciliorum more. Itaque non alicujus permissu atque indulgentia, sed suo jure, nec alia, ut ab ipsis synodis audivimus, quam Spiritus sancti auctoritate, judicium capessebant, sibique tribuebant.

Neque propterea, quod Galliæ vindicate ancfor aliique passim objiciunt, de fide dubitabant: absit: sed an ipsi Pontifices sælis ex traditione rem gererent; an antiquam fidem satis exprimerent, ut Pontificis quidem officium fuerit toti Ecclesiæ prælucere, et apostolicam proferre sententiam: cæterum, quod ipse Leo palam professus est, per examen synodicum decretis Pontificiis ultimum perfectumque et prorsus indeclinabile robur, Patrum ac totius Ecclesiæ consensu adderetur. Quo etiam factum est, ut post Pontificia decreta in synodis quidem œcumenicis quæstio haberetur: synodo vero gesta, nihil jam quæstionis, nihil unquam examinis superesset. Sic Constantiensi synodo omnes retro œcumenicæ synodi ac primis quoque sæculis prætulerunt facem.

LXV.

S. Basilii locus, atque in eum Christiani Lupi contumelia.

Neque aliter extra synodum quam in ipsis synodis actum esse, ipsa ecclesiastica gesta clamant. Vel Christianum Lupum audiamus, hæc nobis auxilium ab Occidentalium supercilio et ex Magni Basilii epistola exscribentem3 : « Quale fastu aderit, qui veritatem neque norunt neque discere sustinent? Verum falsis opinioniMarcello: nempe cum iis qui veritatem ipsis bus præpediti, illa nunc faciunt quæ prius in

Christ. Lup., tom. 1, Ad dec. synod. gener.; App. ad conc. Chal., P. 912. Diss. 4, § 1, p. 214; ad obj 2, et diss. 3, § 1 ad obj. 2.Lup.. tom. 1, Not. ad con. Sard., cap. 6, p. 209; Basil., epist. 239, tem. Bened., p. 368; al. epist. 10.

Contentio de rebaptizatione inter sanctum Stephanum et sanctum Cyprianum. — Quæstiones involvendæ rei factæ ab hac disputatione secernuntur.

annuntiant contendentes, hæresim autem per | LXVII. seipsos stabilientes.» Quo loco idem Lupus de definitionibus dogmaticis agi non obscure significat.

Itaque his commotus, hæc adversus Basilium tanquam ex tripode pronuntiat 1: « Omnino culpandus est sanctus Basilius, hac de causa Damasum pontificem et omnem Occidentis Ecclesiam, quomodo et Julium Pontificem ob Marcellum arguens de patralo facinore, stabilita hæresi, ignorata veritate. » Nos vero de tanto viro decernentem Lupum facile contemnimus: quid, fatente Lupo, Basilius senserit parvi facere non licet. Neque nunc ad rem pertinet, meritosne an immeritos Basilius reprehenderit. Hic certe constitit, duobus Pontificiis de fide decretis ab eodem Basilio, nulla excusatione, interpretatione nulla, rotunde ac simpliciter stabilitam hæresim imputatum. Neque aliud causatur Lupus, quam sic Basilium locutum oculo per iram turbato: » ac ne quid contumeliæ desit, « hinc, inquit, in iram frequenti jejunio studentium more pronior Basilius clamabat, etc. » At quis te ferat, Lupe, tanto viro exprobrantem sancta castaque jejunia, tanto interioris vitæ ac spiritualium exercitationum magistro contractæ ex jejuniis iracundiæ vitium tribuentem? Miseros vero nos, qui ad ea tempora devenimus, quibus cuique liceat sanctos Patres Basiliumque ipsum etiam maledictis incessere, ac morum insectari gravitatem.

LXVI. Alius sancti Basilii de sancti Damasi decretis

locus.

Idem Lupus indicat aliam epistolam, in qua de sancti Damasi adversus sanctum Meletium decretis agens Basilius, « se illas litteras, nec si de cœlo descenderint, si quidem ad fidem recta via non incedant, admissurum, aut eum qui attulerit ad communionem recepturum negat. » En quanta confidentia non jam Gerson ejusque sequaces posterioris ævi doctores, sed ipso quarto sæculo Basilius Magnus de decretis Pontificiis dixerit. Quis autem tanto viro succensuit? Quis ejus rei gratia incusavit, lanquam de Sede apostolica male meritus esset, aut ejus primatus, quem summopere coluit, infregerit auctoritatem? Hæc quidem ad exemplum vulgo trahi nolumus, et extraordinariis casibus accensemus; et tamen certo argumento est, procul abfuisse illa tempora ab iis, in quibus nunc summam fidei constitutam putant. Sed anterioris ævi testes audiamus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Sancti Cypriani martyris cum sancto Stephano Papa æque martyre controversia statim Parisienses absolveret, nisi contrariæ sententiæ auctores rem planam variis concertationibus involvissent'. Hinc illæ quæstiones tantis animorum motibus agitatæ: an Stephanus dixerit ex cathedra necne: an excommunicationis sententiam revera, an per comminationem ediderit: qua conscientia sanctus Cyprianus, sanctus Firmilianus cum tot ac tantis Ecclesiis, Africana scilicet et Asiaticis, Papæ de fide docenti ac præcipienti repugnaverint: an aliquando resipuerint: an ea repugnantia, seclusis vocibus asperioribus quæ excidere solent de re gravi certantibus, fuerit mortale peccatum, an veniale, an nullum; cum optima fide Cyprianus, Firmilianus et corum episcopi agerent. Quas ambages si resolvere incipimus, imus in longum. Sed enim quæstionibus prætermissis, id agemus tamen, ut quæcunque sententia vicerit, nostræ res facile in tuto collocentur.

LXVIII.

In hac controversia, quid certum sit, ex
Bellarmino statuitur.

Ac primum quidem certum est hactenus exstitisse neminem, qui nedum schismatis aut schismatici spiritus Cyprianum tantum virum, tantum episcopum, tantum martyrem, ac per illa quoque tempora et pietate et doctrina totius Ecclesiæ lumen, arguere sit ausus. Bellarminus vero etiam a mortali peccato abfuisse probat; co quod Cyprianus « putavit Pontificem perniciose errare, et stante illa opinione, tenebatur ei non obedire; quia non debebat contra conscientiam agere 2; » qua de re sine gravi temeritatis nota dubitare nemini licere credimus.

2

[blocks in formation]

His ergo positis, quis pateat exitus inquiramus. Galliæ vindicate auctor sic se expeditum voluit: « Nunc id solum dico, Cyprianum ejusque asseclas, si crediderunt Pontificem ex cathedra docentem falli posse, omnino errasse; neque id mirum est aut absurdum. Si enim crrarunt circa baptismum, cur non errare potuerint circa Pontificem? et si tu absurdum et falsum esse non credis, cum dicitur Cyprianum circa baptismum errasse, cur absurdum et falVid. lib. IV, cap. 3 et seq. Bellarm., De R. P., 1. Iv, cap. 7. Diss. 4, § 1, p. 197; et § III, p. 283.

« ElőzőTovább »