Oldalképek
PDF
ePub

trasse1. Folcmari successor Bovo II, qui annis 942–948. monasterium Corbeiense rexit, a Deo nobis ostensus, non concessus memoratur III, 2; fibulam auream ab Hugone duce Burgundiae a. 940. Ottoni I. regi dono concessam, 5 gemmarum varietate mirabilem se vidisse in altari protomartyris Stephani rutilantem animadvertit II, 352. Sed vix monasterii muris semper fuit inclusus; quod videtur apparere ex II, 40: Eo tempore cum moraretur rex in campis silvestribus venationem agens, obsides Bolizlavi [ibi] 10 vidimus3. Immo vero ipsum in palatio vel apud Wilhelmum archiepiscopum Moguntinum, Ottonis I. nothum, degisse voluit Köpke, sed nusquam indicatur: non is erat auctor, qui hac de re taceret, et summo iure Hauck ex iis, quae Widukindus II, 36. de Ottone dicit: Quotienscumque 15 autem sit opus corona portanda, ieiunium semper precedere pro vero traditur, diutius eum in aula palatii versatum esse utique negavit. Nec Mahthildis Ottonis filiae,

=

5

1) Ann. Corbeienses ed. Chr. Fr. Paullini, Rerum et antiquitatum Germ. syntagma p. 380 Leibnitii SS. Brunsvic. II, p. 301, quos nullius fidei 20 esse facile est intellectu, a. 971: Claruit, inquiunt, Wittichindus noster, praeclarus historicus, Mathildae reginae specialiter carus. Nec melius est, quod Ioannes Trithemius Spanheimensis, Ann. Hirsaug. I, p. 98 sq., monet plus quam quadraginta annis eum scholae Corbeiensi praefuisse, ipsum Meginradi scholastici Hirsaugiensis fama allectum hunc adiisse 25 et per aliquot dies apud eum esse commoratum. Quibus mendaciis allatis nimios fere honores tribui. 2) Cf. Böhmer - ab Ottenthal, Regesta Imperii II, nr. 89 d. 91; Hauck, 'KG.' III, p. 311, n. 7. 3) Ottonem annis 945. 946, quorum altero hoc factum esse videtur (Reg. Imp. II, nr. 127d), Corbeiae vel prope Corbeiam versatum esse traditum quidem 30 non habemus. Econtra ex II, 36: Nam quosdam audivimus accusatos et peccati manifestos, ipsum (Ottonem) eorum advocatum et intercessorem (p. 81, l. 17 sqq.) Widukindum iudiciis illis assedisse mea quidem sententia non utique debemus concludere. Neque intellego, qui factum sit, ut Wattenbach, 'SB. der Berliner Akademie' 1896. p. 340, 35 arbitraretur eum abbatis sui comitem conventui Werlensi (III, 70) adfuisse, epistolae, quam imperator ad Saxonum principes dedit, recitatae testem. 4) P. 60 sqq. 52: 'Wilhelm von Mainz war auch sein Beschützer, sein Auftraggeber, Förderer und Censor': Cf. Gundlach, 'Heldenlieder der deutschen Kaiserzeiť' I, p. 64 sqq.; Mittag, 'Erzbischof 40 Friedrich von Mainz und die Politik Ottos des Grossen' ('Progr. des Askan. Gymn. zu Berlin' 1895) p. 14. 22 sq.; quorum opinionem Wattenbach, Über Widukind von Corvey und die Erzbischöfe von Mainz' l. l. p. 339–352, praesertim p. 350, merito refutavit. Köpke coniecturam suam inde deducit, quod Widukindus tantummodo sub Folcmaro 45 abbate in catalogo monachorum occurrat, sub posterioribus desideretur. Sed et Holder-Egger, SS. XIII, p. 274, et Wattenbach, 'DGQ.' ed. 7. I, p. 306, n. 2, eorum tantum fratrum, qui quoque sub abbate conventui accesserint, non omnium, qui extiterint, nomina catalogo contineri statuerunt. 5) 'KG. III, p. 311, n. 7.

iam a parvula aetate contubernio sanctimonialium Quedlinburgensi traditae 1, Corbeiensis monachus habendus est magister; ex praefationibus ipsi inscriptis Widukindum ex longinquo, ut ita dicamus, eam veneratum esse et laudibus extulisse potius concluserimus. Nihil praeterea de eius vita 5 constat, nihil de se ipso annotavit; nulla parentum aut primae eius pueritiae, nulla regionis aut loci, unde originem duxerit, ubi priores vitae annos egerit, accuratior exstat cognitio; ne mortis quidem annum compertum habemus 2.

Memoriam eius quae scripsit opera posteris servarunt; 10 nonnulla autem perierunt. Sigebertus, qui in libri de scriptoribus ecclesiasticis c. 129. de Widukindo refert: Scripsit, inquit, historiam Saxonum usque ad mortem primi Othonis imperatoris, et ad Matildam filiam Othonis imperatoris scripsit vitam ipsius imperatoris. Scripsit 15 metrice passionem Theclae virginis, et vitam Pauli primi eremitae alterno stylo scripsit. Illa repetit in chronico, atque idem fere dixit Annalista Saxo 5. Quae de Paulo et

1) Vita Mahthildis ant. c. 10, SS. X, p. 578; Ann. Quedlinburg. a. 999, SS. III, p. 75. 2) Nihil possumus statuere, nisi Ottonis Magni eum 20 superstitem fuisse, cuius a morte libro tertio finem imposuerit. Incredibilia iterum sunt, quaecumque soli isti Annales Corbeienses recentiores, Leibnitii SS. Brunsvic. II, p. 302, alucinantur a. 1004: Monumentum erexit Witechindo nostro historico Hosat abba, quem pium et doctum scholae magistrum vocat et historicum, etiam regi et reginae 25 dilectum. Cf. Köpke p. 172. 3) Ed. Fabricius, Bibliotheca eccles. p. 108. 4) A. 973, SS. VI, p. 351: Otto senior imperator obiit, cuius vitam Guindichindus monachus descripsit, qui etiam hystoriam Saxonum usque ad hunc annum conscripsit. 5) Ibid. p. 625. Trithemium quoque nihil nisi hanc Sigeberti annotationem prae oculis 30 habuisse apud me constat. Asseverat Ann. Hirsaug. p. 98. de nostro : Hic inter reliqua ingenii sui opuscula scripsit de origine Saxonum lib. tres. Ad Mathildam quoque filiam Ottonis primi scripsit gesta Heinrici primi regis librum unum. Ad eandem vitam et gesta Mathildis reginae, uxoris eiusdem Heinrici regis primi. Ottonis quoque 35 primi gesta ad eandem conscripsit. Vitam sanctissimi Pauli primi eremitae genuino stylo conscripsit. Passionem quoque S. Theclae virginis pari dicendi genere composuit. Multa etiam alia scripsisse dicitur: quae ad manus nostras adhuc minime pervenerunt. Ibidem librum de studiis veterum monachorum eum confecisse testatur, ex quo 40 haec affert verba: Monachorum ille (Meginradus) doctissimus praeceptor veluti Hieronymus alter divinarum interpres scripturarum profundissimus sua nos eruditione vertit in stuporem: ut vere caelestis sapientiae dici queat armarium, quippe quem nihil lateat doctrinarum. Ac plura hariolatur in catalogo illustrium virorum (Opera ed. Freher I [Francof. 45 1601] p. 129): Ad Mechtildam filiam Ottonis primi de gestis Saxonum lib. III; ad eandem gesta Ottonis primi lib. I; sermones ad fratres lib. I; epistolarum ad diversos lib. I; vitam divi Pauli primi heremitae

Thecla Widukindus scripserit, quoniam neque in Actis Sanctorum neque in illa uberrima collectione, quam proximo anno O. de Gebhardt V. Cl. instituit 1, usquam commemorantur, deperdita sunt aut hucusque latent. At Vita 5 Ottonis nunquam videtur extitisse; Sigebertum ipsius Widukindi verbis in errorem ductum esse G. Waitz acute coniecit 2. Librum primum his enim incipit: Post operum nostrorum primordia, quibus summi imperatoris militum triumphos declaravi, etc. Haec procul dubio ad martyrum, 10 Dei militum, Vitas supra allatas spectant, Sigebertus vero de imperatore Ottone cogitavit, ideoque eius res iam antea descriptas et editas esse falso statuit 5.

3

2. Rerum gestarum Saxonicarum libri tres.

Supersunt libri tres Rerum gestarum Saxonicarum, 15 quibus auctor cum populi originem tum res ab Heinrico atque Ottone egregie gestas descripsit. Neque eum de populi sui regumque historia alia quaedam confecisse putarimus. Singulos libros Mahthildi, Ottonis filiae, dedicavit; Heinrici et Ottonis, avi et patris, res illustrare summum eius fuit 20 propositum; de Saxonum origine pauca tantum praemisit. Temporis ordinem plerumque fideliter observavit, tamen nonnunquam prudenter aut imprudenter pervertit. duit brevi, sed eleganti narrandi et scribendi rationi;

[ocr errors]

Stu

prosaice et metrice lib. II; passionem quoque Teclae virginis similiter 25 metrice lib. I; epigrammaton lib. I. Sermones ad fratres, epistolas ad diversos, imprimis epigrammata vana ac fallacia esse patet; cf. Traube, 'Abhandl. d. Münchener Akademie, phil. Classe' XIX, 2 (1891), p. 313 sqq. 316. Confusionem autem, quam inter opera historica Trithemius effecit, inde ortam esse censemus, quod modo totum, modo 30 singulos libros in catalogum receperit. Quae de Vita Mahthildis adiecit, unde hauserit, nescimus, nisi forte libri tertii continuationem hoc nomine indicavit; Vitas editas Widukindo nequaquam tribui posse satis constat; neque earum editores tale opus noverunt. Breviores alias Trithemii commemorationes congessit Köpke p. 170 sq. 1) Passio S. Theclae 35 virginis. 'Die lateinischen Übersetzungen der Acta Pauli et Theclae', in 'Texte und Untersuchungen zur Gesch. der altchristlichen Literatur, N. F VII (Leipzig 1902), fasc. II. 2) Cui Köpke p. 170. assensus est. 3) P. 3, l. 27 sq. 4) Cf. Transl. S. Viti, SS. II, p. 576: post triumphos apostolorum ac victorias martyrum. 5) In eundem 40 errorem incidit Contzen, 'Die Geschichtschreiber der Sächs. Kaiserzeit' p. 17 sq. Denique versus quos edidit ex codice Corbeiensi Widukindi nomine inscriptos Letznerus in Chronica Ludowici Pii (Hildesh. 1604) c. 19, p. 63 sq., ad ipsum pertinere omnino negarimus. Cf. Köpke P. 171. 6) Cf. I, praefat. et c. 2. 7) Cf. quae II, 28. excusandi 45 causa dicit, quod posteriora anterioribus praeposuerit.

« ElőzőTovább »